M. Tullii Ciceronis Fragmentorum tomi 4. cum Andreae Patricii Striceconis adnotationibus

발행: 1565년

분량: 496페이지

출처: archive.org

분류: 로마

171쪽

ANDR. PATRICII

lares libri duo,de gloria: quibus visis,me ditissimum existima

ui. Longum est exequi,quos,& qualiter,& unde quisierim,prriter unum volumen elegantissimum cui par aliud inuenire difficile, paternas inter res inuentum,quod in delicijs pater habu rat , quodque non ideo euasit, quia illud mihi executores testamentarij saluum vellent, sed quia circa praedam pretiosioris, ut putabant,patrimonij occii pati, ceu vile neglexerant. In his omnibus noui nihil ,ut dixi praeter illos de gloria libros duos,& aliquot orationes aut epiliolas. Hactenus qualiter libros eos quς- Derim dico, ut cognito quantus fuerit quirendi labor, quantus suit perdendi dolor intelligas. Fuit mihi pene ab infantia magister, qui me primas litteras doceret, hunc pater meus, dum viaxit, liberaliter satis adiuuit,inuaserat eum enim pauperies ac senetius,comites importunae ac difficiles. Post obitum patris,omnem in me spem posuerat.Ego autem impar licet,me illi tamen& fide, & obsequio obligatum sentiens, aderam omni ope, qua poteram,ut deficiente pecunia, quod crebrum erat,egestatem suam apud amicos,nunc fideiussione,nunc precibus,apud faeneratorem vero pignoribus subleuarem: millies in hunc usum lubros,& res alias as 3rtauit, & retulit, donec fidem expulit paupertas. Grauiore siquidem pressus inopia,duo illa Ciceronis volumina unum patris alterum amici,librosque alios, me tradente, abstulit, praetendens necessarios sibi in opere sito quodam. Quos cum diu postea non retulisset, & mihi inciperet hominis suspecta esse dilatio,ccepi altius exquirere, quid de eis actum esset,&, ut Oppignoratos comperi, penes quem essent indicari mihi peiij ut facultas fieret tuendi eos. Ille,& pudoris plenus,& lachrymarum,negauit se id esse facturum, quod turpe nimis esset sibi,si quod ipse deberet, alter faceret, expectarem paullulum, quod suum erat, cito se factitrum: obtuli in hanc rem pecunis quantum vellet,& hoc respuit orans ne sibi hanc infamiam inurerem. Ego etsi nihil dicto fiderem,nolens tamen quem amabam contrisiare,sublicui, ipse interim paupertate pulsus,in Tusciam iuit,unde sibi erat origo,me tunc ad intem Sorgit, mea transalpina in solitudine latitante, ut solebam: nec prius eum abiisse Ruam obijsse cognoui: nec deinceps vlla unquam dili-gotia,vel minimum amissi Ciceronis indicium,inuentare quivi.

Ita simul & libros perdidi,& magistrum. habesse historia quam petisti. Vale Arquadriv. Maias. Itaque

172쪽

Itaque constat sane Petrarche temporibus hos libros extitisse. Posterioribus temporibus obscurior est facta eorum librorum memoria. sed me tamen de iis desperare adhuc vetant cum cetera,tum epistola illa eadem,de qua superius diximus, B. Rhenani,qua quidem ab amico eos libros postulat inter ceteros Ciceronis,quos is videtur habuisse minime peruulgatos. Epistola ipsa extat,ut diximus,initio librorum eius de rebus Germaniacis.V ixit aut Rhenanus nostra pene memoria. Haec ego int rim ad consolationem orbitatis nostrae conamemoranda esse existimavi. Qiam sane orbitatem ut hoc etiam facilius serei dam esse cxistimemus, argumentum hoc tempore & capita e rum labroriim,genum: adeo tractationis ipsius, quoad eius maxime facere poterimus proponemus,deinde vero fragmeta aliquot exhibebimus. Ac mihi quidem de eorum librorum argumento cogitanti,sic videtur, Ciceronem hoc Ioco,de gloria tanquam de summo ciuilis hominis, ipsorumque adeo Rom. bono, fortassis egisse. Cum enim & rempub. ac ciiiilem virum sex totis libris informasset,& leges ad eam rempub. accommodatas

