Franc. Josephi Desbillons ... Fabulae Aesopiae, curis posterioribus, omnes fere, emendatae accesserunt plus quam 170 novae; tum etiam observationes, grammaticae praesertim, complures, et index copiosus ... Volumen 1. 2.

발행: 1768년

분량: 365페이지

출처: archive.org

분류: 시학

71쪽

12 F AB. AESOPIARUM

SΕΜOTA ab omni paene conspectu Rosa Florebat, & latebat horti in angulo. Inde tamen aliam, non visa ipsa, clanculum Rosiam videbat, quae patenti in area Blande renidens lumini aetherio, suum Decus aperiret non sine fastoso igneae Fulgore sormae. Tum livore carpitur: Gemitque, genere quod parem, tam dispari obnoxiam se vivere sorti oporteat. Papilio, sua quem sorte levitas huc tulit, Advortit, &: Quid, stulta, sic, inquit, gemis ΤΤua ista nempe clarius micat soror, Radiisque Solis vividioribus calet; Sed te minus tenella est, & vernans minus; Et aevum denique brevius, quam tu , exiget. Haec misera plerosque homines conditio premit: obseura vita displicet; illustris nocet.

st Terentius, Eun. act. s. se. s. V. V. Ego limi specto . Sic per flabellum clanculum.

72쪽

LIBER PRIMUS.

FABULA IX.

Saxatilis. SpκRNENs columba Plumipes 3 Saxatilem ,

Superbiebat, quod se semper cerneret Bene Ocreatam; cum suas illa interim Nudas, turpesque tibias Ostenderet. Saxatilis ait: Nudis me esse tibiis Quod Sors voluerit, non modo injuste exprobras; Sed etiam, quod sic nata sim, mihi gratulor, Quippe magis expeditae: at ocreas tibi Quod Fata dederint, quid ea jactas munera gVincla esse potius, quam ornamenta, dixerim: Etenim experire: non modo nihil adjuvent; Sed etiam impediant, ne satis facile ambules. His excitata verbis, a se Plumipes ova incubari s non meminit: ut se probet Posse ambulare commode, nido exsilit Repente, & ocreis simul inhaerentem suis Spem sobolis rapit, & inscia illidit solo. Vestis luxuria gloriantes indicat Fabella plures ruere in exitium grave.

3 catullus carm. LV. V. 27. Adde huc plumipedes, volatilesque. 4 Varro de re rusti Lib. I l. Cap. 7. Unum ccolumbarum genus Agres e r ut alii uicunt, Saxatile. s Vide notam ad Fab. IO. L. 5.

73쪽

FABULA X.

Prae . ceteris alitibus dilectum sibi; Ita ut, pennarum nullo conspicuum licet Nitore, pulchrum hunc esse totum crederet. Adeo est amantum caeca deliratio lEtiamque tinctu fasciam insignem rubro Ad ejus collum stultus alligaverat. ornatu hic autem glorians novo, additam Sibi putat esse miram pulchritudinem: Ergo celeriter sese confert ad suos. Ineptum at illi non serentes, protinus Omnes ad unum invadunt, & procaciter Illudere certant, Omnibus & vexant probris. et Loco est ignominiae honor indigno datus 8.

6 Apud Varronem. columellam, Celsum, & Ovidium, ubi agitur dct

septo avium domesticarum , scriptum invenitur non chors, sed cohors. Vitruviris tRmen, L. o. c. v. mortes, magni NirinesqM. earum ρους In chorte m. & Martialis, 1 . 7. Epigr. 4o. V. I. Raucae chortis aves, & ova INRtrum. Ibid. Epigr. 53. Non Poreus, non chortis aves, non ova supersunt.

74쪽

LIBER PRIMUS. Is

FABULA XI.

Η1NNULEUs olim, simiusque dum simul Colludunt; ille genio indulget innocens, Lusumque simplex e lusu solum petit:

Sed alter, etiam ludens, innatam sibi Malitiam continere non potest diu, Et ad usque vivum dente pungens perfido Hinnulei delicatam sauciat cutem: Qui simul acerbans Hulatu, fletibus 9 Sensum doloris, hinc cito pede confugit Cervum ad parentem , defluenteque osserens Cruore tinctam corporis partem: En vides, Vides, heul clamat, me miserum natum tuum Natus iste scurra quo tractaverit modo: Quam nisi tu atrocem vindicas injuriam, Pater, uti justum est, hercle perii sunditus: Namque hoc abisse impune postquam viderit, Ad majus aliquod scelus erit paratior. Causam querendi Cervus esse existimans Parem querelis, territus primum fuit, Et ultionis cupiditate percitum Sibi simul sensit fremere, & accendi jecure At propius omnem deinde rem considerans, Laesam esse leviter ut cutem nati videt, Luctum ejus ipse denique mendacem arguiti

s Laeomari dicuntur cervi.

