장음표시 사용
91쪽
OPUSCULUM PHILOSOPHI M. Iliaeterum, paulo pressius interrogatus, haeret Hermogenes, nec habet und illud suum, muteriam me mali or iginem, d sendat, cum summum bonum constet Esse quod nullam d minuitonem capit, quodque aeternum est, ut Deus, ut illa Stoicorum materia. Sin autem aeterna possunt in malis conseri, quidni hoc de Deo quoque credatur Praeterea, insuperatabile est malum, si aetemum ponatur frustra illud tollere donobis laboramus, quod usque permanebit; et injuria punit Deus quae de necessitate oriuntur. Quod si finis aliquandb suturus sit malorum, bonumque immortalis victoria maneat, necesse est malo, seu materiae, ut sinis, ita competat initium. In summa aeternitas materiam facit inconvertibilem, et indemutabilem demutatio enim eorum est quae
initium habent. Quomodo igitur ex illa materia mala imo pessima, bona et optima, ut Scripturis, ut ipsis oculis doc mur, es fici potuerunt Si quis semina quaedam boni in materia
fuisse sabuletur, ergo non jam bona ipsa, sicut nec mala, Beo deputabuntur, nec ulla jam gratia illi habenda erit, manise tumque et illum materiae deservisse. Instabis, Deum singens suo arbitrio de gremio materiae bona protulisse ' Igitur eadem erit conditio omnium, jamque mali auctor reperietur: cur enim bona et mala obvia habens, haec quoque protulit, non illis, ut videtur, contentus Quod si non ex materia bona protulit, resiat ut ex nihilo essecerit cur ergo non omnia ex nihilo, si aliquid ex nihilo Si enim mala ex materia producta aliqua necessitas excusat, eadem ex nihilo facta excusabit. Ex quibus tandem concluditur totam aeternae materiae doctrinam, ut absurdam, ita inutilem esse, et nulli difficultati respondere l).Jam aliquid victoriae partum est. Verum, ubi Deum creatorem ostenderis, quaeretur si te quid creando maxime volu rii; sicque in gravissimam incides et ipse de malo quaestionem : quam expedire eo magis tibi incumbit, qu acritis
92쪽
I DEAE S. F. TERTULLIANO veterum philosophorum de illa sententias insectatus es diuumque ita Septimius effecit, ut et Marcio convinceretur, mali originem ad Beum reserens, et disceret philosophia sol denique tantum posis nodum, nec tamen illud de materia aeterna portentum induci. Plato, cum in quibusdam aliis, tum in hoc maxim ad inristianam veritatem videtur accessisse, quod illi, quem miramur κοσμ nullam praeter Dei bonitatem causam esse voluit. Vide tamen quanto dignius de Deo nostri scriptores et dicantea sentiant Platonis ille δημοσαγργος, materiam reperiens omni specie destitutam, miseretur inopiae ejus, et illam aggreditur expolire Laudandum an consilium, sed quod nullius h mani artificis, modo arte sua delectetur, animos aut bonitatem
excedat. Quis enim sculptor, marmoreo saxo obvius, non eo
tinis statuam jam in mente sua existentem ex illo extrahere cogitat Adde quod plenam potestatem in materiam, sui juris
antea, vindicare, ambitionem redolet, non minus quam mis ricordiam Praeterea, mundo quidem numerum, et pondus, et mensuram Platonicus ille deus largitur; sed, cum supremus sit summa bonitatis conatus se ipsam donare, se tamen sibi servat, maximumque ejus orbi terrarum munus, geometria quaedam caelestis est, cujus legibus sidera reguntur. Quanto
divinius Christianorum Deus, qui, primum, nihil extra se,
jus misereretur, aut in quod suam protenderet dominationem, inveniens, tanto benefaciendi amore correptus est, ut res universas, tanquam quaedam vasa in qua largitiones effunderet, sibi ipse struxit dein singulas mundi partes de diligentissim disposuit, et exornavit, ut
Sancuus his animal mentisque eapacius altae,
ectaculo tantae molis ad se converteret, haberemusque domicilium in quo omnia illum loquerentur, donec nobis, ad se retractis se totum Deus fruendum praeberet. Sed ipsum Septimium de his disserentem audire praestat, quo non alius, ui
