Philosophia Maignani scholastica sive in formam concinniorem et auctiorem scholasticam digesta & coordinata. Complectens ex opinionibus veteris ac recentioris philosophiæ notabiliores disquisitiones, quæ ad usum scholæ pro juventute instituenda desid

발행: 1703년

분량: 417페이지

출처: archive.org

분류: 철학

351쪽

tir aerem elementa

Tem posse dupliciter accipi.

vII. Insurgunt

elementis eoalescat moles ilia clementaris, quam vocamus aquam, Ece. Neque diei pol cst, quod plura illa specie elementa contineo .antur intra aerem , intra aquam, Ne . eum enim commixtio sit reis iciproca, perinde posset asseri aerem de aquam &e. contineri intra alia elementa, cum quibus permiscentur: ergo aec de quo imprς sentiarum agitur, non est unum aliquod singulare elementum: delige omnino videtur esse sententia P. Maignam Phil. Nat. ptop. a cap. I9, ae prs sertim cap. 3 num. Ios , ubi sic de aere loquitur. Ater in tota atmosphaera non est aliud, quam flores omnium eor- porum vaporabilium cst exhalabilium,ut ex eo probatur quod armospbara dicitur Iphara ex omnἰbus tum vaporibas, tum exhalation ιbus, aut Inmitibus fluidis , spirituosis, tenuibus, volatilibus , cte. corpusculis conRituta. Et hine patet quae est ejusdem Aut horis consequentia aerem illum non esse corpus unum specie simplex. Reps. negando antecedens, pro cujus probatione solvenda dieo massam aeream elementarem polia sumi dupliciter, vel secundum ea omnia, quae eontinet in suo sinu, vel secundum quod continet illa omnia. Itaque secundum priorem aeceptionem in assa es ementaris est quoddam aggregatum ex pluribus elementis; sed secundum posteriorem non est, nisi unum aliquod singulare elementum, de quo alias non nisi ridicule potest asseri, quod contineatue intra alia, cum quibus commiscetur, eo quis d praevaleat illis; deinde fit ut tota coacervatio ex omnibus denominetur aerea, ad eun dem modum quo multa grana triticea, quae paucula habent grana hordei aut secalis se eum permixta denominant totam molem tri νιceam. Addo deinde P. Maignanum loco citato loqui de aς re secundum priorem acceptionem considerato, sive, quod idem est, de acre praecise sumpto secundum impulitatem, quae ipsi obvenit ex omnibus illis corporum terrestrium floribus, seu spirituosioribus ac volatili otibus substantiis in vapores Se exhalationes versis. Aliunde vero si sententia Maignani talis fuisset, qualem Adversarius objicit, sequeretur Maignanum nihil aeris super atmosphaeram admisisse, de quo non dico quam alienum sit 1 doctrina toto illo cap. I 6. citato tradita circa aerem , ut dicto citius Lector agnoscet. Objietes Secundo. Si quae ratio ex adductis urget in gratiam hujus sententiae , ea maxime, qua ostensum est Deum probabiliter non reliquisse ab initio vacuum totum illud spatium , quod emetitue distantia in caeli a terra ; suisset autem saltem per aliquod tempus va

cuum , quia ad illud implendum non potuisset fieri instantanea exspirationun Digiliaco by COOule

352쪽

rationum transmigratio. Unde colligimus Deum pro spatio illo implendo ab initio creasse substantiam aeream. Atqui haec ratio, si propius attenditur, non urget. Ergo die. Probatur minor. Primo. Quia perinde potuisset Deus ereare plures alias dissimilares substantias, quae illud spatium replevissent. Secundo. Q a perinde etiam potuisset in toto illo spatio producere eadem illa vaporum de exhalationum corpuscula, quae deinceps naturaliter debuissent emitti e sinu nrassae ter testiis & aqueae, di sic spatium illud vacuum non fuisset. Tertio. Quia si revera Deus ad implendum ex toto illud spatium, constituisset in eo substantiam aliquam elementarem ae- Ieam, nullus deinceps esse potuisset corporum terrestrium cssiuxus aut influxus caelestium ; repugnat enim praesertim juxta principia nostiae Physicae loeum, qui jam plenus supponitur, admittere vel unum corpusculum extraneum sine penetratione, quae est naturas litet impossibilis. Ergo &c. Resp. & admissa majori nego minorem, euius triplieem probatio- VIlI. nem sic paucis soluo. Ad primam quidem dico reuera Deum potuisse creare , imo & probabiliter ereasse ia eo spatio, de quo agi Lur, vari. guli, dissi- dissimilares substantias elementares ; sed inter eas aliquam sua copia cultatibus,

