Introductio in dialecticam Aristotelis. Libri quinque. Francisci Toleti S.R.E. cardinalis. Ab auctore multis locis castigata & tabulis aucta

발행: 1601년

분량: 424페이지

출처: archive.org

분류: 철학

231쪽

sioni s loco pr iis notatae per vocalem antecedente.Sub hac autem reductione includuntur modi imperfecti indirecte concludente S. Cesare igitur reducitur ad Celarent per conuersioiana simplicem Maioris, Nullus lapis est nimal omnis homo est animal, ergo nullus lapis est homo,si dicas, Nullum animal est lapis Omnis homo est animal,ergo nullus homo est lapis. Camestres etiam ad Celarent per conuersionem simplicem Minoris , quod notatur in S, medio, & praemissaruin transpositionem, quod notatur per illud, M, &simplicem conuersionem conclusionis, quod notatur per ultimum, S,verbi gratia, omnis homo est animat: Nulla arbor est animal, ergo Nulla arbor est homo: Reducitur sic, Nullum animal est arbor, Omnis homo est autinat,ergo Nullus homo est arbor. Barocco ad Barbara ad impossibile, quod significatur per C,cum eadem maiori,& contradictorio conclusionis posito pro minori, Omnis homo est animal, Arbor non est animal,ergo arbor non est homo, sic, omnis homo est animal, omnis arbor est homo, ergo

Omnis arbor est animal. Eadem obseruatione poterunt omnes alii facile reduci, quos pro exercitatione iuuenii reducendos relinqui miis. Quamuis autem Barocco, & Boccardo per Impossibile reducantur . non ita hoc intelligendum est, quasi alii

232쪽

.Τ- B- Ε Rnon reducantur, sed quod hi non ofusiotae,sultantum per Impossibile reducantur, saetera

enim &Pensione, & per impossibije redurci possunt. 'opam alii modi ad Impossibila redue - . cap. XLCVm non solum illi Modi duo,sed etiam omnes alis ad impbssibile reducantur in eosdem quatuor primae figurae,superest ut modum quo reduci possint, & ad quem ex illis

quatuor reducantur,aperiamus. Non enim eadem via omnes, nec ad eundem modum, ad quem per ostensionem, reducuntur. Prinpterea aduertendum est primo, Syllogismos quatuor Secundae figurae reduci, sumpto Co tradictorio conclusionis pro minori cum eardem maiori, ex quibus infertur contradiet rium Minoris, ut fiat in Cessare Syllogismus, . Nullus lapis est animal, omnis homo est ani 'mal, ergo Nullus ho*o est lapis. Reducitur sic iuxta praedictam regulam, nullus lapis est animal, Aliquis homo est lapis, ergo Aliquis homo non eis animal , qui Syllogismus est in . Ferio,At Syllogismi Tertia: Fisurae redum tur contradictorio conclusionis sumpto pro Maiori, cum eadem Minori, ex quibus infe tur contradictorium Maioris,ut fiat Syllogis mus in Darapti, Omnis homo est animal,om. nis

233쪽

his homo est risibilis,ergo Aliquod risibile est

animat: Reducitur iuxta regulam sic,Nullum

risibile est animal, omnis homo est risibilis ,

e rgo Nullus homo est animat,in Celarent. In modis autem indirectis primat assumendum est contradictorium coclusionis pro Maiori,& Maior debet fieri Minor, ex quibus inferetur contradictorium Minoris mediate, praeter Celantes, in quo Minor sumenda est pro maiori, & Contradictorium conclusionis

pro Minori ad inserendum contradictorium maioris,ut fiat Syllogismus, in Fapetao.omne animal est sensibile, nullius lapis est animal, ergo aliquod sensibile non est lapis,reducitur ad barbara,omne sensibile est lapis, omne animal est sensibile, ergo omne animal est lapis. Aduertendum est. secundo in Sullogismis ad Impossibile reducentibus non semper inseret Contradictorium praemissae alterius Syl- rogismi primo & immediate, aliquando enim

insertur contraria, ut in Darapti, aliquando contraria conuertentis negative,ut in Fapes-mo, sed quia ex istis facile est deducere contradictoria propterea asseritur, syllogismum ad Impossibile inserre contradictorium. Aduertendum est. Tertio esse aliquot dictiones: quibus manisestatur ad quos modos prima: Figurae,reliqui ad impossibile reduc rur,nempe ne iebatis, Odiebam,Letare,--

maius

234쪽

inanis, in quibus tria consideranda sunt. Prit m,esse quatuor vocales denotantes illos quatuor primae figurae, A, denotat Barbara, Ε, Celarent, I, Dari j, Ο, Ferio. - ,

Deinde prima dictio habet quinque Syllabas pro quinque modis indirectis primae figu

rae. Secunda quatuor pro quatuor modis Se cundae, duae ultimae sex, pro sex modi Tertiae.