93쪽
ΟΡΠscULUM bHILOSOPHI Iopinor, neque Creatoris mentem altius serutatus est, neque praeclaram illam doctrinam verbis splendidioribus expressit: Prima bonitas Creatoris, qua se Deus noluit in perpetuum latero, id est non esse aliquid eui Creator cognosceretur. Quid enim tam bonum, quhm notitia et fructus Dei nam, etsi nondum apparebat hoc bonum esse, quia nondum erate quidquam cui appareret; sed Deus praesciebat quid boni appariturum esset, et ideo in suam summam commisit bo-ε nitatem, apparituri boni negotiali ieem . . . Clim igitur coge noscendo Deo prospexisset hominem bonitas Dei ipsius, etiam hoc praeconio suo addidit qubd prius domicilium hoc mini commentata est... Mundus ex omnibus bonis constitit, satis praemonstrans quantum boni pararetur illi cui para batur hoc totum. Quis denique dignus incolere Dei opera, quam ipsius imago et similitudo' am quoque bonitas, et quidem operantior, operata est, non imperiali verbo, sed et lamiliari manu ... Bonitas instavit animam, non mortuam, sed vivam Bonitas praefecit universis fruendis atque redie nandis, etiam cognominandis Bonitas amplius delicias ad- jecit homini, ut, quamquam totius orbis praesidens, in amoenioribus moraretur, translatus in paradisum, jam tunc de mundo in Ecclesiam. adem bonitas et adiutorium prospexit, ne quid non boni: Non est enim, inquit, bonum, hominem esse solam Sciebat illi sexum Mariae et deincepse celesiae profuturum. Sed et quam arguis legem, bonitas erogavit, consulens homini quo Deo adhaereret, ne non thme liber quom abjectus videretur, aequandus famulis suis αμ teris animalibus, solutis hieo et ex fastidio liberis, sed ut solus homo gloriaretur, quod solus dignus suisset mi legem a Deo sumeret; utque animal rationale, intellectilis et scien- tiae capax, ipsa libertate rationali contineretur, ei subjectus qui illi subjecerat omnia. Benignissim item demonstravit iransgressionis exitum, ne ignorantia periculi negligentiam juvaret obsequii. . . Hinc jam ad quaestiones omnes. 0 canes, quos oras
94쪽
. Apostolus expellit, latrantes in Deum veritatis Haec sunt argumentationum ossa quae obroditis: - si Deus bonus, et praescius suturi, et avertendi mali potens, cur hominem, et quidem imaginem suam, passus est labi de obsequio legis in mortem, circumventum a diabolo Si enim et bonus, . qui evenire tale quid nosset, et praescius, qui eventurum non ignoraret, ei potens, qui depellere valeret, nullo modoc evenisset quod sub his tribus conditionibus divinae male e tatis evenire non posset. Quod si evenit, absolutum est e coiitrari Deum neque bonum credendum, neque pra
Videamus ergo hominis conditionem, ne per illam potius evenerit quod per Deum evenire non potuit. Liberum, et sui arbitrii, et sua potestatis invenio hominem si Deo iust et tutum, nullam magis similitudinem Dei in eo deprehendense quam ejusmodi fiatilis formam. Hunc statum ejus consi et mavit etiam ipsa lex, tunc a Deo posita. Non enim ponere tur lex et qui non haberet obsequium legi debitum in sua
potestate; nec rursi is comminatio mortis transgressioni ad
scriberetur, si non et contemptus legis in arbitrii libertatem homini deputaretur. Sed, quoniam in hoc jam intelligimur eo struentes liberam hominis potestatem arbitrii sui, ut quod evenit, non Deo, sed ipsi debeat exprobrari ne ei iuuam hinc opponas non ita illum institui debuisse, si libertas ei potestas arbitrii exi- tiosa sutura esset, hoc quoque primum defendam ita institui debuisse, quo sortius commendem et it institutum, et dign Deo institutum, potiore ostensa ea causa quae ita secit institui. et portebat Deum cognosci bonum hoc utique et ratio nate oportebat dignum aliquid esse quod Deum cogno
