장음표시 사용
61쪽
impietatem a Christianis sacris ad Ethnicam superstitionem
minis armisque cogentem fregit, ac domuit. Ille perpetua Dccessitudine doctissimis viris jungebatur, quoS partim nu quam ab latere suo dimittens, omnibus in negotiis adhibebat : partim ad traducendos ad CHRISTUM .populos in Daniam, ac Normegiam amandabat. In illo tanta erat flua Narum opum despicientia, ut non dubitaret, ingentibus Ecclesiae suae sumptibus atque jacturis, Aquilona res Reges populosque prensare, & dum corum animos CHRISTO conciliaret, suarum fortunarum detrimenta in lucro ponere. Ε-Cv. si. ducatus cst deinde Pader rnae cum I mado S. Anno Archic-piscopus Coloniensis, ut rescri auctor vitae B. Me in Wcrci.
neque refert , quod ejus institutio a Lamberto Schamaburgensi, & aliis, Ecclesiis Bambergens attribuatur. Id enim co factum esse suspicor, quod idem deinde Bambergensis Ecclesiae Scholasticus fuit, atque ita cum in utraque litteras diadicisset, potius habita est ratio ejus, in qua praeterea docui Dset. Facile quoque induxerim animum, propter incredibilem D. Henrici in utramque Ecclesiam amorem & pietatem,tastis munificentiae documentis testatam , ea tempestate singularem quandam Paderbornensi, cum Bambergcnsi Ecclesia amicitiam ac societatem intercessiste. nam post mortem
quoque D. Henrici, Poppo Paderbornensis Episcopus, qui 1 mado succcssit, Bambergcnsis Ecclesiae Praepositus fuerat: ut jam non sit nccesse pervestigare, quemadmodum fieri potuerit, ut idem S. Anno S Bambergae, Sc Paderbornae sit cruditus. Porro de S. Annonis laudibus dicere quid attinet ZZ In. Cui enim ignota in illius viri prudentia, qui Henrico III.
Caesare necdum ad regnandum maturo, cum ejus essct tutor
desanatus, universum imperium aliquot annos su is humeris sustinuit 8 quis de ejus facundia nihil legit, quo dicente complorantium gemitu templa personabant 8 Nam morum sanctitas tot miraculis confirmara divinitus, & publicis Eccle-' 1iae fastis consecrata latere neminem potest. Annom Jungi-i tur ab auctore vitae B. Mein Werci, in Gymnasio Paderbornensi
62쪽
PANEGYRICI. snensi condiscipulus, Fridericus Monasteriensis Episcopus, nempe is qui sextusdecimus est ording, si ΚnantZio credi- MUr p. inius, 31 archionis Milaiae filius. Hic quantum ex Annonis & 'Imadi contubernio ac condiscipulatu profecerit, perpetua in viros doctos voluntate, & singulari quadam excelsitate mentis ostendit. Forte cum Monasterium venisset, repperit viros Ecclesiasticos non paucos, doctos juxta ac pios, laudabilem inter sequandam Religionis & litterarum societatem coiisse.'Ad hunc coetum, ut cst in excellentibus ingeniis insatiabilis proficiendi cupiditas, sese evestigio aggregavit. Factus deinde Episcopus aedem Sacram D. M auruli in suburbano extruxit, fundatoque ad eam honestistimo Canonicorum Collegio, quantum in se fuit, providit, ne unquam Ε clesiae suae eorum hominum copia deesset, quorum institutis ac moribus plurimum ducebam r. Et quanquam, cum infula Magdeburgens a plurimis dignissim judicaretur, Wc-Ziloni D. Annonis germano posthabitus est, tamen nihil animo fractus, aut clejectus, illustre de se documentum dedit, non cne quod, qui jam inde ab adolescentia virtutum sibi & sapientiae ornamenta pararunt, altiorem aliis dignitatis gradum invideant, cum in eorum sit manu, in qu cumque fuerint collocati, proprium ei quoddam decus ac splendorem impertiri. Hos consecutus est S. Alrmannus, qui, ut loquitur ejus vitae scriptor, Paderbornae ad regimen Tu a V. scholarum delectus, multosque annos eo munere Praeclare functus, primum Praepositus Aqui ranensis, ac deinde Episcopus Patavi ensis est renunciatus. Is in conventu Tribu riensi, ubi Henrico Tertio Imperatore gravisti morum crimi num a Principibus rco facto, arque a Gregorio VII. Pont. 2 2 ι. Max. sacris interdicto, de summa Reipub. agebatur, una cum Suchardo Patriarcha Aquileiensi, ejusdem Pontificis vicem
it, me, ut ait Lambertus, Apostobea conversatunis, o magnarum in Christo virtutum. Neque vero praeteriri debet Vicetinus, vir longe sanctis limus, quem Holsatiorum, plurimorumque ad Aquilonem populorum Apostolum recte di-
