장음표시 사용
321쪽
mobilis. II Qualiter neque sit
M RT OTANDUM primo ex iam saepius dictis elementa
I m omnia habere mobilitatem intrinsecam, sine qua non essent idonea ad generationes mixtorum. At haec mobilitas ma- ας ς ximε elucet in igne, tum eo, qui quotidie in usus nostros domesticos adhibetur , tum iIlo, qui ex pulvere nitrato accenditur pro militaribus cuniculis, eatapultis, bolidibus, &e. Quia vero nihil agnoscimus in rerum natura , quod sit igne mobilius , hinc intelligitur sufficienter illum esse eo mobiliorem, quo purior est, si ve Iiberior a consortio cujustibet alterius elementi: eapropter id quod deinceps affirmabitur de mobilitate ignis, praesertim de igne puro debet concipi.' Notandum fecundo ex communi Aristotelica sententia ignem esse simpliciter levem, ac proinde non moveri naturaliter nisi, ut aiunt, a centro ad circumferentiam, id est, sursum. Nobis tamen ex opposito videtur & gravissima argumenta deinceps adducenda id probant, sci, Iice gnem vim suam motricem exercere indifferenter quaquaverias mi, ita ut nulla lege leviu aut gravium astrictus mobilitate sua fera' tur in Omnem partem , sursum , deorsum , prorsum ε retrorsum, Scasve, quod idem est , sphaerice de in orbem radiatim effundatur, dum modo non sit per aliquem obicem impeditus.
322쪽
Ignis per ingenitam mobilitatem suam quaquaNersum minaesserenter mo Netur.
PRobatur primo. Ex perentii constat calorem ignis diffundi quaquaversu in de indifferenter ; quis enim non advertit ab eodem igne , id est, ab eadem v. g. carbonum ignitorum congerie simulcat nes in sartagine frigi, & verui infixas torreri, de subet laetitias coqui,&c. aut quis nescit aeque calefieri omnes, qui ad prunas stant, aut sedent dumodo ab illis distene aequaliter , quia nimirum ignis non diffundit veheinentiorem calorem ad dexteram camini, quam ad sinistram , &c. Atqui si ita est, hinc convincitur ignem per ingenitam mobilitatem suam quaquaversum N indifferenter moveri. Ergo Zcc. Minor probatur ; quia calor consideratus ex parte calefacientis non consistit, nisi in emissione, sive essi uvio corpusculorum , id est, spirituum igneorum, ut in articulo sequente proinhabitur 3 isti autem spiritus ignei nunquid sunt ignis ' Ergo &e. Sed interim non tantum spirituosiorem illam ignis substantiam quaquavet sum & indifferentet moveri ostendi cur hoc experimento, quo si quis candelam praesertim se batam exsufflet & sine mora adis huc sumigantem alteri accensie subjiciat ad aliquantulam distantiain, videbit flammam istius in illius et lychnium accendendum desilire. Nune vero ista flamma desiliens ac deorsum urgens, sine duishici apud Aristotelicos est ignis, qui proinde non tantian ex nais tura sua tendit surtuna ; sed etiam deorsum movetur, quoties adest conveniens determinatio ad hunc motum , ut in proposito casu accidit. Ergo dic. Probatur secundo affertio ista experimento pulveris aurei pytii fulmine i , quem Crollius calcem Solis vocat in sua Basiliea Chymia, ubi & methodum chymicam tradit. qua conficitur, stilicet ex auro , unde dicitur aurσω, ac tum rarius, quia ignem concipit de fis ineus, quia se deorsutia cum fulmineo quodam strepitu eonjicit. Experimetitum autem tale est, ut si vel unum hujus pulveris scrupulum posueris super laminam ferream, sume te ignis ex illo acincensus ad eam perforandam , quamvis satis crassa supponaturi
323쪽
non perforat vero cam , nisi quia deorsum tendit & em Ieati nunditaque sic argumentor. Non potest assignari caula experimenti proispositi, nisi dieatur ignem perinde ex natura sua tendere de Otium ,
ac suriunt: ergo & c. Probatur antecedens. Si praeter naturam gnis
indifferenter mobilis adesset causa aliqua physica experimenti propositi, non alia pollet alsignari, sicut vulgo non alia ass gnatur, quam gravitas pulveris, ex quo ignis ille accenditur ; nihil enim est eonvenientius gravitate ad pro duinionem motus deorsum: atqui gravitas illa ad praedictum effectum non sufficit: ergo &e. Proba tur minor. Primo. Quia pulvis nitratus gravitatem habet, quaeli cet iiij nor, attamen simile aliquid efficeret in eo accenso, contra experientiam. Secundo. Quia gravitas illa auri pyrii facile vincere tutab igne res uetante , ad eundem modum, quo ab igne fusili & υoiame, ut ajunt, facile vincitur pondus arundinis & thecae charta isceae , quam secum effert in sublime. Terιio. Quia saltem ignis iste ex auro pyrio accensus, si ex natura sua fertur sursum , non juva hit gravitatem auri illius ad motum, quo supposita lamina perinlatatur; de nihilominus nisi juvet, non fiet foramen, quatenus experientia constat aurum illud non accensum laminam nou perforate.
