Pauli Voet, Gisb. ... De duellis ex omni jure decisis casubus, liber singularis

발행: 1658년

분량: 399페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

271쪽

a6o P. V o E Τsperarunt, illos non modo i indictata repetendae potestatem non habui sie, sed ne ipsos quidem incolumes e va He . hoc vero, ut aliena acquis Perint, tantum abolite, ut sua quoque amiserint. Non enim idcirco ultio

semper est felix, quia inju1iis expressa: neque robur se potentia,quo niam cum bona spe conjuncta φrma existunt.. q. Quia Deus hominum conscientiis hoc indidit, ne fa

cile aut temere in proximum insurgant,eosque reprehensione dignos judicat , qui vel dictis aut cogitatis semet ulcisci Volunt. Vt multo magis delinquant, qui id agunt ipso facto, & quidem satis crudeliter. Saulum Regem potuisset David capitis truncasse , idque tam facile illi fuisset, quam Vestimenti ejusdem particulam auferre. Verum id in vindictae cupiditatem non fuit ausus,dictante conscientia id esse illi ei

tum.

272쪽

- De Duellis. 26rtum. In tantum etiam, ut simul ac particulam togae abscidisset, conscienti stimulis fuerit agitatus. Discipuli Christi - servatoris , privatet vindistegratia tantum exoptabant, ut

de caelo ignis descenderet, &Samaritanos consumeret; Uerum illos increpavit Salvator, dicendo, nescitis, cujus sitis spiritus. Vt improbandus sit ille animus , qui inordinatus . nimium, nonnisi privatam spirat vindictam, etiam cum ejus, qui ostendisse dicetur, in rer-

necione.

Verum progredior ad Ob-l. D. D. jectiones, quae in adversum de leg. moveri solent, aut possunt. Et quidem. i. Est receptissima illa consuetudo militum, nobilium, & illustrium personarum, ut injurias illatas ferro vindicent. Consuetudo autem jusfacit. Vt propterea quod ex recepta fit consuetudine , licitum

273쪽

rsa P. V o Etum censeri debeat. Responi deo, non omnis consuetudo Τ, 39 jus est, aut facit. Non saltem μης illa, quae non ratione introducta, licet poli modum usu sit recepta; ut ea in aliis similibus non obtineat. Secundum illud Caecilii Cypriani: consuetudo erroris non facit errori patrocinium : & quod ante multa secula injustum fuit, nemo hodie justificare poterit.. 2. Existumatio mea & fama laeditur apud homines , si

non compaream provocatus;& ignominiam mihi illatam,

toti inuro familiae. Resp. I. Non est curandum, qualem apud homines existimationem pariat factum non sequentis Provoeantem, Verum qualem apud Deum. Non quem homines vani & temerarii sine ulla ratione laudant, laude di- gnus, verum quem Deus lau

davexit , qui optime singulo-

274쪽

De Duelpis. 263rum facta aestimare potest. Ut pluris faciendum sit arbitrium divinum, quam cujusdam male feriati judicium. Nam reverensia quam Deo nostro & obsequium quod divinis praeceptis debem us, maj us esse debet, & sanctius, quam ut creaturae morem gerere oporteat,

ad prava provocanti. Resp. 2. Non amittit vel minimum honoris gradum, qui temere, M contra omnia jura, divina atque humana , proVocanti non obtemperat. Neque infamis est, qui nota sequitur incertamen descen cientem, quod conscientiae securitati ac tranquillitati velit consultum. Vt adversae parti merito dixerit: Daemonie perdat te robur tuum. Quinimo illi ipsi potius famae sunt prodigi, qui turpiter adversus divina interdicta, semetipsos ulciscuntur, & destinato consilio proximum lae- dendo,

275쪽

26 P. . V Ο Ε Τdendo, aut occidendo, in iura Dei, & magistratuum, invo alant. Resp. 3. Nec amittitur fama apud homines sapientiores, sed conservatur, si quis suis

astectibus, modu ac mensuram posuerit.Nam si rem aequa lance ponderemus, deprehendemus potius nos nobismet aliquam maculam inurere in certamen descendendo. Aut enim

loquar secundum illud Diogenis ad Ciernum e victoria Pancratii redeuntem cum tali tibi negotium, qui te valore ac robore inferior; quem si ferieris, ignominia in te redundabit, quod in imparem insurrexeris. Aut contendis cum fortiore cui impar es, a quo si, fueris superatus, notaberis ali; qua facti infamia, quasi tibi de. . fuisset animus. Vt quicquid