Pr valentem, quam vocamus aerem: quo nomine designamus praete- qu op-

re, omnes illas simul eum ae cedentibus unde quaque exspiratis effvis P RRU viis. Dico deinde ad secundam quod in hoc casu eorpukula illa aquea de terrestria in spatio illo aereo creata , non fuissent vapores de exhalationes 'uae de terra, vapor enim dc exhalatio emissionem sonat ἡa C tum etiam ex mente Adversarii nihil adhuc esset in isto spatio ptaeter talia corpustula, quod est falsum. Ad tertiam denique dico rationem a nobis adductam & jam ab Objiciente impugnatam eo tendere, non ut probet spatium , de quo agitur , suisse ab initio ex toto plenum ; sed ut probet illud non suisse ex toto vacuum. At inter haec duo nemo praeter objicientem non videt quantum adsit discriminis. Deinde neque nunc , licet plurima undeqoaque effuvia convenerint, est omni ex parte plenum; sed, ut probatum suit suo Ioco , interspersum frequentissimis disseminatis vacuolis , quae raritatem illius & compressibilitatem efficiunt, aditumque praebent ac transsitum perpetuo commeatui caelestiuin terrestriumque essi uvio tum. Et haec est idonea objectionis solutio, cui subjungo corolla- Ix. tia sequentia ad clariorem doctrinae jam probatae notitiam. Unde prois Colliges primo ex dictis impuritatem aeris sumpti pro aliqua VCniat in singulari elementari substantia ex Panta toto illo spatio, quod cae-

353쪽

Neque est

purus acr

rama

XI. Unde acr

lens a

Ium terramque interiacet, ei advenire tum torte ab heterogeneis quibusdam aliis ele inentaribus substantiis intra ipsam ab initio creationis respersis, tum certe ab em i ssis e sinu sive hinc terresttium, sive illinc caelestium corporum perennibus ac copiosis efflixibus. qui non sunt inanes Aristo zelicae qualitates , sed spirituosissina quaedam multiplicis generis es ementaris corpuscula. Colliges secundo ac rem ubique esse impurum plus minusve , ita ut nec tua puritate gaudeat ultra atmosphaeram ἔ quia licet eo nota perveniant isti terrestres halitus, at saltem illae transeunt influxus caelestes. Nihilomitis aer ille superior cum isto inferiori impurissimo collatus , reputatur pro puro & ad discrimen designari solet nomine atherio, quo etiam interdum designamus hiijusce inferioris aecis portiones, si quando liberiores sunt a Pommixtione heterogenea, aut si seot si in ab illa spectentur. Unde intelligis non differre aetherem abaete, nisi quo modo differt aqua limpida a coenosa. Quia vero per aetem, scὶlicet impurum, intelligimus omnes illas substantia sese me nistares, quae intia illum habent tenuitatem ac mobilitatem ac ream, hinc fit, ut illae etiam aerea dicantur & hoc modo sub uno nomine generi eo dantur plures species aeris. Colliges tertiὸ corpuscula illa diversissimi generis, quae per aerem respersa fluitant, esse haustu & contactu suo nociva aut proficua valetudini animalium ; atque hinc oritur pestilentia aeris de salubritas , quam communiter, sed inconsulte, puritatem vocant, cum constet aerem purum non modo ad valetudium non conserre ; sed neque ad humanam praeserti in respirationem sufficere. Hinc etiam accidit ut pro diverso hominum temperamento idem aer aliis prosit, aliis noceat, quod & animalibus & insuper plantis commune est. Iamque, ut puto, susscienter intelligitur complexio specifica aeris, quae Occurrebat in hoc articulo explananda.

