De Q.S.F. Tertulliano opusculum philosophicum ...

발행: 1855년

분량: 162페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

opusCULUM PHlLOS HlCUM. lextemplb consortium almitii, quod ratio non patitur, Deum non esse, nisi unicus sit, clamans, memorat hoc doctrinae portentum ideo inductum esse, ut mali origo a Deo in ipsam materiam transferretur, totamque rem, quum pueriliter fingi, tum ne emere quidem id quod vult et Materiam tene semel aeternam, et ideo indemutabilis et incorruptibilis naturae credendam ex ipsius sententia Hermogenis, quam opponite eum Deum negat ex semetipso sacere potuisse, quia non demutetur quod sit aeternum, amissurum scilicet quod sum rat, dum fit ex demutatione quod non erat . Illic et ego definitione illum meritb repercutiam; materiam aequδ re hendo, cum ex illa mala, pessima etiam, bona atque γε tima a Deo fiunt. . . . Demutationem igitur admisit materia, et, si ita est, statum aeteranatis amisit. . . Sed seramitas amitti non potest, quia, nisi amitti non possit, aeternitas non est. Ergo nec demutationem potuit admisisse. Et qua e retur quomodo ex ea bona facta sint, quae ex demutationec nullo modo acta sunt Und in mala ac pessima boni atque optimi semen Ceria, nec bona arbor stucius ma- los edit, quia nec Deus nisi bonus; nec mala arbor bonos, quia nec materia est, nisi pessima 13. Igitur ut quod ex his exemplis sequitur paucis colligamus), cum duae sint Christianis scriptoribus veritatis defendendae a tiones, altera, ex auctoritate sumpta, altera ex ipsa vi argumentorum, misologique ea mente esse debeant, ut hanc penitus re puentes, illam unam amplexentur, illorumne numero Septimium inscribemus, qui de omnibus ad divina humanaque pertinentibus disputans, ant per rationem quidquid veritatis obtineri potest, confirmat, quam aut Ecclesiae, aut sacrorum liti orum patrocinio utatur; non quod divinum parvi pendat sermonem, sed quoniam ea est via viro sapiente dignissima, ut mentis nostras facultatibus, quanti im se extendunt, Si nos demum, cum suae illam vires deficiunt, majori duci, longis praees- Suri tradamus '

82쪽

62 D Q. S. F. TERTULLlAΝ0Restat ut quaeramus quomodo haec inter se congruant, idemque rationem nunc exsecrari potureit, nunc religiosos in usus vertere nec operos solvetur ea quae videtur existere

repugnantia, si duo philosophandi genera sedulo inter se di cernamus. Quidam, viribus suis confisi, et omne jugum aspe nantes, sibi jus vindicant quidquid visum uerit asserendi, nulla neque omnium consensus, neque divinorum, si qua sint, oraculorum habita ratione cernis quantam ibi caliginem su- pecti mentibus humanis offundat, cum quisque plus sibi quhm omnibus, et homini quam Deo fidere assuescat. Ingens quoque datur erroribus spatium, cum neque, si quis cista principia peccaverit, ulla supersit auctoritas quae illum ad vera reducat, neque philosophus, ubi se ad ea devenire sens rit quibus vel generis humani fides, vel divina doctrina repudiet, ita sit affectus, ut a consequentiis abhorrens, ipsa linquat prineipia. Hane viam secuti Thales, et qui post illum ab Ionia nomen suae disciplinae mutuati sunt, nullum Deo reliquerunt in orbe locum Democritus, et post hunc Epicurus, illum mundi ornatum casu ortum esse commenti sunt Co ira pauci, ingenitae humanis mentibus debilitatis conscii, quod et malis consuetudinibus corrumpitur, et superbia tumescit,

et hebescit pigritia, nihil illi subsidii abjiciendum rati sunt;

non enim hune esse philosophiae scopum, ut naturae vocem inhibeat, sed ut earum notionum quae omnium animis hiat

libus insunt, plenior fiat intelligentia, et longius, si fieri possit in via veritatis procedatur. Praeterea, eum lumen illud naturae, etiam philosophiae ignibus adjutum, tenebras, multis

magnisque quaestionibus circumfusas depellere non valeat, eo sunt animo, ut divinae lucis auxilium, aut ardenter requirant exposcantque, aut inventum toto pectore amplexentur. Ita Socrates proprium naturae sensum quo Deus animam dotare dignatu est, sermonum suorum exordium aut finem sumere solebat et Plato, multa occurrere conseSSus, quae

nemo, nisi Deus, elucidare valeret, interea quidquid a veteribus traditum fuerat sedulo rimabatur, ea spe ut de antiquo

83쪽

0PUSCULUM PHILOSOPRICUM. Millo numinis cum homine eontubernio, plura quam alias ibi vestigia superessent.