Postremo primae Sylla bae significant primos modos, Secundae secundos, & sic conseque ter in qualibet dictione. Vnde Nesciebatis prima syllaba est pro Baralipton, notat reducendum ad Celarent. Secunda notat Cel V .

tes reducendum ad Darij, &sic consequenteri Pariter in secunda Figura, odiebam, prima indicat Cς sare reducendum ad Ferio . Secumda Camestres reducendum ad Darij. eadem est ratio in Gijs omnibus . Aduertendum estvltimo Aristotelem etiam duos ex prima Ggura modos particulares reduxisse ad alios duos uniuersales ad Impossibile, sed non immediate sicut reliquos, sed mediate: nam primo reducuntur ad Secundam Figuram, & ex Secunda figura per ostensionem postea red cuntur ad Barbara, &: Celarent, ut Darij ad Impossibile reducitur ad Camestres eadem is regula qua Syllogismus secundae Figurae reducuntur:nempe,cum eadem Maiori,& contradictorio conclusiotus pro Minori, ex quibus. ritu contradictorium Minoris, ut fiat inis D ij,

235쪽

animal, ergo Aliquod album sentit, reducitur omne animal sentit, Nullum album sentit,ergo Nullum album est animal. Ferio autem reducitur ad Cesare, ut nullus lapis est animal Aliquod album est lapis, ergo Aliquod album non est animal, reducitur, Nullus lapis est animal, omne album est anima ergo Nullum album est lapis. Postea vero hos reducere ad Celarent ostensiue facile est. Ex quibus Omnibus patet quot sint Syllogismorum modi, de quo pacto omnes ad illos duos uniuersales primae tanquam ad sentem reducantur. Erit satis utile, si studiosi iuuenes in his reduce dis maxime exerceantur, totum enim negotium logicum maxime ex natura Syli Misini recta cognitione,& speculatione dependet, ob idque nos quosdam solum reduximus,ut ivxta regulas his exemplis illustratas reliquos inter se conferentes reducerent.

De arte inueniendi Medium aE concludendum . quamque propositionem. p. XIL

Postquam uniuersos modos concludendi. in qualibet figura ostendimiis, superest,

ut artem qua proposita quavis eonclusione, Medium aptum ad eam concludendum inu

236쪽

niatur,ostendamus. Haec autem sequentibus continetur coclnsionibus. Ante quas oportet supponere notitiam trium Terminorum, scilicet, medij antecedentis, consequentis, & extranei . Illud medium dicitur antecedens ad aliquem terminum,quod infert illum,uel tanquam inferius, vel tanquam conuertibile, ut homo est: antecedens ad animal,& ad risibile.

Illud dicitur consequens alicuius, quod infe tur ex illo, vel tanquam superius,vel tanquaconuertibile, ut athmal est consequens ad hominem,& hinni bile ad equum. Illud autem dicitur extraneum, quod de illo non potest a firmari, ut homo ad equum. Est igitur prima conclusio, ad conclude dum uniuersalem affirmativam, quod Qtuna fit in Barbara oportet sumere medium consequens ad subiectum, & antecedens ad praediacatum,idest terminum qui de subiecto praedicetur,& sit illo superior,& inserior praedicato verbi gratia ad concludendum omne animal est lubstantia sume corpus, Omne corpus est substantia , omne animal est corpus, ergo omne animal est substantia, vel sume aliquod conuertibile cum subiecto, scilicet sensibile, sic, omne sensibile est substantia, Omne animal est sensibile,ergo omne animal est sub

stantia .

Secunda. Ad concludendam particularem affirmativamin Tertia figura, vel in prima Per

237쪽

per conuersionem particularis assirmativae sumendusia est Medium, quod sit antecedens ad

utrumque scilicet subiectum & praedicatumseverbi gratia Ad concludendum, aliquod animal est substantia, sume istud Medium homo, se Omnis homo est substantia omnis homo est animal, ergo. Aliquod animal est sebsta tia, in Darapti.

Tertia. Ad concludendam uniuersalem n gatiuam in Cesare,& Celarent sumendum est Medium extraneum ad praedicatum, & consoquens ad subiectum, verbi gratia ad conci dendum, Nullus homo est lapis, sumedum est animai,vel,Risibile,sic,Nullum animal est lapis, Omnis homo est animal, ergo nullus h mo est lapis,vel nullus lapis est animal, omnis

homo est animal, ergo nullus homo est lapis . Quarta. Ad concludendum eandem uniuersalem negatiuam in Camestres, vel Celantes indirecte, sis mendum cst Medium extraneurn ad subiectum, & consequens ad praedicatu Ca, ut ad concludendum eandem, scilicet, nuli ushomo est lapis, sume inanimatum. Omnis I .pis est inanimatus , nullus homo est inani imatus,ergo nullus homo est lapis. Quinta. Ad concludendum particularem is negatiuam in Tertia figura aut in directe in prima, sumere oportet Medium antecedens ad subiectum, & extraneum ad praedicatum,

ut ad concludendum, animal non est insensibio Ie,

238쪽

te, sumatur,Homo,sic,nullu s homo est insensis bilis Omnis homo est animal, ergo animal

non est insensibile.

