Monumenta Paderbornensia, ex historia romana, francica, saxonica eruta, et novis inscriptionibus, figuris tabulis geograficis & notis illustrata. Accedunt Caroli M. Capitulatio de partibus Saxoniae, ex antiquissimo ms. palatino Bibliothecae Vaticanae

발행: 1672년

분량: 156페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

atque praesidiis non ad suam modo, vectim ad totius Chri- . stianae rei p. utilitatem abundaturam. i

CAPUT v II.we aliena, a teri Religione Academia in mesiphaeia tentata.

Q Uare nunquam tibi pro eo ac meretur hoc tamdiu

optatum beneficium, gratiam Westphalia referet. Tu enim primus in media ejus luce campum aperub sti, in quo nostrorum hominum industria, in exiguum g rum paucarum nuper disciplinarum compulsa, libere tandem ad omnem Sapientiam excurrere, cognoscique possit. Tabi debebit omnis posteritas, quod quae majores nostri litaterarum decora, atque praesidia peregre petebant, ea jam

domi, te auctore nescantur, atque ita patriam, quam adhuc parentem tantum, & altricem suam vocabant, deinceps , tuo beneficio, eorum quoque bonorum procreatricem

sint habituri, quae Ela, cum semel possidere coeperimus, nunquam nostra esse desinent. Est vero aliud quoque quod divinae providentiae gratulemur. neque enim mihi tam la tandum videtur, quod aliquando hoc doctorum hominum seminarium in mestphalia si conditum, quam quod eam mentem veteris, atque Orthodoxae religionis colenti Principi potissimum injecerit. Neque enim defuerunt qui secessione ab Ecclesia Catholica facta, Westphaliam post annos jam demum ρctingentos veritatem se docturos professi, suis novis opinionibus, Academiarum more , non modo Ecclesiarum opibus , sed etiam Ecclesiasticis Principibus administris extruere gymnasia laborarunt. Fuit in eo numero sup riore seculo Arnoldus Birrenius, cujus extat oratio sane verbosa ad Franeistum Monastoriensem Episcopum, non sine praefatione Philippi Melanchthonis. In ea principio mirifice laudat Episcopum, quod incredibili totius prope Germania iam

ratione Disitired by Corale

32쪽

PANEGYRIMI. Tyratione, a Pontificia illa, ut ipse loquitur, impietate ad puram

Christi Hobinam Lutheri deliramenta dixisse oportuit si

transtulerit. deinde persuadere conatur, ut Methaia juventuti tuism aperiat, qui non filum inferiorum artium tractatione,

sed eriam Theologicarum rerum, o Iurser entia profesAne nobilitetur. Addit incredibile esse, quanta futura sit istius beneficii gloria: Unum illam ex omnibus Episcopis, quibuου unquam Mesphata Ecclesia, atque Rest. Haerit commissa, extitisse, qui mus in iliam Ecclesiam sacrosanctam Euangelii doctrinam, o in Fholam, vere piam, o alutarem institutionem, omnibus ineptiis impii que smniis ex illis deturbatis, intulerit. Haec ille. Ac sane si quod unquam fuit tempus oblatum Nestphaliae divinitus, quo merito poterant omnium animi ad Academiae cupiditatem erigi, hoc profecto illud fuit, Eim ampla, & valida inprimis Urbe ex Anabaptistarum fanaticorum hominum,&omnis honestae doctrinae conjuratorum hostium dominatu, in libertatem vindicata, omnes vehemens quoddam dementissimae illius inscientiae, atque barbariae, tam recenti malo, Odium percepissent. Itaque post receptam urbem, eorum qui ludum in illa litterarium, de quo nuper dixi, celebrabant,duo admodum millia censa fuisse accepimus. Cum ergo ad minorum, ut ita dicam, gentium artes, tanti concursus fierent,

quid futurum fuisse putemus condita Academia, in qua su limiorum quoque doctrinarum studia viguissent Z Sed nimirum hujus meriti gloriam DEus tuae Celsitudini, Princeps

optime, reservabat. Neque vero, qua fuit in nos bonitate, commisit, ut civitas vixduin illa turbulentissima tempestate perfuncta, eis cathedras, & subsellia erigeret, qui primi ejus commovendae duces extiterant. Quis enim est rerum illo m. Laast tempore gestarum tam rudis, qui nesciat Lutherianos prius in