75쪽

Tenerior animus quamlibet factam sibi Exaggerare Ossensiunculam solet.

FABULA XII.

VA A I I s stinuitas orta de causis Gruem Olim incitavit, & Alitem Junonium, Ut se vicistim incesserent convicio. Vide , inquit Pavo, gemmeum caudae explicans Nitorem, in illis miro plumis ordine Dispositis quanta luminum vis sulguret; Tuumque lauda postea, & mihi, si potes, Objice colorem cinereum. Retulit Gruis: Plumarum honore lucido praestas quidem; Neque hanc invideo futilem tibi gloriam: Sod humi te retinet iste, quem jactas, decor,

His ego dum pennis, quas, superbe, vituperas, Procul hinc volatus molior saepe arduos, Ultraque nubes, proxima * Superis, soror. Quisquis es ab aliqua parte commendabilis, Ne sis ab alia vituperabilis, a time.

Io Benserade, Fab. CUI. Avienus. Fab. XV. II Suetonius, Tiber. cap. II. Non aefuit, qui eum. . . . convicio inces,ret. x Phaedrus, Lib. lV. Fab. XVIII. V. 7. Nitor Smaragdi collo praesulget tuo , Pictisque plumis gemineam caudam explicas. a Avienus, Fab. XIll. V. I4. Proxima fideribus . Numinibusque feror. 3 cicero, de finib. hon. & mal. L. 3. C. ra. quod vituperabile e par seipsum , tu eo i no vititim nominaltim iotito, Nel etiam a vitio

76쪽

LIBER PRIMUS

FABULA XIII.

Mala Aurea.

V1n Lusitanus filium habuit unicum, cujus venustam simplicis animi indolem Etiam adjuvabat pulchritudo corporis. Erga hunc vel aliis, quis parenti, amabilem

Erat parentis magnus , Ri prudens amor. Oculum ille, curis excitatum providis , cum saepe in ipsum attentius defigeret, Perspexit animum, qui dolosis artibus

Deludi, & ad flagitia posset allici

Eo lacilius, quo magis simplex erat. Ergo monebat saepe, ne socios sibi Habere vellet, ut habebat multos nimis, Et hunc, & illum memorans, qui parilis quidem AEtatis, at non parilis innocentiae Flore eniterent. Magni cum reverentia Monitus paternos audiebat filius: Atenim, inquiebat, tuta omnia times, pater; Εosque certe, cum quibus credis mihi Periculosum inire consuetudinem, Quam non nocere possint, haud nosti satis rvistam viis reari. De Legib. L. 3. e. Io. Confutatus νRuper bilis ess,fl Consurum , qMos enumer re nolo, reecata collegeris. Sie legitur non modi , in Mitione Mediolanensi an. I498 , quin maximae est auctoritatis, sed in aliis etiam fere omnibus quae antae Gruteranam Ρrodierunt. 4 Locmanus, Fab. A Xlli. car. Pareus, Fab. inelita.

77쪽

Immo, aliquid ipsi sorte si contraxerint Vitiositatis. quidquid id suerit, meis

Bonis, ita spero, exemplis emendabitur. Nec ea quietus accipit, alec adhuc tamen Ratus pater causam esse cur succenseat, Praestare verbis , quod nequit, tentat dolo

Efficero id innocente. Cistulam parat, Pulcherrimisque Malis aureis replet, Nisi quod tot sanis aliquot intermiscuit, Quae sparsa maculis intimam praenuntiant corruptionem. Quo facto, natum vocat; Et: Hoc leve, inquit , pignus habe amoris mei. Laetusque, gratuSque accipit donum puer; Nox & sciendi cupidus, habeat quas opes,

Dum curiose numerat, atque OXaminat,

Repente clamat: Heul quid egisti, pater ΤCur insincera miscuisti his integrisy

Ne querere, fili: integritatem mox suam Communicabunt cum malis quae sunt bona. Quin immo, subjicit ille, quae bona sunt modo, Brevi malorum mala sient contagio. Nil tu time, inquam, nate; vel hoc mihi denique

