M. Tullii Ciceronis Fragmentorum tomi 4. cum Andreae Patricii Striceconis adnotationibus

발행: 1565년

분량: 496페이지

출처: archive.org

분류: 로마

51쪽

ratio per se conuelleret, tum auictoritas sane eruditissimi anti stitis,Ant.Aus 'stini, Ilerdς Episcopi,prorsus eam exemit; qui, ut in posterioribtis sitis scholi sadnotauit Sigonius, prinΑ VVN iCVLVS, legit acutissuna nixus coniecit ira, A TE BOC L ' S. Quod cu ita sit,ut mimine huc respexisse videatur Asconius facile ausus sum opinionem quidem illam abijcere, Ciceronis autem contextui superius nouum fragmentum a dijcere.

In tertium locum esse subiectum J Sic habet Asconius, nec ma-ina admodum causa est, cur debeat immutari. Subijci enim eaicuntur,quae pro alio substituuntur. Vnde dixit Cicero in Oratore. Mutata esse verba,in quibus pro verbo proprio subijcitur aliud, quod idem tignificet, si aptum ex re aliqua consequenti. Vnde subi jci testamenta dixit idem. x Ili I. Philipp. & subie- .ctorem testamentorum. 1 r. in Catilinam,& subijcere aes pro auro, dixit iurisconsultus lege. xxxvi. D. pigneralitia actione. Ritoniam autem, lusita subijci dicuntur, ea vel per fraudem fere, & dolum malum supponi. vel certe peiora pro melioribus subliitui videntur,existimaui olim hoc loco,quo quidem bene, ficium suum in Antonis' praedicat M. Cicero, honestiore ip-stim vocabulo usium fuissh,& subiectum potius, quam subiectuini dixisse. Nunc autem attentius mihi cogitanti, videtur usitata lectio illud continere, quod, & ingenio oratoris demonstrando congruentius est, & incessendς turpitudini ac vilitati Antonij accommodatius.simul enim cum exprobratioe sui beneficij acriter mordet orator Antonium, quem non tam subiectum, videlicet simpliciter in alterius locum lectum,c si e dicit,sed subiectum,id autem est, ut ego interpretor, deteriorem pro melioribus subititutum. inade est illud Asconij in extremo commentarij. III. Verrinae. in Curtius, inquit, iudex quaestionis subsortiebatur in locum reiectorum, quos Verres rectem erat, improbos iudices, quibus ad venales sententias serendas ultimo die subiectis uteretur. I acile autem,inquit, pro veris iudicibus improbi supponi poterant, volente hoc iudice quaestionis,&c. Et mox, explicans verba Cicerois, illa,Cuius mihi copia quam

largissime factam opportebat, inquit, Quae scilicet non fieret, pro vobis alij subijceretur. Quale erat item illud,quod I O.

comes TARNou Ius noster,uir domi,&belli clarissimus,dicere solebat, in ludo ales *pe, propter testerae inopia, rapulum

52쪽

sub ij ci solere , cum de naret,in masistratibus creandis, indignissimos homines,dignorum loca virorum Apenumero occupare. Quod si cui ita a nobis hoc tempore expositu minus placuerit, is per me quidem SVBLECTVM, pro S V BIEC T V M reponere poterit. Omnino enim in eodem verbo Liuium quoque error sin illis in quibusdam libris occupauit. Locus est lib. xxi It . ubi de dictatura Buteonis. Ita, inquit, in demortuorum locum subiecturum, ut ordo ordini, non homo liminini praelatus videretur. Quo quidem tu loco libri quidam logunt per mendum, stibiecturum. Et nonnullos item Ciceronis libros in verbo eiusde generis error persimilis. Nam in ea pro Sex. Roscio ubi libri boni, Qui ex senatii in hoc cosilium delecti estis,habent illi deprauati legunt, Deiecti estis. Legi enim. e deligi,& seligi,& sublegi dicuntur, tum magistratus,tum senatus,tum itidices,tum milites, Unde lecti,delecti, selecti, subiecti dictitur. Ex quo sit,ut magnopere verear ne in L. Proponebat tir D. de iudicijs,menda etiam eadem, ipsos quoq; Florentino, libros,inuaserit,ubi Alphenus iuris consillius legionem eandem haberi ait ex qua multi decessissent, si modo in cortina lo-ς unci alii lubiecti cilenti videndum enim esse puto, ne,Subiecti pro Subiecti,legendum sit. ἐ

