장음표시 사용
81쪽
M. L I B E R II. Eho Cato, & C. Sentio Saturnino CosT Ibi cum trans Visurgim duxisset exercitum, atquc Clic scos in dcditionem accepisset, hieme sequentis anni, qui L. Valerium Messi salam, & Cornelium Cossum Coss. habuit, ad tutelam imperii, inquit Velleius, digrediens in Urbem, ad eaput Lumpia fluminis locavis hiberna. Quae res manifesto ostendit id mmne bellum ex hoc potissimum Alisone nostro, administratum esse: atque ita ipsa regionis opportunitas flagitabat. Pugnanti enim ad Visurgim non alius erat in propinquo receptus. Proximo consequenti anno repetit eundem locum, a que expeditionem Tiberius, atque iterum trajesto πι surgi, receptis Cauchis, stactis Longobaiau, ad quadringentesimum verba sunt Vellei i) missiarium a Rheno adflumen Albim victorem pem duxis exercitum. Erat Tiberii legatus in hoc bello C. Sentius Saturninus, qui nuper consulatum gesserat, ei, ut refert Dio, ob res his regionibus ductu Tiberii bene gestas, ornamenta triumphalia decreta sunt. Circa idem tempus Maroboduus Marcomannorum rex,qui in Boiohaemo dominabatur, grave bellum in Romanos commoverat. adversus eum ex his ad
Alisonem castris Tiberius per Noricum, Saturninus per Chattos cum copiis est profectus, A. Licinio Nerva, Ca, cilio Metello Cossi. Hoc bellum sane atrox &periculosum, ut in cujus societatem Maroboduus universam quoque Pannoniam, & Delmatiam traxerat, prope a Tiberio feliciter patratum erat, cum hic apud Alisonem ingens plaga Romano est nomini imposita, Sulpicio Camerino, C. Poriraro Sabino Coss . Etenim digresso Tiberio, praefectus in Gemmaniam venerat P. Quinctilius Variis, qui antea Syriam administrarat, mr, ut eum nobis depingit Velleius, ingenio mitis,
moribus quietus, ut corpore se animo immobilior, otio magis eo, rum, quam bellaea assuetus militiae. Hunc supra memoravi cum
exercitu Alisone consedisse. Nam Germani, ut narrat Dio, quibus nimium fidebat, dederant operam, ut quam longislime abesset a Rheno, scilicet ut homini facilius insidias facerent. at nullus castrorum Romanorum locus in hac regione a
82쪽
Rheno quantum Aliso distabat. Deinde caeso Varo Germa ni confestim ad oppugnanda castra conversi sunt. ea vero fuisse A lisone diserte pronunciat Velleius. Assiictus igitur,
ut ante cognovimus, otio castrorum Variis, hic non modo
hiberna, sed etiam, ut ait idem , trabus aestiva, & quoniam, ut ex Dione nuper didicimus, Alisone forum erat, ubi P fectus Romanus jud dicebat, audi quemadmodum ea res hominem infelicem, Germanorum . fraudibus, ac dolis irretiendum, ac penitus constringendum dediderit. Velleii
verba su n t: Mediam ingressus Germaniam, velut inter viros pacis gaudentes dulcedine, jurisdictionibus, agendoque pro tribunali ordine trahebat assisa. At isti, quod, nisi experim, υ, credebat, in summa feritate versut simi, natumque mendaciogeum, simulam res fictas litium series, se nunc provocantes alter alterum injuria, nunc agentes attin, quod eas Romana justitia finiret, ferit que μά novitate incognitae disiiplinae mitesceret, seselita armis discerni, jure terminarentur , insumma ocordiam perduxereinuinctilium, usque eo, uise Praetorem Urbanum in foro μου dicere, non in mediis