uario denique. Ad est ectum prς dictum sufficit scrupulus unus
huiusce pulveris aurei; quare ridiculum videtur eum tantulae gravitati tribuere. Ergo pro assignanda causa experimenti, de quo hacatenus, recurrendum necessiario est ad naturam ignis quaquaversum di indifferenter mobilis, ut alterium fuit. V. Probatur tertio. Si ignis Elementaris non esset ex natura sua mori A sui Vr bilis sutiam , non haberet activitatem idoneam ad generasu igni, tiones mixtorum et ergo non eli tantum ex natura tua mobilis
ad tenera- sursum , sed quaquaversum. Probatur antecedens. Primo. Quiatione mix- activitas ad talem effectum idonea exigit facilem ac persectam 9 μηδ' miscibilitatem: liare vero non competeret igni, si ex natura sua non esset mobilis, nisi sursum: quomodo enim nil scere ut cum parti .hus mixti inferioribus 8 Secaendo. Quia hinc sequeretur nullam esse cognationem sim pathicam ignis esculentaris eum caeteris elementis , siquidem nullam haberet sociabilitatem cum illis
propter continuam naturalem illam tendentiu in ad loca superiorat. at certum cit nullam ex clementis posse fieri mixtionem sine interveniente aliqua cognatione sympythi ea. Tertio. Quia sani diu q. ita-
quid viget ignis in hac terrestri & infima regione ad supelior cindi caelestem aliam evasisset, unde sine dubio non recideici; certE
324쪽
quid Evalloni illius obstaret , euius activitas longe superat vires euinjusvis alterius elementi Ergo si ignis Elementaris non esset mobilis , nisi sursum, non haberet activitatem id eam ad genera
Deinde adhuc evidentius eoncipietur quantum necesse sit, ut ignis moveatur indifferenter in omnem partem , si attenditur omnia haee sublunaria corpora laveri, foecundari, moveri, dic. ab igne perinde ac ab anima insormante o unde sicut anima vigorem suae activitatis effundit indifferenter in omnem partem corporis, ita etiam ignis sese ipsum movet in omnem partem Mundi hujus sublunaris. Ae denique haee doctrina fiet ex toto conspicua , si quemadmodum intelligis animam non effundere se aequaliter in omnem partem corporis , nisi quia aequalem habet cognationem &amicitiam eum singulis partibus, ita concipias Deum generalem quamdam cognationem & amicitiam sympathicam eum his rebus corporeis sublunaribus igni contulisse, propter quam erit qua quaversu in & indifferenter mobilis , quod erat probandum , dc jam propugnandum superest contra objectiones sequentes. Obiicies primo. Si quid probat ignem clementarem non esse tantum ex natura sua mobilem sursum , maxime experimentum illud, quod adductu in fuit , ignis ex pulvere aureo pyrio accensi sup Positana laminam perforantis: atqui nihil per adductum illud ex-
Perimentum convincitur: ergo &c. Probatur minor. Primo. Quia rationabiliter praesumitur effectum illum singularem procedere ex peculiari aliquo temperamento auri pyrii. Secundo. fa ex opposito innumerabiles effectus ignis accensi ex l3guo, stupa, charta, pulvere nitrato, &e. probant ignis naturam esse ut exiliat sursum: quarz propter unicum experimentum , quod contrariari videtur, non est cur recedatur a lententia , quam omnes ad unum Plii losophi hactenus docuerunt. Ergo &c. Resp. de admissa majori nego minorem, quam rationes adduc-tκ non satis probant. Non quidem prima, quia si singularem il-1iam effectum auri pyrii licet non ad naturam tinis, scd ad naturam auri pyrii referre, ita similiter licebit effectum pulveris nitrati referre, non ad naturam ignis, sed ad naturam nitri: quare ex fiectu pulveris nitrati non potius inserre potetit Objiciens naturam ignis este , ut moveatur iuriana', quam ex effectu pulveris aurci a me inseratur naturam ignis .esse, ut 'moveatur dcorsum. Neque secunda officacior est, quia licet plura experimenta militare vit
ob iant veritati assertio nis.