Catholicos, quam in Lutherianos Anabaptistas, coortos, his V Ut

faces ad rempub. turbandam praetulisse ξ Quis ignorat huic u . e. 'ipsi Francisco, ad quem scribit Burenius, non Anabaptistas modo, sed etiam Lutherianos rerum novarum, & seditionis

poenas dedisse ' Ac fuit ille quidem deinde, nescio quo illo

33쪽

6 LIBERI.rum temporum fato, eo delapsus, ut haud dubie eorum paratibus faveret, quorum sceleratos impetUS ante compresserat rne tamen ei Episcopatus, Pontificis MaX. sententia, ut erat institutum, abrogaretur, supremum Canonicorum Collegium , ob magna viri in Ecclesam merita, intercessit, deditaque operam ne quid praeterea res Catholica detrimenti ea Peret. Verum, quae, malum, est hujus hominis impudentia pprimulae Franciscus sacrosanctam Euangelii doctrinam in Wcstphaliam intulit ρ itane ρ tot sanctitate& doctrina illustrcsantistites, qui a fundata in his terris Christiana religione Ecclesiam gubernarunt, expertes Euangelicae doctrinae fueruntΘ quid8 antequam Petrus Wcrthemius ad res novas moliendas Monasterium Marpurgo mitteretur, scholae ineptiis, & somniis refertae erant ξ CAPUT VIII.

. . Marum ossio natum.

SCio quae ille somnia intelligat. nempe Missam, Purgat

rium, Sanctorum invocationem, & similia Ecclesiae C, tholicae dogmata, quae sapientissimus quisique veterum Patrum complexus est, ut nemini possit esse dubium, quin illi 'potius semnient, qui ista repudiant. At ego in hoc ipso de quo agimus Academiarum negotio tam planum facio ipsas illos novi Euangelii architectos somniasse, seu potius Gelirasse, ut ex eo, quod iis circa has artes contigit, in quibus erant inde ab ineunte aetate versati, conjici possit, eos cum toti antiquitati in gravissimis fidei decretis somnia objiciunt, omnino de potestate mentis exisse. Quaero enim ex Bur nio, num hic ille Philippus, cujus praeconio suam orationem

commendari voluit , non aliquando Academias, & bon rum litterarum gymnasia sit execratus,&infano odio persecutus p Quaero num meminerit anno Salutis nostrae Μ. D. XXI. aeneis formis excusam esse orationem Didymi Faventini nomines Disitir by Corali

34쪽

PANE G π R I c I. it 'mine, contra Thomam Placentinum p num ignoret hujus D. IM. orationis ab ipso Luthero auctorem laudari eum, de quo no- ρ bis sermo est, Philippum Melanchthonem ρ In ea porro ora tione haec sunt verba: Ne nulla essent in Christant O schola,

Academi generalium sudiorum, quidis modo Universtates vocant, conditae sunt. Atque hoc consilio mirum est, quam placeant sibi, quam salutare putent , quo non aliud repererunt neque perniciosus, neque magis impium , ct quod video non Pontificibus , sed ipse deberi Satanae, qui si quo unquam, hoc certe casiι, egregie Imposuit Chrisianopopulo. Equidem sapientem virum fuisse judico ML clephum Anglum, qui omnium primus, quod ego sciam, vidit Lωersitates esse Satanae synagogas. Et quid dici vel pium magis,

vel sapienraus potuit 'fHaec Philippus alludens ad illud Wiclephi pronunciatum , quod inter alia Concilium Constantiense damnavit: Academias, Collaba Academis , sudia, ct s,si . insignia magi alia vana gentilitate rise introducta, se tantum Ecclesia prodesse quantum prodes diabolus. Ac ne quis dubitarct num hoc odium esset ab ipso genio novi Euangelii, ipse ejus parens Lutherus simul in Ecclesiam furerC de baccha- Li dis ab ri coepit, Academias omnibus maledictis inlectabatur, & U his exagitabat. Suntne haec Lutheri verba sofumo de quo ι α S. Joannes in Apocalypsi θ prodeunt loeusa isae, quae omnes cathedrastoccupant, omnia gubernacula admini ant, ut Academias V. i. ct ab initis mundi Satanas nihil excogitarit praesentius, ad vasam i dam fidem, se Euangelium toto orbe. Ibidem eas comparat cum

valle Tophet, & cum fano Moloch. Alibi appellat asino- ρνιυaia. rum bipedum pabularia et alibi portas, ct januam is feri. Est m iv ης- M-bi vocet Antichrisi lupanaria: Diaboli tabemam Synagogas I

nagogarum Satanae. Adjunxit ad haec & alia convitia, magna Colmaria& impudentia mendacia. An non est: mendacium, Acad natas Aristotelem Christo aequavisse, quantum ad auctoritat , ct La --.fidem ' Herbo ct ratime docendi solvere mandata Dei' Chrsum Lib. con-