Germaniae sinibus exercitui praeesse crederet. Haec Velleius, qui unum praeteriit, quod ad excusendos Germanos nonnihil facit, neque reticuit Dio. Ait enim Varum principio Gera Li Gmanis velut servis imperasse, & argentum exegisse tanquama subditis. cujus rei in solentes eorum primores, quando palam rebellare non audebant, ad simulandam amicitiam , de obsequium, struendasque clandestino insidias flexisse. o, servarunt igitur adversus Romanos Germani illud Romani vatis: Dolus an virtus quis inhose requira ιρ Erant insidiarum principes, ut idem Dio ait, Arminius & Segimerus, qui assiduo cum Quinctilio versabantur, ac tapenumero con Virabantur. Atque haec omnia gerebantur, ut diximus, Alisone. Ubi jam nihil sibi Qui nihilius a Germanis metuere Ui- Dis M. scius est, primum cum rogant, ut praesidio sibi militum Romanorum uti liceat. Dimim factum. aliis ad oppida munienda: aliis ad capiendos latronos: aliis ad subvehendos commeatus praesidia concedit. Postquam imminutus, &d
83쪽
bilitatus exercitus Alisone remanserat, eXcogitant quemadmodum Varum inde ad iter protrahant, quo cladi sit opportunior, cima se per amicorum rcgionem ire crederet. Quid quaeris ξ repente ex composito Alisonem affertur nuncius,
quosdam e longinquis Germanis arma sumpsisse. Hic qui apud Quinctilium erant, quos jampridem amicos esse sita persua rat, rem indignam dicere: hortari ut rebelles. puta, tum 1 ret: auxilio se mox affuturos. Illi digressi, quos quique Romanos, vehat sibi praesidio futuros a Quinctilio postularant, obtruncant: Quinctilium adversus rebelles Alisone proficiscentem, a tergo, deposita jam amicorum persona,
adoriuntur. Ita, inquit Velleius, exercitus omniumfortissimus, disesstina,manu, experientiaque besiorum inter Romanos milites primceps , marcore ducis, perfidia hosis, iniquitate fortunae circumvem tus , cum ne pugnandi quidem egregie occaso, in quantum voluerant,
data esset miseris, castigatis etiam quibusdamgravi poena, quia Romanis se armis, ct animis us fuissent , inclusus Avis, paludibus,
in sis ad internecionem trucidatin es. Reliquerat Varus Alisone, ut constat ex Dione, legatum L. Asprenatem . narrat Cinnim a tubicinibus, cum se ad praedam convertissent Germani, sparsam csse famam adventare Asprenatem suos ulturum, neque eam vanam fuisse. In Propinquo igitur fuisse oportuit. Ducebat Asprenas duas legione. , quaS, ut narrat Velleius, nava utriisque opera immunes tanta calamitate servavit; matureque ad inferiora hiberna defiendendo, vacillantium etiam cis Rhenum sitarum gentium animos confirmavit. Appellat
inferiora hiberna, quae erant apud Vetera, ubi hodie est oppidum Sancti, quo pertinebant aggeres illi ab Alisone ad Rhenum olim structi. Inter alia rei Romanae damna, quae clades Variana attulit, illud etiam fuit, quod Aliso, vigesimo circiter, postquam aedificatus fuerat, anno in hostium potestatem venit. Caeso enim cum CXercitu Varo, immen-1ae Germanorum copiae, ut testatur Velleius, Altibnem, &in eo Lucium Caeditium praefectum castrorum, aliosque, qui supererant, Romanos obsident. At illi omnibus Hoculiat
84쪽
PANEGYRI cI. 67bus uperatis, quas inopia rerum intolerabiles, vis hostium faciebat inexsuperabiles, nec temerario consilio, neesigni providentia usi,ste cuiatique opportunitatem, ferro sbi ad suos peperere reritum. Haec sunt, quae de clade Variana ad Alisonis historiam pertinere visa sunt,quae Romano nomini paeni exitiabilis, it loquitur Suetonius, accidit in Teutoburgiensi saltu, quod nomen In O υ. hodie retinet mons, cui subjectus campus a Germanorum de Romanis victoria Winscit appellatur, non longe ab Homna oppido, XII. ab Alisone passuum millibus. Quo tempore Aliso in Romanorum ditionem redierit, non satis compertum habeo ι illud ex Tacito exploratum est, octavo post cladem anno tenuisse Romanos. Neque vero an de Augusti mortem, qui quinto post cladem anno oblid, recuperatum puto. Nam etsiTiberius,& Germanicus poenas de GermaniS repetitum mox venerunt, negat tamen Dio longe ab