Nunc, si quaeras utrum philosophandi genus apud veteres obtinuerit, plerique quae sibi placerent maluerunt, quam quae aut humano generi essent probata, aut divina voce declarata. Se ille ipsa Plato animas fingit aetereas fix Aristoteles Deum negat rebus providere, cum utrique intonuitis auscultanti,

vox naturae clamasset, nil aetereum esse nisi Deum unum, et

tanti operis molem consilio intelligentiaque regi alicujus Multo etiam contumacius divini sermonis auctoritatem philosophi passi sunt nec eam dico quae se divinam mentiebatur, aio tis, non a coelo ducens originem. Quis enim philosophos jure criminetur, quω liberius de ligneis diis sententiam dixerint' Quis potius non optaverit summa auctoritatis viros sortiore animo in nefarias vulgi superstitiones invectos fuisse, et quascumque de Deo habebant notitias liberalius de scholis in civitates effudisse Quem non laedat Socrates, extremo spiritu gallum Esculapio spondens, Xenophonque in Apologia summam magistri in patrias religiones laudans pietatem Sed int gram dico germansique divinam veritatem, quae vi Sua pra ter humanam fidem, totum perfregit imperii robur, nec ullam postea aetatem existere passa est, quam non radiis suis, etiam invitam, illuminaverit. Si conjiciendum daretur utram a tem commisso inter novam fidem et antiquas superstitiones praelio, philosophi amplexuri essent, nemini dubium foret, toti Socraticae genti hanc probatum iri disciplinam, quae cum ipsis in vera virtute laudanda consentiret, Platonicosque praesertim divinam vocem suisse agnituros, cujus audiendas tanto magister amore flagraverat. Quod long aliter evenit: nam quae partim sortiter quid demirmpi sabulis sentiret, dissimulaverat, eadem nunc philosophia Christi discipulos acerrimis odiis persecuta est, nimirum aegra serens totam ab illis pra dicari veritatem, cujus minuta tantum fragmenta insusurrare paucorum ausa suerat auribus Tu ita suisse mi ris ' ego vero non miror, cui sit exploratum quantoperδ philosopho, gloriae

84쪽

animali l), secundus gradus displiceat, quamque indignanter sibi vel minimam partem ejus qua utitur quidlibet sentiendi libertatis detrahi patiatur; quanto magis magnam iEx his colligi potest veram philosophiam, quas a B Anselmo

fides intellaetum quaerens, optimo nomine dicta est nec mimis apth inιellectus quaerem fidem, saeph nuncupari potest), usque ad Septimii tempora, aut ignotam fuisse, aut jacuisse neglectam. Quod si Bossuetio, post is legitimae philosophiae saecula, postquam Anselmus et Thomas Aquinas in Ecclesia claru runt, philosophiam tamen, his quae memoravimus verbis, ea pere licuit, cur Septimius vituperetur, quod de adultera sui temporis sapientia paulo liberius sententiam suam declara- erii 'Si aliquid locuti sumus, non civitatem illam amisit Sepu-mius quam nulli adimi fas est, nisi quis, rationem exsecrando, ipse sibi aqua et igne in philosophorum republiea interdixerit: nec frustra de Deo, deque humana natura quando haec philosophiam ser totam continent interrogabitur. II. De Deo. - Deus naturaliter notus est, non tamen eo

modo quo visibilia, neque ita ut ad eum, nulla alia mediante notitia, ratio accedere valeat, vel aliquam spem divinas esse iis penitus perspicienda habeamus. Quippe ea est summi magni natura, ut, neque nesciri omninb, neque plenLinte ligi possit. Igitur, quum nos ingenitus quidam instinctus ad illam vitae nostrae originem vel invitos retrahat, non ideo per

se statim notum dicemus et qui totam molem istam, cum omni instrumento elementorum, corporum, Spirituum,

verbo quo jussit, ratione qua disposuit, virtute qua potuit, de nihilo expressit, in ornamentum majestatis suae φ). Si quaeras uno ad illum pateat accessus, et a primordio re-

rum conditor earum, eum ipsis pariter compertus est, ip- is Tert. de An. 3 1.