, novum Te samentum longi ui ex mundo exterminasse, quam Ju- rios, ct Tureus' denique in Academiis sub titulo doctrina Chri- νου. Mi . Manae non nis pugnantissima Christianae fidei doceri ' Videntur- ης. λοι

35쪽

ne Tibi, Princeps Illustrissime, hae vigilantium, an somnian

tium p prudentium, an insanorum voces P. Sed audi facta haud paullo dictis stultiora. Anno M. α XXI I. cum Lutheia rus metu Caroli V. Caesaris in Pathmum, ut ipse insolcntissi me appellabat, secessisset, interea Wittembergae Andreas Carol stadius, & Philippus Melanchthon, Lutheriano oestro perciti, cogitarunt quemadmodum doctrinam,quam Lutherus, si diis placet, dcvocasset de coelo, factis pers equerentv x. Ergo, cum inter alia tam insigne Hus in Academias odium haud dubiis argumentis perspexissent, juventuti quae in Academia Wittembergon si studia litterarum aemulabatur, auctores fuerunt, ut combustis libris, spretoque gymnasio in opisi- cum se disciplinam darent. Neque dubitarunt, cujus suasores fuerant, ejusdem consilii duces esse. nam Carolstadius in villa haud longe ab urbe ex Doctore Theologiae de improviso agricola, ac rusticus evasit: Philippus qui Philosophiae magister crat, pistori suam operam navare coepit. Hoc tantorum

Theologorum decretum, inquit Staphylus, fuse longeque dimanavit

inplerasque urbes Germaniae. Et, ut reliquM raceam, scimus natisaiatiae, is Sui ista in fissa biennium ludos litterarios occlusos fuisee, .se plane extinctis: nec quicquam ab istorum sectariorum discipulis lectum, praeter terium sacrae Scriptura. At, inquient, Lutherus,& Philippus, mutatia postea Voluntate, auctores ubique su runt per Germaniam instituendarum scholarum, neque obscurum est, eos qui corum instituta sectantur, passim gymnasia habere publice informandae juventuti. Principio non ideo non somniarunt, quod aliquando suo illo somno excussi aliter, ac prius censuerunt. Imo vero vel inde liquido constat somnia misie, quod tunc abiis damnata de explosa sunt, climeos isti sapientiores fuisse confitentur. Deinde est quod gratias Principibus agamus, qui cum Anabaptistarum exemplo didicissent, quantum ad perturbandam rem p. virium haberet novo Euangelio armata barbaria, mature ne id malum latius serperet providerunt. Qua in re videntur mihi fecisse, quod, ut exTimaeo narrat A thenaeus, Praetores olim Agrigen

tini

36쪽

PANEGYRIC4. Istini ebriosis quibusdam juvenibus. Cum enim hi vino madi

di in eam devenissent amentiam, ut cum in taberna sederent,

triremi sibi per mare vehi, & tempestate jactari viderentur, eaque persuasione supellectilem omnem, atque adeo lectos

ipsos, velut allevandae navis caussa, projicerent seras, exciritali insolentia magistratus,insanienteS objurgarunt, ac ne amin plius ad eum modum se vino replerent severe monuerunt. Iuli admoniti projicere quicquam desii erunt, scd ita ut haererent etiam nonnullae reliquiae delirationis. Nam &Tritones praetores appellabant, & se ingenti tempestate perfunctos quer bantur, &iis se in patria, velut suis liberatoribus statuas posituros esse promittebant. Nimirum necdum vini, a quo illa vaesania proficiscebatur,vis tota remiserat. Neque vero fuissct quisquam tam vaecors, qui his hominibus, quicquam supellectilis, quod non projectum,& perditum vellet,custodiendum prius daret, quam essent omni pristinae aberrationis periculo liberati. Atque spectavimus quidem Lutherum, & Phili Pum novo Euangelio ebrios, non lances,& lectos, scd optima nostrorum instituta majorum, & pulcherrima reipubl. Vel omnamenta vel subsidia abjicicntcs. num illi admoniti penitus se ab illa insania removerunt ρ an non quasdam ejus notas est intueri ρ denique an non ilIa e novo Euangelio profluxit pnum igitur illa potest, nisi eo prorsus sopito, atque extincto, omnino conquiescereZ Certe Erasmi, qucm credo isti recte de litteris existimare posse non dissilentur, haec fuit sententia: Ubi regnat Lutheranismus, ibi litterarum est interitus. Lib. rs.