63쪽
xeris. Ad eorum salutem procurandam cum esset designatus a D Eo, essetque insigni vitae integritate, sed minime pari doctrina praeditus, hujus ei quoque comparandae ca-1tim obtulisse dicitur. Versabatur Vicetinus in ulteriori Saxonia, in familia feminae illustris, cujus teneros liberos crudiebat. forte, ut inter potentium asseclas & familiares fieri solet, fuit qui herilem illi gratiam, felicesque successus in-Videret. Is cum summa viri innocentia nullam obtrectandi materiam daret, ita scientiam exagitare aggreditur. Promit versum ex Achilleide Statii Papinii, cujus explicatio aliquid1upra vulgus eruditionis exposceret. Eum locum sibi explanari convitio flagitat. hic, cum bono Vicetino haereret aqua, ille scilicet illudere, & exprobrare, quod ipse rudis & imperitus alios se docere posse confideret. Pupugit haec oratio, ut minime malum, ita neque vilem abjectumque animum. Ergo dolore dissimulato, atque in discendi studium converso, Paderbornam advolat, ubi sub Hermanno viro doctistimo, de omni prope genere doctrinarum scholas celebrari cognorat. Ibi tantum progressionis brevi habuit, ut magiastrum subinde in docendo 1ublevaret, & secundas PariCS ag ret, mox etiam Bremae Ludum ipse administraret. Aliquot post annis, cum ferre non posset in Stavorum, sive Vandalorum gente, quorundam scelere, fidem Christianam vulgo abjici, atque prodi, fanctius quoddam docendi munus est exorsus. Trajecto siquidem, cum aliquot ejusdem propositi sociis, Albi, & facta ab Henrico Vandalorum Principe potestate, vigintiquinque ipsos annos per incredibiles
aerumnas, summamque vitae sanctitatem, toto animo ad revocandos ab Idolis ad C A Is TUM populos incubuit. Ad extremum ab Hariwico Hamburgensi Archiepiscopo, Al-denburgi, quae Ecclesia complures annos Stavorum furore
deserta squallebat, jam grandis natu Episcopus est constitutias ..In quo dignitatis gradu nihil de illa pristina docendi,
miserosque ad frugem reducendi contentione remisit, iam
que unquam remisisset, nisi plura quotidie pro DEI gloria lancte
64쪽
Ρ Α N E G T. R I C I. Isancte facere, &sortiter pati meditantem mors oppressisset, atque ad partam tot laboribus in coelo palmam aliquando vocavisset. Hos tales ac tantos viros, cujusmodi vix singulos singulae aetaξes ferunt, uno serme seculo omnes Paderbo na formavit, vel perferit, quo tempore non in ea modo a
civibus, sed etiam ab exteris simul de Christianae virtutis, λmul de ingenuarum artiu m gloria certabatur. Tunc omnibus persuasum erat, flagitium esse, si, cum parens liberis patrimonium augere laboraret, animi bona, quibus Reip. prosint, habeant necne, flocci non faceret. Tunc majorum limsignia, & natalium splendor ei probro eensebantur esse, qui, dum per aetatem liceret, propria sibi decora non quaesisset, quibus relictam a progenitoribus claritudinem tueretur, &augeret. Tunc serio sentiebant viri Ecclesiastici dignitatem illam sur ordinis, quam maiores nostri, prae caeteris gentibus, opibus, clientelis, ditione florentissimam esse voluerunt, si ne C hristianae sanctitatis, & rectae scienti e studiis, in quibus omnis eorum vera gloria vertitur, retineri nullo modo posse. Tunc denique Antistites perinde erant animati , a que Te, Princeps Illustrissime,nunc videmus: ut me haec ipsa reputantem l pes oblectet fore, ut, cum Tu nobis Mein e ci atque Imadi felicia tempora restituas, si haec juventus ad omne decus nata, tuis sapientissimis consiliis, optatisque respondeat, ex ea A nnones, Alimannos, Vicetinos aliquando
Paderbo a Imperatorum in mes halia proprium domicilium. SPero equidem neminem fore tam duri oris, qui, cum
tot Rei p. lumina se Paderbornae exortum lucemque suam acceptam ferre testentur, etiam ambigat, sitne Ra-
demorna praestantibus ingeniis percolendis idonea. Potest
65쪽
