D. Francisci Junii Opuscula theologica selecta recognovit et praefatus est d. Abr. Kuyperus

발행: 1882년

분량: 528페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

101쪽

eadem sapientia, bonitate praestitisset certo nemo homo futurus est, qui non statuat modum sapientia illius, bonitate communicatum longo inferiorem ac minimHadaequatum infinitati illius, fuisse praebendum nobis in utilitatem nostram. Atque haec causa est, Ccur illam communicationem sapien(L 1 ol. tiae suae re ipsa, modo constituit captu hominum electoremque suorum, acclesiae suae commodissimam. Etenim re, quaecunque sunt opus Cognitu, declarauit quaecunque vero, aut non opus esse vidit, aut communicari utiliter nobiscum non posse, ea dissimulauit sapientissimo. In modo vero illustrem gratiam suam effecit, quum res diuinas, spiritales, caelestes, modo humano corporeo exterrestri circumuestiuit ut ita dicamus ne quid nos fugeret earum rerum quas nostra scire interfuit. In primis autem singulare

illud est in huius diuinae communicationis modo, quod disciplinam illam gratiae

salutaris ordini naturalium scientiarum, disciplinarumque conformauit, naturaeque nostrae accommodauit doctrinam gratiae. Quemadmodum enim ad perceptionem humanae cuiusque disciplinae, principiis opus est, ratiocinatione tanquam medio ex principiis exsurgente .conclusionibus determinationibusque ad iustam scientiam disciplinarum, quae inter homines sunt, pertinentibus Ita etiam in caesest illa direbruma cum humano genere communicanda, prouidit Deus et Max de principiis exsuperiore gratiae illius lumine, tanquam caelesti face, institutis ex quibus mentes nostras ratiocinatione diuina imbueret, viamque aperiret ad conclusiones, determinationes caelesti scientiae conuenientes, pro conditione Ecclesiae electae ipsius sapientiam illam coelestem in terris adumbrantes salutariter. Id quidem verum est, rerum illarum coelestium, quas docet haec sapientia, perfectionem infinitam esse, neque fieri potuisse ut perfectionem rerum assequeretur verborum, quaecunque tamdem ea sint, perfectio sed tamen gratiosissimo sapientissimeque effecit Deus, ut nihil perfectum quod quidem scitu nobis opus esse, non exprimeretur, knihil inesset imperfectum in Theologiae illius communicatae, per Dei gratiam, veritate Perfectionem, inquam, rerum, quas Deus praeparauit timentibus ipsum quod quidem satis esset exhibuit Deus Theologiae huius communicatione, prouidens sapientissimo, ut rei perfectissimae singula capita necessaria communicatione Theologiae diuinae pedifectissima haberentur. Perfectissimum igitur subiectum, sed perfectione infinitum: sapientia perfectissima, sed perfectione finita Modus denique sapientiae perfectissisimus, sed perfectione analoga cum veritate illius Sapientiae, quam Theologiam nostram absolvi appellamus. Atque haec quidem ipsa quibus Theologiam absoluto disclusam esse demonstrauimus, secundum rationem communia sunt reuera cum altero illo genere Theologiae, quam Theolosam rei indum quid appellamus subiectum enim commune,, modus sapientiae, scientiaeque illius est in substantia idem nam Theologia plus una esse non potest, secundum essentiam ipsius se rei in se veritatem sed quia Theologia illa altera, quam secundum quid appellamus nescio quid permixtum, coniunctum habet, idque si proprio loqui volumus quasi materiatum in subiecto suo, propterea ad rationem Theologiae illius secundum quid appellatae duo consimiliter Wcessere termini, sine quibus nunquam Theologia secundum quid commodo tradi potest, aut percipi salutariter. Nam illa Theologia absoluto dicta vero forma essentialis est, ad Dei Ecclesiam pertinens communicatione diuina haec vero secundum quid veluti materiale est, cui forma illa non potest sine obseruatione terminorum istorum area resCere. Prior terminus est subiecti, in quo haec Theologia residet communicatione diuina posterior est modi, cuius agglutinatione diuina Theologia absoluae dicta, cum subiecto hoc quamuis ineptissimo per se compingitur. Subiectum est ne diu haereamus homo, animal donis quidem naturae matum amplissimis beneficio Dei, sed Corruptis

