Seuerini Boetii De differentiis topicis libri quatuor

발행: 1534년

분량: 106페이지

출처: archive.org

분류: 철학

51쪽

BOE. DE DIFFERE argumenta: nunc quide ab ipsis,nunc vero ab exteriorib) copiam praestant. Et Graeci quidem Themistii diligentissimi scriptoris ac lucidi, & omnia ad facilitatem intelligentiae reuocatis:talis locorii videtur esse partitio. quae cum ita sint:breuiter mihi locoru diuisio commemoranda est, ut nihil praeter eam monstr tur esse relictum, quod non intra eam probetur inclusum. De quocnim in qualibet quaestione dubitatur: id ita firmabitur argumetis, ut ea vel ex ipsis sumantur quae in quaestione sunt constituta, vel extrinsecus ducantur, vel quasi in confinio horum posita vestigentur. At praeter hanc diffinitionem nihil extra inueniri potest.sed si ab ipsis sumitur argumetum: aut ab ipsoru necesse est substatia sumatur, aut ab iis quae eam c5sequuntur,aut ab iis quae in separabiliter accidui,vel iis adhaerent,& ab eo rum substatia separari seiugique non possunt, vel no solent. quaecuque vero ab eoru substam tia ducuntur:ea aut in descriptione, aut in di

.finitione sunt. 3c praeter haec a nominis interpretatione.Quae vero ea velut substantia continentia consequutur:talia sunt ut vel generis,

vel differentiae, vel integri, vel specierum, vel partiu loco circa ea quae inquiruntur, assistat. Item vel caussae vel efficientis, vel materiae,vel formae,vel finis, vel effecto', vel corruptionis, vel vius,vel quantitatis, vel temporis, vel mo-

52쪽

di. Quod vero proprium inseparabile,veI adhaerens accidens nuncupatur:id in communiter accidentibus numerabitur. & praeter haec

quidem, aliud quod cuiqua inesse possit: non potest inueniri. Quib' ita positis inspiciamus

eos locos: nuc 'uos dudum extrinsecus pronuntiabamus assumi.ea enim quae extrinsecus

assumuntur:non sunt ita separata atque disiuncta, ut no aliquo modo quasi eX regione quadam ea quae quaeruntur, aspiciant. Nam Sc similitudines & opposita ad ea sine dubio referuntur: quibus similia vel opposita sunt, licet

iure atque ordine videantur extrinsecus collocata. Sunt autem haec: similitudo, oppositio, maius, minus, rei iudicium. in similitudine enim,tum rei similitudo,tum proportionis ratio continetur. omnia enim similitudinem tenent. opposita vero in contraitis, in priuati nibus, in relationibus, in negationibus constant.Coparatio vero maioris ad minus:quaedam quasi similium rerum dissimilitudo est. Rerum enim per se similium in qualitate discretio: maius ac minus facit. quod enim omni qualitate, omnique ratione diuisum est: id nullo modo poterit comparari .Ex rei vero iudicio, quae sunt argumeta quasi testimonium praebent, de sunt inartificiales loci, atque omnino disiuncti: nec rem potius quam opinionem iudiciumque sectantes. Trassumptionis

53쪽

v BOE. DE DIFFEREN. vero locus: nunc quidem in aequalitate, nune

vero in maioris minorisve coparatione consistit. Aut enim ad id quod est simile, aut ad id

quod maius ac minus: fit argumentorum rationumque transsumptio. ii vero loci, quos mixtos esse praediximus:aut ex casibus,aut ex coniugatis, aut ex diuisione nascutur. In quibus omnibus consequentia,& repugnantia custoditur. Sed ea quide quae ex diffinitione,vel

genere,vel differentia, vel causis argumeta ducuntur:demdstrativis maxime syllogismis viares,atque ordinem subministrant: reliqua vero verisimilib' ac dialecticis. Atque ii loci qui maxime in eorum substatia sunt,de quibus in quaestione dubitatur:ad praedicativos ac simplices. reliqui vero, ad hypotheticos & conditionales respiciut syllogilmos. Expeditis igitur locis, & diligenter tam diffinitione, quam exemplorum luce patefactis: dicendum videtur quomodo hi loci maximaru sint differentiae propositionu, idque breuiter. neque enim longa disputatione res eget.Omnes enim maximae propositiones, vel diffinitionem continent, vel descriptionem, vel nominis interpretationem, vel totum, vel genus, vel partes, Vel species,vel caetera, quibus differut inter se maximae propositiones. Na in eo quod sunt maximae, non differunt:sed in eo quod haec a diia finitione quidem,illa vero a genere, aliae vero

54쪽

L I B. IIIviniui ab aliis locis, de his iure differre, hique earum differentiae esse dicuntur.sed quonia diuisio Themistii patefacta estinunc ad T arci Tullii diuisionem transeamus.