Rheno discollisse, ne quod sibi novum malum crearent. Mortuo Augusto, Sexto Pompeio, & Sexto Appuleio Cos CHLi, i Tiberius jam Imperator in has oras venire desiit. quapropter totam belli Germanici molem Germanicus Drusi, qui Alisonem aedificaverat, filius, sustinuit: quem, ut narrat Tacitus, Octavius Augustus octo apud Rhenum legionibus ἔπο- An. I t suerat. Is anno ab Augusti excessu proximo, Druso Julio 8e C. Norbano Coss. sedata militum seditione, res novas Augusto jam extincto molientium, depulsisque hostium iter
obsidentium copiis, exercitum duxit, inquit TacituS, adul- uia.
timos Bructerorum, quantumque Amisiam Gr L piam amnes imter , vagatum haud procul Teutoburgiens saltu, in quo reliquiae Vari, legionumque insepultae dicebantur. Pergit exequi quem asmodum in cum saltum progressus legiones Varianas tumulo condiderit, primusque cespitem posuerit, atque mOX ancipiti cum Arminio Marte conflixerit. In hac expeditione receptum, vel instauratum Alisonem promptum est credere: nam ex ultimis Bructerorum, ubi hodie Delbrugia est, in .d cutoburgiensem fallum tendentibus erat necessario praetercundus. Consccutus cst annus, qui T. Sisennam, Statii di lium
85쪽
63 LIBER II. Ultu in Taurum, & L. Scribonium Libonem Cost . habuit,
quo Germani , dum Germanicus classem apparat, qua militem & commeatum in has oras per Amisiam advohat , interea magnis copiis castesium Luppia flumini a situm Obsident, ut commemorat Tacitus. Id castellum paullo post Alisonem nominat. Sic enim habet: Audito capestum Luppia miri appositum obsidera, sex legiones eo duxit. & paullo post: Neque Caesari copiampugnae euessores fecere, ad famam ejus
dilaps. tumulum tamen nuper Varianis legionibus structum, Gr v terem aram Druso sitam Hsjecerant. Resituit aram, honoriquepatris princeps Vse cum legionibus decucurrit. Tumulum iterare haud visum r cuncta inter castrigum Alisonem, se Rhenum novis limitibus, aggerabuseque permunita. Atque haec sunt, Princeps Illustris lime, quae de Alisone nostro a Romanis striptoribus sunt prodita. Consequentibus temporibus, uti segnius Romani in Germania Magna bella gesserunt, ita minorem dedere scribendi materiam. Siquidem hoc ipso anno, quo Alisonem obsidione liberatum esse dixi, Germanicus post insignem victoriam, quam ad Visurgim , in campo Idistaviso,
non longe a Minda, de Arminio reportavit, a Tiberio fomtissimum juvcnem, ut loquitur Tacitus, specie honoris, amoliri cupiente, in urbem revocatur. Ibi cum proximo anno C. Ca lio, L. Pomponio Cossi de Germanis triumphasset, misius in orientem, non multo post, dolo Pisonis interiit. Interea res Germaniae per praefectos Tiberius sic ad mini si rabat, u t, ne
cui bellam permisteret, ratam damna dissimularet, satius arbitratus rebellium genies, quando Romanae ultioni consiliumsit, internis discordiis relinqui. Neque nihil in hoc Tiberius vidit. nam post diacesium Germanici, inter Cheruscos, & Maroboduum grave bellum cxarsit, & postea inter eosdem Cheruscos, Se hattos tantae inimicitiae, ut alicubi Tacitus, cos aeternismdiscordare scripserit, ut interea Hermundurorum cum iisdem Chattis praelia, & Bructerorum, atque An libariorum excidia silentio praetcream. Inter haec Germanorum dilli dia, tantisiper Aliso prauidiis Romanorum tenebatur, donec Claudius
