Franc. Josephi Desbillons ... Fabulae Aesopiae, curis posterioribus, omnes fere, emendatae accesserunt plus quam 170 novae; tum etiam observationes, grammaticae praesertim, complures, et index copiosus ... Volumen 1. 2.

발행: 1768년

분량: 365페이지

출처: archive.org

분류: 시학

171쪽

F AB. AESOPIARUM

Nec compareret Miluus , Aquila exhibet, Jam vacuam ab omni controversia, dapem; Adjudicansque Corvo, sic pronunciat:

Fatetur facinus is qui judicium fugit.

FABULA IX.

Tumus satis praesidio virtutis suae Cum pasceretur solus in silvis Equus, Ipsi, quam praedatus erat, Ostentans ovem, Felicitatem jactabat suam Lupus :Et miror, inquit, quod tu tantis viribus, Animisque tantis praeditus, leves cibos, Et insuaves ab ipsa decerpens humo, Tolerare vitam potius asperam Velis, Quam bellicosae gentis exemplum sequi, Ut rapere pecudes, fortioris praemio Gaudere , pinguibusque vesci carnibus. Equus ad haec: Non prosecto, non tuam hanc tibi Invideo sortem, quam potius miserabilem, Et execrandam judico. Tenuis quidem Inopsque victus est mihi: tamen suppetunt Alimenta, quae naturae conveniant meae: At prosum hominibus; & meum nomen suis Apud eos claret concelebratum laudibus: Contra perpetuis imprecationibus

172쪽

LIBER QUARTUS.

Omnes petunt te, publicam omnium tuom; Et inter ista, quae bona falso nuncupas, Inureris omni turpitudinis notii. Nemo esse felix senui & infamis potest.

FABULA X.

OvΕΜ Leaena rapuerat; sed eam tamen Lege moriendi misericors exemerat, Etiamque famulam fecerat propriam sibi; At ipsam amare cum coepisset, ultima Sui latibuli parte clausam sedulo Tenebat inter putridas cadaverum Reliquias. Misera ferre non poterat Bidens Foetorem acerbum, lentisque cruciatibus Consumebatur; nec tamen audebat queri: Sic tacita tantum murmurabat: Hoc magis Dolor ingravescit, quo minus erumpit foras.

FABULA XI. Vir sopiens S ejus Inimicus.

Vin sapiens, etsi neminem unquam laeserat, Inimicum habebat, qui celare quod diu

Tentarat, Odium frangere ultra non valens, Verba inter aspera graves ediderat minas. Simul audierunt, territi properant, monent

173쪽

Xo8 Amici. At ille: Jam noram, inquit, hunc, mihi Quam sit inimicus; attulitque non leves, Fateor, latere quamdiu voluit, metus:

Sed eum suisse factum priorem mihi Falso putatis: Esse clanculum malus sCum desinit hostis, esse tunc bonus incipit.

FABULA XIJ.

Catella.

CATELLA Μ si , valde amatam, delicatius Pascebat manibus ipsa suis muliercula: Noc alias illa ferre potuisset manus, Vel consuetas attulissent quae dapes. Sed cum repente, Fatis ita jubentibus, Domina abiisset illuc, rinde neminem Redire dicunt; in potestatem venit Hominum catella, qui non suaves, ut prius, Benignitatis dolicias impertiant, At potius ipsam, tanquam si gregariis De canibus esset aliqua, miserias pati cogant acerbas victitando duriter; Etiamque saepe tecto abigant interdiu, Mittantque noctu exclusam, alii dormitum foris

s Plautus. Trinum. Α'. I. Sc. 2. V. IS. Notn mnia res, optima est. 6 Thesauriis. tum Roh. Stepliani, tum Basilii FRbri, C teIIam . quassneutiquam a Cane , leo a Cuterii, lautum deriVatam exhibet. Marii lik

174쪽

LIBER QUARTUS

Miranti interea ceteras canes, quibus Non melius esset, quam sibi, & suam tamen Quae sortem non dolerent, una sic refert: Haec vitae ratio, quae novitiae r tibi Videtur aspera, usu & assuetudine Idonea nobis facta est, nuncque etiam placet; Ac si quam acerba fortunae severitas Fecisset olim intercapedinem tuae Felieitati, id ipsum quod nunc tu negas Τe ferre posse, serres vivendi genus. Beata praesens vita venturae nocet.