quinque libris descripsisset, se gloria sibi agcdum existimauit,

tanquam de fini, quem unicum egregiorum factorum suorum propositum habere videntur viri omnes politici,qui ut dedecus& ignominiam summum malum, ita laudem & gloriam summum bonum arbitrantur.Omnino, inquit Cicero I. de officiis, vix inuenitur qui laboribus susceptis periculisque aditis, non quasi mercedem rerum gestarum desideret gloriam. Vnde in ipso etiam lib.vi. de repub.scripsit principem ciuitatis alenduesse gloria. Et certe in Romanis veteribus naturale quoddam ,& tale quod etiam ad posteros ipsos proderetur, desideriti eius rei extitisse, Virtutis&Honoris aedes colunctistimet indicante quas ita Romani statuerant,ut significarent, virtutis finem honorem se arbitrari, ad quem bonorum studia referrentur:ut est etiam apud Augustinum lib.v. civit. cap. xii. Ex quo est illud quoque lib. I II. de repub. apud eundem Ciceronem.Vult plane virtus honorem,nec est virtutis vlla alia merces.Haec de argumento. Capjta autem eius libri videntur mihi in ii. de officiis expressa & adumbrata esse,verbis no omnino paucis,sed tamen in compedium veluti quoddam redactis.Cum enim sic dixisset eo loco Cicero.Nunc dicamus de gloria: quanquam ea quoque

de re duo sunt nostri libri. Addit,sia attingamus,inquit, Et po

173쪽

. stea. summa igitur 3e perfecta gloria costat ex tribus his,& quae sequuntur,vsque ad tractationem de beneficentia & liberalitate. Haec de argumento & capitibus librom. Tractationis autem genus dialogum fuisse ipse etiam significat lib. xvi. ad Att. De gloria inquit misi tibi Custodies igitur,ut soles: sed notentur

eclogarii,quos Saluius bonos auditores nactus,in conuiuio duntaxat legat. mihi valde placent: mallem tibi. Sed in hoc loco quoque,etsi exemplaria in omnibus ferme consciatiant , vide dum tamen esse puto,an ita sit distinguendum. Notentur ecligarii,quos Saluius bonos auditores nactus in conuiuio, dum . xat legat: ut videlicet Saluium bonos tantum velit legere eclo garios,malos relinquere.

Hic situs est J Versus sunt ex Homeri Iliad. . . Oppidorum appellationem. J D escriptum ex Paullo, qu i Festum

Pompeium in compendium redegerata 'Is ita scribit lib. x iir. Oppidorum originem optime refert Cicero lib. I. de gloria, eamq; appellationem usili patione appellatam esse existimat, quod opem darent, adiiciens, ut imitetur ineptias Stoicorum. De re ipsa autem sic scribit Isidprus lib.xv. cap. I I. oppidu quidam ab oppositione murorum dixerunt, alii ab opibus reconis dendis,eo quod sit munitum,alii quod sibi in eo conuentus habitantium opem det mutuam contra hostem. Nam primum homineS tanquam nudi, & inermes nec contra bella, haec praesidia habebant, nec receptacula frigoris, S caloris, nec ipsi inter se homines ab hominibus satis erant tuti. Tandem naturali selemtia speluncis siluestribusq; tegumentis tuguria sibi,& casas vi guttis arundinibusq; contexuerunt, quo esset vita tutior, ne his qui nocere possent,aditus esset. Haec est origo oppidorum: quae Quod opem darent idcirco oppida nominata dixerunt. Haec Isidorus auctor non omnino contemnendus. Hoc aute multo nobilior Pomponius iurisconsultus libro singularium de tacitis Gilei commissis,sicut extat lege ccxxxix. D. uerb.& rerum signi f. oppidum sic scribit. Oppidum ab ope dicitur, quod eius rei

causa n inelaia sint constituta.

Qho incolume J Ex Carisio INCOLUM E autem non i N C O L V MI, secunda vocali non tertia.

174쪽

In librum de eonsolatione

me adnot/t igoiuus,naeminitIUsterca Cicero lib. i , Tusc. luist. Haec quidem vita mors est, inquit,quam lanaentari possem, sit liberet. A.Sa. tis tu quidem in coniblatione es lamentatus, &quae sequuntur. Item lib. x II. Attic. Quod hoc incerore recreari vis, facis ut omnia . sed me mihi non de fletu telfris es: nihil enim de moerore minuendo scriptum ab ullo est, quod ego non domitus legerim :. sed omnem cons