86쪽
PANEGYRICI. 69dius Imperator, ut est apud Tacitum, C. Valerio Asatico, M. Valerio Messalla Coss' qui erat a condito Ali ne sextus ama D.&quinquagesimus, adeo novam in Germanι- vim prohibuIt, ut
referri praesidia eis Rhenum juberet. Praeerat tum Germaniae cum exercitu L. Domitius Corbulo, vir veteris disciplinae muIitaris observantissimus, & maximis postea rebus in Oriente gestis immortalcm famam consecutus. Is igitur in ipso aditu praeclarorum operum, ad quae jam pro nominis Romani gloria se accinXerat, non modo reducere exercitum, sed Alisonem quoque, & quaecumque in ulteriore Germania Romani loca tenuerant, praesidiis nudare coactus est. Itaque deinceps praeclare Romani secum agi existimarunt, si Germanos transitu Rheni prohiberent. Quid quod Panegyristes e net quidam ausus est dicere coram Maximiano, & Constantino, posterioribus falso de antiquis Imperatoribus traditum
visum fuisse, quod trans Rhenum signa barbaris gentibus intulissent. Quo major est gloria tui Alisonis, Princeps Illustrissime, habuisse in hibernis Romanas legiones, hic jus
dixisse tot Consulares,tot ornamentis triumphalibus insignes viros, hic bella administrasse illos ex Augusta domo nobilis. simos Imperatores, quorum in fuerit virtus, ut etiam posteris supra fidem esse videretur. C A P U T X.
In quorum potestatem Nenerit Alfio a Romanu desertus. QVid vero, Romanis aquilis cis Rhenum reductis, Alisone factum est ρ Videtur enim certum, & exploratum, minime vacuum, ac desertum esse derelictum, sed abscedentibus Romanis immigrasse Germanos, aut, quod Verisimilius, dirutum instaurasse. Neque enim fieri potuisset, ut ad nostram usque aetatem Romanum Alisonis nomen retineret, nisi jam inde a Romanorum ex his oris discessii, ab aliquo populo cultus esset, atque celebratus.
Quid quod jam ante docui convenisse etiam Alisonem, M
87쪽
o LIBER II. sedes in eo fixisse Germanos, quod sane libenter in tantis, &tam crebris inter vicinas gentes simultatibus faciebant, quod a bellorum injuriis Romanorum essent praelidio tutiores. Eadem cis fuit, Romanis quoque digressis, causa colendi &muniendi Alisonis. erat enim, ut jam demonstraVi, in medio multarum gentium, quae infestis sepe armis inter sed iamicabant. nam, ut alias taceam, Bructeri, quorum eX tremos audivimus ex Tacito prope ab Alisone consedisse, circa exordia principatus Trajani prope funditus a vicinis deleti sunt. Quis ergo populus Alitonem tenuit Z nempe idem qui hanc regionem. Ac superioribus quidem annis , Druso rem gerente, ut diximus, in hac Luppiae ripa Sicambri incolebant, quos Tiberius postea, quod belli adversus Romanos
auctores ac principes fuissent, transportavit in Galliam. Ve satur vero in quaestione apud eruditos, num Sicambri stirpitus ex his oris excisi sint, an vero nonnulli remanierint ρ Qui ullos remansisse negant,Taciti partim silentio se tuentur, partim verbis. Silentio, quod Germaniae populos accuratissime PercensenS, nunquam postea Sicambros in hac regione .collocat, quam sunt translati in Galliam. Verbis, quia diserte excisos esse con firmat. quomodo vero excisi, si ulli restabant Z Qui contra sentiunt, gravem habent suae opinionis auctorem Strabonem, qui suam Geographiam Tiberio imp rante scribebat, cum necdum extinctum esset illud Germanorum belli fulmen Arminius. nam libro septimo Gus etiam viventis, & cum Romanis bella gerentis meminit.
mortuus est autem Arminius, ut ex Tacito clarum est, M.