FABULA XΙΙΙ.

Debebat esse, agebat Asinum Rusticus. Cum carperet iter per frutetosum locum: Ni sum salsus, ait, hinc prope astant en mihi Virgulta, Vario quae esse possint usui: Meam illa certe faciunt 9 ad cupidinem; Decerpere igitur esse Operae pretium puto. Ohe, resiste , barde: id oneris additum Feres, nee, Opinor, magno incommodo tuo. Resistit ille. Nec mora, imprudens herus

et Terentiris, Eun. AR. 3. Se. S. V. M. Paucae, quae circum illam essent, manent Novitiae puellae.1 Cicero , de Orat. L. a. c. 4I. Satis esse aeberet. Seneca, Epist. 1. quantum satis es. Martialis . L. Io. Epigr. 43. V. 6. Non facit aci stomaclium nostra lagena tuum.

175쪽

Virgulta caedit, mundat, aptat, colligat, Pondusque justo ponderi adjiciens novum, Plus , ratio quam sinat , Asini dorsum premit. At sic tamen eum progredi viam videns Satis expedito incessu , sarcinam putat Non esse tantam, major ut aliquantulo Non illa fieri sine periculo queat; Lapidum ergo sorte cum strues Occurreret Juxta viam seposita, & ex illis duos Videret, qui placerent sibi prae ceteris: Stulte sacerem, ait, si, quod objicit mihi Fortuna tam benigna, negligerem bonum. Atque duo lapides, facile quos tollit manus, Quantillum est oneri sy hos & Aselle mi, seres. Ossicium vires prope recusant: seri tamen Pecus misella; colligit etiam breves Sui vigoris reliquias, & exerit: Ita ut miretur, gaudeatque Rusticus, Asinum sibi esse talem, quem nullus labor Debilitet: cumque gravior nudum incedere Suaderet aestus, detrahit vestem sibi, Et ceteris quoque impedimentis eam Non dubitat super ingerere, nil dum suspicans, Quanto prope esset b ulus infelix malo Ut conficeretur denique. Enimvero in via

x Virgilius, Aet . L. Ist. V. 2Iy. Incessit tacito progressus. Vide annot. ad Lib. IQ. Fab. 2I.

176쪽

LIBER QUARTUS. m

Grave ossendiculum cum sesellisset pedem, Simul illo cadit, & sarcina oppressus perit. Qui minimus, saepe summus est mali gradus

FABULA XIV.

H sTATE media concitati sex equi Currum trahentes, putre quatiebant solum, Claramque dense pulvere tegebant diem. Temone in ipso tenuis interea sedens: O quantus, inquit Musca, premit equos labor, Quantusque sudor irrigat, dum me trahunt lSic praevalenti cum sedere vult trabe, Quae quinque Opimos facili sustineat boves, Pusillus ille, ex alitum gente infima, Praetontat illam Trochilus a, & supersilit similis timenti, serre ne se non queat. Sie impudenti Trossulorum de gre o Aliquis, ineptus, administris imperi Multum exhibere se negotii putat, Qui, vivat ille Α an mortuus sit, nesciunt.

177쪽

m II Σ

F AB. AESOPIARUM

FABULA XV.

Ao rus m Thesaurus. s

ΤΗΕgAu nubi Avarus lata condiderat humo: Ouem fur odorans quaerit, invenit, rapit. Ilio igitur huc reversus, ut vacuum videt Locum, execratur omnibus Sortem modis .

Tum quidam sapiens: Quid, ait, incassum furis Ubi pondus auri sterile posueras, ibi Repone lapidem; tibi tantumdem proderit. Tam des Avaro quod habet, quam quod non habet.

FABULA XVI.

