M. Tullii Ciceronis Fragmentorum tomi 4. cum Andreae Patricii Striceconis adnotationibus

발행: 1565년

분량: 496페이지

출처: archive.org

분류: 로마

91쪽

ligitur,ut Coelius in Antonium: Stupere gaudio Graecus. Subiuditur, coepit. Cicero ad Brutum: Sermo nullus scilicet, nisi de te . in id enim&c. Praeuat enim J Quinei loco eodem. Videntur autem Bruti e L. se, non Ciceronis . nam intinctilianus aperte sic. In prosep dosi. aliquando singulis statim membris ratio subijcitur, ut apud Antonium. Sed neque &c. Aut positis duobus, vel tribus, eodem ordine singulis continua reddituri quale apud Brutum dedietatura Cn. Pompeij. Praestat enim &c. Mod si haec expungenda non sunt, illa profecto ad fragmentum addi debet,

lus apud Q uinct. sequuntur. SINE ILLO ENIM HONESTE DIVERE LICET CUM HOC VIVENDI NULLA CONDITIO EST. Respicit enim ad

membra proposita. Simne bonus uii J Sumptum ex Minct. lib. I ri. cap. x. Alia quando, inquit ille, bonis suadenti: parum decora, dantur parum bonis conssilia, in quibus ipsorum, qui consulunt, spectatur utilitas. M. Cicero ista scribit ad Brutum. Sim lac bonus, Popido impositimus 3 Hoc ex eodem Q ttinet. lib.vi i I. cap. VI. Maxime in orando valebit numerorunolla libertas. Cicero ad Brutum: Populo imposuimus, re oratores visi sumus: cum de se

tantum loqueretur. l

inu eJ Ex eodem Ruinct. lib. IX. cap. III I. Videndu, inquit, ne syllabae verbi prioris vltimae, sint primae sequentis. id nequis Praecipi miretur, Ciceroni in epistolis cxciidit. Res mi hi inuisae visae sint Bruter ubi cum Brutum alloquitur, satis i dicat quo re serri fragmentum oporteat.

In epistolam ad M. filium.

V Allet esce ct elabora ut excelleas J Verbum e cello,ut scribit Diomedes lib. t. duas habebat cιniugation es, secundam videlicet,& tertiam. de tertia exempla profert ex Cicerone . nec valde opus erat. nam nunc ita quoque utimur De secunda,ille ex Acmilio Macro nos hoc ha caniuS CXL,iceior: e,quod citat Priscianus. Effice N elabora, eexcelleas. Hoc aut ex eo genere est, quod in praefatione lib. i i r. oiu

92쪽

ossiciorum scribit ad eundem filium . Multa, inquit, ispe ad te cohortandi gratia scripsimus. Ceteris delitus J Alibi est, C E RIS. non absurde,ut ad eas ceras respiciat, in quibus scribere solebant. Sed, ut, ut est,cgO, DEI ITIS quam DELITVS , malle. CETERIS DEI I TI S, vel CE R IS D E L ITI S. Delitis autem etiam antique pro, deletis, ut infra in epistola ad Caluum,& iii l.Verr. Ex qua tantum tectoritam vetus delitum sit. Philosophiae quine JEx Lactantio silmptum. qui lib. I II. cap. xii r I. scribit. At quam confestus fueris Cicero philosbphiae veritatem, docent ad filium composita praeceptat quibus mones, philosophiae quidem praecepta noscenda vivendum autem icimiliter. Sunt igitur profecto ex epistolis ad filium, nam in ont sicijs non reperio. eo tamen ipsb,quod vicissim Ciceronis iudicium fuerit,ex Bruto ipsius cognosci, intelligiq; potest. Quo quidem in loco ita legitur: Caluus orator, cum fuisset litteris eruditio quam Curio,tum etiam accuratius quoddam dicendi & exquisitius asserebat genus. quod quanquam scienter eleganterq; tractabat,nimium tamen inquirens in se,atq; ipse sese obseruans,metuensq; ne vitiosum colligeret, etiam verum sanguinem deperdebat. Itaque eius oratio nimia religione attenuata doctis & attente audientibus erat illustris, a multitudine autem & soro, cui nata eloquentia est,deuorabatur. Agere is coepit causas ctiam ante aetatem quaestoriam,vi scribit Quinctii lib. xi t. cap. v I .ia

initio. Nobilis eius fuit actio in Vatinium, ut ex Taciti dial go de Orator. videre est. de qua est etiam illud Catulli. Risi nescio quem modo in corona, Qtu, cum mirifice Vatiniana

In epist. ad Licinium Caluum.