lationem vincit dolor. Quinepam feci quod proiecto ante monemo, ut ipse me per litteras consolarer.quem librum ad te inivom, si descripserint librarii. affirmo tibi nulla mn sic lationem esse talem. Nimirum cum mors Tulliae filiae acerbitatem ei at- Lilisset incredibilem,hoc libro seipsum est consolatus. Consolati autem fuerunt eum alij quoq;: ut Seria ius Sulpicius lib. iii r. ad Famil ut M. Brutus lib.epistolarum ad Brutum, ut Caesar il se,&soriasiis Hirtius. Quod autem Attico scribit consolati nem talem esse nullam, nimirum ad illud, mea quidem sententia respicit, quod ita expressit lib. I ii r. Q. Sunt qui unum officium consolantis putent malum illud omnino no esse,ut Cleanthi placet: sint qui non magnum malum, ut Peripatetici: sunt qui abducunt a malis ad bona ut Epicurus: sunt qui satis putat ostendere nihil inopinati accidisse,nihil mali. Chrysippus autecaput esse censet in cosolando,detrahere illam opinionem modirenti si se ossicio fungi putet iusto atque debito. Sunt etiam qui haec omnia genera consolandi colligunt: alius enim alio modo

mouetur, ut fere nos omnia in consolationem una coniecimus. Praten inai in tumore animus,&omnis in eo tetabatur curatio.

Hoc I; adeo illud est quod eidem Attico deinceps ita scribit libro eodem. Omnia scripta doctissimorum hominum quaecunqtie sunt in eam sententiam, non legi selum, quod ipsuin erat fortis aegroti, accipere medicinam, sed in mea etiam scripta traustuli, quod certe afflicti & fracti animi non filii. Crantorem sequorJ Ex Plinii praefatione hoc desumptum est, quo quidem fragmento M. Cicero φrofiteri videtur se in libris de repub. Platonem, in de ossiciis Panaetiit,sic in hoc libro Cran

torem

175쪽

torem imitari,sicut ibidem ait Plinius,& admonet sigonius ex Hieronymo in epitaphio Nepotiani. Intelligit autem Crantoris illum de luctu librum: quem inter ipsius libros maxime laudari scribit Diogenes Laertius. De quo etiam ipse Cicero in Lucullo ita habet. legimus omnes Crantoris veteris Academi-ei,de luctu,est enim non magnus verum aureolus,&,ut Panstius Tuberoni praecipit,ad uerbum ediscendus libellus. Eundem librum , in extremo Tusculanae primae cori solationem Crantoris

uocat,ex mqtie nonnulla adsert. Et certe non Crantoris modo,

quanquam huius quidem praecipue, sed & omnium uirorum doctorum qui essent in eam sententiam, omnia in hunc se librum contulisse profitetur lib. xii. Att. epistola longissima. Quantum autem hoc genere medicinet profecerit,scribit Attico paulli, post, non se rinitere. Idcirco nati sinus J Ex Lactantio lib. r i r. ca.xv I II. Sed cum bis illic ea sententia recitetur, priorem locum in consormando fragmento sequi maluimus. Sic enim ibi Lactantius. Quae ignorantia, inquit,effecit, ut quosdam dicere non puderet idcirco nos esse natos, ut scelerum poenas lueremus. Infra autem declaras,veluti quem his dictis significaret,ait. Quid Ciceroni,faciemus, qui cum in principio consblationis suae dixisset, luendo rum scelerum causa nasci homines, &c. Eande sententiam alijsetia verbis ita extulisse videtur Augustinus lib. xxi I. civit. cap. xxii. Si paucis, inquit ille, diuinitus datum est verae philosophis contra miserias huius vitae unicum auxilium , satis & hinc apparet humanum genus ad tuendas miseriarum poenas esse damnatum. Praesertim si pro, Damnatum, Natum, legatur. Quam primum mori, tanquam ex incendio sugere fortu I Vetus Tibri Lactantij, quos aut ego viderim,a. it Fr.Petrarcha lib. I. epist. rerum senilium vidisse se significat, legunt in Α Ν

PRIMUM TANQUAM EX INCENDIO EFFUGERE FORTUNAE. Recetiores RV Λ M P RIM V MMORI, TAN UAM EX INCENDIO EFFUGERE VIOLENTIAM F Ο R TUNAE. Sigonius recentiorum lectionem sequi videtur. Addit solum,E T, M ORI

ET TANQUAM &c. Ego. QVAM PRIMUM, MORI, ET TANQUAM EX INCENDIO EFFUGERE FORTUN E. Retineo videlicet verbum, MOR I,cum particula ET, ex libris posterioribus,tollo autem verta VI LEN.