DEDI FFERENTI I SΤopicis liber tertius.

V o D locoru differentias multipliciter varieque tractamus: nihil missi α diligetibus ingeniis videri debet, cumanifestu sit Inaquanquerem multis saepe differetiis, atque in varias diuisionis figuras posse partiri Nam quia singulas res non una,sed plures saepe differetice coprehendunt: necesse est, ut secudum differe tiarum varietate fiat etiam diuersitas diuisionum.Vt Sc numeri nunc eas colligimus differentias: uod alii pares,allii vero impares. nucvero quod alii primi, atque incopositi: alii socundi,atque compositi. Triangulorum etiam multis modis fieri partitione geometricae diasciplinae tenor ostendit.iam tame in omnibus

55쪽

B O E. D. E D I FF E R E N. prouidendum est, ut nihil extra in qualibet diuisionis forma relinquatur, nihil ultra super suum ac praeter quod necesse est, aggregetur. qua in re quid mirum videri debet,si cu antea secundum Themistium locorum differentias dederimus: nunc diuersas secudum Marcum Tullium depromamus e Cuius proposita breuiter partitione, atque exemplis conuenientibus expedita: tum demu quo differat, vel quo cogruat superius digestae diuisioni,quomodo& altera concludat altera, comemorabo. Nam

cum Marcus Tullius omnem logicam facultatem, quam rationem diligentem disserendi dixit,duas habere partes proposuerit: unam inueniendi,alteram iudicandi:& cum locos esse diffinierit,argumeti sedes a quibus scilicet ar

gumenta promuntur: argumentum etiam ra

tione, quae rei dubiae faciat fidem,diuisione locorum omnium hoc modo fecit. ex iis inquit Jocis, in quibus argumeta inclusa sunt: alii in ipso haerent de quo agitur,alii assumuntur eX-trinsecus. Duas igitur locoru species fecit. alios enim in ipsis quaestionum terminis haerere proposuit:alios extrinsecus assumi .atq; eos

quide qui in ipsis haeret, de quibus quaeritur,

tali diuisione partitur. in ipso inquit:tu eX tΟ-to,tum ex partibus eius, tum ex nota, tu ex iis re, quae quodam modo affectae sunt ad id de quo quaeritur. Extrinsecus autem ea diculur,

56쪽

LI B I I I. quae absunt longeque disiuncta sunt. post haec eum locum, qui ab effectis ducitur, in conuenientia membra partitus est, hoc modo. Alia o enim linquit sunt coniugata:alia ex genere,alia ex forma,alia ex similitudine, alia ex difforentia,alia ex contrario, alia excolunctis, alia ex antecedentibus,alia ex consequentibus, alia ex repugnatibus,alia ex caussis,alia ex effectis, alia ex comparatione maiorum aut minorum aut parium.quorum quidem omnium & natura breuiter attingenda est,extra ponenda. Eorum igitur locoru, qui in ipso de quo agitur, haerent: primu esse dixit a toto. Totu v nius- 'cuiusque rei in diffinitione constat. omnis enim diffinitio, rei, quam diffinit, adaequatur. quod si unaquaeque res tota est nihil enim integrum esse, nisi totum potest) diffinitionem quoq; totu esse necesse est, id est,quae tota rei, qua diffinit, substantiam claudit. Diffinitio vero est: oratio, quae uniuscuiusq; rei quidem esse designat. ab nac ita ducitur argumentum. visi sit quaestio, an arbores sint animalia:dica, Animal est substantia animata sensibilis. At arbor non est substatia animata sensibilis.

tum claudam, Non sunt igitur arbores animalia. Quaestio de genere.maxima propositio. Vnde diffinitio abest: inde illud quoque abesse, quod diffinitur. locus i diffinitione. Partes

57쪽

BOE. DE DIFFERENI sunt:quaru conuentu efficitur totu.partes vocantur, quae diuidunt totum.hae autem species,vel formae nuncupari solet. a quibus hoc modo sumitur argumentum. Ab iis quidem partibus, quarum coniunctione componitur totum,hoc modo. ut si sit dubitatio,an anima sit corporea: partiemur animam velut bis tribus partibus,quὀd vel vegetabile vim,vel se sibilem,vel intelligibilem praestet.at neque ipsum vegetare,neque sentire,neque intelligerer corporale est. Cumque nulla pars sit corporalis animae:omnino anima corporalis non esse monstrata est. Quaestio de genere,id est, an anima corpori subiiciatur ut generi. maxima propositio. a quibus partes absunt: totu quoque abesse.locus a partibus totum coniungentibus. Item ab iis partibus quae totum diuidui hoc modo. Sit in quaestione an anima secundum locum moueatur.dica: motus secundum locum tres species sunt: crementum,diminutio, permutatio. anima vero neqi augetur, neque minuitur, neque ab alio loco transit ad alium. no igitur mouetur. quaestio de accidetio maxima propositio eade quae superius .locus a partibus totu diuidentibus. A nota vero argumentu est: quoties ab interpretatione nominis, rei dubiae fides quaeritur hoc modo. ut sidusitetur an philosophia sit bonum:dicemuri Philosophia est amor sapientiae.