325쪽
sis Physicae disput. XIII. eArt. VI.
deantur pro stituenda naturali mobilitate ignis sursum , quam pro statuenda naturali ejusdem mobilitate deorsum , nihilominus inde nihil aliud colligitur, nisi quod ignis frequentius feratur sursum, quam deorsum, eo quod major adiit copia talium combustibili lium, quorum accensio ignem effert sursum; do caetero autem haee major copia extranea est ad naturam ignis. Deinde experimentum illud pulveris fulminei non est unicum argumentum , quo doctrina tradita stabiliatur: aliud enim, & meo quidem iudicio efficacius. adductum fuit ex diffusione sphaerica caloris ignei ἱ & roborari potest exemplo luminis in orbem sparsi , quia lumen est etiam purissimus quidam ac defaecatissinius ignis , ut suo loco ostende
Objietes secundo. Ideo maxime asseritur ignem esse ex natura sua quaquaversum & indifferenter mobilem, quia sic expedit ad generationes mixtorum: atqui haec ratio nulla est: ergo &e. Probatur minor. Hae e ratio, si esset efficax pro igne, estet etiam issicax pto eaeteris elementis, quae perinde. ac ignis per miscibilitatem suam concurrunt ad mixtorum generationes di sed caetera elementa nihilominus non sunt quaquaversum & indifferenter mobilia; quis enim asserere audeat terram v. g. esse ex natura sua mobilem sursum perinde ac deorsum ' ergo &c. Itaque sciit non obstante quod terra pro generandis mixtis concurrat, conceditur eam ex natura sua non moveri, nisi deorsum; ita admitti debet de igne, eum non esse ex natura sua mobilem, nisi sursum. Ergo &c. Resp. caetera etiam elementa esse quaquaversum & indifferenter mobilia passue, id est, pet determinationem acceptam I at veria ignis est quaquaversum Ae indifferenter mobilis active, id est, per de terminationem ingeni 'am. Explico me & dico non posse quidem elementa naturaliter misceri, nisi susque deque & in omnem partem se moveant particulae illae Elementares, quae actualiter commi scentur r at istae non sic se movent , nisi quia ex reciproco contactu si e sese mutuo ad tales motus determinant: in quo sensu par ticulae terrestres sunt mobiles sursum ex natura sua, id est, determinabiles ut se moveant sursum, & ad eundem modum , quo ser rum est determinabile, ut se moveat sursum, casu quo ex loco superiori offeratur ei generosus magnes. Quod vero ad ignem spectar, habet ille, ut dixi , determinationem pro motu quaquaversum In seni tam , quatenus ex natura sua sic enititur, ut circum quaque
crumpat, non indigens ad eruptionem determinatione ulla positDiqitigod by Cooste
326쪽
sva extrinseca, sed eontentus sola negativa , quae est remoso impedimenti: N in hoe sensu hoc peculiare est igni esse cx natura sui mobilem quaquaversum & indisterenter: jamque satis patet solutio objectionis. Objicies tertio. Si ignis esset indifferenter mobilis quaquaversum,