85쪽

OPUSCUL IMPIIlLOSOPHICUM. 65 sis ad hoc prolatis, ut Deus cognosceretur. Nec enim sic aliquant posteris Moses videtur in templo litterarum sua rum Deum mundi dedicasse, idcirco a Pentateucho natales agnitionis supputabuntur, elim totus Mosis stylus notitiam Creatoris non instituat, sed a primordio enarret recense

cisam l) Nihil in orbe sidem ejus non facit: cax ipsius

operibus tot ac talibus, quibus continemur, quibus oblectae mur, etiam quibus terremur, ex anima ipsius testimonio L comprobatur, quaed caelo et Deo descendens, se adeo non ignorat, ut auctorem et arbitrum et statum suum norit, et, nihil adhuc de Deo dilacens, Deum nomines... 2). Hac et ergo Deus testimonia totum hoc quod sumus et in quo sumus; et haec est summa delicti, nolentium recognoscere

quem ignorare non possunt 3). Agnoscis legitimam illam qua Bossuetius Fenet iusque tam splendid usi sunt philos phandi rationem, quae Dereaturis ita proficisci jubet, ut illis non immoreris, sed ipsae te ad suum auctorem, et ad totius qua relucent pulchritudinis sontem deducant Agnoscis veram dialecticam, quae Platoni tribuerat quidquid perennis apud illum philosophiae legitur. Sed quid Platonem loquor Septimio non placeret, quod Academicum Christianismum induxisset laudari Pauli tantum et Mosis meminerat, docentium c Dei in visibilia per ea quae creata sunt visibilia onspici, i et hominem ad Dei similitudinem esse conditum, 1 undδ spes haud absurda exoritur, hanc imaginem intent intuendo, ad

ipsum exemplar posse perveniri. Attamen, si quis propter prosperum hujus incoepti eventum, nimia fiducia efferatur, monebit eum Septimius ne se intima divinae majestatis secreta scrutari posse arbitretur:

quod duplici de causa fieri nullo modo potest; primum quod,

86쪽

66 DEAE S. F. TERTULLIANO speeulum videmus, deinde ubdis negatur substantia nomi-ε nis, id est magnitudinis quae Deus dicitur, si non tanta agnoscitur, quantam Si homo omnisarium nosse potuisset, magnitudo non esset. Quod enim videri communiter, quod comprehendi, quod aestimari potest, minus est et oculis quibus occupatur, et sensibus quibus invenitur. Quod verba immensum est, sibi soli notum est ita eum vis magnitu

dinis et notum hominibus objicit et ignotum l). 3 Haec si

mente teneas, multa quae inter se pugnare videntur, conciliabis; nec miraberis, ubi summa illa magnitudo agatur, hebe cere aciem humani ingenii, multaque long aliter revera existere atque a nobis aestimantur irrata Deus invisibilis est, etsi videatur incomprehensibilis, etsi per gratiam repraesente- iur ita tum maximδ magnus quum homini pusillus, et tum maximδ optimus, quum homini non bonus, ei tum maximδε unus, quum homini duo vel plures 2). Sequitur ut, si quid divinae essentia humanis exprimatur vocibus, singula verba quibus utimur non eo quem apud nos habeni sensu intelligenda sini, sed in sublimiorem quamdam erigenda significationem, ne sortδ, rerum inverso ordine, in Deo potius humana eonstituas, quam in homine divina 3) Mnesi constanter differentiam teneas, multa jam non te laedent quae si saeris inclito is divina majestate non satis digna prima acie

videntur et Deus enim non potuisset humanos congressus inire, nisi humanos et sensus ei metus suscepisset, per u quos vim majestatis suae, intolerabilem utique mediocritati

humanae humilitate temperaret, sibi quidem indigna, ho mini autem necessaria; et a Deo digna, quia nihil tam dignum Deo quam salus hominis 4) s Ad hanc legema vocanda sunt quae de Dei paenitentia, is indignatione audimus e Non enim si hominem ex recordatione plurimum de- 1 Apol, 3 17.