58쪽

L I I I i II At id bonum est. Philosophia igitur bonum est. Hic igitur rem non diffinimus: sed nomen

diffinitione prodimus.quaestio de genere. ma*ma propositio. nominis interpretationem rem declarare.locus a notatione. Coniugata sunt,quae ab eodem nomine flectuntur: ut a iustitia,tustsi, iuste. Ab his ita capitur argumentum.ut si quaeratur,an ridere gaudere sit.dicemus, si rivis gaudiu est, & ridere gaudere est. quaestio de accidenti. maxima propositio.con

iugatorum eandem esse naturam.locus a con

iugatis . Genus est quod de pluribus specie differentibus, in eo quod quid sit, praedicatur.

Ab hoc ita ducitur argumentum .ut si qua ratur,vtru anima numerus sit seipsum mouens, ut Xenocrati placuit:dicemus, Anima substantia est.

Numerus vero substantia non est. L. Igitur anima numerus non est.

Quaestio de diffinitione. locus a genere.ma xima propositio. quoru diuersa sunt genera: ipsa quoque sunt diuersa. Forma est quod de pluribus numero differentibus in eo quod quid sit, praedicatur. Ab hac fit argumentum hoc modo.ut si quaeratur an color in subiecto sit:id approbabimus eo, quoniam album vel nigrum in subiecto sunt,a specie scilicet ad genus deduce tes.quaestio de genere. Na in sub-

59쪽

ρ , o E. D E D I F F E R E Noiecto esse, vel non esse: accidens vel substa tiam significat, quae sunt pxima rerum gene-Ta. maxima propositio.in formis spectari generum proprietatem. locus a forma Similitudo, est rerum differentium eadem qualitas. Ab hac ita fieri argumetum videtur.ut si quaeratur, sorte, an electione rectores ciuitatibus

dandi sunt. negetur, quonia nec in naui quide sorte: sed electione peritus rector eligitur. similis est nauis quidem ciuitati: gubernator autem magistratui. quaestio de accidenti. l cus a simili. Maxima propositio.de similibus idem est iudicium. Item a differentia. ut si

quaeratur,an idem sit rex, quod tyrannus. di Cemus, minime. Nanque in rege est pietas,iustitia, mansuetudo: in tyranno cuncta diuersa sunt.quaestio de diffinitione.locus a differetia. Maxima propositio.differentium rerum non idem esse iudicium. Contraria vero quae Cicero appellat: quatuor diuiduntur modis. aut enim aduersa sunt, ut album nigru.aut priuantia,ut iustitia,iniustitia. aut relativa, ut dominus,seruus .aut negatiua,ut videre,& no videre.ab his omnibus ita argumeta ducuntur. ab

aduersis:si bona est sanitas,mala est aegritudo. a priuantibus:si iniustitia fugimus, sequamur iustitiam .a relativis quide:quisquis pater vultes habeat filium .a negantibus: non me accu--s fecisse, quod me non fecisse defendis.quae

60쪽

. . t i B. II i. 1' 'stiones de accidentibus. Maxima propositio

in aduersis,priuantibus,& negantibus :contraria sibi conuenire non posse. In relativis absq; se, relativa esse non possunt.Locus a cotrariis: quae melius opposita vocarentur. Adiunetaiunt quae finitimum tenent locum, ita ut temporibus quidem tum antecedant, Vt amore cogressio:tum rei cui adiuncta sunt haereant, ut ambulationi pedum strepitus:tum consequatur, ut atrox facinus, mentis trepidatio.neque haec necessaria sunt, sed frequenter eueniunt. Nam neque qui congressus est: modis omnibus amauit.& qui congressus non est: uno se mel aspectu in amorem incidit. & ambulante quo, potest non esse strepitus pedit. & non ambulante, pedes strepere: si consistens uno eodemque loco pedes moueat.& trepidare,cum nihil atrox fecerit: & non trepidare, qui fecerit.ab his ducetur argumentum,vel cum amare aliquem suspicamur, quia fuerit ante congressus.vel ambulasse alique in locum:cum pedit strepitus fuit auditus. vel atrox facinus comisisse:que trepidare videamus. atque in his quaestiones de accide tibus. locus ab ad luctis. maxima propositio.ex adiunctis adium perpendi. AntecedAia vero sunt:quibus positis sutim necesse est aliud cosequatur. velut cum dicimus,si homo est, animal est. Neque in his

temporu ratio,nec rerum necessitas varia est:

SEARCH

MENU NAVIGATION