M. Tullii Ciceronis Fragmentorum tomi 4. cum Andreae Patricii Striceconis adnotationibus

발행: 1565년

분량: 496페이지

출처: archive.org

분류: 로마

71쪽

terminationem desinentia,qua est delphin,in is quoque terminari,ut delphin & delphis. Eleusin & Eleusis. Et quidem sic, ut

Graeci scriptores terminatione,is,magis delectentur,nostri terminatione,in. Hic cum ita dixisset Priscianus, subdit. Quamuis,inquit, Cicero pro Scauro, is, etiam terminatione, Grscis quam Latinis usitatiore,uti maluerit,inquiens. C V M DARE

NOLLET ARIS, CLAM &c. Et in eadem, inquit Priscianus, ARIS UXOREM PELLICATUS DOLORE CONCITATAM. Ex cuius ratione sententiae, plane constat, ARIS nominatiuo casu, hoc quoque, ut superiore fragmento,legi oportere, sensu imperfecto, ad eum fortassis modum perficiendo . ARIS, UXOREM PELLICA

TVs DOLORE CONCITATAM RELINQUERE NEC ESSE HABUIT. Quod autem deinde idem

Priscianus lib. septimo genitivum casum dum format, Arinis, ab Aris nominatiuo genitivum,auctoritate Ciceronis comprobet,qui in eadem oratione, ARINIS UXOREM, dixerit,ea re quidem mihi sane auctor fuit,ut id quoque fragmentum a superioribus diuersum, inter cetera reponerem. Videtur autem reliquis quae de Arine sunt, est e praeponendum, siquis modo hac sententia prolatum esse ab oratore existimare velit. Obiiciunt etiam aduersarii Arinis uxorem a Scauro corruptam extitisse.

Quem purpura. J Apud me pro, T E N T A VIT, legitur, MUTAVIT.

Vos quoque de familia.J Descriptum est ex Marcellino,qui lib. x xi I. ita scribit. Has monstrosas raritates in best ijs in quilitate Scauri vidit Romanus populus primitus, patris illius Scauri, quem defendes Tullius imperat Sardi ut de familia nobili ipsi

quoq; cum orbis terrarum auctoritate sentirent. Liquet autem tragmentum istius orationis esse,cum Sardos nominat,quorum

Prouinciam expilasse accusabatur Scaurus, hoc isto iudicio derepetundis. Hoc autem,ut opinor,illud est,quod Quinctiliantis stribit lib. v I. cap. i. Ciceronem in hac oration Scauri maiorum merita diligenter praedicasse: quanquam & infra non desunt eiusdem rei indicia. Domus tibi deerat.J Haec verba,praeter Cicerone ipsum,quem locum citat Sigonius,etiam refert Quinctil. lib. I x. cap. I I. &Iit i. & Capella,ubi de figuris elocutionis, & Aquila in antitheto,

72쪽

theto,& alii. Petr.Victorius scriptor varius MMlligens in variis suis lectionibus lib. viii. cap. ix. putat in illo vem'. ALIE N O S . quod statim sequitur, inesse vitium. Nam ego utrunq;

fragmentum in unum coniungo. ii

Redimunt se. J Castoris hanc esse naturam, etiam Iuvenalis non dissimulauit in Satyra. Eunuchum ipse facit,cupiens euadere i I

Huius fragmeit ita memini etiam Seruius in I. Georg. Fibri, inquit,canes sunt Pontici,quorum testes apti sunt medicamentis,propter quod,ubi se quaeri sentiunt,eos secant. De quibus Cicero: Redimunt sera partς corporis,propter quam maxime petuntur. Apertius autem Isidorus lib. x II. cap. II. Vstat enim ex Scauriana sumptum esse. Non pussum autem hoc loco praetermittere, quae scribit Plinius de elephantis lib. ii x. cap. xii. in eande pro sententiam. circumuenti, inquit,elephanti a venantibus, primos constituunt, quibus detes sunt minimi,

postea fessi impactos arbori frangunt, praeda' ese redimunt. Haec Plinius. Q od nisi esset aperta Seruis,N Isidpri sententia, de castoribus luc a Cicerone sermonem eiu dubitam sane γ' tuissemus,an non de elephantis haec prolat fuissent. Nam,& apud Plinium,qui de elephantis loquitur,v bum est redimendi, idem illud quo hic Cicero utitur.