tamen horunr sententia sapientissimorum Principum auct ritate confirmari. Sic enim adhuc in deligendo constituendis Academiis loco observatum est a prudentibus: quibus in Urbibus Principes commorantur, eadem opera gymnasii celebritate dignas judicari. Primum cnim hoc amore Principem in bonas litteras esse oportere, ut eas, quantum fieri potest, assiduo in oculis atque in sinu ferre desideret. Deinde magni referre ad integritatem doctrinae conservandam, juvenumque licentiam refrenandam, ipso Principe, gravissimisque viris, quorum consiliis in Rep. utitur, arbitris, tractari studia litterarum. Denique, quae in cligenda sibi sede Principes sequi solent, caesi salubritas, soli ubertas, atque
amoenitas, eorum quae ad victum cultumque pertinent vilitas & copia, secura pax, & tranquillitas, alia que ejusdem generis commoditates sunt eae ipsae, quas spectare A cadentiarum institutores jubentur. Tamcisi vero quibus locis ii quoque Principes se tenent, qui non in summo sunt totius
Rci P. gradu, pleraque minime abhorrent a rationibus hominum litteratorum, tamen quoniam neque illi provincias habent amplissimis regionibus terminatas , nequC omnes provinciae pares rerum omnium honestarum commoditates, perspicuum est, cas demum urbeS, ante alias, bonarum amtium gymnasiis accommodatas esse, quas iupremi Reipubl. Principes suo domicilio cohonestant. Porro quamvis in V estphalia nunquam Imperatores nostri stabilem ac perpetuam sedem constituerint, tamen quotquot adhuc in ea versiati sunt, non obscure prae se ferre visi sunt, si quae eos Rcipubl. utilitas in Westphaliam accerseret, non alibi liben-Ann.Dane. tiu S, quam Paderbornae habitaturos esse. Atque ut a D. Ca- Ui ,ος rolo Magno Augusto exordiar, qui primus hanc terram non
tam vestigiis, quam victoriis peragravit, ubi ille crebrius, ubi diutius morabatur Z Ubi contrahebat copias p ubi fessas vires recreadat a praelio p ubi audiebat supplices' ubi jus m-' cebat populis ubi rcspondebat legatis ubi habebat conu-lium t ubi leges larebat Nonne Paderbornae8 Huc ille anno
66쪽
Pa NEGYRICI. MCHλIsTI DCCLXXVII. Omnes ferme Saxoniae primores congregatos Christiana sacra suscipere, & sacramentumdiccre coegit, nunquam se a J E s U CHRISTI fide, nunquam a sito posterorumque imperio descituros. Si fallerent, nihil caussie dicturos, quin capite deminuti, libertate, fomtunisque omnibus muli rentur. Hic eodem conventu tres Saracenorum Principes inde ab Hispania profecti, sunt auditi. Huc anno DCCLXXXIII. ante illustrem illam victoriam, cum ingenti ad Hasiam amnem proelio prope est debellatum, suos conduxit exercitus. Hic biennio post, iterum Concilium
habuit, cum a Carolo Juniore ipsius Magni filio Westphali ad Luppiam fusi fugatique essent, unaque jam illa deliberatio
perfectam, Constantemque Reip. quietCm moraretur, quemadmodum Viticindus, & Abbio perduellium duces, in Regis potestatem venire possent. id quod haud multo post est adeptus. Denique qui tandem potuit luculentius demonstrare, quanti ex omnibus Westphaliae urbibus unam faceret Padem
bornam, quam cum anno DCCXCIX. Leonem III. Pont.
Max. inaudita crudelitate a consceleratiS Quiritibus lingua is si tiboculisque captum, & urbe profugum accepit i Erat in Ca- nu. rolo singularis adversus excelsissimum illud Apostolicae diagnitatis fastigium pietas, & observantia. Erat Leonis ea vir tus & innocentia, quae ob admirabilcm execta lingua, eruti Lque oculis videndi ac loquendi facultatem conservatam divinitus, vel in privato coli mereretur. Ipsia denique tanti viri calamitas omnibus se ossiciis, atquc honoribus leniri, &compensari postulabat. Ad haec omnia delegit Rex sapientissimus Paderbornam, quae una tam augusta illi visa est, ut non modo duos simul summos orbis Christiani Principes capere, Sc complecti posset : sed etiam cum alterius, . qui hospitio invitabat magnitudine animi paria facere, alterius qui accipiebatur ita diuturnum, & acerbum dolorem, luctumque demere, ut honori non deesset. Neque vero hoc Imperatoris omnium maximi de Paderborna judicium, una cum ipso extinctum, sepultumque est, sed pervasit, ac permana-
67쪽
in vita S. Hemici. Dirmarus Chron. 6.