87쪽

0PUSCULUM PHILOSOPHI M. Me licti, interdum et ex alicujus boni operis paenitet, ideo et

et Deum proinia. In quantum enim nec Deus malum adtauit, ε nec bonum damnat, in tantum nec paenitentia boni aut a mali apud eum locus est. Quis erg erit mos paenitentiae divinae Iam relucet, si non ad humanas conditiones eam reseras. Nihil enim aliud intelligetur quam simplex conve si sententiae prioris, pro rerum variantium sese o et cursu l . AEadem ratione Deum irasci licebit et Iusti- tiam ant omnia judicis dispice, cujus si ratio constiterit, tunc et severitas, et per quae severitas decurrit, rationi et ii justitiae deputabuntur Bona enim severitas, quia justa, si bonus judex, quia justus. Item caetera bona, pere quae opus bonum currit bonae severitatis, sive ira, sive aemulatio, sive saevitia. Longe sumus h sententia eorum quie nolunt Deum curare quidquam; quippe Deum non ab Epi- curo erudimur. . . . Ind venit ad haereticos quoque definitio et hujusmodi si Deus irascitur, et aemulatur, et extollitur, et exacerbatur; ergb et corrumpetur, eri et morietur. Stultis simi, qui de humanis divina praejudicant, ut, quoniam in ho- mine corruptoriae conditionis habentur hujusmodi passiones, i idcirco et in Deo ejusdem status existimentur. Discernee substantias, et suos eis distribue sensus, iam diversos quam e substantiae exigunt, licet vocabulis communicare videantur. Nam et dexteram, et oculos, et pedes Dei legimus, nec ideo tamen humanis comparabuntur, quia de appellatione so- ciantur. . . . Siquidem Deum confitendo, praejudicavimus et illum ab omni humanarum conditionum qualitate dive C sum ... Haec ergo censenda est Dei imago in homine, quod

eosdem motus et sensus habeat humanus animus, quos etc Deus, licet non tales quales Deus. Pro substantia enim et status eorum et exitus distant.... Irascetur igitur Deus, sed non exacerbabitur, sed non periclitabitur movebitur, sed non evertetur. 0mnia necesse est adhibeat propter ii Adv. Marci, II, 3 24.

88쪽

e omnia, ei iram propter scelestos, et bilem propter ingrae tos, et aemulationem propter superbos, et quidquid non expedii malis l). dis satis invisse videtur Septimius objectum anthropomo phius crimen, quorum in societatem a quibusdam, immeritus invitusque relegatur. Quod si pleniora lucidioraque apud illum desideres, haud adversabor, modb verbis, non doctrinae, aliquid deesse agnoscas. Praeterea, si recogitaveris quanta ab Epicurea illa huminis immobilitate moribus pericula imminerent, haec omnia de vero Deo diei patieris, modo mentibus omnium infixum fuerit, non de Deo, in quantum Deus est, dici, sed ad nos spectare, ad nos referri, et a Deo propter nos exerceri Amor enim boni, quo ipse se Deus necessario diligit, non sine summo maliquod ab homine admittitur, sive odio, sive quod aliud malis Husmodi nomen existere potest; atque hoc nomine, quodcumque sit, iram, bilem, indignationem contineri quis non perspicit 'Eadem ausa Septimium impulit ui quemadmodum eqiram attribuerat, ne humanarum rerum nullam curam gerere videretur, ita orporeum fingeret, ne nullus crederetur. In quo mentem scriptoris non aliter possumus excusare, quam si pessimi verborum ab iis reum agnoscamus Quum enim neminin esse confidentissim pronuntiat qui Deum neget eo

poreum σ), aut hominis frontem miror impudentissim mentientis, aut suspicio subii, meabulo quo laedor novam quamdam eontra jus fasque dari signisteasi'nem. Quod me rectδsuspicari ipse Septimius alibi demonstrat, corpus substantiame usque rei 3 esse definiens, atque, ut sequitur, de anima argumeniam et Cum animam invisibilem dicant, corporalem eam constituunt, habenterii quod invisibilo sit. Nihil enim