Fhilosophia in Academia non restuenda. V Erum id jam non ago. satis mihi fuerit ostendisse eos

manifesto sua confessione somniasse, qui Catholicis Academiis somnia objectare non sunt veriti. Deinde non satis tuto iis hominibus Academiarum curam committi posse, qui tam flagitiose deliruunt ut tanquam exitiosius rebc a Pub.

37쪽

pub. damnarent, praesertim si nonnulla etiam in iis tantae de pientiae usquam Vestigia appareant. Dixi enim horum fur rem perinde ut illorum Agrigentinorum non simul totum esse compressum. Id vel ex coconstare potest, quod etiam postquam Philippus a furno ad scholas rediit, tantisper honores Academici nemini more majorum mandati sunt, donec Electoris. imperio intermissus pluribus anniis mos ali quando referretur. Sed videor mihi in Burenti quoque verbis quaedam observare relictae stultitiae arsumenta. Quid enim caussie censes etae, Princcps Illustrissime, cur Burenius nullam su1 oratione Philosophiae mentionem faciat ξ cur ante Theologiae studium solas inferiores artes requirat ρ Nimirum talem Academiam moliebatur in Wcstphalia, cujusmodi ex Lutheri praeceptis tunc institui poterat, cum tamen Ct- si de infinito illo Academiarum odio nonnihil remisisse videbatur, tamen Philosophiam, pniuertim Aristotelis, necdum

concoquere ullo modo poterat. Ita enim ille scripserat anno M. D. X X. in libro de reform. Reipub. Christianae ad nobilitatem Germanicam 4 Suadeo, inquit, in libri insoletis, Physicorum , Metaphveae, de Anima, Ethicorum, qui hactenus omnium optimi habiti fuere, penitus aboleantur se exterminentur; cum omniabus Agis, qui rerum naturalium explicationem se cegnitionem se tradere profitenturo cum ex His nihil mel naturalium, vel piritualium rerum disti, vel doceri queat. Neque Vero id postea mutavit.

quamvis enim libellum composuit de instituendis scholis, tamen cum earum formam describit, multus ille quidem est in praedicando linguarum studio; de Philosophia restituenda nihil praecipit ; ut satis appareat , nunquam cum eo in gratiam rediisse. Talis igitur, ut opinor, Academiae speciem cum animo concepisset Burenius, qhue lustrum cssct inscientiar, non sapientiae domicilium, praeclare se meriturum de Wosmphalia speravit, si eam huic genti cupidis limae omnis liberalis

cruditionis obtruderet. Num vero existimavit illam West-phalorum insignem discendi aviditatem, propter quam C rum majores saepe remotissimas nationes adierunt, modia

38쪽

PANEGYRICI. 22

cognitione linguarum, & paucis in aliquot Scriptura: sacrae

Capita, non e veterum auctoritate, sed e nuper exorta distiplina petitis glossematis, expleri posse ρ Quid ρ nullumne

unquam crediderunt Wcstphalorum in sublimiores de divi nis hypostasibus, de praesentia CHRISTI in Eucharistia, de procreatione rerum e nihilo, aliisque ejusdem generis locis eine venturum' aut omnes tam hebeti futuros ingenio, ut

non sentirent, haec sine accurata Philosophiae cognitione, nequc satis liquido explicari, neque adversus hostes Christiani nominis satis pro dignitate propugnari posse Θ Nam quod eorum nonnulli respondent, Philosophiae disciplinas ad liberalem quandam oblectationem animi percipi posse:

ut in sacris rebus ullus cis sit locus, id vero minime ferendum csse haec inquam oratio risum profecto prudentibus movet. Quotidianae enim inter eorum TheologoS concertationes, turpissimis, ob rerum Philosophicarum ignorationem, hallucinationibus refertae satis ostendunt, obriis hominibus coscsse persimiles, qui ctim se per dementiam negent duce, vel adminiculo ad ingrcdiendum indigere, ubique tamen titubant, atque ostendunt. Quanto tandem abs te sapientius factum est, Princeps Illustrillime, citi cum persuasum esset, illas quoque a profanis licet hominibus excultas doctrinas, D E I ad nos munere pervenisse: CHRIsTUM, qui sit aeternaveritas, ad illa quoque omnia, quaecumque illis recte

tradita sint, sua auctoritate comprobanda ad n OS dec clodc- s. --

lapsum: esse denique eas disciplinas ad res divinas explanandas uberius, & validius muniendas perquam appositas, ieci 'sco Academiam tuam, more majorum, iis omnibus artibus, quae omnibus numeris absolutum Theologum decent, instructam esse voluisti Z Ita enim retinetur admirabilis ille inter disciplinas concentus, atque consensio, ut cum aliae sint diviniori fidei luminc patefactae, atque e coelo ascitae, aliae nativis ingenii viribus, &astiduo mortalium studio pervestigatae, hae illis pareant, atque ancillentur, δc si qua in re lapis fuerint, ab illis corrigantur: illae vero earum cum praesidiis ad ς 3 co

39쪽

dia ae I B E R I. compescendos hostes, tum ornamentis ad sua illustranda, atque confirmanda utantur.