ficari tradit Asconius, qui in Hispaniam timi missus, ibi perierat. Quod autem hic dicit, neruos incidere ciuium R. supra dixit explicatius, caedem facere optimatum. IpsanI autem rationem loquendi sumpsisse videtur a C. Graccho, qui iudicinadequites translatis, neruos se incidis te senatorii ordinis iactitabat. Eadem autem ustis est idcin Cicero prima A cadem. Zeno, inquit nullo modo is erat,qui neruos virtutis inciderit. Alioqui in ea pro Flacco, neruos concidere dixit. .

. In r ub. sicas distringere. J Alias est. IN R E P V B. Putaui rectius legi. IN REM P VB. Hoc ita quidem olita per meipsit in se micabar, nunc autem per uiceronem certissime statuo. Is ita habet in libro de petitione consulatus. O uis reperiri ta improbus,inquit,ciuis potest qui velit uno suffragio duas in rempub. sicas distringere Quo quidem ex Q Ciceronis loco facile intelligitur, id quod etiam Pedianus scribit esse manifestuna,per duas sicas, Antonium& Catilinam significari. In

53쪽

Α N D R. PATRICII

In orationem pro Q Gallio.

Os TER Ius hanc orationem fuisse habitam oratione in toga,Asconius ide testatur,quem citat Sigonius, eodemq: illo in loco, in con mentario videlicet orationis in toga, fere in medio. Fuit autem is Gallius, qui antea quoq; -- Callidium M. c allidij oratoris patrem re-Petundarum,ut opinor, accusarat. Asconitis in i I. verr. Idem

videtur Cornelij iudicium praetor exercuisse. Asconius idem. Vt clamor. 3 Ex Aquila,& Quinctiliano lib. v III. cap. III. Quos utrosque conferre necesse est ad fragmentum recte conformandum.Nani ab utroque separatim coci se nescio quomodo recitatur. Aquila plenius recitat, sed, pro, POTATION E , habet POTIONE, & omittit verbum, IM M V N D A, quod utrunque Quinctilianus corrigit. An ista seuera. J Ex Quinct. lib. xi. cap. vltimo propius finem. Persuadendi vis,inquit,asseueratione costat,quae interim

plus ipsis probationibus valet. An ista,inquit Callidio Cicero, si vera essent, sic a se dicerentur λ- Tu istuc M. Callidi. J Praeter Ciceronem , ex QSinctiliano etiam lib. xi.& eodem illo loco,quem proxime recitaui,& paullo ante,extremum eius fragmenti peti potest.Hunc autem Callidium Gallij fuisse accusatorem,etiam Sigonius admonuit: cui subtilitatem tribuit Quinct. lib.xii. cap. x. N in Bruto a Cicerone, dulcis potius orator quam vehemens appellatur. Dixisse autem illum pro domo Ciceronis, scribit Quinct. lib. X. cap.r. affuisse autem Miloni, notat Asconius in argumento. Festus dictione Suses,profert fragmentum ex ipsius oration.

In orationem de L. Othone .

V Μ eam orationem, editu ne superiore, inter eas retulissem, quas praeter nominis relictum vestigium prorsus interiisse existimabam,tum illa me una re magnopere collabar, quod ex optimis plerisque scriptoribus, quorum tum locos atque sententias adducatam,tam de ita porri

54쪽

Pore,quam de argumento,&clesiaccessu ipsis e re constare posse videretur. Nuc ex posteriore editione Sigonij, quoniat ad veterein meam laetitiam,vla etiam voluptas recens accessit deni luo,qtiod ipsius qualecunque tandem fragmentum possumus demonstrare, ipsam quidem ex deperditarum prorsus orationum ordine excini, in em: aliquanto illustriore sedecollocaui. Ea uero quet praefatus de illa olim sui, hoc fere in loco

denuo commemorare volui.

