Sancti Valeriani episcopi Cemeliensis Homiliæ 20. Item epistola ad monachos, de virtutibus & ordine doctrinæ apostolicæ

발행: 1612년

분량: 260페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

. 16 S. VALERIANI

quibus dicit ille sapientissimus Salo

. mon Tres odit nima mea. pauperem

superbum, & cetera quae sequuntur. Excedit sine dubio ille superoiae modum,cui nulla est conscientia facul- tatum. In maximis, & in sublimioribus humilitas praeferenda est: humilem vero pauperem nemo miratur. . inuitusenim se humiliat,que necessitas paupertatis inclinat Humilitas in paupere grata est, in diuite gloriosa. humilitas inter inimicos blanda: su- perbia vero etiam inter amicos i grata. Requiramus e contrario, di

lectissimi, quae sint bona humilitatis. Blanda est & ossiciosa semper

humilitas: in amicitijs grata, in contumelijs otiosa: non extollitur pro speris, non mutatur aduersis : non , indicit seruitium , non extorquetr, ossicio prior ad salutandum, tardior ad sedendum: non se adulas . tium grege expectat deduci: non

182쪽

HOMILIA XIV. . ij se ambitiose desiderat salutari: non laudis studia postulat , non fauorem, vocis ea pectat: odit adclamantium choros , quia non sine verecundia laudatur bona conscienua. Non re quirit voces adulantium, nisi qui se laudatione nouit indignum. Ver cundius aute semper laudatur amicorum studijs, qui meretur. V nim ubi in dignitas dominatur, nOtari actus suos aestimat , si inlaud tus abscedat Circunis pia est humilitas bonitate. Vt facere ini riam nescit, ita a contumelia non requirit. Vir humilis in conteiitib-nibus magis vult . tacere , quam vincere : in iudicijs adquiescit ini peritus videri , quam impudens iudicari: non in verbis promptu , non ad respondendum' paratus. Citatus vero , & facilis est super borum sermo : plenus contum lijs, & refertus iniurijs: nunquam L iij

183쪽

166 s. VALERIANI

sine vulnere missus , nunquam sine dolore iaculatus : cuius insana

bilis plaga est , & inremediabilis

macula. Vbi autem praeuenerit ver borum culpa, mox per satisfaetionem sequitur medicina. Nans ergo amare, dilectissimi, hanc quaere re, hanc eligere, hanc tenere. nOScsenuenit, Vt non peydamus gratiam mercςdis munere promissam. Audi

te Euangelistavi: dicentem': Qui feta Niliat, exaltabimr, qui se exaltat, humili itur. Exaltatio ista damnatio est:quae circ arrogantes & superbas futuri iudici j exerit potestatem. I clinandus itaque nobis est animus, quatinus supplosa omni nota super Fiar, odiorum studia conquiescant. Sic erit ut homo de humiliori loco ad celsiora perueniat, & remuneratus honoro condigno coelestis gratiam potestatis adquirat. c .

184쪽

MV LTA mihi loquendi apud vos fiducia est, dilectissimi;

quotiescunque opus est in amore beati Martyris ad memoriam prae conia reuocare martyrij, quae an mosa fides peperirlucrativis incitata supplichs. licet non tantum lingua sum ciat, quantum martyria post .lant. Quando autem omnia humani I oris ossicium poterit expedire; quae cunque in paratum belli coelitus vi tus operata est ' Itaque quod solum possumus, fauorem labiorum' me ritis exhibemus. siquidem nullius senium latere possent facta certaminis, quod nobis per annos singulos reparat documenta virtutum. Audustis Psalmistam dicentem , Pretiosa, I uu

185쪽

in consterilia Domini mors an lorum duae. Quid pretiosius esse potes illa mo te, quae in conflictu pugnae hostiliai . bus telis nescit cedere λ Maximam profecto illam animam constat pati mam reportare victoriae , quae non . adquiescit impijs legibus decepta seruire. Hoc est vere eximiae virtutis

indicium , persecutionis tempore plus morti fauere quam vitae. Licet aeternae vitae locum faciat, quem in confessione Christi nostri volunt --ria crucis poena commendat. ita Domino di cente,si amat anima sui per illam: et i odit anima m fluam, in vita Herna inueniet eam. Quis non sapiens contempta huius lucis usura, si ita usus venerit, ad martyrium an bitiose festinet, cum videat ad lucruvitae pertinere morti animam deputasse: Quare autem non homo adt m pretiosum opus deuotus ccur rat, ac se in impioru manus audacter