Retineret,id quod J Gloriam videlicet, ut opinor,&existimationem iam inde a maioribus sibi relictam. Pellitis temtas condonetur J Pelliti dicuntur se rum pellibus amicti. Tunicas enim ex pelle olim extitisse, demonstrat Iulius Pollux lib. vii. cap. xv Hicqueadeo eiusmodi habitus prist rum quodam passim fuisse videtur hominum,illoriim,quos Ennius Cascos, vocabulo Sabin q, ut sentit Varro, originis,apperulat et quorum cum sitnplex in uniuersum ipsa vita esset, simplex etiam,& parabilis tam cibus,quamvestitus,extiterit necesse est.

Equidem de pelliceis eorum vestibus scriptores tum sacri, tum prophani attestantur. Profani quidem, ut Lucretius, qui libro quincto, de priscis hominibus loquens, cum paullo ante dixisset. Nec dum res igni scibant tractare, neque Vii. Pellibus.

Statina

73쪽

- i hii te rasas fistquam adpelles, ignemque pararunt,

Eum; rei rationem postea aliquanto exponit, inquietis. Frigus ei lim nudos sine pellibus excruciabat.

Tunc igitur pelles,nunc aurum,& purpura, curis, mi Ga Exercent hominuin vitam bellaque fatigant. Pellis enim cecidit vestis contempta serinae. ν - Qtiam reor inuidia tali tunc esse repertam, lVnetvhnii iidi, qui gessit, primus obiret, .Fi: HEt tamen inter eos distractam sanguine multo .it lini Disperijsse neque instructam cointertere quisse. Qq sic Iireret iust Idum Promius nota iliai de antiquitate R -χὴ mia, ut illi latζ in iuiens, 'l iam ui ia: A . a s Illi l

Te idem sem, quo que lib. Iihi hi, is estis. Pellibiti, ii, quit, antiqui induebantur, ob id re noua nupta in pelle lanata

solet considere. Et fibro item. xi iii Hercules ob id quoque, inquit, pellem habeme fingitur ut,' homines cultus antiqui, asmoneantur. Ex sacris autem triptoribus,qui id asti ment,vnisi nobis instar erit biri usi, Moses qui in tibi originum sita rurit, deum primis illis a se primuli, tactis ac formatiMi hominibus . amicas pesticeas fecisse, ijsque eos in iste scribit. Vnde monea factum est,ut quemadmodum quique natio priscis illis a huc hominibus ruditate ac simplicitate erat simillima, ita, 'ictum cultumque eorum imitata , pellibus quoque pro induine tis vreretur. Equidem Tacitus quoque in libello de populi, &titibus Germani vestitum eiusmodi Germanis attribuit,quod ipsum Caesar quoque litavi. de bello Gallico scriptum reliqui qui eos parilis rhenonum tegmentis usos suisse stribit. Itemq;

Sauromatis vestitum eiusmodi attribuit lex xxv. D. Auro,&argento legato. Item Scythis Iustinus lib. II. item Getti Iis Varro lib. t. de re milica . cap. vltina . et omnino Septentrionali-bii, omnibus Virgilius lib. iii. Georg. vltra mediii,dum inquit. I Hyperboreo septem subiecta Trioni lGens effia a virum vicino tunditur Euro, Et pecudum fulvis velantur corpora setis.

Et viditis ipse saepe,dum suos Getas modo pellitos, modo hirsutos vocat. Pollinodum hic habitus rusticis tantum, di hi- gentia

74쪽

rentibus,& omnimo tenuioris sortunae hominibus,erat relictus. De rusticis testatur Homerus lib. x tali. Odyss n uno in loco,& Propertius in dicta elegia dum inquit-Verbera pellitus, setosa mouebat arator. De lugentibus, tradit Festus eodem illo libro x trir. qui di bus luctus lugentes omnes, in pellibus esse consueuisse scribit. De egentibus autem,ex illo elij Tuberonis facto,cognosci Potest,qui in epulo, quod tum-Maximus dabat Africani patrui nomine, lectulos punicanos, pellibus boedinis strauit, de pro argeteis vasis Samia exposuit: quasi videlicet paupertatem sitam repraesentare vellet; de quo,praeter ceteros, scribit Valerius lib. vi i. cap. v.& Cicero pro Mutuna. Ex quibus quidem ad eum modum expositis rebus, pelliti sane hoc loco dici vid rentur,pro rudibus quibuscunque,& egentibus acharbaris hominibus: nisi quod ego de Sardis ipsis proprie dictum fuisse existimo,quos pellitos appellat,propter mastrucam,peculiarem ipsorum vestem,quae ex pellibusserarum conficiebatur, ut ad notat Isidorus. Ergo pellitis testib. Sardis ipsis testib. intelligo. quos alio ui,cu de bello loquitur,mastrucatos,latrunculos v cat,in ea ae prouinciis consularibus. Lego autem quoque pro,