Principio de Othone ipso, hanc esse inter scriptores disserentiam video. Cum enim is L. Roscius Otho trib. pl. & esset, de diceretur, a Plutarcho tamen,in vita Ciceronis,pro L. Marcus, a Velleio autem, lib. t r. vi quidam libri habent,pro L. Roscio, Horoscius, ab Asconio vero,in extremo Cometianae primae,pro tribuno consul dicitur. Est autem quoque praeterea ex recentioribus scriptor non ineruditus,& certe diligentissimus, qui tam in nomine,quam in magistratu huius Othonis estucis natus esse videtur. Cum enim ab alijs hunc isturn Roscium,ut a Liuio & Dione,ab alijs Othonein,ut a Plutarcho & Horatio &Iuuenali, uidet nominari, non uidetur se explicare satis,ut intelligat unius haec hominis duo nomina extitisse, quoriIm aIt rum nomen proprie appellant grammatici, cognomen a It rum . Idem autem Plutarchum sentire existimat, aetore hunc, non consuIem,neque tribunum fuisse.QSi mihi lapsius hominis ex mendoso Plutarchi Iibro natus esse videtur. Cum enim in

correctis Plutarchi libris legatur ilIe Iegisse

videtur πραiτωρ μάρκος Ad de nomine quidem eius docare nos possunt, cum ceteri passim historici, tum virus interea Asconius,qui eodem illo loco, quo in mammarii ipsius allucinatur,tribus illum omnibus nominibus compelIat, L. Roscium Othonem. De magistratu autem,praeter ceteros, Liuii epitomex c ix. quae tribunum pl. manifeste vocat. De oratione vero idin, locus est minime omnium abstrusus, epistola prima, lib. I r.epistolarum ad Atticum,ubi hanc tertio inter consulares orationes loco nominat. Unde etiam constat de ipsius tempore. De argumento autem eius,primum historia omnis loquitur, L. 'hunc Roscium Othonem tribummi plebis,l e sua, XI III gradus caueae proximos, equitibus in theatro assigi uilla. Cuius mitiam rei in oratione pro Muraena ita Cicero meminit. L. Otho

vir fortis,meus nectavius, equestri ordini restituit no sibima dignia

55쪽

dignitatem,sed etiam voluptatem. Itaque iis c lex, inquit, quae ad ludos pertinet,est omnium gratissima : quod honestissimo ordini cum splendore,fructus quoque iucunditatis est restitutus. Ad quam&Iuuenalis Satyra III. respiciens dixit ex persena equitum.

. Sic libitum vano,qui nos distinxit,Othoni.

Et item Saty. x IIII.

Essice semmam. Bis septem ordinibus,quam lex dignatur Othonis. Deinde cum ea lege ofissa plebs, uenientem Roscium in theatrum sibilis, & conuicio exciperet, Cicero consul, cum summa modestia,plebem in aede Bellonae increpuit, hac quide oratione quam dico de Othone. Cuius quidem successum dum idem iste,ex cuius sententia superiora tradita sunt, explicat Pluta chus, dicit reuersam in theatrum plebem,cum ipsis qtroq; equitibus , quibus Roscius erat qtram carissimus, de ipsius honoribus contendere non dubitasse. qua in re exponenda temperare mihi profecto non possum, quin uerba sinoque Plinij, quae is lib. v I r. cap.xxx. scripta reliquit,hoc in loco reseram. 4o te, inquit ille, M. Tulli,piaculo taceam λ quo ue maxime excellentem insigni praediceni Θ Quo potius quam uniuersi populi illius gentis amplissimo testimonio, e tota uita tua sic enim lego consulatus tantum operibus electis. Te dicente,legem agraria, lioc est alimenta sua,abdicauerunt tribus. Te suadente,Roscio theatralis auctori legis ignouerunt,notatasq; se discrimine sedis aequo animo tulerunt.

In oratione de proscriptorum liberis.