Lupus FiIium erudiens. Lupus erudire silium, visum sibi

Nimis ferocem, voluit ad mores bonos: Generi, inquit, nostro multa multi existimant Jure exprobrari, digna turpibus notis: Saevi, rapaces, furtis atque caedibus Assueti vivere latrones, Lupi audiunt: Isti sunt tituli, istaec honorum insignia, Quibus adornare nos plerique hominum solent; Et, si lateri quod res est, nobis licet,

178쪽

LIBER QUARTUS

A veritate non aberrant plurimum: Quod ut refutes, nate, moderato tuo

Vivendi more, & exemplis, quantum potes, Sanctis, & omni furto, fraude vacantibus, Falsum esse tandem ostendas, te multum precor. Haec juniori causam plausibilem Lupo, Et honestam habere credita est oratio; Animoque penitus ille jam receperat Monitus paternos, & reluctantem licet, Ad obsequendum comparabat indolem. At ecce, quae sors dereliquerat gregem Deerraveratque, his interim aspicitur ovis: Simulque victus cessit, ac evanuit Amor honestatis, cujus successit loco Saevae rapacitatis, caedis impiae Libido victrix. Subito ad praedam curritur: capitur, necatur, manditur misera bidens: Bona huc consilia recidere. Sed utrum putas Patefacere ausum sceleri patrando viam 8

Ipse, erudierat qui praeceptis tam bonis, Ipso fuit auctor sceleris patrandi pater. Hanc paedagogis ossero, dico fabulam, Qui sancta verbis, prava sed exemplis docent. ΗΣ

179쪽

FABULA XVII.

VnLs Is retentam laqueo caudam amiserat, Elapsa, vitamque hoc pretio redemerat. Sedenim pudore mixtus affligit dolor Misellam, quod se deinde sic oporteat Curtam ambulare. Socias ergo, tunc simul Ut sorte magna coierant frequentia, Adit, sedetque , suasque perprimit nates Prudens, tegitque caulam moeroris sui: Dehinc: Istam, inquit, caudae longitudinem y , Natura generi quam dedit nostro nimis Benigna, cur, sorores, non abscindimus ΤΕa lutosam verri humum numquid juvat gΕgo vero amitti tale onus, lucrum puto. At, quae rescierat hujus in sortunium, Sie retulit una: Consilium non improbo, Nec dubito, nobis cur dares illud, gravis Quin causa fuerit; persuadere sed mihi Nil poteris, tergum ni prius Obvertas, soror. Hic omnium ingens irrisio Vulpeculam Cauda carentem exire coetu perpulit. Qua quis laborat, si queat cum pluribus

La Fontaine. Lib. V. Fah. V. Benserade. Fab. CLXVI. Fab. VII. Faernus, Fab, LXI. Juius, To. ll. pag. 7M. Phaedrus, Lib. l. Fab. Vill. V. 8. Gulaeque credens colli longitudinem. Rus Pus

180쪽

LIBER QUARTUS

FABULA XVIII.

tylus et g LA senior, ac deserta viribus 7. Mures, ut olim, non valebat assequi. Dolum ergo coepit struere, quia praedam citra Ullum laborem venari, integrum laret. Ore tenus in sarinam sese condidit. Accedunt Mures: at sarinam strenuo Dento subigentes ubi Mustela prospicit; Ungues scelestos exerit, & praedam capit. Solertia saepe virium praestat vicem.

FABULA XIX.

DuΜ vallem amoenam cupidus explorat Puer; Pulchrosque flores pulchrior ipso dum legit: Colonus , esse nil satis tutum, monet; Malas in herba a delitescere bestias, Quarum videlicet inopinis morsibus Infligeretur vulnus insanabile:

I Bariandus, Edit. Rob. Steph. pag. I46. Phaedrus, Lib. Iv. Fabi I. Vid. not. ad Lib. I l. Fab. XLll. a Phaedrus . L. I. FRη. 2I. V. 3. Desectus annis, & desertus viribus. Leo cum iaceret. 3 Virgilius. Ecl. 3. U. 93. Frigidus co pueri , sugite hine latet anguis in herba.

SEARCH

MENU NAVIGATION