CONDONETUR, CONDEMNET V R. 4idam pel

litos hoc loco frigidos, & subornatos intelligunt. Externor sane hominiuia testimonium, & iusiurandi religione,et orati nis ac sermonis auctoritate,siorum hominum test onio, io ge posthabuisse Romanos,indicant cum alia,tum ipsa etia Cia ceronis oratio pro M. Fonteio. De grauissimo principatu patris 3 Principatum senatus intelligit, quod mihi quidem vox, C V RIΑ, visa est indicare. Erat enim Scauri huius pater, quem cicero defendit,senatus princeps, quod superius etia ex Asconio attigimus: & loci sent qui demonstret,Sallustij primum in Iugurtha,deinde Plinij lib. i r. cap. LI . Valerij lib. iv. cap.r i ii. postremo autem Ciceronis quoque ipsius. I I. de orat. ubi de Norbani seditione. Est autem hoc loco principatus sic dictus quemadmodum tribun tus,aut consitatus, dignitas videlicet principis senatus: in qua quidem significatione, haud scio an locus prsterea extet apud Ciceronem, ubi accipiatur: quemadmodum etiam iudicatus,

Philipp.1. 4id ' isti ordini iudicatus, inquit, lege Iulia non patefit c Nam apud Gellium quidem lib. xi v. cap. II. ad eui H a dem

75쪽

dem modum positum reperitur. Iuravi mihi non liquere, in quit, atque ita iudicatu illo solutus sum. Similiter centuriatus pro centurionis munere atq; officio, extat in orationibus prole se Manilia, & in Pisonem. Et idi latus apud Festum lib. i. pro aedilis munere, quem nunc aedilitatem dicimus. Et optionatus apud Catonem, in libro eiusdem Festi.xi ri t. Est autem optio natus, optionis officium, id autem est eius, qui a decurione, aut centurione optatus est ad priuata ministeria, ut est apud eumdem Festum, libro eodem , paullo superius. De optione autem ipso, vide etiam Nonium, quanquam loco non fatis limato.

Illo constituisse in templa I De aede castoris loquitur, ut etiam adnotauit Asconius,ab A. Postumio dictatore bello Latino v ta, & ab eius filio. ii viro dedicata'. Liuius lib. I i. Quod de Metello dicit, id & exponit satis Ascouius, & significat praeterea Cicero ipse alibi Verri irr. Dubitamus, inquit, quid iste in hostium prida molitus sit qui manubias sibi tantas ex L. Metelli manubijs fecerit. Quo in loco vide etiam Pedianum. Sed scribit,&Plutarchus,quod huc propius quodammodo spectare videtur, Caecilium hunc Metellum Florae simulachro,pulchritudine insiWni, hanc aedem exornauisse. Quod autem, inquit, IN VESTRO CONSΡECT V,significat in foro fuisse queinpositam, ut idem ait, Verr. rii. & Verrina. vii. in fine. Halic. ct Appianus prope sdem Vestae extructam suisse significant. Vniuersea Carisio lib. a. de adverbio in fine.

In orationem pro A Gabinio.

V At superius in explicatione orationis in Gabinium ex Quinctiliano adnotatii, ea in hunc locum translata, si non hacis,at copiae saltealis quid adferre possunt. Sed ea tamen, cpii opus habuerit,commodissime ex eo loco petere poterit. equidem ex illis Quinctiliani verbis, in Gabinium prius Ciceronem dixisse quam pro Gabinio,costat: id quod ipsum hoc etiam fragmentum indicat,quod unicum ex

Hieronymo allatum est. Dion lib. xxxi x. extremo, existimat

Gabinivin L. Domitio Ap. Cl udio coss. defensum esse, sed de

76쪽

de qua defensione loquatur, cum multa iram rerum, & a mutatis factionibus postulatus fuerit, is demum expedire poterit, qui diligenter, quid M. Cicero, libro toto epistolarum tetiatio ad Myratrem scripserit, attenderit. Scribit & Valer. lib. vet 1 t. cap. I. de quodam Gabiniano iudicio. eum vide. Equi dem nec accusatum nec defensum fuisse a se, tu quodam iudicio, ipse Cicero indicat, scribens ad RVFratrem lib. i ii. epist. hoc pacto. De Gabinio, illum ego neque vrsi, neque leuaui. Mirum autem ni de hoc eodem iudicio loquatur, cuius meminit ValeriuS.

