Eloquentiæ preludia, seu compendium eorum, quibus institui, & exerceri solent, qui literis humanioribus dant operam, & rhetoricæ initiantur; Ex Aristotile, Tullio Quintiliano, alijsque probatis authoribus, a P. D. Demetrio Supensio cler. regul. barna

발행: 1720년

분량: 233페이지

출처: archive.org

분류: 연설

31쪽

ansim ea amfuisse, cur G. Pro Sexto Roscio. Credo ego vos Iudices mirmo . , Atque ut facilius intelligem apositis G. tum infra Toram eausam Iuφces explicemus. Pro P. Sextio . Si quis antea Iudices mirabatur M. Sed quoniam singulis eriminibos cateri responderunt, dicam ego de omni statu P. Sexti . . Diuiditur Exordium iustum, ac legitimum, in Principium, & Insinua

tionem . .

PRINCIPI rest Exordium, quod

statim apertis rationibus Auditores b nmolos, attentos , dociles facit. INSFNVAETIO est artificiosa verborum tentiarumque circuiris, quas sim in stor in Audisorum animos irrepit, quare idem occulte praestat , quod aperte Principium. . timur insinuatione, cum causa ninins iniquior est 3 cum de re .acturi su mus , quae turpis, Vel min us decor is Videatur; , vel infelita , vel ardua , siue ab Auditorum opinione remota. Caditerum cum causationesta est,nee gblio rens ab Audiqntium scnsu, insinuati

ne non eget.

Cicero pro Archia Poeta insolito

dicendi genere usurus, praeter consue ludinem, fori, multaque allaturus ex tra

32쪽

caiisam de studi js literarum, insanira- tionem praemittit. Sed ne cui vestrum mirum esse videatur cis. Caesar apud Salustium in Coniuratione Catilinae sententiam suam in Senatu dicturus, seruandam C niuratorum vitam spectabat, cum tu pior causa videretur, ita per infimise letionem exorsus est . Omnes homines P. C., qui de rebus dubiis confultanta, o- , amicitia, ira, atque, m sericor dia vacuos esse decet σα. EXORDIUM ex abrupto est repem

tinus in causam ingressus , sine prUAE'

ratione animorum , Q uare acephalum , illoc est sine capite, ab Aristotele voca- Iur . Hoc utitur Orator, eum.Causa vehementiores exigit affectus , ut doloris , indignationis, laetitiae , atq; ideo sit per validiores Figuras, per ApostrinPhem , Deprecationem , Exclamati Rem , Licentiam . Nota sunt exempla

Tullii,cin Catilinam prima. QEousque

tandem abutere Catilina patientia n

Fra In eundem secunda . Tandem aliquando Quirites L. Catilinam furem rem audacia e Tc., & in Pisonem. Iamnemides bellua, iamnesentis sc. Apud Livium lib. 6. Camillus militum animos, auctis hostium copijs perturbatos , excitaturus , ex abru ocon-

33쪽

3η Rhetoriel Artis lites , hie , qua insolita cunctatis 'est Ehostem , an me , an vos ignoratis ρIbidem Manilius Plebem in Μagistratus accendens. suo que tandem . ignorabitis vires vestras, quas natura ne belluas quidem ignorare voluiit in L. merate saltem, quoisitis , quot aduersa rios habeatis . Aliquando etiam Orator statim eausim aggreditur , sine ullo Exordio , illius summam aperte proponens, idque maxime in secundis Actionibus, in paruis, notis , aut frequentibus Causis, aut in temporis angustia: ita Cicero pro A. Cluentio Animaduerti, Iudices , omnem accusatoris orationem in duastauigam essepartes, & sexta in Verrem . Venio nunc ad istius, quemadmodum- ipse appellat, studium: ut amici eius, morbum, oe in Aiam et ut Siculi, latrocinium σου.

DE FONTIBUS EXORDIORUM.

Siue undesumipossint Exordia. CAPUT NONUM. EX omnibus, Locis Exordia deduci

possunt, maxime intrinsecis: quare plures eorum sunt fontes ; at praecipuos aliquot olludere satis erit,alios innuere

34쪽

Epitome

pothesim. facilis est exordiendi ratiis o ut si strenui alicuius Bellatoris virtutem laudaturus, a commendanda generatim bellica virtute su mas initium.