Silano, L. Norbano Coss viginti & amplius annis post deditos Tiberio Sicambros. Is igitur, eodem libro septimo, sic ait: Hujus partis Germaniae 3 populos Romani partim in Gastiam
traduxerunt: reliqui migraverunt in penitiores Germaniae parare,
ut Marsi: sed is Sicambrorum ex ua resat portio. Idem eodem Iibro commemorat a Germani , inter alios Germaniae principes,ductum in triumphum Teudorigem principem Sicambrorum. Fuerunt igitur Sicambri in Germania, cimi eam
88쪽
PANEGYRICI. II administraret Germanicus. non ergo omnes a Tiberio tran L. lati. Postea vero quam Francorum in his terriS nomen exortum est, quid illustrius Sicambris Θ Quoties eorum Jornandes, Claudianus, Sidonius, alii meminerunt ρ Quod TacituS eorum non meminerit, respondent non pugnare cum
Strabone, qui xiguam portionem fuisse ait, quam Tacitus merito in integri populi numero habendam non putavit. Quod idem excitos memoret, ex eo non consequi ut nulli LG. de manserint. nam & Bructeros.ab eodem excisos perhiberi, &Anii varios, quod juventutis erat, caesos , imbellem aetalcm in praedam divisam esse. Et tamen Bructerorum & Ansivariorum nomen, posteriorum quoque seculorum memoria celebratur. Quid Θ nonne ausus est Velleius scribere, a Tiberio, EA. ,. post cladem su b Varo acceptam, Ocymprserrimo eventu excisam esse Germaniam 8 num ideo nullos Germanos Germanico,
cum quibus bellum gereret, reliquit 8 Habent igitur, qui Stra-
nem sequuntur, quo se tueantur; neque sibi eripi sinant, etiam descrentibus has oras Romanis, fuisse e veteribus illis
Sicambris, qui Alisoncm colerent. Quod si apud quempiam plus aliorum, quam Strabonis valebit auctoritas, nihil tamen ille de Alisonis dignitate decerpet. Nam etsi negent
mansisse veteres illos Sicambros, fatentur tamen ab U ip tibus de Tencteris, qui vacuam, ut aiunt, eorum regionCm adierint, usurpatum postea fuisse gloriosum, & veterum memoria inclytum Sicambrorum nomen. In ea regione clim erit Aliso, inter utrosque convenit vcnisse in corum Po- . testatem Sicambrorum, qui Rhenum postea transgressi, atque ad Vahalim & Mosam longe lateque primum dominati, ad extremum subjugata Gallia, reversi in Magnam Germaniam, unde exierant, ac tandem eversis Turingi S, am- ζ 'Τ Plillimum Francorum regnum fundaverunt, quod Caroli 'Iρ' Magni rem pore, a Bulgaris, seu IPyrico usque ad Hispanos, a Danis vique ad Calabros pertinebat. Hoc regnum qui primi innuerunt, e Sicambris fuisse, fidem facit D. Rcmigius, qui eorum Regem Clodoveum salutaribus aquis expia
89쪽
Greg. Tura. l. L. c. 3 I. Lib. s. q. Tatis ιω I3 Amrail.