habens invisibile, quomodo potest invisibilis diei Sed ne

89쪽

OPUSCULUM PHILOS ulcua es esse quidem potest, non habens per quod sit. Si autem ei sit, et habeat aliquid per quod est, hoc erit edimus eius. Omne quod est, eorpus est sui generis : nihil est ineo rais, nisi quod non est l). iis addueor ut B. Augustino assentiam, qui hunc errorem, postquam notavit, his verbia excusat. Ἀd haec numquam eo tur, si aliquid eo tam posset, quod ei sit, ei corpus non sit 2). Timuit enim nac Deus nihil esset, si corpus non esset 3 ... Non tamenam reticus hinc reditur facius Posset enim quoquo modo p c tari, ipsam naturam substantiamquo divinam eorpus meare, non talo corpus, cujus partes aliae majores, aliae minores debeant cogitari, qualia sunt omnia, quae propri4 disimus corpora, sed propterea corpus Deum dicere, quia non este nihil, non est inanitas, non est qualitas, sed in sua natura atque substantia immutabiliter permanet si). Verum, his in praesenti omissis, ad quae iusti revertemur, ad reliqua pergamus. - Nil egerit christianus seriptor, si, divinam esse aliquam naturam probasse contentus, non illam a commentitiorum deorum turba in regiam unius numinis s litudinem vindicaverit. Quo munere postquam Septimius, et adversus Marcionem, in eo quem jam attulimus lam, et a versiis Ethnicos, multis in libris, plenissim lanctus est, restabat operosius aliquid, nempe perieulum illud propellere, quod ab antiquo de materia aeterna errore divinae unitati imminebat. Haec labes omnes philosophiae seolas inseeerat, sed nullam magis quam Stoicam ad quam a christiana disciplina quidam flermogenes deflexus, veterem de materia instauraverat sabu- Lam undδ Septimio oceasio fuit, ut veritati, tot saeculis intra Iudaeae fines circumscriptae, novam lucem circumfunderet 6 . Postquam igitur mores ingeniumque hominis solitis salibus

, M., de haeres. Adversus Hermog. , a sim.

90쪽

I DEAE S. F. TERTULLIANO obiter respersit, et paucis adversus ejus argumentationem velatitus est rem propitis adorius, Deum ita Deum esse asserit si solus sit, si nihil ei adaequetur si quae propria Dei sunt cum altero communicabuntur, aut jam Deus non erit, aut duo

dii numerabuntur. Porro quid magis Dei proprium quam

aeternum esse et primum' Unde sequitur ut Hermogenes, materiam quoque primam aetemamque censens, duos deos excogitaverit. Nil reser quod non eodem nomine appellentur, si idem status eademque ratio in utroque est. Nec est quod dieat Hermogenes materiam, si aetem sit, non continuo aequari Deo cum aeternitas illud sit primum et singulare, ex quo caetera divinitatis statim sequantur, cumque aui solius si sit

quidquid ipsius est, aut ab illo in alia quadam liberalitate,

defluat Hermogenis autem materia aeternitatem a se, non a Deo, habet ita ut, quidquid de se locutus uerit Deus, aequo jure sibi materia vindicet. - At enim materia minor et inserior Deo ' Nequaquam, quoniam minora et humiliora quaeque ide,sunt parva, Medque humilia, quia nata et sacta sunt; parique ratione, quidquid innatum insectumque est nullam deminutionem capit aut subjectionem AEternitas, divinitatis est nota atqui divinitas gradum non habet; ergo quidquid aeternum, idem tota divinitas est, nec ulli subjiciendum. Imb, Deus materiae jure subjiciatur Deus enim materia ad rem agendam eguit, non illa autem Deo; sed egenti se Deo praestitit, diu tem, et locupletem, et liberalem, ut ex illa haberet unde cognosceretur. Illa nempe precari usus est, non ea potestate quam si habuisset, materiam ant omnia de mala in bonam convertisset, ut ipse bonus, bona uteretur. Nonne Deo dignius sui nihil agere, quam de mala materia, idque precario, euneta fecisse' - Ergo ex nihilo saceret, ut mala ejus arbitrio imputarentur' Quasi ver ullus Deus hac de malo quaestione liberari possit, quod aut secit, aut permisit, aut passus est Nil agit igitur Hermogenes qui nobis Deum prosert, si non auctorem, certh assentatorem mali; - si auctorem, malum; - si assentatorem, satuum vel infirmum.

SEARCH

MENU NAVIGATION