e ceret quid tam dignum prospici posset, quam imago Dei' Ε hoc bonum sine dubio et ratiouale oportebat igitur imaginem Dei, liberi arbitrii et suae potestatis institui, in qua hoc ipsum, imago ei similitudo Dei, deputaretur. . . Sed
95쪽
οpUSCULUM PHlLοwPulcsM. de et alias, quale erat ut totius mundi possidens homo, non it inprimis animi sui possessione regnaret, aliorum dominus,
. ut famulus Habes igitur et bonitatem Dei agnoscere ex e dignatione, et rationem ex dispositione Sol unc bonitas et deputetur, quae tantum homini largii sit, id est arbitrii libertatem. Aliud sibi ais defendat in ejusmodi instic tutionem. Nam bonus natura Deus solus. Qui enim quod est sine initio habet, non institutione habet illud, sede natura. Homo autem qui totus ex institutione est, ha- bens initium, eum initio sortitus est formam qua esset: atque ita non natura in bonum dispositus est, sed insutu- tione, secundiim institutorem bonum, scilicet bonorum conditorem. Ut ergo bonum iam suum haberet homo, emancipatum sibi si Deo, et fieret proprietas jam boni in homine, et quodam modo natura, de institutione adscripta es illi, quasi libripens emancipati a Deo boni, liberias, et potestas arbitrii, quae eniceret bonum, ut proprium, jam sponte praestari ab homine; quoniam et hoc ratio exigeret bonitatis voluntari exercendae, ex libertate seisicet arbitrii
lavente institutioni, non serviente ut ita demum bonus consisteret homo, si secundet institutionem quidem, sed ex voluntate jam bonus inveniretur, quasi de proprietate naturae proindδ ut contra malum sortior homo praetende- ret, ber scilicet, et suae potestatis; quia, si carere hoe jure ut bonum quoque non voluntate obiret, sed necessia late, usurpabilis euhm malo futurus esset, ex infirmitate servitii, proinde et malo sicut bono famulus Tota ergo li- bertas arbitrii in utramque partem concessa est illi, ut sui dominus constanter occurreret, et bono sponse servando, et
malo sponi vitando quoniam et alias, positum sub judicio Dei, oportebat justum illud efficere de arbitrii sui merito, liberi scilicet Caslerum, nec boni nec mali merces jure
pensaretur ei qui aut bonus aut malus necessitate suisset inventus, non voluntate. In hoc et lex constituta est, non excludens, sed probans libertatem, de obsequio sponte praes
96쪽
u. A. F. TERTULLIANO iando, vel transgressione sponti inmittenta: ha in utrum que liberias patuit arbitrii. Igitur, si et bonitas, et ratio Dei invenitur circa libertatem arbitrii concessam homini, non oportet, omissa prima definitione bonitatis, atque rationis, quae ante omnem tractatum constituenda est, postfactis praeiudieare, non ita Deum instituere debuisse, quia aliter quam Deum deceret evasit; sed, dispecto quia iis debuerat instituere, salvo eo quod dispectum est, caetera explorare. caeterum facile est offendentes sinum in hominis ruinam, antequam conditionem ejus inspexerint, in auetorem referre quod accidit, quia nec auctoris examinata sit ratio Denique, et bonitas Dei, si primordio operum perspecia, persuadebit nihil a Deo mali evenire potuisse, et libertas homini ree et itala se potitiis ream ostendet quod ipsa commisit. Hac de finitione omnia Deo salva sunt, et natura bonitatis, et ratio dispositionis, et praescientis et potentias copia Exigere ia- me debes a Deo et gravitatem summam, et fidem pi-- puam in omni institutione ejus, ut desina quaerere, an, Deo nolente, potuerit quid evenire. Tenens enim gravitatem et fidem Dei boni, sed rationalibus institutionibus ejus vin- dieandas, nec illud miraberis quod Deus non intercesserit ad
versus ea quae noluit evenire, ut conservaret ea quae oluit.