& Venantius Fortunatus, qui sic alloquitur Charibertum Regem Cum M prognatus clara desi e Sicamber. Huic igitur tam inclytae genti servivit derelictus a Romanis Aliso, quem equidem reor caput gentis' interea fuisse, dum Romani, tametsi nulla in hac ulteriore Germania praesidia habebant, tamen Rheno propinquiores agros militum
pecoribus, atque armentis Vendicabant, & veteres colonos
adire cupientes armis arcebant. Tunc enim Sicambri nostri tantis r se his remotioribus ab Rheno locis tuebantur, &discordantibus caeteris Germaniae populis, paullatim crescobant, easque vires induebant, quibus non modo deinde R manos Rheno arcerent, verum etiam cum iis in Romano solo de orbis terrarum imperio dimicarent. Quam ad rem plurimum eis contulisse Aliisnis opportunitatem mecum fatebitur, qui conditionem eorum temporum, locorumque considerabit. Siquidem nulla res deteriorem faciebat Ge manorum fortunam, quam intestinae dissensiones ac bella. Itaque Tacitus de iis loquens, pronuntiat: Urgentibus im
perii fatis, nihil jam praestare fortunam majus posse, quam
hostium discordiam. Eademum discordia sublata est, exorto primum in his regionibus Francorum nomine, sive ea, ut volunt quidam, una primum gens littoralis fuit, quae cael ras postea in societatem traxit; sive, ut alii, omnes hae gemtes ictis inter se pro summa rei foederibus, hoc sibi pulche rimum a studio libortatis Francorum cognomentum asciverunt. Illud certissimum est, gentes plerasque omnes, quae inter Francicas a veteribus nominantur, in hac regione, quam
hodie Westphaliam vocamus, scdes primum habuisse, ut Salios, Ansivarios, Attuarios, Chamavos, Bructeros, ac denique Sicambros nostros. His gentibus cum videamus in Romani imperii terras transgressis Sicambros imperitasse, Proximum est ut credamus, cos quoque primos illius tantae coitionis, &conjunmonis duces, ac principes fuisse. Nimi-
90쪽
PANEGYRICI. 73rum quod Drusus fecerat, ut ad domandos, & continendos
in potestate populi Romani tot bellicosbs Westphaliae populos sic enim loquamur, tametsi necdum Westphalia dic batur) hoc castellum in mediis eorum finibus collocaret,idem existimo plurimum profuisse Sicambris, qui illud post id locorum obtinuerunt, ad eosdem populos communis belli sicietate colligandos. CAPUT XI. De occupato a Saxonibuου Absene, σorigine Parisiorna.
IN ita illa circa Gallieni tempora, populi olim discordes,
Franci sunt appellati, quibus, ut ait Marcellinus, confi- Lib. 1 .nes erant Saxones, gens primum ultra Albim sita, ut ex Ptolemaeo discimus, sed quae deinde adjunctis sibi Cauchis, si Zosimo credimus, Juliani temporibus ad Visurgim usque Lib3. dominabatur. Ab horum finibus usque ad Rhenum quae--Hicumque gentes habitabant, Franci dicti, & eorum regio D. Hieronymo, Sulpitio Alexandro, & in veteri tabula iti- m. i. i. neraria Valentiniani aetate descripta, quae Amplissimi, &optime de litteris meriti Viri Marci Uelseri ope prodiit in lucem,Francia nominatur. Ac principio quidem,cum,ut opianor, imbecillioribus singuli viribus erant, Franci & Saxones conjunctis consiliis, & opibus piraticam in Rheno ac mari exercentes Romanorum terras infestabant. Deinde, ubi scorsim satis utraque gens sibi posse vita est, Franci terra, quod Sicambri nostri, & ceterorum plerique equitatu valebant: Saxones mari rem gerere coeperunt. Ac Franci quidem tandem aliquando transgressi Rhenum sedes in Romano fixerunt solo, & post multa praelia, subjugata Germania prima, ubi est Mnuntiacum, & Belgica secunda, in Sim. qua Suessiones, Catalaunum, Ambiani, circa annum D α' 'mini CCCCLVI. ad extremum in Gallia consederunt. H Ili rum