. A DI SIONE, siue DISTRIB GTIONE partium, quae sit, cum pluribus enumeratis, quae vel in laudem , vel in vituperationem dicenda occurrunt, unum eligit orator, de quo dicat. Vt si multis in Exordio consideratis, quae Patriam felicem aeque reddunt, ac illinstrem, nihil tamen ad illius decus, ac praesidium eraestanti his esse statuas,quam. Integerrimi Senatus grauitatem , ac sae

pientiam.

ADIUNCTIS rerum , perso narum, locorum, vel temps Am. Ex his plerunci, Tullius desumit Exordia , quod in illius Orationibus obseruabis . Latinus Pacatus Panegyricum suum Theodosio dici um ab Adiunctis Pers nae laudandae, ac laudantis, & Auditinrum, loci etiam, ac temporis, elegam tissimo exorditur. Si quis unquam fuit, Imp. Auguste , qui te praesente dicturus. ante trepidauerit, eum profecto me esse, & ipse sentio, & hi qui consilium tuum par, licipant , videri posse video . Nam

cum te semper ultra omnes retro Primcipes laudari oportuerit, nunc porro. B 6 vltra,

35쪽

Rhetorii a Artis ultra, qbam alias praedicatus in ea Vrbe convcniat dicendo celebrari,cuius& libertatem armatus asseruisti &ati-xisti dignitatem roratus; quo tandem modo consequi Maiestatem utriusque vestrum oratione mea potero λ Hoc praecipue. in tempore, qllo ambo ita mutuo creuistis, ut nec tu fueris adhuc maior, nec ilia felicior . Huc accedit auditor Senatus, cui eum dissicile sit pro amore , quo in te praeditus est, de te satisfieri, tum dissicilius pro ingenita atque hireditaria orandi facultate, non esse fastidio rudem hunc, & incultum transalpini sermonis horrorem praesertim cum absurdae, sinistraeque 'ctantiae possit videri , his ostentare facundiam ., quam de Deorum sonte manantem in noli ros usque usus deri u rio sera traduxit &c... i Huc ' spectant Ex'rdia , quae a pra septi aliquo euentu sumtintur, Ut ex tempore nata videri possint a quae multum habent gratiae, augentque fama naingenia. sa) Ita si habenda sit oratio

gratulatoria in Principis aduentu , exorta repentina serenitate, hine duci poterit initium ι quasi vero Coelum ipsum communem eo die laetitiam suo Coniensu probarit . Cicero pro Milone dicturus, cum praeter morem di

36쪽

positos in foro, & circum vicina rem pia, milites armatos videret, ab illius nouitatis consideratione Orationem exorsus est. Et si vereor Iudises oec. A CONTdeducuntur Exordia , prius proponendo, quasi per qllan dam praeoccupationem , sententiai Geontrariam , eamque refellendo, ut nostram statuamus . Ita si Principis seu ritatem defendendam suscipias, exor diri poteris ab Imperantium facilitate , morumque suauitate commendanda , quae beneuolentiam populorum conciliat , blandumque est animorum illiseium . At nimiam eam dulcedinem noxiam esse ostendes , grauesque bona regimini, publicaeque tranquillitati clades frequentissime parere, cum semhm trahatur in contemptum Janguens authoritas, & indulgentia dominantis foueat malorum audaciam , proinde tutius ese concludes Imperi j ministram adhibere seueritatem, quae populorum fraentim est, ac tutela Maiestatis .

A simili etiam , a dissimili , a comparatione, ab opinione Auditorum Consuetudine aliqua , a graui Sentem tia , ab Hiitoria, a Fabula, a proposita Quaestione insigni erui possunt Or tionum initia. Sed non omnibus Camsas omnia conueniunt , quarum spe,

37쪽

38 Rhetorica Arthsequi omnes non possumus: quare pulsis consilium ex propria ratione nascetur a

Varios exordiendi modos pro diuersitate Causarum vide in Rhetore Galli lib. q. 6. , & sequentibus . Consule Quintilianum cap. I.,& Hermo genem m. I. de Inuentione. Obseruanda pro consciendis Exordiis., CAPUT DECIMUM. .PErmagni momenti est, quod Tul.