Concede, ut experiamur quem res exitum

Habere possit. Natus nil dum suspicans, Quo tenderetur, annuit, invitus licet. Ergo obseratur cistula; clavisque in manus Datur parentis, ipse adesse dum velit Reserandi tempus. Interim impatiens morae, Patrem usque & usque blanda sollicitat prece, Tentatque natus sacere, ne diutius

78쪽

LIBER PRIMUS. 1s

--ευ Visere vetetur, quo suae sint res loco. Nimis inquietus quid te frustra maceras, Aiebat ille y quin potius, quod tu cupis, . Fieri dum liceat, sustines moram brevem y At ecce, postquam distulit satis diu, Venisse tandem nuntiat optatum diem, Simulque clavim tradit: illa segnius Uidetur obsecundars isti improvido, Suum expetenti cernere citius malum: Nam vix aperta est cistula, ingentem videt Omnibus ad unum Malis, jam non aureis, Luem insedisse , & horridam putredinem. Et calamitatem non ego hanc praedixeram, Exclamat 7 heu mel quam verus forem, nimis Intelligebam: sed aliter visum tibi, Pater. Dolere non tanti est, fili; abstine, Ait ille, jungens plena amoris oscula: I ibi quod habere super his noluerim fidem, Quereris: at ipse numquid credideras mihi,

Cum commonerem, vita quorum non foret Impuritatis expers, quam facile in malam Perniciem eorum societas adduceret 8

Periisse Mala, dono quae dederam, doles γDamnum puta istud & leve & reparabile. Sed adulteratis, nate, si te moribus Aliquando fieri vitiosum contingeret; Et ista quae nunc tantopere juvat patrem, Vitae innocentis si periret castitas; Quid patre misero fieret 8 tamque flebilis

79쪽

I Oe dicitur convictus exemplo puer Meminisse semper, insincera quam cito Porniciem Malis intulissent integris. Haec fabula, puer, quisquis es, scripta est tibi: Raro boni te reddent ex malo bonum; Malumque semper ex bono reddent mali.

FABULA XIV.

Cucurbita, Glans, m Ruincus.

VENTRE tumesaeto repere' humi cucurbitam. Miratus olim Rusticus : O sactum male, Ita vivam, dixit i Nam illa quanto pulchrius, Neliusque ab hacce dependeret ilicet

Talem hercle tales arborem fructus decent. Nae dormiebat, quem rerum auctorem serunt, Ea cum ordinareti Nam cucurbitae loco

Cur non vicissim serpit ista Glaus humi gPol si vocatus essem in partem consili, Haec, & alia recte statuissem, ut equidem reor. Dum sic movetur, tamque dissicilis rei Nodum expedire misere si quaerit, nec potest: Homines, quibus acris ingenii vis obtigit Felicior, dormire vix, inquit, licet. Simul recumbit; simul hominem invadit sopor. At ecce ab ipso vertice ilicis incidits La Fontaine. Lib. IX. Fab. IV. Iasus Biblioth. Rhet. TOm. I. Pac. et '3. Cujus verba PlerRque retinuimus.. Horatius . Lib. I. Sat. IX. U. 8. Μisere discedere quaerens.

80쪽

LIBER PRIMUS.

Hui, plaga facta est. non levisi sanguis fluit lTantumne vero Glans minima infligat mali; Cucurbita autem quid si cecidisset y papael Nil immutandum; sentio. Rerum artisex Suis prudenter cuncta disposuit locis. Sese haud absimilem credat isti Rustico Divinam quisquis culpat providentiam.

FABULA XV.

Lupus poenitenS.

Mongs scelestos , ac vitam nefariam, Instinctus olim tristi poenitentia, Abominari sortiter coepit Lupus. . Crudelitatis aestu semper abripi, Fervere semper amore caedis impio, Haec vita non est , inquit; ergo aliam Iubet Vivendi regulam experiri , assectibus Legem immodestis ponere, converti bonas Ad pacis artes atque mansuetudinis; Pecudes lanigeras, mite & innocuum genus, Placet imitari , & illarum commercio Desormitatem corrigere nostrae indolis. His dictis, recta tendit ad Ovium gregem, Animo paratus , ut videbatur sibi, Non modo creare nil mali , at etiam suis

Probe mutatis has recreare moribus.

Heul quanta vis est pravae consuetudinis l

SEARCH

MENU NAVIGATION