Persidis assignarii letJ Vnde Cicero ipse scribens ad Appium

lib. epistolarum ad famil. it i. post gratiam videlicet reconciliatam , ait se diligentiorem elle factum ad beneuolentiam declarandam. Vetere enim simultate sit mulari,ut caueret, ne cui

suspicionem reconciliais gratiae daret. Et in ea pro Mil ne. Timuit,inquit, ne videretur infirmior fides reconciliati gratiae. Tum in ea pro Postumo,de eode hoc isto Gabinio loquens. No patitiu ,inquit,mea fides grauius de Gabinio agere. Quem enim ex tantis inimicirijs receptum in gratiam summo studio defenderam,hunc amictum violare non debeo.& ibi de non ita

multo post.Mihi causa defendendi Gabinii fuit, reconciliatio

gratiae. Neque vero me poenitet,mortales inimicitias, immortales amicitias habere.

. In ea, quae pertinent ad orationem pro Quinctio.

UB iv Nox RE deinceps visum fuit nonuit rum orationum fragmenta,quae extat illae quidem editae cum impressis: sed quonia impersectae editae fuerunt, imperfectio haec illariam suis hac ratione subleuanda. Tu mis occultatio sui.J Sumptum ex Vlpiano in Pandectis lib. vi I.S. Quid sit,sub titulo. Quibus ex cau. in poss eatur. Mid sit autena, inquit Vlpianus, latitare,videamus. Latitare est,ut Cicero definit,turpis occultatio siti. Potest enim,&quae ibi sequuntur. Equidem cu multo ante fragmentum in Vlpiano obseruassem,aa orationem certe pro Quinctio pertin

77쪽

o,tum demum existimaui,cum Fr. Balduini,docti hominis, &diligentis,commentarium legerem de iurisprudelia Muciana. cum enim in oratione pro Quinctio eam edicti praetorij parte recitasset orator, QUI FRAU DATIO Nis C Α, SALATITARIT, CUI HERES NON EXTABIT, I EXILII CAUSA SOLUM VERTERIT.

Aisimile esse videtur,eum,eodem in loco,verbum latitadi e posuisse. Verum enimuero illam partem integra non habemus.

In ea,quae pertinent ad orationem 'pro M. Fonteio.

VOD illi uenenum esse arbitrabantur. J'OD potare videlicet dilutius. Meum exeplar Ma cellini, habet, Que O' D, graui accentu not tum . quod si recte est,videndum an legi pos

sit, QVGD ILLIC VENENUM ESSE ARBITRABUNTUR, hoc sensu.

Calli merito potabunt dilutius, quia in vino meraco venenum nesse arbitrabuntur. Pertinet autem hoc,ut puto,ad ea,quaAde crimine vinario exciderunt ex hac oratione. Mater tua dum uixit.J IJaud scio,an aliunde quam ex orati ne desiumptum sit. Refert eo loco Quinctilianus lib. VI. cap. II i I. multos multorum, ipsiusque adeo Ciceronis iocos, quos omnes ex orationibus esse,nemo cotenderit. Sed quoniam hscsententia non minus orationi ipsi Ciceronis inseri potuit, qua illa orationi Hortensij inserta fuit, qua dixit, si Messalam iudiaces condemnassent, nihil sibi praeter osculum nepotum supersiturum age assentiamur hoc quoq; ex oratione esse: illud cerge non addere non possumus,ad aenigmatis huius expositione, quod infert ibidem Ruinctilianus. Dicebantur, inquit, dum haec vixit, infames sentinae ad eam conuenire solitae, post mo tem autem eius bona veniebant: ut illic, ludus, per translati nem dictus sit,hic,magister, per ambiguitatem. Cum enim ludus, ut Asconius in divin. scribere videtur, scholam honostam significetatic de turpi conventiculo dicitur,& cum alias magiaster doctorem & praeceptorem significet,hic eum,qui in aucti

ne bonis alicuius vendendistin praeerat,vt et,qui plurimo lic

retur,

78쪽

retur, rem dicere civ. est a d TMoplitium in instituti

nes Iusti fiant. Frumenti maximus 3 Hoc ex dustriptum. Meminit, de Capella eius fragia enti, ubi agit de nguris elocutionis: omissa

perperam,ut videtur voce, frumenti. Respicere autem hoc videtur fragmentum ad iidem illud.*iodita in eadem oratione prolatum extat ab eode orato cui Magnos, inquit, equitatus ad ea bella, quae tum in toto orbe terrarum a populo R. gerebantur,magnas pecunias ad eorum stipendium, maximum frumenti numerum ad Hispaniense bellum tolerandum imperauit.

