Caroli Rabbii Bononiensis ... De mathematicarum disciplinarum ad theologiam utilitate isparumque in ea usu dissertatio ad reverendissimum patrem d. Guidonem Grandium ordinis Camaldulensis ..

발행: 1729년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 철학

281쪽

bus Aristoteles matheseon neglectu sto

pum non attigisse visus est Cabae. um & alios qua de re alii curent: nos ad rem nostram. Natura , deficiente philosopho, ceterisque conjunctis sententiis in eamdem definitionem consentientibus, est principium motus & quietis ejus, in quo est. Porro motus iste naturalis in rebus sensibilibus & materia constantibus, de quibus solis loquimur, aut non alius est, quam motus localis, aut certe motus localis est primus & praecipuus inter omnes motus physicos, utpote sine quo, sicut expresse ait D. Thomas alius motus haberi non potest. Varius iste est tum gradu, tum determinatione ; tan. taque est ejus Varietas, ut innumerae dici possint differentiae velocitatum & linciarum , quas mobile percurrendo describit. Mobile inquam; neque enim Physici motus exsistunt in abstracto, sed

cap. 32. u. 6. Disit iroo by Cooste

282쪽

exercentur in partibus, & a partibus materiae ; quae partes & ipsae diversitates plurimas habent inter se figura dc mole.

Multas sensu ipso percipimus physicorum

corporum analysim CXercenteS, eXiguas ibias quidem & tenuissimas, sed nequaquam exiguitate & tenuitate pares illis, quas sola intelligentia consequimur. Non vacat hic differentias istas motuum dc

partium materiae persequi. Unum tan. tummodo observare juvat, motus scilicet istos non cieri fortuito, inconstam ter de turbide, sed summa, atque ad-.. mirabili prorsus ratione dc constantia, quantum poscunt mobilia ipsa; adeo accurate dc adamussim, ut mobile moVendum exempli caussa Velocitate ut quatuor per lineam ellypticam, cujus diameter major ad minorem sit ut Io. ad ψ. ne minimo quidem gradu velociuS moe eatur, aut tardius, nec angustissimo

quidem ungue a via illa defleAat. Principium horum motuum illud est, quod naturam appellamus, quodcumque

283쪽

cumque tandem sit. Nam motus ipsos quidem & aliquas materiae partes semsu percipere datum est, sed principium assequi & attingere neque mente possumus, nisi fingendo, aut credendo. Ablius illud latet, & densioribus tenebris circumseptum, quam ut sperare liceat ab infirmis & caecutientibus mortalibus detegi tandem aliquando posse & videri . Una relicta est nobis via & ratio cognoscendi naturam, eaque est accur in observatio & inspectio mobilium &motuum. Ecce itaque scientia Phys, ca, quam habere possumus; nempe certa & evidens cognitio conditionum mobilium & motuum in corporibus. Haec vestiganda dc persequenda; alia qui se quitur nihil certi umquam tenebit, sed hypotheses tantum. Si. admittamus ista admittenda autem fore necessarium omnino videtur si Philosophiam ipsam, non umbram Plibloinphiae sectemur iam manifeste comstat necessitas mathematicarum ad sciemtiam

284쪽

AD THEOLOGIAM UTILITATE. CAP. XVII. agrtiam naturalem; nam affect iones illae figurarum, quibus mobilia sunt ad moetum vel inepta, Vel aptiora; proportiones & gradus motuum, eorumque determinationes ac semitae, quae lineis, angulis, sinu bus exprimuntur, ac cetera hujusmodi, nequaquam sunt Logici, aut

Metaphysici, sed solius Mathematici foeri: & de iis soli Geometrae, Mechanici, Statici &c. tamquam Iudices competentes pronunciant.

V. Hic libenter audirem eos, qui putant & dictitant Physicam aut nubiam , aut minimam habere amnitatem cum Mathesi. Caelium ante omneS,& Jo. Picum. Ille de nostris scientiis hanc sententiam tulit Mathematicae a limine , aut paullo minus co alutatae, is Philosophia profecturis multum adferunt ad-jumenti quod si in illis diutius morandum Dris , aut etiam consenescendum ducas , nougradus tibi ad altiora pares, sed lapsi diruas, quoniam inde errorum scaturigines sese

285쪽

frequenter ostentant. At quos rogo lapsus quas scaturigines errorum Vir alioqui eruditus mihi commemorat Θ Iamdu-dtim a Logicis didiceram, eX Vero numquam sequi falsum , si, quae de asseetioenibus figurarum demonstrat mathesis, quae de legibus motuum ostendit, .Vera sunt; si vera pariter, quae oculis meis intueor corpora physica expendens, quid

falsi , quid ve erroris sequi inde potest pImo detegitur amplius veritas; & eam unam sequor atque habeo. Neque enim hac via de rebus naturalibus philosophantes imaginationem sectamur, &fingimus nobis naturam; non prosequimur cogitata nostra, quae secreta in sede mentis, ut nobis placet, efformamus; dc quae proinde ita ad naturalem sciemtiam comparantur, ut sive illa, sive ibi is opposita, & contra dire ite pugnantia teneas, tantumdem philosophus eris; cum tamen veritas una sola esse possit:

sed res ipsas inspicimus & consulimus; illas tamquam judices de cogitatis sem

286쪽

AD THEOLOGIAM UTILITATE. CAP. XVII. 289

tentiam ferre postulamus, ad eadem vel rejicienda, vel corrigenda , si forte minus consonent. Quapropter tantum abest, ut hujusmodi ratio philosophandi lapsuum & errorum sit occasio & origo, ut potius ad vitandos lapsus atque erroeres, & ad physicam Veritatem tenendam nobis adstet dc comes & dux. Sed Coelius fortasse alios Iapsus aliosque errores a physicis diversos intelligit. Nimirum hunc, quod adsueti sensibilibus materialibus ac quantis ad formas materia expertes, su percaelestes atque aeternas cogitandas & contemplandas fiamus inepti. Hunc quoque , quod praestantissima, & summe necessaria veritas de anima humana, de prima omnium caussa &c. apud tales philosophos valde periclitetur,

ne aut omittatur, aut ignoretur, aut etiam negetur. Nam qui solet versari inquantis & materialibus rebus, facile est ut spiritualia, supernaturalia, & divina aut negligat, aut etiam dubitet, num eX- sistant. Hos forte lapsus aliquis timeat.

287쪽

VI. At nullus. Non timendus primus. Nam neque mathematicae totae sunt in contemplandis rebuS quantiS, neque reddunt intellectum ineptum ad coegnoscendas formas materia eX pertes. A. gunt siquidem de proportione dc proportionalitate, formis nequaquam materialibus, nec sensu attingibilibus. Qti in X cognitione earum Scholastici doctio res conficiunt argumentum ineluctabile, ad ostendendum, animam nostram esse omnis materiei eXpertem. Animadverterunt etiam jam pridem viri docti , excelsam humanae animae conditionem ostendi ex cognitione incommensurabili. tatis costae ad diametrum': irrationalem enim habitudinem nullus sensus, sed sola ratio supra omnem sensum elevata potest percipere. Deinde, quam falsum sit, mathematicis assuetum ineptum fieri ad supernaturalia & divina cognoscenda, constat ex dictis

supra cap. 6. quae repetere non oportet.

288쪽

AD TAEOLOGIAM UTILITATE. CAP. XVII. 29 I

VII. Alter lapsus quoque ' error,

capitalis profecto est, at nequaquam ex longo studio mathematicarum timendus. Imo contra dico, has disciplinas errorem

illum eliminare prorsus & lapsui obsistere: quippe admirabiles Viae naturae geΟ- metriZantis, ut ajebat Plato, & invariabilis perpetuaque constantia in observandis legibus motuum, nullo umquam damno vel minimo affectionum figurarum, liquido ac evidenter demonstrant, mentem aliquam vi omnipotentissima dc sapientissima praeditam ratione esse ejusdem naturae auctricem & directricem. Haec adeo clare ostendit mathesis, ut numquam fieri posse credam, mathematicum & philosophantem ex mathematicis primam caussam immaterialem& divinam non agnoscere & fateri. Et haec ipsa est via, cui doctissimi viri institerunt ad evincendam divini numinis exsistentiam , tamquam aptissimae , & recta ad ejus cognitionem ducenti. Quod si aliquis mathematicae con-Oo a side-

289쪽

siderationi se totum dedat, nec aliud quicquam cogitet, hic quidem abutetur contemplatione & scientia, sed non proepterea minus laudanda mathesis ρ, abusus enim rei in se bonae, Vitium rei ipsi non infertia Haec Coelio.

VIII. Ioanni quoque Pico asserenti quod siquis mathematicae soli se

totum tradiderit, ea occasioneS errorum

in philosophia maximas pariet, eadem dicta volumus: nisi forte hic Auctor de

Astrologia, quam divinatricem Vocant, loquatur. Tum enim lubens concesse. rim lapsus & errores timendos ; sed ea in numerum disciplinarum nos rarum non est recensenda. Quin potius verimathematici indignantur meraS nugaS, fallacias, de mendacia inter nobilissimas SI certissi inas scientias ad nil merari . Eidem autem Pico statuenti, verissimum esse Modernos, qui de naturalibus minthematice disputant , naturalis pbilosophiae fundi

290쪽

AD THEOLOGIAM UTILITATE. CAP. XVII. 193

sundamenta dectruere, dicerem praetereaverissimum esse pariter illud, verum non adversari vero ; quamobrem nescio quo pacto, aut qua ratione disputare mathematice si disputare idem sit ac tracta. re & philosophari sit destruere funda.

menta naturalis scientiae.

Audire mihi videor Phoenicem illam ingeniorum acutissime distinguentem cum Angelico physica principia in propinqua & remota : illa sensu , haec mente sola adsequi possumus, & in istis non in illis consistunt fundamenta Physicae: quae cum nequaquam quanta sint, si ad modum quantorum, hoc est matbematice, tractemus, jam ea quanta facimuS', quod idem est ac dicere, ea destruimus. Haec puto adferret ille, in doctrina omnium Philosophorum versatissimus: sed pace tanti viri, aut ipse non animadvertit rationem philosophandi mathematice de physicis, aut qui eam suo tempore sequebantur, recte, atque ut oportet,

SEARCH

MENU NAVIGATION