354쪽

De aere.

ARTICULUS ILDE INDIFFERENTIA PASSIVA AERIS

OTANDUM est Aristotelieos communiter docere ae- rem esse ex natura sua calidum , scilicet in remita , & humidii in in suinino. Sed quidquid sit de humiditate, quam ex infra dicendis interim admitto , si eum fluiditate illam confundunt, contendo nullum esse positivum N efiicax gumentum , quo probari possit calorem potius , quam frigus ad naturam aeris pertinere. Quin imo adsunt non parum valida ar- gramenta, quibus ex opposito convincitur passiva illius indifferen--tia ad utrumque, ut ex assertione sequente intelliges. Neque vero opus est ut moneam hanc proinde quaestionem procedere de substantia Mementari aerea, sumpta seorsim ab extraneis cujuscunque alterius substantiae diversae eorpusculis, id est , juxta corollarium secundum articuli praecedentis de substantia Elementari aetherea rnam de caetero, si illam sumis pro collectione corpusculorum ad-Venientium . nimis evidens est quod interdum est naturaliter calida & interdum natutaliter frigida , prout corpuscula illa sunt ira rura: aut frigorificae, aut calorificat. Verum proprie, ut dixi, pro cedit qugstio de aere secundum suam fingularem naturam considerato.

Quid vulgo sentiavitur de qualitati bus aeris.

355쪽

3 8 P0 sic a dissut. XIV. Art. II.

AS SERTIO UNICA.

Nihil ex-

Nullo efficaci argumento convinci potest aerem esse potius calidum, quam βι dum, aut e contra. aquare mersimilius est illum esse ex natura sua ad alterutrum passive indisserentem.

PRobatur Primo. Nullo experimento i l eonvinei potest : atqui In

hoc casu , si deest experimentum, deest omne argumentum efficax et ergo &c. Major est certar quia nulli bi spiramus aerem purum, sive aetherein, de quo fit inquilitio sitne calidus ex natura sua, aut frigidus. Minor vero probatur. Quia Aristotelici , quos nanc pro natura aetis calida pugnantes impugno, non auderent afferere ignem esse calidum , vel aquam esse frigidam , nisi id aliquando experti fuissent: cur ergo affirmare praesumunt de aere, quod sit calidus, de quo nihil unquam experti sunt f Atque idem dicendum de qualitatibus sensibilibus rerum omnium . de quibus secluso experimento nihil potest rationabilitet affirmari. & intelligi debet vulgatissimum axioma illud , Nihil estu intelleetu, quod prius non fuerit in sensu: inde fit ut eaeeus nullum rationabile judicium

ferre possit de coloribus, surdus nullum de sonis, &c. Fateor ea men quod ubi desunt experientiae , non semper desunt rationes quaedam metaphysicae & abstractae, quibus utimur pro supplendo expetamentali defectu: at illae non sunt convictrices, sed suasivae. Et aliunde contendo eas, si quae sunt, evertere opinionem illam Aristotelicam de naturali calore aecis , ut patebit ex argumentostquente , quod est ad hominem. Plobatur secundo. Aristotelici affirmant ignem posse coriumpi ab aere et atqui hinc sequitur aerem non esse calidum ex natura sua τergo non est calidus, & sic non habent argumentum efficax, qu probent aerem esse naturaliter calidum , quia omne quod est sal sum, est improbabile. Major conceditur. Minor vero sic probatur. Quia si aer esset naturaliter calidus, non modo non corrumperet ignem; sed eum potius foveret ae servaret calore suo; sic enim calor. ignis evaderet ex aeris societate intensior. Neque juvabit