Si semel homini permiserat arbitrii libertatem et potestatem, et dim permiserat, liquem uendas eas ex ipsa institutionis et auctoritate permiserat, fruendas autem, quantum in ipso, secundum ipsum, id est, secundit Deum, id est in bo num quis enim adversus se permittit aliquid quantum vero in homine, secundum motus libertatis ipsius : quis enim non hoc praestat ei, cui quid semel frui praestat, ut pro animo et arbitrio suo fruatur 'Igitur eonsequens erat ut Deus secederetis libertate semel concessa homini, id est, contineret in semetipso et praescientiam et praepotentiam suam, per quas intercedere potuisset, quominus homo li- bertate sua frui aggressus, in periculum laberetur. Si enim intercessisset, rescidisset arbitrii libertatem quam ratione et
97쪽
OPOMULUM AElLOSOPulCUM. I. bonitate permiserat. Denique puta intercessisse, nonne ex clamares o dominum sutilem, instabilem, infidelem, res- cindentem quae instituit Cur permiserat liberum arbitrium, at si intercedit Cur intercedit, si permisit Nonne tunc magis deceptus ex imprescientia suturi videretur, cum obstitis set l)' , Ε elucidata sunt omnia, quae dum nescivii genus humanum, ambulavit in tenebris aeqv et viae Fa incedendum, et finis quo eundum esset, incertus. En manifestum es Dei bonitatem, sapientia potentiaque ministris, omnia disposuisse,
ut essent quibus cognosceretur Deus, et quibus se daret fruendum. Apparet quanta sit rationalis creaturae dignitas, ad quam caetera omnia reserantur, ad quam vel delectandam, vel erudiendam, rerum condita sit universitas cernitur quanta
sint liberi arbitrii et necessitas et pretium, cum sine illo, anima iam non ut potens, amandi, id est se totam dandi, rapax non sit, per illud autem, vitam beatam ipsumque Deum promereatur. Deniquo, und oriantur mala intelligentes, non jam hominis vitium Deo objicimus; et mirari desinimus anci
pitem illam libertatis potentiam, unde mala processerunt, nobis tamen a Deo concessam suisse, cum per illam manifestetur divina bonitas, humanaque virius exerceatur. IT BE ANi . Doctrinam Septimii de anima expositurus, non dolere nequeo, quod multa praeclara disputanda, multos acer rimδ consutandos errores, errore ipse gravissimo Noster inauguraverit, animas esse corporales defendens Equidem, si peccantium multitudo peccatorem excusaret, illud pro Septimio saceret, quod tota antiquitas, aut animam de materia corporea conssalam, cum Epicurius Stoicisque, credidit, aut, cum, Platone, non tantum incorpoream, verum etiam increatam et ipsius Dei sortasse partem existimavit, aut Aristotelem secuta
98쪽
78 DEAE S. F. TERTULLlANO est, de utroque mendacio aliquid mutuantem; nullique interim venit in mentem dari posse substantias spiritales simul et creatas Adeo, quo quid manifestius ante oculos positum est, eo minus interdum advertitur quid est enim cujus magis
conscii simus quam animam nostram, cum simplicem et unam esse, ideoque incorpoream , tum suam in se non habere originem, quippe quae aetatem suam ne una quidem die producere possit, totaque aliund pendeat Igitur, si necesse suit errare et in hunc aui illum incidere scopulum, Septimium laudes quod saltem minima de malis selegerit: quippe longius majoreque cum periculo a vero recedit cui divinitas animorum placet, quam cui Septimiana illa corporeitas, a divo Α
gustino ser excusata. Non enim eo animo Septimius corpoream asseruit animam, quo multi solent, qui omnes notitias a sensibus oriri sibile suadentes, eo adducuntur ut nil animae cognoscibile, nisi quod visum aut auditum percellat, nil appetibile, nisi quod sensus permulceat, existiment. Ergo omnis humana cognitio ad eo pora, omnis vita ad corporeas voluptates, secundum istos, refertur Nil nobis neque cum Deo, quem nullus sensus conti gere valet, neque cum officiis, voluptati plerumque repugnantibus. Ergo non duplex homini propositum est officium, animam ad altiora erigere, corpus ad serviendum animae flectere. Totus homo earneam vitam agere debet, quoniam totus homo caro est. Denique, ubi cohaerentium inter se membrorum nexus solvitur, de toto homine actum est, neque sublato bonorum malorumque discrimine ulla vitae subsequenti causa,