Meus

93쪽

Mea crimina Caluus explicasset, Admirans ait haec, manusq; tollens, Dij magni salicippium disertum. . Eius orationis fragmenta quaedam vide apud Q unet. lib. v x. cap. I. Factum, inquit Caluus, ambitum scitis onmes,& hoc vos scire omnes sciunt. Item lib. I x. cap. i I. Perfrica frontem, &dic te digniorem qui Pr or fieres quam Catonem. Item aput Aquilam in Climace. Non ergo pecuniarum magis repetundarum quam maiestatis, neque maiestatis magis quam Plautiae lenis.neque Plautiae legis magis quam ambitus,neque a itiis magis quam omnium legum omnia iudicia perierunt . Certe Iibro xii. cap. x. sanctitatem huic Oratori idem Quinctili nus tribuit.

In epist. ad Catonem

E WAc inscriptione epistolarum ad Catonem, mentionem fieri video apud Nonium in disserentia inter Plus & Multum. Liber ne fuerit epistolarum ad Catonem,an vero epistolae aliquot, inter alias, hoc tempore non mOror. Certe fragmentum hoc in ijs tribus epistolis, quae libro x v. epistolarum ad famil. scriptarum extant ad Catonem scripti, non reperitur, praeterea autem nullam aciCatonem epistolam inuenio' , , . Ouὸd plus desiderarint.J Inuenitur apud Nonium. quidam locum Eorrigunt,&pro PLUS, P L VR ES legunt. , dum sententia Nonij intueor,mallem pro M V L TI, M V L T V M, Iezere,quam pro P LV S, P L V R E S. sic enim Nonius. plusa multo M. Tullius discrevit epistola ad Catonem. Nec Idci

94쪽

In epist. ad Cerelliam.

Λ 9 c fuisὶ nimis familiarem Ciceroni, obiicit Calenus apud Dionem, lib. x Lur. Meminit de hac ad Att. lib. xi ii.& xi in I. Eam commendat Seruilio Achait procos. lib. xi r I. epistolarum ad familiares. De his autem ad Ce- relliam, ita scribit Ausonius in fine Udyliorum. Meminerint eruditi, probatissimo viro Plinio in poematis lasciuiam, in moribus constitis te censuram, prurire opusculum Sulpicij, ac frontem capere: esse Apuleium in vita philosophum, in epigrammatis amatorem, in praeceptis omnibus ext re seueritatem, in epistol. ad Cerelliam subessis petulantiam. Hactenus Ausonius. Puto autem quoque in hoc loco ipsius addendum esse adicubi verbum, CICERONIS, aut, TVLLIA NIS, aut aliquid eiusmodi, sic. in praeceptis omnibus Ciceronis. vel in praeceptis omnibus Tullianis. Vel etiam sinipliciter. In praeceptis Ciceronis. vel , in praeceptis Tullianis, absque, omnibus. Supra autem quoque pro, frontem capere, lego, frontem caperare. Sic enim idem in epistola ad Symmachum Gryphi dedicatoria. Neque me fallit, inquit, fore aliquem, qui hunc iocum nostrum, acutis naribus,& fronte cape

rata, condemnet.

Hoc aut enim J Sumptum ex Quinct. lib.v I. ca. r I rr. Etiam illud, inquit, quod Cicero Cerelliae scripsit, reddens rationem, clar illa C. Caesaris tempora tam patienter toleraret. Hic aut animo &c. Stomachus enim inquit: habet illic aliquid

ioco simile. Animo Catonis, qui se interfecit, stomacho Ciceronis, qui tempori seruiuit.