356쪽

De aere. 3 9

Adτersarios si dixerint aerem esse calidum simul & humidum, atque hine fieri, ut quando intra aerem ignis extinguitur, sive corrumpitur, extinctio non calori, sed humiditati aeris tribuatur. Non,inquam, iuvabit. Tum quia si humiditas illa aeris non potest associatum sibi calorem rem risum extinguere, a sortiori non poterit extinguere igneum intensissimum. Tum etiam quia humiditas secundum communiorem opinionem non est activa, sicut nec siccitas: quomodo igitue poterit praevalere activitati igneae, ut eam eorrumpat 1' Tum denique quia si bene intelligunt definitionem , quam tradidit Aristoteles de humiditate , necesse est ut admittant ignem esse humidum no a minus , quam aerem; in quo casu non apparet quomodo aeris humiditas non potius ignem foveat, quina corrumpat. Ergo Scc. Et ideo , ut addidi, merisimiliis est aerem esse ex natura sua passisetari erentem ad caurem re frigus. Moveor autem ad id verisimilius afferendum experientia , qua constat aerem, quem spiramus, esse mo' do calidum, modo frigidum ; cumque in utroque ritu sit impurus , videtur non aliunde alterutrum obtinere nisi ab impuritate , id est, heterogenea mixtione adventitia. Hinc praeterea observamus aerem Plurimum inealescere vento, qui ex calidis , & rursus eo plurimum infrigidari, qui ex frigidis regionibus perflat, non aliam sane ob caucam , nisi quia ille ea lidos, live igneos, iste vero frigidos , sive niveos , nitreos, aluminosos , aut alios quoscunque id genus frigorificos spiritus secum eo piosissime defert , , quibus necesse est vetem in- frigidari &.inealescere. Unde recte colligitur aerem nunquam esse calidum , nisi quando illis , & nunquam pariter esse frigidum , nisi quando istis abundate tunc vero nec calidum esse nimis, nec frigidum , quando patitur debitam ex utrisque temperiem. Deinde vero cum appareat aerem non dissi ei lilis in frigidari, quam ealefieri, perinde enim eum in e ubiculo in frigidamus adhibita nive, ae calefacimus aceenso igne, nunquid rationabiliter ereditur eum ex natura sua me- passive de indifferenter se habere ad calorem & frigus f ut magis Patebit ex solutione objectionum sequentium. Objicies primo. Si nullum est efiicax argumentum , quo probeturuerem esse naturaliter ealidum, nullum est etiam, quo ostendatur eum se habere indifferenter ad calorem & stigus: ergo ex hoc capite non est improbanda doctrina Aristoteli ea de naturali calore aeris. Probatur antecedens. Ideo , ut diximus, nullum est eficax argumentum, quo Probetur aerem esse naturaliter calidum, quia de eo nullum tale ex

