장음표시 사용
181쪽
Itaque prudenter ageret; aut potius loci Nimium maligni amoenitatem sperneret, Discederetque, si saperet. Exterritus Haesit Puer; avidamque continuit manum. At mox recrescit A viribus pollens novis Cupido, mox & imperat pulso metu. Ergo ille genio libere indulget suo. At violam, quae micabat inter gramina, Ungue temerarius improbo Cum carperet, Attingit inscius, excitatque viperam Ibi excubantem: quae simul dente aspero Hunc pungit, & veneno letali imbuit. Ubi est voluptas, esse ibi periculum Non facile credi, ostendit haec narratio.
Du As habebat Anieula Ancillas domi; Easque ad cantum galli gallinacei, Quem sibi ad id ipsum nutribat, quotidie
Ipsa excitabat, antequam lucesceret, Ut facerent opus. At illae motae denique Tam pertinacis taedio vigilantiae,
182쪽
obtruncant gallum, speranteS, hoc mortuo, Se posse somno longiore jam frui. Sed mox earum spem sesellit exitus; Hera namque, postquam gallus occisus suit, Jam surgere ipsas nocte intempesta jubet. Mortales aliquod evitare dum student Leve malum, in aliud Lepe gravius incidunt.
Ι u saltus nemorum devios processerant Vulpis, Asinusque, venarentur ut simul. Dum cursitabat Vulpis, occurrit Leo; Utquo illa vidit imminens periculum, Aecessit, & sodalem juravit suum, Eumque vinctum, tradituram se Fero, Impunitatem si promitteret sibi. Qui cum illam sese dimissurum diceret; A linum scelesta in casses incautum trahit. Sed hunc effugere non posse ut Leo videt, Vulpem ipsam primo comprehensam devorat, Nandendum I ad Asinum convertit se postea. Se perdunt 8 saepe, socios qui perdunt suos.
et Lucretius , L. 4. V. olo. E qu si Pantllem morsu . saevive Leonis Mandantur, maαnis et amoribus omnia ccimplent.1 Cicero de finib. hon. ω mal. Lib. l. Cap. XV. Multi amicos . . . plerique autem Iei Hos Fenitus perataerunt.
183쪽
Miluus aegrotans. 'D 1cκnAT matri Miluus aegrotans suae: Quid lamentare frustray quin potius Deos
Precibus exoras, mater 8 Illa sic resert: Deorum, nate, quis miserebitur tui gNullus vocatur precibus ac votis Deus, Cujus aliquando templa non foedaveris, Et consecratas non violaveris dapes. At unde nunc venit ista religio tibi Tam subita summam Coeli tum in potentiam, Quam, dum valeres, solitus es contemnere Raro in periclis impius constat sibi.
MEL rus cavilla , quam gravi sententia, Reprimitur saepe stulta gloriatio. Superbiebat Pardus, quod varius color Suo datus esset corpori. At Uulpis iocans:
Faernus, Fab. XIII. Gudius RPpend. ad 9 AEispus, Fab. CXXXII.
a Plautus Aulul. Act. IV. Sc. IU. V. H. Auser cavillam: non ego nunc nugRS ago.
184쪽
Meus, inquit, animus G varium, quoties libet, Capere colorem didicit; ac tanto magis Te nostrae oportet dignitati cedere, Quanto plus vili praestat animus corpore.
FREQUENs colebat Ligneum quidam Deum Paganus; & rogabat, ut aliquid boni Sibi tribueret: sed fiebat interim
Res ejus omnis in dies angustior. Ergo vehementi denique ira percitus, Deum, apprehensis cruribus, magno vibrans Conatu intorquet; muro & illidit caput. At ecce, quanta nec erat in votis quidem, Effracto capite magna vis auri emuit:
Quam litus illo dum recolligit: Mihi Nil, inquit, prosuisti, quamdiu bene Tibi feci; nunc, cum noceo, prodesse incipis 2 Abi autem procul, inepte, & sutilis Deus lΙstis nihilo plus improbis famulis vales, Qui, nisi male habiti, nullum opus faciunt bonum.
a La Fontaine. Ub. IV. Fab. VIII. Benseriae, Fab. LXXXIII. AEM-pus. Fab. CXXVli I. 4 cicero, Orator. c. 4. Ex erifolis Demosthenis intelligi iacet, es misequens fuerit Platonis auatior.
Horatius , C. I. Od. 3 . V. 1. Parcus Deorum cultor & infrequens.
185쪽
CuΜ pellione Iuvenes duo transegerant si e Ille stipulatam 7 tradidit pecuniam; Hi promisere pellem villosissimam
Ursinam, eamque amplissimam: Nondum quidem Necatus ipse est Ursas nobis, inquiunt; At, quod tantumdem est, ubi stabulet, notavimus: Imus: necatum qui deglubant, mittito. Hinc nemus ingressi dum invicem sese excitaui, Ut omnem corde porro propellant metum; Ecce latebroso praedam Odoratus, specu Erumpit Ursus. Illi simul exterriti Trepidare. At alter, ut erat agilis, & levis, uam primam reperit, altam scandit arborem ;Humi decubuit alter; sive didicerat, Ursis id esse moris, ut depascerent
Viventium artus, mortuorum spernerent; Seu potius ipse Degerat hominem metus, Prostraveratque non absimilem mortuo.