. evenerit, non satis consultum sit tuo honori, quem nec su-- perando inseriorem, nec lac

cum ν

276쪽

De Duellis. eumbendo, recte conservaveris. Quae etiam ratio fuit, ut qui supra relicuos praeclari censebantur, negarent se incertamen proci ire velle, aut posse, aut debere, licet essent ad certamen provocati. Ita cum ab Antonio ad singularem congressum vocaretur Augustus Caesar, non comparuit, Vertam

lepide respondit: si Antonium

Vitae taederet, Varia superesse media quae ad mortem tenderent. Cumque a Sertorio provocaretur Metellus, non

gladio sed calamo respondit;

Imperatoris non esse mori ad-'instar militum. Ut hinc cuivis colligere liceat, umbratile

tantum honoris nomen esse, Scoriginem trahera ex falsa quadam juvenum temerariorum

opinione, quod per singulare Certamen acquiritur. Qtia si de mum manu & armis injurias illatas vindicare deceat. Eam

277쪽

166 P. V o E Τpropter etiam falsam esse opi- edict. nionem declarant alibi Princi-be. . . pes Brabantiae, Albertus & I- fabella. Quinimo honoremi njuria affecti protegendum suscipiunt. Et ne quispiam cuiquam quid exprobet ejus nomine , sub sua indignatione Scarbitria poena, vetant. 3. Fama, inquiunt, mihi ablata est. Et ideo oportet ut ejusdem petam restitutionem, per media usu recepta. Resp. I. Revera mihi nequit auferri fama, neque etiam fuit ablata, per injurias illatas, non magis,

quam si quispiam solis claritatem ablatam dicat, si quis aerem situ, & cineribus & fumo

coinquinare voluerit. l. nihil Quid an honor propria vir-α ἐφ' tute acquisitus,adeoque noster Reg. jur. factus, sine nostro facto, auferri

poterit φ An igitur delictum commissum, si quis patienter ferat injurias, an si inseratφ E

278쪽

De Duellis. 26 gone honor amissus Servato ris, quot toties alapas pertulerit, conspui se passus sit, &mille assici contumeliis φ Nimis certe, nimis lubrico loco posita esset viri boni fama &existumatio , adeoque male cum illo ageretur, si a cujusvis hominis arbitrio dependere & ad nutum pessimorum diminueretur. Ut maximae sit dementiae vereri, ne per injurias nobis illatas honor auferais tur, aut per alterius diffamationem infamemur. Quid, quod nulli bi in jure inter modos , quibus alicui infamia irrogatur , injuriandi modus, quo pessimi male loquuntur melioribus, referatur. Etenim nonnisi lege, vel edicto, vel sententia judicis, vel genere paene infamem quem fieri posse observamus. Ut si quis alios hie nobis modos fabricet, sine lege, sine ratione loquatur , ad-Μ a eo

279쪽

268 P. V o E Teoque audiri non debeat.

. Objic. Nobilis sum &bene natus, nec ignarus meae

conditionis , quicquid hic in

adversum ogganniant plebei. Aliter enim mea, aliter illorum injuria vindicanda. Resp. Ergone apud Deum habebitur ratio personarum φ Aut qui praeclaro genere prognatus, splendore progenitorum eX-cusabitur, si contra divina oracula aliquid attentare suerit ausus φ Ergone Christus Salvator noster nobiliores excepita regula a se tradita, ut malum bono rependeremus,& ne noum et ipsos ulcisceremurὸ Unde quaeso inter ejusdem naturae consortes, haec exorta est inaequalitas φ Hic forte quia praefulgidus est, divitiis affuit, semetipstim poterit, imo debebit vindicare. Ille, quia omnibus illis caret injuriarum erit patiens. ut illi soli quidvis imm:

pune

280쪽

De Duellis. 269pune dici ac fieri possit. Quali. non aeque rationis particeps

sit, qui obscuris, quam qui prε-esaris ortus est parentibus. Et non cuique mortalium, injuriarum sensu affecto, eadem M par concessa facultas ad ver ius injurias illatas semet tuendi, Vel eas ferendo, vel etiam inie-rendo. Quid hoc aliud est, quam Deo diis de re velle, penes quem vindictae judicium,& executio, quasi non justus omnium injuriarum sit vinde X, nec aeque ut vindicaturus. illatam forte nobilibus injuriam, quam factam plebeis. Ut iniquus sit in Deum, qui vindicem gladium tantum magi stratu bus concreditum, illi eripit, sibique hoc attribuit, quod inferioris sortis homini denegatum statuit. Non ita certe fieri oportuit. Neque enim, quae Deus in aliquem contulit beneficia, nobilitatem hono-M 3 rem,

SEARCH

MENU NAVIGATION