Perimentum potuit fieri, quandoquidem ubique spiramus aerem ira

IV. Saltem potius est indifferens ad ea. Iorem disti με.

Opponui

rientia

constare doctrinam

nostram. l

357쪽

vI. Sed salte

constarperexperien tiar me

varias rationes Aristote. tica a

purum. Atqui ob eandem rationem nullum etiam potu t fieri experimentum de naturali indifferentia aerea ad calorem Sc frigus .Ergo&c. Deinde calor & frigus sunt duo contraria I ac proinde si calor v. g. ha be convenientiam cum natura aeris , necesse est ut frigus cum illa habeat oppositionem , repugnat quippe duo contraria pariter convenire uni eidemque subjecto , alioquin etiam inter se convenirent propter parem cum uno tertio convenientiam et Ergo etiam repugnat indifferentia aeris ad calorem de frigus. Itaque ad alterutrum est determinata, potius vero ad calorem, propter rationes, quas Aristotteli ei solent adducere. Resp. & fateor nos nihil immediate expertos fuisse ei rea illam indifferentiam, quam tribuimus aeri puro ad calorem & frigus quare nec nobis suppetit efiicax sive, quod idem est in hoc casu , experimentale argumentum , quo eam probemus, sed neque de eo gloriamur opinionem nostram cantum ut probabilem proponentes. In quo Peripatetici errant dum non minus audacter afferunt aerem esse naturaliter calidum, quam si iterato millies . experimento ideo inprobassent; & ideo in assertione mea expressi eos nullum habere argumentum estica x , quo id probent. Deinde quamvis indifferentia passiva aeris ad praedictas mutationes experimentis immediatis probari non possit; at mediatis timen, quae attulimus, suffiis cienter probatur & valde verisimilis redditur. Neque obstat con trarietas bla, quam obiiciunt inter calorem & frigus, quia secun dum nostra principia mutationes illae caloris & frigoris non fiunt in aere per inhaesionem intrinsecam ; sed tantum per extrinsecam adhaesionem , aut permixtionem corpusculorum , quibus calefacere aut in frigidare proprium est. Quo pacto unius ejusdemque suboiecti mutationes quantumuis contrariae facillime explicantur, secus vero in sententia Aristotelica, quae per eas misere implicatur. Objicies secundo. Aristotelici multa habent motiva , quibus su D ficienter suadeatur aerem ex sua natura esse calidum .' ergo non est improbanda dolitina Aristotelica, quasi non habeat argumentum efficax , quo id probet, ea enim multiplicia motiva sunt argumen. tum satis esticax, secluso omni experimento. Probatur antecedens Tum quia aer suo situ consequitur a i ignem es ementarem sub Lunae concavo constitutum; unde probabile est illum esse ignei caloris participem . Tum quia si fuerit ex natura sua calidus, videtur aptior tuendae ac fovendae animalium vitae & valetudini. Tum etiam quia secu udum receptissimaas combinationes qualitatum elemeatarium,

358쪽

. ' . . De aere. ῖ Ine eesse. est ut eator duobus elementis conveniat, uni in summo, alteri in remissio.' at praeter aerem non occurrit aliud, cui in re misso conveniat. Ergo &c. Deinde nee Philosophi Recentiores possunt denegare naturali temperamento aeris eglorem aut frigus: vel enim particulae aereae habent naturalem agitationem, & sie sunt calide , quia calor ut docent, sin agitatione consistit: vel habent

naIuralem inertiam, & sic sunt frigide, quia frigus in inertia illa

constituunt. grgo aer vel erit naturaliter calidus, ut sere omnes putant, vel erit naturaliter frigidus, ut Stoici aliqui admittere maluerunt pro explicando modo ,.quo nubes media in regione densantur, & resolvuntur in pluviam, grandinem, nivem , dic. Sed quod sit ad alterutrum indifferens , plane absurdum est. Resp.& nego motiva illa, quae adducunt, esse valida. Nam Primo VIII. a se ut aer suo situ consequitur ad ignem ele inentarem ex una parte, Sed Οin sic consequitur ad aquam ex altera s ac proinde suo situ non potius calorem , qu m frigus exigit, dato prstere, sed non concesso, quod iuntur. ignis elementaris concavitatem Lune occupet. Seeund. . Si tuendς valetudini animalium aer ealidulus est aptior, perinde aptior erit 'sive caliditatem illam ab intrinseco , sive ab extrinseco illam habeat s deinde vero frigidulus sortE de, ut puto, est aptior , eo quod in locis calidioribus respiratio sit operosior , ut ipse non semel in calentibus subterraneis antris expertus sum.Tertio. ' o Nee satis inter se Aristotelici conveniunt circa illas combinationes, nec eo gimur eas admittere, nisi probentur. Tum ad instantiam, quam addunt, breviter dico particulas aereas esse facilὸ agitabiles, di probabiliter non carere aliquantula agitatione connaturali; sed non omnis agitatio est calor, ut in superiori disputatione ostensum est , quicquid Recentiores interim alii in contrarium statuant; te ut nee Rigus consistit in quacunque inertia ac quiete. Aliunde vero non opus est frigore eonnaturali ac reci pro explicandis illis omnibus meteoris pluviei grandinis, ni is, &e. ut suo loco videbi

turae

359쪽

ARTICULUS III

DE GRAVIT AT E AERIS.