In ea,quae ad orationem de lege

agraria pertinent.

E L E G g agraria, quattuor, ut videtur, Ciceris orationes scripsit. harum tres extant,& prima quidem,ut constat,abscisso capite: quo videntur liqc collecta fragmenta pertinere. Quar, tam desideramus,videlicet alteram σπασματίων. de hoc sic Cicero lib. H. ad Atta it mihi commodum curare, ut meae quoque essent orationes, quae consulares nominaretur,quarum una elt in senatu Kal. Ian.

altera ad populum de lege agraria, &c. Sunt praeterea duae breues,quasi legis agrariae. Praedam, manubias,fectionem J Praeda,& manubiae,quid sint,&qubmodo disserant, Gellius lib. xi it: cap. xxi ii. demonstrat. Sectio autem a sectoribus est dicta, cuius nominis vis confiscationem significare videtur. Caes. lib. I i. best. Iall. Sectionem eius oppidi uniuersam,inquit,Caesar vendidit. de Tacitiis,RHl-quias sectionum Neronianariam nondum in fiscit in conuersas reuocatis ab exilio concessit. Nostrum hunc tamen prisentem locum quod attinet, eum sic citat Nonius dict. Manubiae. Pra das,manubias sectiles, sti a deniq; Cn. Pompei, sedente impe ratore cen res. Haud scio quam recte. Veniet igitur J Citat Aquila in disiuncto, sed nomine auctoris, ut videtur, dissimulato. Legendum autem esse, S V B P R AGCO N E,non,ut erat,S VB PRAECONE M, etiam meus liber ostendit: qui in nonnullis ali)s etiam discrepat. In ea,

79쪽

In ea,quae pertinent ad orationem in Pisonem.

Utv s orationis no habemus principium,d sunt autem inde, ut ego ex Asconio colligere videor, versus plus nilnus centum. haec lacuna aliqua ex parte repleri poterit,ijs quidem is mentis,qus omnia ad initium pertinent. Cmn tibi tota cognatio in serraco. J Vide quae Angustinus in Fellum in dict. SORA C V M. Nemae enim haec mea natura fert. J Fortassis. NEQUE ENIM HOC. Proxime Pompeium sedebam. J Diomedes lib. t .vbi de praepositione,haec citat ex Cicerone in Pisonem,cum ostendit,quo pacto praepositiones cum accusativo iunguntur. Cicero,inquit,in Pisenem, Proxime Pompeium sedebam. idem autem citat ibidem eundem Ciceronem in epistolis ad Att. eandem praepositionem prope, cum dativo casu coniungentem. tuo in loco& si verba non referat, nihil tamen dubium est,quin sint illa ex epistola Vereor,lib. i. Proximus Pompeio sedebam. Infra au tem quae verba adducit pro exemplo,Propius grammatico a cessi, siunt Cornelij Nepotis de viris illustribus.

. In commentariorum librum XIII. .

80쪽

ANDR. PATRICI IS TRICE CONIS

In Tomum Secundum FRAGMEN TORVM

M. TVLLII CICERONIS.

V MEREMus hic quoque, siplacet, titulos epistolarum Ciceronis. Pauperis enim esse aiunt, pecus numerare. Et certe ea fuit veterum in bonis libris euoluendis diligentia,ut non in- . scriptiones tantum illorum generales, sed versus etiam ipsos numerandos sibi esse existimarent. Indicio sunt S Plinius lib. xxx. cap. I. qui Hermippi, ScCalenus, in lib. Hippocratis de nat. humana, qui Hippocratis,& Laertius, qui Aristotelis,Theophrasti, ac aliorum, & Asconius,qui orationum Ciceronis, & Iustinianus adeo noster, qui veterum ipsarum legum versus studiosissime numerat. Scimus sane epistolarum ad familiares extare libros xvj. & totidem ad Atticum,ad Brutum extat liber unus, ad c . Fratrem libri tres: reliqua titulis tantum & fragmentis,quasi lupum auribus,tenemus, sed teneamus tamen potius,quam e manibus dimittamus, periculi in re nihil est,tucri autem etiam aliquantum. Sunt igitur Ciceronis epistolarum libri, quorum quidem Fragmenta habemus, hi Ad Titinium. Ad Cornelium Nepotem lib. duo, sed ex priore fragmenta

desint. lib. III. lib. III.

lib. iii. sed.secundi fragmentum Ad C. Caesarem Ad Caes. Iuniorem Ad Pansam

nullum extat.

SEARCH

MENU NAVIGATION