V I D enim crudelius , quam homines honestis parentibus ac maioribus natos I Rufrit Pnavorinus apud Gell. lib.x II L. cap. xxi i I. tolose ne M. Cicero in orat. de lege agrar. Kal. Ian. Pr dae,& manubiarum vocabula coniunxerit, it rumq: coniunctim utraque repetierit, cum fere idem significare virumque videatur. Quaerit,&ipse Gellius lib. XI II. cap. a. idem fere de fato & natura in verbis Cicere nis ex primo Antonianarum. Quiramus & no' otiosi enim videlicet

56쪽

delicet sumus de appellatione parentum ac maioriam,conium rem in hoc loco a Cicerone usurpatorum, otiose ne factum fuerit. Scribit Festus et Paullus potius lib. xiv. parentem vulgo patrem aut nutre appellari,iurisprudentes tamen dicere,auos di proauos,autasque&proauias parentum nomine appellari. Adseramus igitur ex libris iurisconsultorum aliquid,ad quos aristo relegamur. Locus est Paulli iuriscoruin lege x. uersis P rentes, D.de gradib. affinit. is ita habet. Parentes usq; ad ubrauum apud Rom. proprio vocabulo nominantur. Vlteriores, qui non habent speciale nomen aiores appellantur.Sicutite Seruius in illud vii I. Aeneid. Laetiq; minores, norum vocabulum usurpari ait,ubi graduum nomen deficit. Quod si est,ut

est,plane Cicero non ornatus tantum,aut numeri melioris ca

Lausurpauit, ut PARENTIBUS AC MAIORIBUS,

diceret,sed ut duas res duobus uocabulis exprimeret. Parentum enim nomine significauit ascendentes usque ad tritauum, maiorum autem,ascendentes ipses ultra tritatium. Haec ita dixisse satis erat, nisi meminissem quibusdam eruditis ipsis uiris, de Ioco Paulli recitato, secus aliquando fuisse uisum, quos nos de loco superiore ita uerba facientes audiuimus, ut Paulli sententiam aliam esse,quam diximus, vellent ostendere. Dicunt. ex animo ne an de industria,Paullum non ita sentire,nec ita loqui,ut parentum appellationem ad tritauum tantum exledat. Sed ita,ut indicet ascendentium propria dispecialia nomina ad tritatium tantum reperiri, dicique, & patrem, & auum, de

proauum,& abavum,& atauum,& tritauum:deinceps autem dici communi iam nomine,&esse omnes,maiores. inam eorum

expositionem cum manifesto refellat Pomponius apud Vlpi num in lege iri de in ius vocado,qui aperte omnes veteres existimasse resere,parentes usque ad tritauum appellari: superiores autem,maiores dici: tum ipsa etiam illa Paulli verba,quae attulimus,si legantur attentius,redarguunt. Sic enim habet. Ultriores,qui non habent speciale nomen, maiores appellatur. Nsi vera esset illa,quam adferunt, eorum expositio, dicere sanPaullus debuit praecisti Vlteriores non habet speciale nomen,& non luemadmodum dicit, Ulteriores qui non habet. Quod si,ut fingimus ic dixisset, superflua erant quae cosequuntur, aut ad eum modum certe efferenda. Sed maiores appellantur.Nucaute ex iis quidem verbis,ut leguntur in omnibus exemplas ribus,

57쪽

ribus,Ulteriores,qui no habent speciala nomen, maiores a etantur, illud consequitur, ouod est nostrae inte pretationi consentaneum, illorum aduersum. Ergo qui citeriores sunt, & no. men habent speciale, parentes appellantur. Addidi ad finem

eius fragmenti ex Quinctiliano illud, SED ITA LEGI

BVS SΣLLAE. &c. Sic enim Quinctilianus lib. x r. cap. r. Asellienda est in plerisque alio colore asperitas orationis, ut Cicero de proscriptorum liberis fecit. Ruid enim crudelius, qua homines,&c. Itaque durum id esse summus ille tractandorum animorum artifex confitetur sed ita legibus Syllae contineri statum ciuitatis affirmat,ut his silutis stare ipsa non possit. Et certe ad explicandam sententiam de molliedo,necessarium Quinctiliano fuit hoc additamentum adiungere, ex eodem Cicerone,in qu, rationem molliendet orationis demonstraret.