Agitur de

OTANDUM primo disse ultatem hane insolubilem fore, si proposita intelligeretur de aere puro; quia enim eum inseri nulli bi habemus, hinc fieri non potest, ut obtineamus ali quem ejus experimentalem effectum , quo certissime dignoscatur sitne levis aut gravis. Quantum tamen coniici poterit ex dicendis dei neeps gravis est, sed gravitate admodum modica propter eximiam ratitatem, qua fluitat sparsiis. Superest itaque ut decisio fiat circa aere in impurum qualem spiramus, & concipimus his rebus terrestribus incumbentem. Notandum secundo difficultatem rursus procedere de gravitate a Ruali, quae nihil aliud est , quam actualis quaedam presso, vi e uinius corpora coonituntur deorsum , vel ut eant inferius , vel ut salistem constanter teneant locum, quem obtinent, resistentia per illam ipsissimam pressonein viribus tentantibus ea avellere Nunc igitur quaeilio est an eo modo per actualem pressionem gravitent partes aeris aliae supra alias, atque ita omnes supra terram , aquam Malia quaevis corpora terrestria in specie graviora quibus incumbunt, quod est gravitare, ut loquuntur, in propria regione. His praenotatis ostendetur in assertione sequente aerem gravitare contra nou Aristotelis, sed Aristoteleorum sententiam , qui ut plurimum suo Magistro in his , quae recte protulit, valedicunt, in his quae pra- s utiunt. Habet autem Aristoteles haee verba lib. 4 de Caeloteacu 3 . t uo in loco gravitatem. habent omnia prater ignem , IV - ηmque eju es utrem inflatum multo se ilicet per vim intruso aere .pl ponderi , quam vacuum habere. Sed loquitur ille, aiunt, de aere impuro: beno est , nos etiam loquimur de impuro , neque de alio dissicultas moveri potuit.

Assertio

360쪽

Aer est gravis , id est, gravitat se pra id omne, cui

insipit, ipse partes aeris gravitant alia

super ab M.

PRobatur Primo. Moles aliqua aerea ex hypothesi supra igneam Iir.

constituta gravitaret supra illam et atqui hinc sequitur aerem Arguitur supra id omne, cui insistit, gravitare , ideoque partes superiores φη suppo- ejusdem supra in seriores .f ergo &c. Major conceditur ab Aristo- '' ἰα teli eis: quatenus juxta illam hypothesim aer non est in propria re' uenti, is gione , sive in proprio loco et incumbit eni in super ignem , qui est ni. levior illo in specie: admittunt autem aerem , & idem die de aliis

elementis , gravitare in locis extraneis; haec vero censentur extra

nea, quoties corpus incumbens non habet supposito minorem aut Certe aequalem gravitatem in specie. Minor itaq; sic probatur. Aeenon potest in eo casu gravitare supra ignem suppositum nisi per- mendo, premere autem non potest nisi naturali quodam ponderet atqui hinc sequitur quod non minus gravitet supra id omne , eui insistit: ergo dic. Major iterum conceditur. Minor vero apertissime

Probatur , quia naturalis aerei ponderis, si quae vis de atii vitas est ad premendum , ea utique est necessaria , ideoque non viget ad arbitiivin aeris, quasi possit eam aer cohibere , aut moderari ad placitum. Ergo aet si suo naturali pondere premit ignem suppositum. perinde premit alia corpora, quae illi subjacent. Deinde vero quia non potest aliqua moles aerea ignem subjectum premere , nisi omnes ac singulae illius partes suo partiali pondere conserant aliquid ad totam pressionein , hine evidens est alias premi ab aliis: cum enim tota pressio non sit immediata , necesse est ut sit mediata, & haee inisteΙIigi non potest , nisi admittendo partes massae illius aereae inferiores premi superioribus. At si in isto casu id accidit, in omni idem eveniet: tum quia pressio haec partium supra partes non est libera, Ged neeessaria r tum quia non efficitur propter subiacentiain ignis: unde enim norunt partes illae aereae ignem tune subjici 'sed propter naturale pondus , quod habent , cumque illud semper retineant, semper gravitant. Ergo &c.

Tomus III. V r

SEARCH

MENU NAVIGATION