176쪽

IN FRAG. DE CONSO L. M

L E N TIAE, quod etsi Plinius lib. vi t. cap. xL. natur.ihistor. tribuat sortunae, tamen hoc quidem in loco abest a vetiimoi bus exemplaribus. Adducor ad omnia verbis ipsius Lactantis, quae ibi sequuntur, dum significat Ciceronem integram ipsam

Sileni sententiam,quam ibidem refert,vsurpasse, de suo autem prsterea nonnihil adiecisse,ut ornaret.Neque enim sine verbo, Mori,integra esset Sileni sententia, & ornatus, detracto verbo Violetiae magis est minusq; affectatus. Sic sit pra inor in Clodiu,& Curionem,Quo ex iudicio, velut ex incedimnudus diiugit. Eadem Sileni seiam expressit Pli. lib. v I l. in prstatione. Animorum nulla in terris I Totus locus desumptus ex sustulana prima vi indicat ipse Sigonius. Eius fragmenti etiam principium vide apud Lactantium libro de ira dei. cap.x. Extremum Iib. I. cap. v. diuinarum institutionum. Sed Cicero, & Lactantius variant in quibusdam. Nam quod apud Ciceronem est, E X

TERRA NATUM ATQUE FI CTVM Lactantius legit, ATQUE FACTUM. Quod illic , NIHI I NE AUT HUMIDUM QUIDEM AUT FI EBILE: hic. N IHIL QIE H QII DUM A V T FLABILE. Quod illic , Hi S ENIM IN NArVRIS NIHIL EST:hic HIS ENIM IN NATUM NIHIL IN EST. Ibi, QUOD ETIAM PLURA. hic O ET PLVRA. Ibi , NEC INVENIETUR UNQUAM . hie NEC ENIM lNVENIUNTUR V N O VA M. Ibi. OMNIA SENTIENS ET MOV ENS, hic , OMNIA SENTIENS ET OMNIA MOVENS.

Et eorum,in νrbibus J Sic lego ex meo I actantio. Nam alij legunt, IN EORUM URBIBUS. sententia ipsa prorsus. non solum verbis comutatis. Neque enim E O R V M,ad,V R-B E S, quod proximum est,sed ad,T E M P L A, quod est paullo

remotius retcrendum est. Ex eodem quoque meo Lactantioni

Da, pro ASSENTI A M. lego ASSENTIAM V R. Illud profecto fuit J Suspicor de mendo. Neq; enim satis intelligi potest qua de re Ioquatur. Nam si de Tullia, in eo quidem nec genus seruauit feminae conii eniens,cum neutro uter tur,nec tempus aut personam cum illo tepore aut persona congruentem, quam infra usurpat de eadem Tullia verba faciens. Huic idem honos, inquit,certe dicandus est. Neq: enim aut ibi

177쪽

dem, Huic dicandus est: hic autem, Illud profecto suit. Itaquem de hoc uniuerso loco attentius cogitaui, sic iudico, aut abundare totum hoc , ILLUD PRO FE CTO FUIT, aut i gendum esse, SICUT PROFECTO FUIT, aut vero ab auctore ipso ita fuisse repositu, ut tribus propositis periodi inc-bris,a particula, SI, incipientibus,& in, F V IT, desinentibu quarto ipsis membro periodus, per verbum, E S L clauderetur, ad hunc aliquem consimilem modum. RV o D Si v L LV MVNQUAM ANIMAL CONSE CRANDUM FUIT, SI CVI ETIAM DIVINITA TlS ODINIO TRIBUENDA, HOMINI EX HOMINE PROFECTO, FUIT, SI CADMI, AUT AMPHl TRYONIS PROGENIES, AVT TYNDARI IN COELUM TOLLENDA FAMA FUIT, HUIC IDEM