In orationem contra concionem ,

in Metelli.

vin ego de hac oratione dicam inius hypothesim clegater proposuit sigonius. Pragmenta autem ita pauca, ita etiam parua sunt,ut in dustriae nostrae locus in ijs explicandis esse non possitὸ Nisi sorte aut illud significandum nunc est, quod alio loco copiosius exponemus, i cum illum, Percussisti autem me de oratione prolata, qui locus est ex. III. libro epistolarum ad Atticum,epiitola Tu quidem, ad hanc orationem vix pertinere, ad illam in Clodium,& Curionem magis spectare videri: quod ante nos etiam adnotauit Paullus Manutius,in eruditissimis suis in eas epistolas commentarijs. Aut quoniam in re litteraria liberas omnium sententias este oporteto illud etiam obiter admonendurn, quod existimo hanc Orationem eandem esse cum illa, quam de suo consillam

Ciceronem habuisse significat Plutarchus in vita Crassi, dimisia scribit. In illa, inquit, oratione, quam de suo consulatu habuit Cicero,Crassum ad se noctu venisse refert,epistolam a C tilina missam tenentem, qua illum quasi conscium ad firmandam coniurationem hortabatur. Atq; hac de causa semper in

58쪽

posterum Ciceronis inimicus Crassus est habitus. De qua re tota sic existimo. Mos erat in deponendis magistratibus,concionem haberi ab eo, qui deponebat. eius rei pote state priuatus fuit Cicero a Metello trib. pl. quod utrunque ipse lib.v. epist.

Din. significat: sed iurare tamen permissus cum esset,unum hoc simulatus se facturum esse, quod permitteretur, iurauit verissiainum pulcherimiamque iusiurandum, remp. atque urbem Romam sua unius opera esse saluam , sicut loquitur in oratione in Pisonem sub initium,de quo etia in ea pro Sylla ita habet. Ad stote omnes animis,qui adestis corporibus,&c. Ego consul,cum exercitus perditorum ciuium clandestino scelere conflatus crudelissimum, & luctuosissimum exititura patrii conflauisset,cum ad occasum,&c. meis consilijs,meis laboribus, mei capitis periculis,sine tumultu,sine delectu, sine&c. incensione urbem, in . ternitione ciues,vastitate Italiam, interitu remp. liberaui.Ego vitam omnium ciuium,statum orbis terrς, bem hanc den ique

sedem omnium nostrum, arce regum ac nationum eXterarum,

lumen gentium,domicilium imperij,quinque hominum amentium ac perditorum poena, redemi. Et mox. An me existimam haec iniuratum in iudicio non esse dicturum,quq iuratus in maxima concioue dixissem e Et apertius, sicut dixi, in ea in Pisb-neni. Ego cum in concione abiens magistram,dicere a trib. pl. probiberer quae constitueram,cumque is mihi tantummodo, ut iurarem, permitteret; sine ulla dubitatione iuraui,rempub.a que hanc urbem mea unius opera esse saluam. Mihi populus Rom. uniuersus illa in concione non unius diei gratulationem, sed aeternitatem immortalitatemq; donauit, cum meum iu siti-randum tale atque tantum iuratus ipse una voce,& consensu approbauit. Intelligendum est igitur,orationem de sto consilla -m,aut iusiurandum fortassis fuisse,quo simul etiam Metelli concioni respondebat: aut certe,si ita libet Metellinam ab hac decoras alatu separare, de Metellina dicendum, ut ali; ante me v luerunt , de hac de consulatu suo, existimandum eam fortassis eJe,quam, cum meditatam iam habuisset, etiam pro concione, nisi a Metello prohibitus fuisset,iuerat habiturus,cuius, ut Opinor stagmentum unum ex Nonio descriptum, in serius expo

nemus,

Permulta atq; recreata.J In meo Prisc. QUOD PERMULSA. iudicabantur J De coniuratis loquitur.

59쪽

In orationem de suo consulatu.

E hae orationeqiis sit mea sentetia ,dixi in ea, iam quam proxime exposui. unum addo: epistolam,qua a Catilina fuisse Pluta ait in vita Cra si, eandem in vita Cicerohis vocat ἀδωποτον. Catilinam enim Romae tunc fuisse ait. certe missam fuisse ad Crassum ab aliquo ex coni ratis,etiam Dio assentitur. Sed haec alio pertinent. rum luxuries fortunata cras peperit.J Nonius in dict.Census,exponens neutro genere etiam id vocabulum usurpari, adducit haec verba ex Ciceronis consiliatu. De libris consulatus, dicemus copiosius in tomo quarto.Summa est,Ciceronem,prq-ter hac orationem,cuius Plutavi saperius dixi,meminit,& Grε- cum commetarium cripsisse tres libros versibus Latinis de suo consulatii,& quidem,ut ibi constabit, versibus heroicis. Hoc igitur fragmentum aut deprauatum est, si ad toros de consulatu pertinet: cum enim habeat similitudinem neroici, non est heroicum: au si non est deprauatum,ad hanc est orationem, mea sententia,reserendum . de qua re lector iudicet.