In epist. ad L. Plancum

A M neque deesse. J Relatu ex Gellio lib. I. cap. xx O. Sut autem eadem pene verba A sinij POLlionis lib. x. fam. ad fine, sicut citat ipse quoque Gellius. Notandum autem ibidem ex Gellio, librum suisse epistolamini ad hunc L. Plancum . Quanquam ego quidem eum locum cum aliis locis conserens, ham magnopere firmam coniecturam ca

95쪽

AND R. PATRICII

pi inde posse existimo ad affirmandum libri ina singularem extitisse. Nam & Gellius idem iste libro x ri. cap. x m. referens verba Ciceronis ex epistola ad Sulpicium, ex libro se ea ad Sulpicium referre scribit: quae tamen ut nunc sunt quidem digestae epistplae, non in libro, qui ab aliis distinctus sit, reperiuntur, sed in ipso lib. i ii I. earum,qui ad fantiliares inscribuntur. Sed nimirum perturbata quadam & nimis confusa ratione omnes hae ad familiares epistolis coaceruatae in unlim,& temere coagmentatae suerunt: quod res ipsa satis declarat, nec te portun rationi congruens, nec argumenti similitudine conueniens,nec Iocas, aut personis denique ipsis adlisrescens. ut ego sane existimem, post eorum hominum industriam, qui rati nem ipsam temporum intuentes, aliquem in his epistolis ordine instituere sunt conati, appositissime esse quempiam facturum, & ad veterem grammaticorum rationem accommodatis

sime, qui eos libros epistolarum, personis ipsis,quoad eius maxime fieri posset, distributos& distinctos, in vulgus propon ret, quod ipsum iam etiam a quibusdam tentatum esse video.

In cpist. incertas Ciceronis.

AT A Lupercalibus J Quinct. lib. I X. cap. I ra. de eadem illa Synecdoche loquens, de qua supra, in frag. Sermo nullus. Ne ego quidem, inquit, illud aposieposim semper voco, in quo res quaecunque relinquitur intelligenda,ut ea quae

in epistolis Cic. Data Lupercalibus, quo die Antonius Caesari. Nihil obticuit, inquit, lusitque, quia nihil aliud hic intelligi poterat, quam hoc, diadema imposivit. iNe vili sunt pedes 3 Etiam hoc ex Quinctil. decerptum, qui

lib. v I. cap. Im. Facetum inquit,non tantum circa ridicula opinor consistere: decoris hanc magis, R excultae cuiusdam elegantiae appellationem puto. Ideoq; in epistolis Cicero haec Bruti resert verba. Ne cili sunt pedes iaceti,ac deliciis ingredientes mollius. Legendum aut fortassis. NEC VLI. I SUNT

PEDES FAC. AC DELICIIS INGREDIENTES MO L LlVS. vel, NE ULLI SINT, vel DELICIIS IN GCRDIENTES MOLLIBUS.

Finis adnot. in Tomum II. Fra . Cic.

96쪽

In Tomum Tertium

AGMENTOR

M. TVLLII CICERONIS.

I cur in primo orationimi,&secundo epili larum tomis explicandis ostendimus initio, mnium,quas modo reperire potuimus, & orationum & epistolarum inscriptiones,eam quidem, quq in vulgatis Ciceronis libris minime continentur, ita in hoc quoque tertio,in quem philosophica inclusimus,faciemus: ut appareat nihil esse penea Cicerone in philosephia scriptum: cuius ad nos, si non corpus ipsum totum, at pars saltem aliqua & membrum corporis non peruenerit. Ac quae olim quidem edita,& per orbem typis aeneis disseminata sunt,Ciceronis philosophica volumina,numerare, item ut de alijs voluminibus alibi fecimus, hoc tempore omittamus. lippis enim sunt, ut aiunt, de tonsoribus cognita. alia numerentus,qus hac nostra aetate e tenebris eruta in honorem adduxit, honoratissimus vir ipse, Carolus Sigonius Mutinensis, quae ke nos etiam ipsi poli eum potuimus indagare .