so LIBER II. vii ad posteros. Siquidem Ludovicus Imperator cognomemto Pius Caroli M. filius, anno CHRISTI DCCCXV. cum Haraldus Danorum Rex ab aemulis regno pulsus in ejus Edem atque clientelam se contulisset, opemque posceret, non solum Saxoniae, sed etiam Vandaliae proceres huc coegit ad commune consilium, cum de his aux1liis Dano ferendis, tum de caeteris Reipubl. commodis. Hujus quoque filius item Ludovicus, cui in partitione aviti regui ulterior Germania obtigerat, postquam Obotritos defectionem molientes, caeso 'corum rege GoZZom vile , bello domuerat . anno proximo sequenti, qui fuit a C HR Is T o nato D ccc LX v. Pader rnae generalem conventum habuit, cui & fratrum ejus Lotharii Caesaris, & Caroli Galliarum Regis, atque etiam Normannorum, Stavorum, Bulgarorum legati interfuerunt. D. vero Henrici Imperatoris, ut sanctitate, ita rebus domi, atque
militiae sapientcr & fortiter gestis longe clarissimi, egregiam
in hanc urbem voluntatem, qua tandem oratione cons
quar8 Num dies ullus Paderbornae illuxit gloriosior quarto Idus Sextiles qui D. Laurentio Martyri sacer est ANNIMII. quo die D. Κunegundis Augusta, D. Henrici non tam Imperii, quam caelestis cujusdam castimoniae consors, in oculis ipsius Caesari , atque omnium prope Germaniae Principum, a W1lligiso Archiepiscopo Moguntino in aede
sacrarum principe, imposito diademate rite est inaugurata Quando vero Henricus deinde pedem unquam in V estphaliam attulit, quin Paderbornam reviseret 8 Non annΟΜXIII, clim Paschales ferias; non altero post anno, cum Natalem Christi hic egit. Non anno Nxvi I. cum bellum moturUS magnis copiis adversus Bolesta una Poloniae Ducem Lunegundem Augustam huc accersiit. Non propinqua jam lNOrte,Cum diutius Padcrbornae apud Mein Nercum diversatuS, incertum reliquit, plusne amplillimis largitionibus hujus Ecclesiae Opes auxerit, an virtutem illustribus sanctitatis documentis inflammarit. Quid ejus successor Conradus cognomento Salicus 8 non ille anno MXX v. id est ipso principatus
68쪽
PA NEGYR. I cI. FIexordio, Epiphaniam Domini in Patherbornensi civitate, ut lo- ανοmem quuntur annales, more regio peregit Z Nonne anno ejusdem his P. , secuti xxx. idem Imperator die CHαIsTI natali crat in Ecclesia Paderbornensi, cima Aribo gravissimus & intcgem Hia S. Go-rimus Archiepiscopus Moguntinus, pro concione, ipsum δε-- Caesarcm & Episcopos, qui frequentes convenerant, ut sibi bona corum venia Romam pietatis caussa proficisci liceret, Clcrum vero omnem, ac Populum, ut remistionem peccatorum sibi a Domino exposcerent oravit 3 Cui assinc est, erat
quod de D. Bardone item Mogtintino Antistite, qui prox, ' ' 'OR'
me Aribonem consecutuS est, Lambertus commemorat. Is
tam admirabili fuit sanctitate, ut cam DE Us luculentis prodigiis illustrarit; tam inusitata dicendi vi, ut Chrysostomi nomen invenerit Utriusque illustro specimen dedit Padem
hornae, coram Henrico Caesare ejus nominis secundo, vel, ut alii malunt, tertio. Ibi enim cum, ut solebat, verba pie& diserte fecisset in ornatissimo Caesaris & Principum consessu, ipso die Pentecostes, denunciavit propediem se moriturum, atque eodcm mense decessit. Denique hodie quoque visuntur Padcrbornae aedes, quaS vetus fama est Hemici IV. Imperatoris fuisse, esseque cas, quibus Leo Pontifex, cum apud Carolum divertisset, est receptus. Neque vero nunc attinet aliorum Regum ad hanc urbem accessu, ludis equestribus, caeterisque celebritatibus commemorandis immorari, cum haec pauca satis ostendant, quo in numero ab iis, quos adhuc recensuimus, sit habita, in eodem Paderbornam superioribus seculis apud omnes prudentes fuisse, & porro esse oportere. Vere enim ante annos septingentos ad Bisonem quartum hujus Urbis Episcopum scriptum est ab erudito scriptore de Translatione Reliquiarum S. Liborii: Inter omnia loca principalibus Ecclesiis consti- Inprooemio. tuendis destinata speciali quadam dignitate Patherbornensisse praecellit. Neque immerito ab Erin hero, qui vitam S. Hei me- radi Presbyteri Tutelaris Hasiungensis versibus descripsit,
69쪽
Regum studiis est cohonestata 8 Reseram versus expertes illos quidem artis, sed tamen qui veteris memoriae de ride borna sententiam sine fuco nobis exponunt. Sic enim ille ingressus sermonem de B. Heimeradi cum Meinmerco Antistite congressu:
Es locus egregius Patherbrunnon vocisatus:
Is quoque Regalis Sedes o Pontificalis. Quod si quis ergo praeterea percunctabitur, quid ita, tot aliis postpositis urbibus, Paderborna publico in Wcstphalia gymnasio decoretur ξ is cognoscat Westphalis, qui prae caeteris populis sint appetentes humanitatis & sapientiae, ejus posscs.sionem rem prorsus regiam videri,atque ideo propriam cisedem ac domicilium, non alibi decuisse, quam in Retia me phalia Urbe collocari. CAPUT VII.