C A p U T X. te retinenda Academiarum inter se concordia.

N Eque solum divulis sunt, atque distra ipsae disci

plinae illorum somniantium importunitate & dementia, sed etiam, quod quidem malum multo latius p tet, ipsae Academiae, poliquam hoc novum Euangelium ab

inseris extitit, omnem funditus spem mutuae concordiae &consensionis amiserunt. Atqui haec fuit majoribus nostris praecipua Academiarum condendarum caussa, ut veritas multorum sapientum studiis facilius reperirctur, &auctoritate certius muniretur. Sic enim homines sapientissimi judicabant, cum in omni disceptatione, tum praecipue, quae de duvinis rebus instituitur, eruditorum hominum consentientes, conspirantesque sententias magni apud omnes ponderis esse. Oportere, praesertim si quod versatur in quaestione, diu fumrit antea magnis ingeniorum contentionibus agitatum. Id si in uno aliquo eruditorum hominum coetu locum habet, quid in compluribus, non modo moenibus, sed terra quoque m rique disjunctis p Jam vero antc Lutheri ab Ecclesia discessum, quanta erat omnium Academiarum in us quae fide Uatholica traduntur tuendis , propugnandisque concordia. quam multa, de quibus nihil dum certi Ecclesia decreverat, iam quodam Academiarum praejudicio explorata tenebantur ξ quam multa in iis, quae ex doctrinae Christianae capit1-bus, adhibita aliarum quoque cognitione doctrinarum, apte concludi visa sunt, jam pridem tam erant in Academus recepta, ut iis non assentiri summae impudentiae ac temerit tis esse judicaretur ξ Hoc quasi commune quoddam veritatis

patrimonium pro se quaelibet fidelissime custodiebat,

quantum studio ac labore conniti poterat, augebat.'t vero Isimulatque exortus est Lutherus, qui apud imperitos haec O- Dissiliaco by Corale

40쪽

PANEGYRICI. 23mnia tanta gentium ac taculorum consensione comprobata atque firmata convelleret, tum vero simul excogitatum est aliud Academiarum genus, cui quoniam aeternum est bellum cum veritate susceptum, omnia derepente litibus dissidiis que permiscuit. Hujus generis Academiam Bii renius popularibus suis optabat, quae non modo a Catholicis omnibus dissideret, scd ne spem quidem ullam haberet constantis cum suis gratiae ac pacis incundae. Ad quam enim illa tandem factionem, cum inter illos sint plurimae, sese applicaret 8 Ad Flaccianam, an Eberianam Z ad Osiandrinam, an Ubi quotariam 3 An, quod nonnullas secisse videmus, a Luthero ad Calvinum, id est de calciaria ad carbonariam repente tranSiret Hunc vero ipsum, qui se sequi profitentur, quot jam sunt partiumὶ Cujus vero tandem rationis fuisset, cuin in Wcstphalia tot jam feculis Academia desideraretur, quae e set veritatis ossicina, falsarum in ea opinionum, & litium sedem constituere ρ Est enim omnino, quod aiebat S. Augusti- is V. 17. nu S: In ventre Ecclesiae veritas manet. ciuisquis ab hoc venire δε- paratus fuerit, necesse est ut falsa loquatur. Quocirca praeclare comparatum crat more institutoque majorum, ne cuiquam dynastae fas esset Academiam comere, nisi non modo Im- Perator, Verum etiam Pont. Max. aui' or fieret. Existimabant enim nihil esse praesentius ad sedandas opinionum di cordias & dissidia doctrinarum, quam ut honoreS , qui Viris doctis tribuuntur, non modo ab ejus qui toti Imperio, sed etiam qui totius orbis Ecclosiis praeest, auctoritate pendeant: ut quoniam, ut est in solenni formula, his, se ulι-que locorum, eos valere cupiunt, dent quoque operam, ne eorum doctrina cum totius orbis sensu, judicioque ulla in re discrepet. C A-

SEARCH

MENU NAVIGATION