Hunc versat omnes Ursus in partes; suum Ad os jacentis nares & rostrum applicat; Nullumque postquam spiritum sensit: Procule La Fontaine. Lib. V. Fah. XX. Benserade, Fab. CI. IElanus FabCCLlli. Avienus. Fab. t X. Abstemius. Fab. XV X. o cicero ad Attic. Lih. ll. Epist. lU. Amabo te, cura, Me cum Dei nio , qΠoquo mores V eris . trunsigus. et cicero orat. pro Rosc. Com. cap. U. MN cunia necesse in αυρ ta aue exm a lata, aut stipulata H. . . . stipulatam nones e taciturnitas ἐωimn eo erit.
186쪽
Abcamus, inquit; istud omnino liquet Cadaver esse; jamque scelere incipit. Quem cum prospexit abscessisse longius, Ex arbore tandem timidus descendit comes, Sociumque prendens ε : Plurimum tibi gratulor, Amice, dixit, tanto quem periculo Ereptum video: sed rescire pervelim, Ad te jacentem cum propius accederet, Tecumque tacite Fera videretur loqui, Τibi sorte moniti si quid instillaverit. Me monuit, inquit, ut ne pellem vendere Viventis Ursi collibeat unquam mihi.
SALUBRIs inter prati delicias dabant
omnem suam operam corpori augendo Boves: Quorum unus, advenire cum inciperet sibi
Bonorum ab ipsa nimietate v taedium, Juncos rigentes proximi lacus petit, Sperans ibi aliquod irritamentum gulae Posse reperiri: sed simul vestigium In ora posuit uda, crassi corporis Obositate A desinus, inhaesit luto.
a Terentius Phorm. Ast. IV. Se. lil. V. I4. Visuin est mihi . ut eius tentarem sententiam 'Prendo hominem solum : Cur non, inquam , Phormio . &c. 0 columella. Lib. Vl. c. XXlV. Nemietate verni aonii Vecraues ex hilaratre lasciviunt. I ldem ibid. Ne eas seriles re at nimia cor oris obesitas.
187쪽
Illum tenacibus impeditum angustiis, Cum se expedire * quaereret, socii vident; Illumque, longis cum sibi mugitibus
Opem, dare vellent, imploraret, audiunt: Neque commoveri eos tamen sentit miser. Interea macer, & maximis laboribus Exercitatus, multisque miseriis, Equus
Prope hinc advertit infortunium Bovis; Et subvenit ultro, & utilem simul incipit operam adhibere: nam lutum partim ejicit, Teritque partim calcibus, & sic deprimit; Facilemque demum tramitem Bovi sacit. Qui tale gratus ad benesicium stupens: Satis unquam, dixit, hancce misericordiam Da udare possum y sed quid autem te impulit Ut me adiuvares, cum propinqui etiam mei Me derelinquant omnis auxilii indigum y Equus simpliciter: Hi sua videlicet, Usque assi uentes dum bonis vivunt, frui Felicitate tantum norunt: ast ego Niseris 3 adesse didici haud ignarus mali.
2 Uid. not. Ad Fab. XIV. Lib. I. a Virgilius Mn. Lib. l. V. 68 . Non ignara mali iniseris succurrere disco.
188쪽
DuΜ verbere torto Turbinem 5 excreet puer: Cur te, inquit, ut agitere motu idoneo Pulsare cogory Τurbo respondet: Statim Iners jacerem, nisi animos plagae darent. Multis necesse est vexari, ne torpeant.
AGNUΜ vorare dum Leo inventum parat, Cervam sub arbore recubantem conspicit; Simulque praedae melioris cupidine Pellectus, petit hanc; vilibrem . quam tenet, Respuit. At huius cerva venientis sono Admonita, promptos in podes se conjicit; Et insequentem pernici eludit suga. Hanc denique ille non valere se asequi Ubi videt, primam, quam stulte reliquerat,
4 Regnerius. Part. I. Fab. X. 5 Virgilius .mn. Lib. Vll. V. 378. Ceu quondam torto volitans sub verbere turbo ,
Quem pueri . . . . ExercCnt....
Dant animos plussae. cieaero, Orat. pro Flacco , c. 27. ER vroverbium, Phrinem uia1is Ilisi i solere moliorem.
189쪽
Praedam repetere statuit: at sero redit: Agnus enim tuto jam recepit se loco. Ita Leo, nimium quia cupiit, cepit nihil. Hos fabula notat, qui, meliora dum petunt Non obtinenda, praesens amittunt bonum.