186쪽

' 'HOMILIA XV. Iis

obiiciat , quem coelestis gratia re mala erationis expectat Z iuxta illud quod Dominus in illa beatitudinis descriptione commemor*t, Bean qui Dersecutionem patituitur prupter iustitia: ia is omm est reginum caelorum. Vide iis quantos fructus humanis fides supplicijs probata contulerit: vel in quo loco sit posita contemptu c*rporis adquisita victoria. Quis autem posset de hac quam commemorauimus mercede dubitare, chim videat ecce in amore Sanctoru totius orbis si udia conuenire, & passim undiq.a deuotione annuae soli'aitatis occum

rere Z Facile profectis intelliginius, quis illis in coelesti sede locus pare

tur, quom memoria tanta ossiciorucura prosequitur Aptemus itaq.ani mos ad futura gloriam, quae reposita est nobis , dc praeponamus terreniScoelestia, ut possimus illa aeternar vitae promissa contingere. Nemo

187쪽

IIo s. VALERIANI

autem sibi de huius mundi ambitio ne blandiatur, quem videt in diem deficere accessu aetatis & temporis. Si comparemus deniq. aeternis prae sentia, satis vilia & inutilia constat esse quae temporaliter possidemus Require denique gratiam' debitae haereditatis, & intelligis huius mundi diuitias displicere ; ac iudicas nihil auro obscurius,nihil argenti spledore sordidius. In comparation e autem paradisi,vitro similis est gemma pre tiosior. Ita est enim huius lucis & f. - turi temporis dignitas, ac si stante in coelo luna oculis hominum radius se

. matutinalis infuderit. Tandiu enim placet lunare commercium, quandiu tenebrosae nocti constitutis legiabus praestat officium, quae quamuis placeat capdore nocturni luminis, obscuratur tamen superuenientis si deris claritate melioris. Hoc est solii quod tempora praesentis vitae comm

188쪽

HOMILIA XV. 1 1' mendet, si ea agimus, quae futuro iudicio non subiaceant accusationi, nec possint accusata conuinci. Sed

ut nulla in posterum anima apud D eum iniustitue laboret inuidia, plectendus est ille profecto Psalmus qui dicit .sAninant in lacrymis, inguinis metent. Hoc est in lacrymis se minare & gaudia metere,praeceden tes vitae actus proprio confutare iudicio, & lasciuientςmanimamiusto subdidisse supplicio. Cito enim tristitia laetitiam consequitur, si districtionem iudicis satisfactioiae praeuenias, & admissi criminis culpas assi

dua castigatione confundas. Sed Ire minorem ex hoc gratiam cornparas se puteris, amictis & moerore cons chis subuenias, & causam tuam apud pauperes larga erogatione compo

nas. Nam ita dicit Dominus, B timisericordes, quoniam inis miserebitur Deus. Bea ii qui lagent, quoniam ipsico

189쪽

rra s. VALERIANI

sola uir. Si quis itaque vestrum,dialectissimi, studiose Christi consolationem requiri alienosdolores ele i mosynis resecet, ac studiose lacrymas suas huic, in cuius honore cois ueniimus,patrono commendet: ac se frequentibus , patrocinijs. insinuet, quo facilius possit impetrare qua cunque Domino pro sua utilitate suggesserit. Occurrendum est semia per Dei amicis, ac seruiendum est

proximis, & ancessabiliter supplica dum Vt sanctae inercessionis possimus obtinere suffiagium Quis a tem apud iustum iudicem: locus erit veniae, si amicis regis nescias suppliacare λ Denique respicite ad iacularis ordinem disciplinae: & intelligetis quae circa Sanctorum obstemia cura

manere vos debeat. Sine dubio nisi ptiuis placatus fuerit illius ani

mus , qui secreta domus praetoriar obseruat, non se ite pervehitur ad

190쪽

HOMILIA XV. 173

sublimioris amicitiam potestatis. Studiose profecto expetenda sint suffragia patronorum, quibus solis datum est irascentis Domini antimos nosse mollire , & iracundiam temperare. In magna igitur domo post dominum secundus est semper gradus amicorum. Soli sunt per quos apud dominum & suggerendi liber locus , & impetrandi

facilis praebeatur accessus. Peculiari itaque veneratione excolenda nobis est memoria Sanctorum, ut ianuam salutis aperiant, & in notitiam Domini desideria nostrae peruenire faciant seruitutis. Ma gna enim securitatis est portio, i in rebus asperis de domo re-

gis habuisse suffragium. Nam

decrescit quodammodo inuidiai criminis , ubi reus ad amicitias regalis familiae coeperit pertinere. Ita sine periculo homo

SEARCH

MENU NAVIGATION