Caroli Rabbii Bononiensis ... De mathematicarum disciplinarum ad theologiam utilitate isparumque in ea usu dissertatio ad reverendissimum patrem d. Guidonem Grandium ordinis Camaldulensis ..

발행: 1729년

분량: 341페이지

출처: archive.org

분류: 철학

61쪽

essentias. Haec eadem operatio, ut est ad res cognoscendas maxime necessaria, ita est cognoscentibus maxime jucunda: nam qui formis ab stra lis assuevit , ait Augustinus in re prorsus simili, tolerat aegerrime splendorem formae , atque serenititem corporea materia decolorari. Hanc ope.

rationem eXercere nos jubent Scholasti. ci, cum Verba illa formaliter V formaliffime adhibent, quibus pleni sunt omnes eorum libri.

IV. Ad perseete philosophandum

non sunt tamen haec satis ; opus est enim rationem ab uno praecisam ab alio item praescindere , quamvis ambae omnino idem sint intellectu & ratione. Tum vero mens illas non tamquam duas, sed unam eamdemque apprehendit , quam operationem Vocamus abstractionem universalem. Abstractionem quidem , quoniam per hujusmodi actum rationem. sejunctam assumimus ', uni-Versalem Vero, quia eam facimus communem

62쪽

AD TAEOLOGIAM UTILITATE. CAP. IV.

munem multis, & velut unam in pluribus. ' Hoe: abstra Stionis genus familiarissimum est Platonicis, & ab eo puto duxisse originem quasdam eorum pro-Positiones; quae cum primo audiuntur, mirabile nescio quid & sublime ultra mortalium intelligentiam sonare Viden tur i, qualis illa : omnis multitudo reum .catur ad unitatem, & illa: omnis miHiitudo es particeps unius 3 item illa :Quaelibet specialis multitudo sugularium

in una . quadam proprietate naturaque

convenit, & aliae hujus generis, de quibus videndi Plato in Ρarmenide, ejus Commentatores, Proclus in elementis Theologicis, D. Thomas in D. Dionysium de divinis nominibus, & super Bo thium de Trinitate art. a I. AegidiuS,& alii in librum de causis. Scio quam plures in hujusmodi propositionibus sibi visos intueri mysteria quaedam admirabilia , & voluisse longis commentariis illa eadem aliis demonstrare: sed ego semper putavi, nihil aliud mysterii inibi I com

63쪽

contineri, nisi quod in multitudine intellectus per abstractionem invenit rationem universalem, cujus unumquodque illorum multorum sit consors & particeps; quae ratio quidem ad omnia illa multa pertineat, dc una sit: quo autem modo haec contingant, sinamus scholas disputare. Quod siquis contendat, Platonicos hisce

propositionibus multo altiora in Volvere, sit ut ipsi volunt, per me. licet: nunc quae supersunt eXponamuS . iV. Operationibus hactenus explicatis sejugatas rationes separatim tracta.

mus; aut si multas, distinctionem non attendimus, quin potius distinctas in

unam conjungimus. Sed oportet Philosophum dc conferre plura, ad eorum praesertim analogiam habitudinemve discernendam . Actio, qua id fit, vocatur comparatio; eaque est, in qua Vigor dc virtus intellectus maxime eminet: quandoquidem dc rationes praecisas accipimus, dc distinctas conferimus, de Vim culum quoddam, seu additum, seu resul-

64쪽

sultans, acute secernimus, quod Vocamus habitudinem & proportionem . apprehensam ad modum formae, ut sole mus abstrahentes formaliter . Neque hoc tantum; sed rursus proportiones ipsas comparamus, dc habitudinem proportionalitatem dicunt expendimus, iterumque ulterius progrediendo, pene dixerim in infinitum, inquirimus proportionalitatum proportionalitates, magno

argumento, quod anima nostra sit materiae expers, magnoque augmento Sciem

tiarum. Haec est: actio illa, qua imgeniosi praecipue pollent, unde Aristoteles alicubi asseruit, indicium boni ingenii esse, siquis analogiis delectetur. Quamobrem jure optimo Augustinus Adeodatum suum, perspicacia mentis

tantum Valentem, ut ipsum Patris ac Magistri terreret ingenium, audita ana logia inter corpus & animam CX una, literasque ac significationem soni seu Vocis eX alia parte, introducit dicen.

65쪽

tem; ita se imenter huic similitudini assem tiri, ut nihil eum magis in eo sermone deIectarit. Eadem actio pariter illa est prae aliis , qua eX mente Platonis evehimus nos ipsos ad summum bonum , dc ad ipsum perducimur. Phoebus enim Per musicam animos ad sublimia tollit: idest ratio seu proportio , quae in musica splendidissime fulget, attollit animum ad rationes ac proportiones rationum & idearum . Llipsum fere hahet Augustinus in libris de nati sica ; dc hujusmodi amnia variis in locis. Haec referenda duximus paullo fusiori oratione , in explicationem dc commendatimnem earum operationum , quae prae ceteris omnibus mentem expeditam ad sapientiam, & acutam demonstrant. Nam qui novit implicatas rationes evolvere, ac tenuissimas simplicissimasque tenere; qui scit multa revocare ad unitatem, &invicem conserre; is certe acutum perVidet s

66쪽

AD THEOLOGIAM UTILITATE. CAP. IV.

det, & idoneus censeri debet ad Philosophiam . Ex istis patet qua arte, & quo

studio erudiatur intellectus, & exacuatur; nempe id fit attenta, ac frequenti eXercitatione praescindendi, abstrahendi M. ad quas operationes qui promtus est, eXpoelitus censetur & peroptime excultus ad acute philosophandum, & quo exercitatior, eo paratior & expeditior.