Ea sunt. Oeconomicus e Xenophonte Protagoras,ex Platone conuersus

De republica lib.VI. De iure ciuili lib. De augurijs lib. Hortensius vel de philosophia Laus M. Catonis De gloria lib. II. latione

97쪽

De suis consilijsi De virtutibus De notis i

Chirographia

De vita beata :& fortassis etiam, De synonimis De quibus omnibus,ex ordine nos agemus : nisi quod de libris duobus postremum nominatis, quia res breuiter expediri potest,nec rationem habet,cur in alium locunt differatur, hic, si

quid est quod dici possit, dicendum necessario est. Itaque libri quide de vita beata, Beatus ipse Rhenanus in quadam epistola meminit, quae est praeposita libris eius de rebus

Germanici scripta ab ipso ad amicum quendam. A quo sane& hunc librum,& de gloria,& orationes praeterea quasdam ,ex earum numero,quq non exsant, petit. Nobis autem eius libri desiderium aliqua interim ex parte lenire potest quinctus Tusculanarum quaestionum,qui in eo quidem totus cosumitur, virtutem omnia posse ad bene beateq: vivendum. De synominis libellu ut vere dicam quod sentio, mentiri mihi sane videtur Ciceronis nomen. Circumfertur is cum epistolio Ciceronis si dijs placet ad L.Veturium nescio litem. De quo viderint ij qui eum ita inscripserunt. Ego inter reliquos hoc loco numerandum cse existimaui,videlicet vulgo conceptum filium,inter tot legitinius misere vexatos & squalidos ac sordia

datos.

In Oeconomicuna,eX Xenophonte.

E 1 Ac libri huius couersione ita Quini'. lib. X. cap.v. Vertere Crsca iii I atinum veteres nostri oratores optimum iudicabant. Id se L. Crassus in illis Ciceri de orat. libris, dicit factitasse. id Cicero sua ipse persona frequentissime praecipit, quin etiam libros Platonis,'atq; Xenophontis edidit hoc genere translatos .Sie in n. Hier nymus autem in epistola ad Pammachium de optimo genere interpretandi. Ego non solum fateor,sed libera voce profiteor, me in interpretatione Graecorum,absque scripturis sanctis,ubi

98쪽

& verborum ordo,& mysterium est,no verbum e verbo, sed sensum exprimere de sensu. Habem: huius rei magiilriini Tulliit, qui Protagoram Platoais, & Oeconomicum Xenophontis, &Aeschinis ac Demolihenis duas contra se orationes pulcherrimas transtulit. Quanta in illis prstermiserit, quanta addiderit, quanta mutauerit, ut proprietates alterius lingus suis proprie, talibus explicaret,non est huius temporis dicere.Ad hunc sane librum pertinere existimo,quod ita scribit Plinius lib. x v i i ticap. xxv. Sementibus tempora plerique praesumunt, & ab x I. die autumnalis squinoctij fruges serunt , adueniente Coronae exortu,continuis diebus certo prope imbrium promissb. Xenophon non ante quam deus signum dederit. Hoc Cicero Nouem oris imbre fieri interpretatus est. cum sit vera ratio non priusserendi, quam folia coeperiat decidere. Hoc ipso Vergiliarum occasu fieri putant. Aliqui ad i i r. idus Nouebris,ut diximus, seruant, quoniam &c. Maia quam hic etiam, ferunt, pro, Se uat,legere libentius. Verba Xenophotis Oeconomico lasc sunt.

Laudauisse autem in hoc libro Ciceronem predi latifundia,

scribit Seruius in ii. Georg. causamque addit, ut possciat cessare novales. Non dubitaui autem, Scrutum secutus, S Macrobium, in cres libros totum opus partiri, singulisque libris suos quasi terminos assignare, quod antea omissum fuit. Sane videtur is liber Latino nomine, de dispensatione uniuersae domus, inscriptus a Cicerone fuit se. Sic enim scribit Hieron. in epistola ad Algasiam, quaestione v i. Oiη νο ηM Xenophontis pulcherrimus liber est, qui non gubernationem vilis, sed dispensati nem uniuersae domus, Tullio interpretante, significat. Quem quidem locum Hieronymi perperam legisse videtur Isidorus

lib. I x. cap. 1 I I s. etymol. Nam prO, Oeconomicus, legere videtur,Villicus.