HONOS CERTE DICANDUS ES T. Praeterea, ante cum de Cadmi, & Amphitryonis, & Tyndari progenie mecum considero,deducor sensim cogitatione ad illuni lucri huic, ut mihi quidem videtur, persimilem, quem idem libro. I. quaestionum scriptum reliquit, ubi ita loquitur. unum illud insitum erat priscis illis,quos Castos appellat Ennius,esse in morte senis sana, neque excessu vitae sic deleri hominem, ut funditus interiret : idque cum multis alijs rebus, tum e pontificio iure,& csr montis sepulchrorum intelligi licet: quas maximis ingenijs pretditi,nec tanta cura coluissent,nec violatas tam inexpiabili religione finxissent,nisii hssistet in eorum mentibus,mortem non interitum esse omnia tollentem atque delentem, sed quanda quasi migrationem,commutationemq; vitae,quae in claris viris,& seminis dux in coelum soleret esse, in ceteri, humi retineretur, α permaneret tamen. Ex hoc & nostrorum opinione, Romulus in coelo cum dijs genitalibus aeuum Degit, ut famae assentiens dixit Ennius: & apud Graecos, indeque perlapsus ad nos, & usque ad Oceanum Hercules, tantus &tam praesens habetur deus. Hinc Liber Semele natus, eadcinq; fanaae celebritate Tyndaridae fratres qui non modo adiutores in proeliis victoriae populi Ro.sed etiam nunc ij fuisse perhibentur. uid λ Ino Cadmi filia nonne Leucothea nominata a Grae. cis, Mariata habetur a nostrisλ quid Z totum prope coelum,ne plares persequar,notine humano genere comi letum est e s: Ado'vio m omnIum minatium conjectabod De ea re plenus i

178쪽

lib. xi I. epistolarum ad Atticum,cuius libri locos omnes referre hoc tempore non est necesse. Vinis suffecerit. Habeo, inquit ille, nonnullos ex ijs, quos nunc lectito, auctores, qui dicunt id fieri oportere, quod saepe tecum egi,& quod a te approbari volo , de fano illo dico , de quo quantum me a s velim cogites, Equidem neque de genere dubito. Placet enim mihi Cluatij: neque de re , statutum est enim . de loco nonnunquam. Velim igitur cogites. Ego quantum his temporibus eruditis fieri ppiterit, profecto illam consecrabo omni genere monimentorum ab omnium ingenijs scriptorum Graecorii,& Latinorum: quae res forsitan sit refricatura vulnus meum, sed iam quasi voto quodam,& promisso me teneri puto, longumque illud tempus cum no em,magis me mouet quam hoc exiguum, qliod mihi tamen nimium Iongum videtur. Haec ibi. Cetera de fano vide alibi Iubro eodem hoc istoxi I. Vnum ex verbis recitatis adnotandum esti Cum inquit Cicero, quantum his temporibus eruditis fieri poterit,manifeste respicit ad illud rit. de repub. ubi de Romuli consecratione disputans,inquit. Doctis iam hominibus ac teporibus ipsis eruditis ad fingendum vix quidquam filisse loci. Eundem cursum in coelum patere 3 Ita meus Lactantius. Prius erat .iINDE CURSUM . . Psam vitiis ct sceleribus contaminato I Ad eandem hanc sententiam idem iste Lactantius, qui fragmenti est auctor, respicit

lib.vi I. cap. x. in fine. Atque adeo respicit etiam ipse Cicero I.Tusc. sic scribens. Socrates disseruit duas esse vias, duplicesq:

Cursius animorum e corpore excedentium . nam qui se humanis

vitiis contaminassent,& se totos libidinibus dedissent, quibus caecati velut domesticis vitiis atque flagitiis se inquinasi ent,vel in repub.violanda fraudes inexpiabiles cocepissent, iis devium quoddam iter esse seclusum a concilio deorum:qui autem se integros,castosque seruauissent, quibusque fuisset minima cu corporibus contagio seque ab his semper seuocas Ent,essentque in corporibus humanis vitam imitati deorum, his ad illos, a quia hus essent profecti,reditum facilem patere. Cum igitur in hoc fragmento dicit, sapientis,non unum omnibus cursum propositum esse arbitrari, Socratem hunc istu intelligit,cuius illa sunt in Tusculana ex Phaedone Platonis translata. Quo quidem in lo

179쪽

AN DR. PATRICII

castos autem animos I Sic Lactantius lib. ro. cap. xl x. Facili lapsu J Sic Vergilius alii. Aeneid. Et labere pennis. sic ipse in Mario, Pr petibus pennis lapsuque volantem. Ad naturam sui Iimilem.JRespicit co idem Lactatius lib. vir.

cap. v III. in fine.

Cedo en manum tollo 2 Quid Psi, ET MANVM TOLLO. Immo sic legisse videtur Petrarcha,ut est lib. um .senilium ro

rum epist. I.

In librum de suis consiliis.