neque esset levis, neque gravis: atqui hoc inauditum est & ab sui. dum . ergo &c. Sequela maioris patet; quia quidquid leve cst, ex natura sua sertur sursum , & quidquid grave est, ex natura sua scrtur deorsum: ac proinde id , quod ex natura sua nec fertur sursum, nec deorsum , sed quaquaversum, neque est leve, neque grave. PrObatur minor. Et primo quidem id inauditum est ; ii inquiris quid de levitate & gravitate corporum Philosophi hactenus senserint, eo misperies corpora ex Aristotele alia quidem esse levia, alia gravia; omnia vero esse levia ex Cartesio , & in contrarium omnia esse bravia ex Gallendo, scilicet plus minusve, ut sua singulis superiora loca competant et ac dari aliquod corpus neque grave, neque leve primus est Maignanus, qui dixerit. Secando. Id etiam est absurdum; quia si una particula, sive atomus, ignis lupponat ut intra liberum acrem constituta, cum haec non possit simul moveri in omnem par- em , probabile est quod propter naturalem mobilitatem aut sursum. aut deorsum movebitur , ideoque veI erit levis, vel gravis. Aliunde vero cuin ignis ex sententia Maignani sit substantia I iter in mixtis, veI in iis habet aliquod pondus, vel nullum s si primum , ergo cst gravis ; si secundum, ergo est levis; nam ut pondus gravitatem prObat, ita carentia ponderis levitatem: ergo &c. Reps. & ultro ad milsa sequela majoris in sensu explicando negoabbsurditatem ullam contineri in sententia statue se ignem neque esse levem, neque gravem, esto sit hactenus inauditas quamvis, ut puto, non est inaudita; siquidem in Schola Platonicorum lux admittebatur corporea simul & ignea, ut apud nos: at quis eorum non advertebat lucem, neque esse levem, neque gravem, cum nihil evidentius possit colligi ex indifferente illius mobilitate in omnem partem ἰ ergo in ea Schola perinde ac in nostra ignis admittebatur neque levis, neque gravis. Sed quidquid alii de levitate, aut gravitate corporum senserint, ad id , quod objicit Adversarius de atomo ignea intra liberum acre in constituta, respondeo eventurum esse. ut moveatur indifferenter versus eam partem sive superiorem, sive inferiorem , qua facilior erit eruptio; at si ex omni parte eruptio estaeque iacilis, in hoc casu non movebitur, desectu necessariae deter-
Dione repugnare quociis nignee sareis vis, nec Sravis.
327쪽
31o Thmicae dissut. XIII. Art. II.
minationis ad motum, nam licet, ut dixi, ignis non indigeat determinatione praecise ad motum, determinatione lainen indiget ad hoc ut potius moveatur Versus unam partem, quim verius aliam. Ad id vero quod additur , liabeat ne ignis tuum pondus in mixtis, in quibus substantialiter continetur, assirmative rei pondeo & mo veor, praeter rationem , quae suadet pondus torale mixti coalescere ex ponderibus partialibus singulorum miscibilium , qtiam plurimis experimentis quae secit Boylius circa ponderabilitatein flaminae 3e ignis, de apud ipsum legi poterunt. Unde in hoc sensu ignis est gravis; sed nihilominus neque .gravis est, neque levis in hoc alio sensu , in quo scilicet nec tantum connititur , ut eat sursum ex lege levium, nec tantum connititur, ut eat deorsum ex lege gravium; sed connititur ut eat quaquaversum ; de si e soluit ut Objeetio
IJOTANDUM primo eatorem in Seolis Aristotelicis desiis