NihilPaderbornae eorum deesse, quae ad Academias len-
dorem commoditatem requiruntur.
ET sane si faciem & ingenium loci intuebimur, fatenis
dum nobis erit , nihil vel a priscis illis Caesaribus orn tius ad habitationis suae dignitatem,vel abs Te, Princeps Illustrissime, felicius ad commoditatem studiosie juventutis Sangar D. reperiri potuisse. Ac primi quidem illi viri sapientes, qui, e . CR lo Magno Caesare e Britannia delati in Galliam, Parii. M. sensis Academiae quasi parentes fuerunt, clim venalem se Sapientiam afferre professi, interrogati essent, quibus rebus ad rem tantam opus esset, responderunt: opportunis locis, animis ingeniosis, victu, atque amictu. Atque ingenia quiadem, quorum universe Westphalia inprimis est ferax, Pa-derbornae deesse non possunt, presertim cima eo loco sit sita, ut ad eam ex omni Westphaliae regione faciles sint accessus. De copia vero rerum quibus vita sustinetur, quae potest cum ea Westphaliae pars contenderet Cum enim Westphalia
70쪽
omnis, qua quidem ad Rhenum & Oceanum vergit, in latis simost expansa campos, ob crebras paludes pastioni sit aptior quam segeti: qua vero Visurgim , & Chattorum juga respicit, pinguiore sit gleba, praeterquam ubi saltibus & silvis horia
rescit , quis non videt opes utriusque terrae eo loci confluere,
ubi sita est Paderborna ' Hic enim & planities paullatim
quasi emersa ex uligine ad declivia montium assiugit; & montes in amoenos colles, lenesqu e clivos desinentes, ad camporum se valliumque facilitatem inclinant; & vastitas illa silvarum in crebra nemora, & virentes disiecta lucos, agris, homtis, arboretis plurimum relinquit soli. Itaque nusquam alibi . heliora pastua, nusquam uberiora arva, nusquam villae cultiores. Quid enim foecundius eo omni agro, qui ad exorientem solcm, & meridiem editior, lateque diffusus, oppidis, vicisque creberrimis colitur Quid benignius illis ad occasum, & septentrionem jacentibus campis, quos e montibus, quibus haec urbs utrimque in theatri prope speciem cingitur, plurimi & limpidissimi irrigant rivi Z In tanta terrae bonitate, caelique clementia quae unquam macello, quae granario, quae penui sit egestas metuenda Quando enim vel hos Campos pascua, Vel hos agros frumenta, vel hos clivos arbo
res, hortique fefellerunt Quid ego de Cereali nostro Baccho dicam 8 cui & seugem haec pinguissima arva, & liquorem nostri beatissimi fontes suppeditant. Quis illum gustans, Caecubum aut Falernum.desiderat ρ Habet enim majorem quam vinum sitis levandae facultatem, neque fere quicquam de calcfaciendi stomachi, & adjuvandarum virium virtute concedit. Quod si, ut est apud Strabonem, Gymnasio libe- LA. 1ralium artium, quod erat Tharsi in Cilicia, Cydnus amnis, si 1 cujus saluberrima aqua ferebatur, plurimum celebritatis attulit, nihilne habebit ad illustrandam Paderbornae Acad miam, haec salubrium fontium copia, quibus ambigere posiss, plusne palati & valetudinis, an aspectus & voluptatis pratia delecteris ' Neque enim sentio quae possit species cssu iucundior, quam trium fontium in media Urbe, ex eodem