Ic liber, etsi aliter quidam existimare videntur, a libro de suis temporibus ditarebat, qui ιvt postea videbimus, scriptus fuit versibus,cuexpositio siuoruin consiliorum seluta nunieris oratione perscripta esset, ut ex fragmento tyso constat. Inscriptus autem fuit liber vel de si iis conlilijs, ut Boethus,vel expositio suoru consiliorum,ut A gustinus, & Asconius Pedianus memorant. Ac Boethi quidem,& Augustini infra referemus. Asconius autem initio statim ex positionis suae in orationem in toga candida sic habet. Aut C. Caesaris, inquit, aut M.Crassi domum significat. etenim acerrimi hi ac potentissimi fuerunt Ciceronis refragatores, cum petijt consulatum: quod eius in dies ciuilem crescere dignitatem animaduertebant. & hoc j se, inquit, Cicero in expositionem suorum consiliorum significat.Mihi autem ad eius quoque libri inscriptionem alludere videtur Cicero ipse,cum sic loquitur. I. Phili p. initio. Antequam de repub. P.C. dicam ea,quae dicenda hoc tempore arbitror,exponam vobis breuiter costium N profectionis,& reuersionis meae. Et item. Expositi prosectionis consilium, reuersionis exponam. Et in ea pro Sextio. Exponam enim hodierno die iudices omnem uitionem facti, & consilii mei. Quo etiam, & Asconius in argumento. II. Verri videtur respexisse. Sed ut aliquam J Ex Boetho, & Augustino desumptiim ha-

mentum, quorum uterquetjὼem verbis utitur in recitando. Et Augultinus quidem sic lib. v. contra Ital. Pelag. cap. IIII.

Aures quoque hominis quomodo ei de libidine loquitur su

180쪽

deres mirenisti,&erexisti eius vetustissilivina ridem, sed plane

gloriossimum titulum,commemorans,quod in expositione cosi horum suorum Tullius posuit. quia cum vinolenti adolescentes Acc. Boethus autem sic lib.viI. de musica cap. i.Tantasuit musicae diligentia , ut eam animos quoque obtinere arbitrarentur.

vulgatum quippe est,quam qpe iracundias cantilena rc presserit,quam multa vel tu corporum,uel in animorum assectionibus miranda perfecerit. Cui enim est illud ignotum, quod Pythagoras ebrium adolescentem Tauromi nitanum, sub Phrygij modi sono incitatum, spondaeo succinente reddiderit mitiorem,&sui compotem. nam cum scortum in rivalis domo esset clausum, atque ille furens domum vellet amburere, cumque Pythagoras stellarum cursus ut ei mos nocturnus erat inspiceret, ubi intellexit isno Phrygi j modi incitatum, multis amicorum admoni tionibus a facinore noluisse desistere, mutari modum prscepit. atque ita furentis animum adolescentis ad statu mentis pacatissime temperauit. od scilicet M. Tullius commemorat in eo libro quem de consilijs suis coposuit,aliter quidem,sed hoc modo. Sed ut aliqua similitudine,'ec. In extremo autem fragmento sic legut libri Boethi, GRAVITATE CANENTI S. II. I. ORUM FURENTEM PETULANTIAM CONSEDASSE. Sed ego ex Augustino repetere malui. De essica citate sane variorum canendi modorum, haec ex Ciceronis lib. de diuinatione primo adferre libuit. Fit,ait infrater,saepe V cum grauitate,& cantibus, ut peti antur animi vehementius. Et paullo post ibidem,esse, idem inquit, qui seno quodam vocum, & Phrygijs cantibus incitentur. Vnde M. ipse in ii. de legibus ita habet: Assentior Platoni, nihil tam facile in animo ten ros atq; molles influere,quam varios canendi sonos,quorum diaei vix potest quanta sit vis in utranque partem. namque & inciatat languentes, & laguefacit excitatos, & tum remittit animos, tum contrahit, ciuitatum; hoc multarum in Cretcia interluit, antiquum vocum seruare modum: quarum mores lapsi ad moulitiem pariter sunt immutati cum cantibus, aut hac dulcedine corruptelaque deprauati, ut quidam putant: aut cum seueritas eorum ob alia vitia cecidissset,lum fuit in auribus animisq; mutatis etiam hinc mutationi locus. Quamobrem ille quidem sapientissimus Graeciae vir, longeque doctissimus valde hanc labem veretur: negat enim mutari posse musicas legerisine mutatione

SEARCH

MENU NAVIGATION