nil solere sub conceptu & nomine qualitatis, quae homo- metea congregat ct d gregat heterogenea, sicut in iisdem sti- gus ex opposito non aliter definitur, quam qualitas , u homogenea simul O heterogenea congregat. In quibus definitonibus refutandis non est quod multum immorer, cum vel paululum t' tendenti ad opera Naturae satis pateat effectum , quem tribuunt calori, eum persaepius esse frigoris, di sun niter persaepius esse caloris eum, quem attribuunt frigori. Nam et to quod aurifices vicoloris ignei metalla speciei diversae in unam massam confusa segregent, quod exemplum Peripateticis familiare est, ut probent calorem congregaret homogenea de heterogenea segregare. Ac nus' quid vi ejusdem caloris multa patitet divella speciei metalla fusione coagmentant in unam molem, seu congregant f ut interim tam ceam innumera mixtoram genera , quae singulis momentis calce
328쪽
in vapores teloluit, quando ligna adurit, quando aciem rarefacit.&c. Tuin esto etiam quod vi frigoris , ut exemplo utar proponi tuo, aqua gelu durata colligat in unam congeri sim paleas, ligna, pisces , lapides , &c. quod est, inquiunt homogenea & heterogenea congregare. At certe vi e)usdem frigoris particulae ipsae aqueae, quas homogeneas esse non negabunt, dum gelu obdurantur, dil-- gregantur paululum abs se invicem , alioquin glacies nec rarior esset, nec aquis fluentibus innataret, ut alibi observavimus. Nec opus est plura addere, quibus probetur dc finitiones illas caloris di frigoris Aristotelicas, aut pro Aristotelicis proclamatas, ad utriusque illius qualitatis Plutosophi eam notionem non susticere , nec aliunde
suis satis esse proprias definitis. . . . t
Notandum secundo calor ora polia considerari dupliciter, scille et II. ex parte calefacientis, & ex parte calefacti. Calor ex parte calefa- . aiyςrcientis eonsidemus est in sententia Aristoteli cor uin positiva quae- Uista, cidam qualitas accidentalis ad instar caeterarum , quas admittunt di L calor iditi octas a suis iubjectis & nihilominus genitas ex illis 2 ratione cujus MM3. Praeterea qualitatis, seu formae accidentalis , calefaciens similem in Calefacta producit. Quaptopter calor ex parte calefacti nihil aliud est , quam qualitas quaedam seu forma accidentalis producta & similis et , quae in calefaciente concipitur. Rursus duplicem ex parte calefacientis calorem distingunt, virtualem scilicet di tormalem. Virtualis ealor nihil est, nisi facultas , seu potentia , aut etiam proprietas calefaciendi , quam ut plurimum cum ipsa calcfacientis natura identificant ; ealor vero formalis est forma illa accidentalis, de qua jam dixi , necessaria , ut putant , ad calefaciendum , quatenus pro infallibili dogmate tuentur nullam substantiam esse immediate operativam. Denique caloris hujus accidentalis exercitium actuale vocari solet ealefiitio, quae prout a calefaciente egreditur,
est activa s & ex Opposito est passiva, prout in calefaciente recipitur. Atque his paucis verbis sententia Aristotelica de calore, ninabsiliolis et , quam propugnant de frigore , exponenda suit, ut in sequente assertione quae nostram litabiliet, i Ila evidentius redarguatur. Itaque jam nobis ostendendunt est calorem c tam deformali, quam de virtuali intellige nec ex parte calefacientis, nec ex parte calefacti esse Mimam accident alam, qualem statuunt; ae deinde edocendum, in quo vere ac phJiae conlistaς calol ex parte utriusquc
329쪽
3ret Phrsicae dissut. XIII. . Arto III.
acceptus , calor utique igneus I neque enim alium novimus praetetigneum.
Nullis calor sive ex parte calefacientis , sive ex parte
causam acceptus , es forma accidentalis Aripotetica.