In orationem in Clodiu & Curionem.

A N c orationem non muIto post ipsam CI dit,in iudicio de sacris Bonae deae violatis, a solutionem,habitam fuisse existimo, id est, ut

ego puto, idibus ipsis Maij. M. Messalla, & M.

Pisbiae coss. cum Cisdius quidem paullo ante initum ab iis consulatum misi et absolutus. Liquent omnia pene ex epistola,Ougris ex me,lib. I. ad Att. Sic enim scribit Cicero eo in loco.Nam,ut idibus Maii in senatum couenimu rogatus ego sententiam,nmita dixi de summa rep. atque ille locus inductus est a me diuinitus,ne una plaga accepta patres conscripti conciderent, ne deficerent. vulnus esse

eiusmodi,quod mihi neque dissimilandum,neque pertimescendum videretur,ne aut ignorando millissimi iudicahemur' bis absblutum esse Lentulum.bis Catilinam,hunc tertium iam esse a iudi-

60쪽

a iudicibus in remp. immissum. Erras Clodi &c. De hac or tione etiam illud est eadem episti,ta, itatim initio.Cum ille,ii quit, ad conciones confiigisset , in ijsque meo nomine ad inuidiam uteretur,dij immortales quas ego pugnas,& quantas strages edidi, quos impetus in Pisenem, in Curionem, in totam ibyam manum feci intomodo sum insectatus leuitatem senum, libidinem iuuentutis sspe, ita me dij iuuent, te non selum a

ctorem cosiliorum meoriam, verum etiam spectatorem pugna

m mirificam desideraui. Illud,haud paullo dissicilius est ollet

dere, quo pertineat, quod ita lib. ii l. ad Att. epistola Tu quidem,scriptum extat. spes eth ista eodem trib. pl. & inimico cos. des. λ Percusisti avicin me de oratione prolata: cui vulneri,ut scribis,medere,si potes. Scripsi equidem, olim ei iratus, quod ille prior scripserat, sed ita compresseram, ut nunquam

emanaturam putarem: quomodo exciderit, nescio : sed quia nunquam accidit, ut cum eo verbo uno concertarem, & quia scripta mihi videtur negligentius quam cetere,puto posse probari non esse meam. Sed certe huc referri locum oportere,deq; ea oratione loqui, illa facit non leuis coniectura, quod inferius

in epistola, Accepi idibus, sic loquitur idem Cicero. Sed quid

Curio λ an illam orationem non legitὶ quae unde sit prolata,nescio. Plane enim & de eadem oratione loquitur,& ijsdem pene verbis. hic autem aperte Curionem nominat. Adiuuat hanc coniecturam illa etiam altera non prorsus contemnenda,quod,

cum contra concionem Q. Metelli apud populum dixisse videatur Cicero, queri vix, de admirari potuisset de prolata. quantulum enim distat,apud populum quid dixisse, aut edidisse λ pra- sertim in illa notariorum, & actuariorum copia, qui oration*s: ipsas, dum haberentur, pernotas quasdam breuissimas excipere solebant: quibus de notis plura in adnotationibus tomi III. dicturi,sumus. Haec aut in Clodium,& Curionem cu in se. nam,ut Quinctil. lib. m. cap.rx. scribit,& ex fragineto ultimo constat, habita sit,paucis videlicet testibus,tustiore habet causam admirationis eius, de qua dixi. Q unquam ego quidem, nisi superiore coniectura niterer, in diuersam potius Opinionem concederem . nam & procliuius erat de Metello interpretari,quem ibidem dicit fuisse cos. des. quam de Curione, cu

tus,nisi forte in tribunatu Clodij, nulla ibi fuit expreissa facta mentio: & dissicile probare est,Curionem, priorem, quod ibi. dicit,

SEARCH

MENU NAVIGATION