Sexta . Ad inserendum particularem assi malivam indirecte in Baralipton,& Dabitis , sumendum est medium antecedens ad subi ctum,& consequens ad praedicatum,ut ad concludendum, aliquod corpus est equus, sumen-dun est,Viuens, ie,omne vivens est corpus,omuis Equus est vives, ergo aliquod corpus est Equus, nec potest aliud Medium ad concludendum aptum sumi,si enim altius hoc spe culati fuerimus,inueniemus Medium aliquod posse modis noue se habere ad extremitates . ex quibus conclusio Syllogismi constat, ex quibus modis, sex apti, tres vero inepti ad in- .serendum coperientur. Primo enim potest eia se cosequens ad subiectum,& prςdicatum,id- est superius utraqlie extremitate, di tunc est inutile; quia si superius est ytraque extremitate,debet de utraque affirmative praedicari, &iaciet pnmissas assirmativas in secunda sim .m,quod esse non potest. Secundo potest ei iextraneum ad utranque extremitatem, & sic etiam est inutile,quia debet de utraque negari , & sic faceret ambas praemissas negativas quae est combinatio inutilis. Tertio potest esse extraneum subiccti,antecedens praedicati & sicetiam est inutile, quia si est antecedens praedicati, denotat Maiorem esse assirmativa

239쪽

in qua Milar extremitas,quae est praedicatum praedicetur cla Medio,& si est extraneum Mi noris extremitatis,vel negatur de illa,& tunc in prima figura esset minor negativa, vel Mi rior extremitas negatur de ipso, & tunc talis Syllogisimus esset in Tertia figura minori negativa quod esse non potest. Reliqui sex modiqitibus medisi potest sumi, sunt utiles, & talessent supradicti,na vel est antecedens ad utru- que &tunc infert particularem affirmati- iram in Thrtia figura, vel est cosequens ad prς dicatum, antecedens ad subiectum, & sic infert particularem affirmativam indirecte in , Baralipton, dc Dabitis, vel consequens ad subiectum,& antecedens ad praedicatum, & sic insere uniuersalem a stirmativam in Barbara, vel extraneu m subiecti, eonsequens praedic . ti,8: sic inseri uniuersalem negatruam in Cain mestres,ct Celantes, vel est extraneum piaedicati,consequens subiecti,& sic infert uniuersalem negatiuam in Celarent, Cesare; Vel est extraneum praedicati, antecedens subiecti, Besic inseri par ticularem negatiuam in tertia figura,& indirecte in prima . Pe dictionibus quibus ba regula facilius rennentur de principiis quilus comburationes inutiles .

examinantur. C p. XII aute magis in proptu istas regulas habere cupisisut quaeda inuetae dictiones,qbus

240쪽

2xa L P R E , I facilius cognoscamus,quo Medio queque propositio concludeda sit,Dictiones aute sunt. Fecana,Cageti, fenes, Hebare,Gqd co,

Gebali Febas,Hedas, Hecas in quibus prima

est considerandum tertiam vocaIem ultima denotare conclusionem quae debet inseret eo

modo, quo superius diximus de istis voc libus, ac propterea in tribus vltimis dictionibus non ponitur tertia vocalis , quia per illas designatur Medium inutile ad inserendu . Est

secundo considerandum esse sex consonantes,B,C, D, F,G,Η. PeriB,intelligitur medium costquens ad praedicatum,per C,antecedens ad praedicatum,per D,extraneum ad praedicatu: reliquae tres sunt pro subiecto, F, consequens ad 2biectum, G, antecedenS, H, extraneum si Aduertendum tertio primam dictionem esse pro prima regula,secundam pro secuda,& sic consequenter. Vnde Fecana, idest ad coactu dendum uniuersale assismativa in Barbara,s mendum estMedium consequens ad subiectu, quod denotatur per F,& ntecedens ad praedii, Catum,quod notatur per C,sic in alijs.Sunt antem duae vocales mediae notandae. Α, significat praedicatum,Ε, subiectum. Hae autem diactiones in sequenti Musi habentur expressae, quam figuram ridiculo vocabulo antiqui Pontem Asinorum vocabant,quia hominibus tardi ingenij ista ars inueniendi Medium non es.sti intelligibilis, sed ia prosecto nullus est illingenij inops, cui non ut facilis, do manisesu.

SEARCH

MENU NAVIGATION