locusve relinquitur. Nil horum simile apud Septimium; qui intellectum a sensu, et ut ipse habet incorporales sensus a corporalibus, accuratissim discernit, et niuit de inimicitiis animae cum garne gerendis, multa de sutura, quam vita praesens adumbrat, aetate, disserit. Nil apud illum immortalitas animi periclitatur, quem multi ita tantum carni supersuturum existimant, si simplex suerit, gravissimo, ut ego opinor, errore laborantes. Sic enim argumentando se ipsi decipiunt:
99쪽
oui mori dissolui. uid animo simpleae aliquid neque in
partes solabile ergo nihil illi eum interitu optimum anhPlatonico argumentum, qui nihil neque creari, neque ad nihilum redigi posse credit Christiano vero pessimum, cui immorialitas a Dei potestate omnino libera non placeret. Immortalitatem enim ita animabus adscriptam, quasi ad illarum naturam necessario pertineat, aeternitas is parte anu continuo sequetur, aderuntque omnesde animarum divinitate sabulas, et quidquid pestiferi in me θει hara inducitur. Quid enim sic argumentum retorquere prohibeat stui natinitas partium antea diajunctarum eongregatio. 9uid animi simpleae aliqvid nee pamsivm junctione eonssatum. Ergo anima is nativitate aliena. Sed illud inest utrique syllogismo vitium, quod alteri tantum δ duabus nascendi intereundique formis attendit, eam dico quae compositis rebus congruit eam vero omittit aut negat quod 'hristiano philosopho mireris quae ereando et penitus destruendo procedit. Quamquam quid de destruenda creatura loquor' cujus ea est conditio, ut pondere suo εἰς τὸ ε κου undδ educia est, continuo recidat, ni vitam jam jamque des iuram, perpetuus aeterno de sonte recreet influxus. Igitur, si ad naturam spectes, ut nihil aeternum, ita nihil immortalo nisi solus Deus: si ad gratiam, omnia immortalitatis, id est aetatis indesinenter continuatae, capacia sunt, neque vel minimi interest, corporeane sint ideoque composita, an spiritalia idebqu simplicia: unum nobis intuendum est, divina de illis voluntas, sive e bis desursum descendentibus innotescat, sive natura humana, alia intuentibus, ipsa finem ad quem a Deo instituta est, declaret Ind enim elucebit, eam suisse Creatori mentem, non ut homines, asperrimis viis fluctibus diu actati, naufragio tandem absumerentur, sed ut portum aliquand adepti suprema beatudinis fierent participes, cujus omnes, vel inscii,
Nostro integrum sui rectam hanc defendendae immortali latis viam inire, nec ejus in scriptis quidquam horum quae hominem efficiunt scientiae, et virtutis, et immortalitatis capa-
100쪽
cissimum, in dubium vocatur Eximendus est itaque ex haetum animam de eorpoream asserentium ut paretur via impietati, praecludaturque in coelum aditus. Non leve tamen suerit peceatum, iantopersi,vero, gravissima in quaestione, abe rasse, inristiani nominis auctoritatem carnis salitoribus praebuisse, pravamque sententiam infirmissimis defensionibus propugnasse ut eredas Nostrum desertae veritatis luere poenas, dum solita eum ingenii subtilitas, solitumque robur, in tutando errore penitus deficiunt. Tota enim ejus argument uo, si paulo propius species, in principii peιiιione nititur. Nihil esse omnino quod non sit corpus, nec asserere dubitat, nec probare curat quod si concedas, quis non malit animam corpoream dicere, quam iis quae non sunt annumerare' --rum M prae quadam mensis lipluiudine, nil nisi eorporeum animo concipere queas, unia ubi talis audacia, ut lueem, qua
caecus non illuminaris, non esse contendas, cum praesertim
nihil asseras undἡ animae spiritalis fides vel minim labefacto-tur Caeteritim haec cum praemiseris, multa facillim addentur ineorporalitatem nil pati, tum non habeat per quod patiatur, corpoream ergo esse animam, si vel apud inferos crucianda, vel in sinu Abrahae, post discessum a came, res cillanda sit; animam, utpot extrinsectis motam, ipsamque corpori movendo praepositam, ea de musa corpoream esse: quippe, concesso nihil existere quod non sit corpus, sequitur incorporea neque movere, neque moveri neque aliquid aliud aut sacere aut pati posse. Cum autem illud Septimio objiceretur, animam, si corporea esset, carnis oculis percipi debuisse, respondere non πω rosum fuit, eam sui generis corpus esse, atque, ut perspiciatur, alios quam quibus utimur sensus requirere. Si tamen urgeas, apert profitebitur et Solemnium quasque, et omnia et modo debita corpulentiae, adesse animae, ut habitum, ut
terminum, ut illud trifariam distantivum, longitudinem dico et latitudinem, et sublimitatem, quibus metantur corporea