ex eo quod calor nec permane rei nec flueret
PRobatur primo. Calor ille, qui tanquam proprius igni tribuitur;
non est forma accidentalis Aristotelica' ergo nullius calefacientis calor est hujuscemodi sorma. Consequentia est legitima dantecedens vero sic probatur. Forma illa vel es et permanens , vel esset fluens rat qui neutrum dici potest: ergo Ne. Probatur minor quoad utram inque partem. Et primo quidem non est permanens, quia si totus calor ignis in eo pcrmanet, quomodo communicatur sive aeti proximo , sive ligno remoto, dic. Neque secundo est fluens s nam si fluit; quomodo in igne permanet: at permanet, quia, ut vulgo docetur, quandiu ignis in natura propria perseverat, tamdiu manet calidus 'ut odio I ac proinde nihil de calore suo remittit .' ergo nihil illius sinit effluere. Ergo dic. Quid sit Aristotelicus ad hoc dilemma responsurus non video, nisi dixerit calorem ignis longe aliter communicari & fluere, quam 1 nobis concipiatur et fluit enim, inquiet, quatenus ignis per calorem suum in ipso permanentem educit similem ex aere sibi proximo, Mitte aet similem rursus ex alio viciniori, &e. aer vero iam calidus similem adhuc calorem educit ex ligno, v. g. cui conjungitur, & sic lignu in calefit atque accenditur per calorem ignis , qui tamen calor
in igne mansit di nihilominus fluxit in sensu praedicto. At contra est, quia hine evidentis sine sequitur iuxta plinei pia sectae Aristotelicae lignum, quod ab igne quantulumcunque distare supponitur, per
intermedium aerem nunquam fore accendendum : accendi quippe
non potest, quin prius calefiat ut octo, neque potest calefieri ut octo. nisi ab aure, qui prius omnes istos ac singulos gradus caloris ab igne genitos in se ipso admiserit. Nunc vero constat aerem intermedium non calefieri ut Octo, alioquin accenderetur contra ex Pe Disiligod by
330쪽
tientiam. Ergo non eaten ciet lignum ut octo, ideoque lignum nunquam acccndetur. Quid ad hoc 'Adde quod si caloc ignis est forma accidentalis permanens simul& fluens juxta modum datae responsionis, non solum nunquam ex tingueretur carbo v. g. ignitus, quem supponamus medio in aere conlii tutum ; led praetet ea carbo ille unicus universum Orbem & ca- faceret & accendurct. Ergo rc sponsio non est conveniens. Probatur sequela antecedentis in hunc modum. Si calor carbonis illius igniti absque ullo sui decremcnto calefacit aerem proximὸ vicinum , iste etiam aer absque ullo decremento caloris jam suscepti, calefaciet alium , & hic alius alium, donec totus aer sit calefactus. Neque enim . hic dicendum occurrit calorem minuendum fore per successionem fluxus, sive continuatae generationis, quandoquidem non aliter jam discurrendum tit de calore aeris, qui jam calefactus suppon tur , quam de calore eiusdem ignis: hic vero non imminuitur, ted continuo aeque viget ad calefaciendum aerem sibi proximum. Itaque hoc pacto totus aer calefieret, ac tum etiam intensus me calefieret, sive ut octo. Ergo accenderetur, nec aliter discurrendum foret de omnibus corporibus combustibilibus intra aetem constitutis. Deinde quia. aer , a quo carbo ille ignitus ambitur , nihil de calore semel suscepi remitteret, ea propter carbo nunquam extingueretur , extingui quippe non potcst, nisi ab humido frigidoque ambiente, quale in praesenti casu nullum occurrit. Sed quid si dicam eum neque extiguendum fore, quamvis adcsset humidii in illud frigidumque ambiens ' Quia ignis quandiu in natura sua perseverat, nec frigidus esse potest , nec humidus: aliunde vero extingui, sive, ut Peripateticorum voce utar,
corrumpi non potest , nisi per susceptas in suo sinu qualitates illas,
quae sunt oppositae naturalibus , quibus gaudet. Ergo &c. Probatur secando. Calor aquae v. g. calefactae ab igne supposito nos est forma accidentalis, qualem Aristotclici tuentur .' ergo nullius calefacti calor est hujuscemodi forma. Consequentia satis patet. Antecedens vero sic probatur. Calor ille jam introductus, si revera est forma aquae, vel est forma connaturalis, vel non .' atqui neutrum asteri potest : ergo Sc. Major iterum constat. M norem vero quoad utramque partem sic probo. Et prim, quidem non asserent Adver- .sarii calorem esse formam aquae connaturalem , cum necesse sit, ut dicant aquam in statu violento ut tineri , quandiu manet calida , eo quod tamd u naturaliter expetat frigus , quod sibi adventi .ius ille calor subripuit. Neque secundo asseri potetit formam illam non esse