Maritale coniugi J Hsc videtur esse ex initio libri t. ex quibus deinde profecta esse videtur totius corporis in libros diuisio, ac distributio.Ceterii de hoc loco vide Aristatb.vi II. Eth. ca X i I. a a Nam

99쪽

Nam uetus J Ex Columella sumpsi cap. I i. lib. XI I . hicq; r posui. Etsi is enim eo loco Cicerone auctorem no citet,id quod facit etia alibi,tamen,cum ea Graecis Xenophontis respondeat, non est de Cicerone dubitandum. Pertinere autem existimaui ad lib. r. cum laudetur verbis disertis ordo in re familiari. 9mnia respondent illis Xenophontis Graecis. E μεν γοις πινiοι ἀυτου

Existimo autem huc respexisse Seruium, qui in illud i. Aen. inquaginta intus famules, quibus ordine longo, citat Cic. in Oecon. docentem quid ubi ponendum sit,Nec enim,inqiiit,d

bent uniuersa confundi.

Quid igitur prob deum. J Videtur huc pertinere, quanquam

apud Xenophontem video ante aliquanto praecessisse. Praeparatis 3 Descripsi ex Columella cap. iii. Videlicet ordinis ui & potestate, atque adeo excellentia ipsitas demostrata,mcipit tradere &praescribere,qui ordo in re iam iliari,domi praesertim, teneri debeat. Quamobre in libraim etiam primum conieci,quo haec eiusmodi continebantur tesse Seruio. Graeca Xeno

100쪽

Haec promo tradidimus J Oliin, PR IMO, no PROMO. Sed

veram mihi lectionem cum sententia ipsa primum comonstrauit tum Grectis deinde Xenophon. Tωταπια παρεδικαμεν Quai

quam id quoque ab alijs animaduersum esse video. Vtrum ne Ischomache, inquamsi rei. J Fragmentum ab eo loco conformandum esse etiam Columellam ipsum,ex quo haec fiunpta sunt, legens iudicaui. cum Xenephonte autem comparans, facile iudicium meum confirmaui. sic enim Xenophon. ποτερα

τὸν και δεῖ ἀλλο απερ ε'γώ. Sicut igitur Grscum hoc

totu Xerrophontis,ita Latinum quod propositi,totum est Ciceronis. Columella quidem sic.Vtrumue,si res familiaris desiderasset,mertari villicum tanquam fabrum,an a se instituere consueuerit. Ego vero q. s. Pro, A S E, autem legendum videtur, IPSE, nam in Graeco est ἀυτὸ, πα/δευm, & in Latino respondet Socrati Ischomachus. Ego vero ipse instituo. Ex libro autem se cudo haec excidisse credidi,quod videretur ad patrem familias pertinere, fle ad ea quae foris fiunt. Porro quae ad sententiae eius loci explicationem pertinent,de peritia villicorum,uide Cat

nem de re rustica,& Plin. lib. xv I II. cap. v I.

Cum vero assecta iam prope aestate. JOlim, AETATE. Meum autem exemplar Gellianum legit, AE S T A T commodiore, ut puto,& certe de Grsco exprisa sentetia. Quid sit aut Affecta aestas,&Affectus annus,vide eunde, quo fragmentia desumptu est,Gelliu lib. ii l. cap.xvi. Nimirum Affectum, illud significat quod ita processerit, ut exitum iam & finem ipsum spectare videatur. Fragmentum ipsum, quod Gellio potissimu acceptum fertur, citatur etiam a Nonio, dictione Profligatum: loco aliquantum vitioso, sed qui tamen, ex Gellio, nullo nesotio, potemendari. Omnino praeter sententiam Gellii, de ratione verbi Prosigo, adfert Nonius locum cx Ciceronis v. sc.qui esse via detur Gellio contrarius. Apes in alveariam J Hsc quibus Graecis Xenophontis respondeant,vide Victorium lib. xxii l. cap. i II. Var. lectionum. Cum

SEARCH

MENU NAVIGATION