lius sa) peritissimus Orationis aditisex suo docet exemplo. omnibus , inquit, rebus consideratis , tum deniq;- id, quod primum est dicendum, pinstremo soleo cogitare, quo utar LXor dio 3 nam si quando id primum inuenire volui, nullum mihi occurrit, nisi

aut exile, aut nugatorium , aut vulgare, qtque commune. Idcirco tota causa pertentata, atque perspecta, Locis om-' nibus inuentis,atu instruetis, conssiderandum est,quo principio sit utendum; se & facile reperietur; nec extrinsecuSaliunde quaerendum erit , at ex ipsis Cauta visceribus sumendum 3 hoc est ex rebus quae pertinent ad causam .

38쪽

Epitome. 3ς Quintiliani taὶ qtioque perutile moenitum est, ut dicturus intueatur quid , apud quem , pro quo, contra quem , quo tempore, quo loco, quo rerum si, tu, qua vulgi fama, dicendum sit, ouid Iudicem sentire credibile sit, quidque obtinere dicendo velit Orator. Sic ipsa illum natura eo ducet, ut sciat, quid primo dicendum sit. Haec Tullij, & Quintiliani monita in Orationibus praecipue Generis Iudicialis seruanda sint: hae siquidem accuratiora poseunt Exordia 3 quae caiisae maxime cohaereant , ad eamque per- tractandam viam sternant D neque ad pompam , sed ad motum animorum instructa, plusque artis habeant, quam ostendant. In Genere Deliberativo minus M. cessarium Exordium est, ido e breuius esse debere Fabius docet, M ac veluti quoddam caput tantum , &initium-ν quod oratoris mentem , & ea, de qui hus dicturus accedit, aperiat o nec dilis gentius elaboratum videatur 3 praepa rati etenim artificii stispicio fidem ora tioni , & oratori adimit aut ritu

tem. . .

In Demonstrativo Genere liberiora Exordia sunt; eaque sentit Λristoteles . iunge a Quintil. lib. 4. cap. r.

39쪽

duci posse ; dum tamen apte cadant,&in sine connexionem habeant cum t stroposita, de qua Oratio habenda est. dHis Omnis conuenit ornatus , dum absit inanis tumor,& ostentatio nihil enim aeque Auditorem ab initio dςmoretur , ac orationis , R OratoriS mO- ii

destia. Tale denique prooemium si, ut i

decorem fronte praeserat, non fucum ncque nimia promittat; laudabilius eium est a modicis initi, assurgere Orationem , quam coeptis ingentibus defi-

: Vniuerse illud Tullijseruetur. Omne principium aut rei totius, quae agitur, signifieationem habere debebit,

aut aditum ad caiisam,& communiti inem, aut quoddam ornamento inc dignitatem . Sed oportet, Vt aedibus, ac . templis vestibula , de aditus, sic Causis principia pro portione rerum praeponere. Non ergo frustra, nec temere fiat . Exordium ι Θhat muneribus suis prae nandis aptum sit, Causaeaue conti niens; non commune, quod in ovanti-.bet partem verti possit 3 non tritum , ac vulgare, nec nimis longe petitum.

40쪽

tum definiri potest. Hoc unqm statuit Fabius , ut modus Prineipii sit pro Causa , nam breuius simplices lom Lius graues, perplexae, siijectaeque, &quae turpes videntur desiderant et ' Nimia certe prolixitas,ubiqtie inprata hic etiam noxia est , nam longioris. Orationis expectatione statim Auditorem deterret; Caeterum idem Fabius eos ridendos putat , qui velut leges prooemiss omnibus dederunt, ut intra quatuor sensus terminarentur . Hermogenes tamen lib. I. de cinuentione , quem alii sequuntur . aliquam ratio

nem tradit, qua persectum Exordium eri possit, his quatuor partibus constans. Prima ut Propositio. Secunda Ratio, Tertia. Medditio,seu Assumptio,iauar ta Conelusio, seu Comprobatio, cui

quandoque ratio annectitur . .

Propontio primam Exordii .sententiam .explicat, quae desumpta sit , vel ab Adiunctis rerum , vel personarum, aut sane aliquo modo ad orationis a ,

a Ouint. lib. q. cap. I.

SEARCH

MENU NAVIGATION