De Di Mathesis ad acuenda ingenia: quaelibet quidem ad quamlibet scientiam 3 nam ea exercet praecisonibus Uc. I. II. III. IV. Decii liter autem rudia: agit enim de Obbem fa- cile cognoscibili V. ab intellectu tractabili ULVII. consanti VIII. V cujus aliquae peritates sensu ipso percipiuntur Ix specialius adhuc accessura ad Theologiam, ad quam mentes aptat acri speculatione X. lenique admotione M.

AGE modo Thesim nostram ponamus, quae est haec. Mathematicae disciplinae excolunt & acuunt mentem

67쪽

tem rudem & inexercitatam; eamque aptant ad rationes omni materia eXpem tes, quales sunt Theologicae . Ita vero haec praestant, ut nulla alia Scientia sit, quae aeque bene idem praestet. I. Ρrimum demonstrare est: facillimum . si enim illa Scientia mentem rudem excolit & acuit hebetem, quae eam exercet praecisionibus, aliisque su pra enumeratis Operationibus, quis dubitet an Mathesis virtute ea polleat pNam praeclare & abunde assiduis hujjusmodi exercitationibus intellectum in. format & instituit. Ρrimo siquidem definitiones, quae praemittuntur, CX poenunt, & exhibent rationes praecisas tum a materia sensibili, quae est perpetua praecissio Mathematicorum ) abctraflionem vocant Scholastici, & Aristoteles I. physic. T. I 8. Mathematicus salt) separat memte amotu . tum etiam praecisas ab invicem,

ut contingit, dum considerat Triangulum, rectangulum &c. quidem , sed non ut rectangulum, verum praecise ut Triangulum

68쪽

AD THEOLOGIAM UTILITATE. CAP. V. 7 I

Ium. Ita lineae definitio, ceteris circumscriptis, rationem solam longitudinis continet : & ita de definitionibus omnibus exprimentibus notiones, quas nemo esciet, nisi praescindat. II. Deinde Mathematicae Volunt nos abstrahere formaliter: sic docent etiam Scholastici, D. Thomas de potentia q. 6.a I. ad II. Logicus V Mathematicus commerat res secundum principia formalia tam tum . & clarius in primum Physicorum T. I 8. De Diones Mathematicorum solas fommas explicant unde Mathematici dicuntur per solam formam demonstrare, ut ait Franciscus Ρiccolom. Idem sensit Aristoteles qui dixit Circulum , U Triangulum Uc. esse rationes separatas a materia

sensibili, Π Agnificari per modum subsantiae V subjecti s quae forsan est: species ali

qua abstra ionis formalis propria nostrarum disciplinarum. Sed non opus est auctoritate, imo nec ratione, ubi res per se est clara : quamobrem optime

69쪽

monebat Plato, nos non debere aliter apprehendere rationes Mathematicas, nec alias earum ideas effingere, quam formarum veluti per se subsistentium: ab

que adeo qui perfecte philosophari voluerit in his disciplinis, ille rationem Trianguli, Circuli M. potius , quam Triangulum, Circulum &c. concipiat oportet; nempe, si dicere liceat, Trianguleitatem , circuleitatem &α Quamquam me auctore non laboret quisquam in hujusmodi ideis efformandis. Ipse Triangulus, ipse circulus, nihil aliud esse videtur quam ipsa ratio abstracta Trianguli &c. Quod sensisse videtur Augustinus , ut omittamus auctores supra memoratos. Est tamen unum in Mathematicis, quod non nisi persecta de expressissima abstractione formali apprehenditur , nempe habitudo, & habbtudinum habitudo, seu proportionalitaS, in quibus cum disciplinae nostrae asib duae sint, constat per eaS mentem

70쪽

AD TmoL IAM UTILITATE. CAP. V.

exerceri ad abstrahendum formaliter. III. Exercemur etiam ad abstrahendum universaliter. Non ope 'et quisquam hujus rationem. Consulat potius demonstrationes, dc agnoscet hanc Voritatem . Quippe occurrunt saepe proepositiones conVersae, quae tales utique non essent, nec demonstrari possent, nisi in Theoremate principali demonstraretur affectio universaliter, idest demonstraretur universalis proprietas de primo,

ac proprio subjecto, & secundum quod

ipsum, ut acute animadvertit Aristololes , qui in eodem egregio opere Posteriorum agens de demonstratione, non aliunde, quam a nostris Scientiis exempla accipit ; sed nec forte accipere Poterat. Duo eX his eXemplis tantum afferemus, quibus Philosophus docet quo pacto facienda sit demonstratio perfecta, errores ratiocinandi detegens; simulque constabit, Mathematicas hujusmodi errores Vitantes universaliter abstrahere.

SEARCH

MENU NAVIGATION