102쪽

corruptis vitiositate ipsius, quae tamen dona etiam in statu integritatis illius nim- quam, nisi efficiente singulari Dei, supereaturali gratia, ad fastigium salutis,

gloriae coelestis hominem extulissent fuerunt itaque in isto subiecto secundum natiram ipsius sua instrumenta, ad disciplinas percipiendas Commoda, sed quae nunquam non substaerent de rebus naturalibus, atque in eis consisterent: fuerunt principia partim sensu percepta foris, partisque intellectui nostro intus adhaerentia atque ingenua: fuit ratiocinatio ex illis principiis cogitationes colligens, comparans, Constituensque: fuerunt conclusiones, determinationes ex principiis certa ratiocinatione erutae fuit denique scientia sed naturalis, terrena camalis o naturalibus f. 1 oa. modis imperfectissimis ita constituta, ut ad nihil su maturale, nihilque perfectum assurgeret; ac ne sensu quidem ullo inceretur supereaturalium, perfectarum rerum Etenim, ut inquit Apostolus, animalis homo non est capax eorum, quae sunt spiritus Dei: sunt enim ei stultitia, nec potest ea cognoscere. 1 Cor. a. 1 . Quamobrem, quid huic

termino longissimos rebus diuinis dissito cum sanctissima illa Theologia absoluto licta aut quid castissimae illi Theologiae cum homine impurissimo, ineptissimo, nisi optimus ille, coelestis Pater, qui modum communicandae Theologiae illius absoluto dictae suppeditaverat, idem gratiosissim modum applicandae Theologiae

secundisi quid nobis concinnasset pAtque hic est terminus alter ad percipiendam Theologiam secundum ciuid necessarius, quem anto statuimus nimirum modus applicandae utiliter illius scientiae, ad infirmum illud miseremque subiectum, de quo breuiter modo agebamus. Modum itaque applicandae illius scientiae perfectissimae ad subiectum istud imperfectissimum constituens Deus, pro infinita illa sua misericordia diuinum lumen coelestis gratiae praebuit hominibus, quo per virtutem Spiritus omnia in omnibus perficeret, quae ad

salutarem hanc applicationem praestationemque sunt necessaria. Ac propterea qui quid in natura humana est ad perceptionem rerum ingeneratum, id Deus virtute Spiritus sui ita occupauit, ut cum singulis naturae bonis dona gratiae, quae respondent ipsis, coniunxerit. Nam principiis in intellectura natura positis agglutinauit principia gratiae rationi ex principiis assurgenti incrementa luminis sui diuini superstruxit: conclusionibus, determinationibus, quas ratio consequuta est imperfectissima naturae luce, demonstrationes supereaturales et perfectissimas superaddidit, ex quibus scientia coelestis in mente piorum constitueretur denique tum obiecta caelestia proposuit sentienda menti, voluntati nostrae coelesti modo, tum eamdem voluntatem ad apprehensionem obiectorum illorum excitauit. Hi ergo duo illi sunt modi, quos singitariter adhibendos esse sapientia Dei iudicauit, praeter eas res quas de The logia absoluto dicta exposuimus ut Theologia altera haec, quam secundum quid appellamus, commode apud homines versari posset, utiliterque ab iis percipi. Alioquin nec subiectum adeo alienum ut homo est, fuisset futurum sapientiae illius coelestis capax nec sapientia coelestis vestigio vel tenuissimo ad homines tam ineptos unquam peruentura. is positis, quae ad rationem huius Theologiae ab illa discernendam pertinent videndum nobis est, ut deinceps ordine de utraque pro instituto nostro dicamus, quae ad rem praesentem videntur pertinere Theologiae igitur nostrae absoluto dictae definitionem principio capitis expressimus, genus illius ut in antecedentibus edifferentiam per caussas exponentes. Est nempe genus Sasianua; Qvere quidem sapientia, non autem καταμ σικῶc, aut ex opinione hominum ut fit plurimum appellata Causarum vero ad differentiam Theologiae pertinentium singuli loci communi ordine percurrantur. Nam primum efficientem causam, & quaecunque ad eam periment, declarauimus, dicentes hanc Theologiam a Deo inspiratam esse,

103쪽

Mure , nouo se Pro eius, Mostolos, ori maneeltatas consignatum Materiam, rerum diuinarum appellatione conclusimus; formam, Veritatis finem denique quantum eius nobis hic exserit,melari ad gloriam eius, ' electorum bontim. Itaque locum hunc concludamus paucis, genus, differentia communis est huius Theologiae quae rerum diuiuarum dicitur ut ante sapientia singularis vero differentia per causas sequentibus explicatur. Quamobrem de illis, agedum, ordine eodem videamus, omisso genere differentiaque communi, aggrediamur causarum esus explicationem.

CAPUT XIII

De caussa materiali nostrae Theologiae.

ETSI omnes causas quae ad iustam definitionem Theologiae nostrae absoluto dictae sunt opus, certo, vulgari ordine naturae in definitione collocauimus placuit tamen, ad commoditatem docendi prius de causis inremis, essentialibus Theologiae dicere, quam de iis quae fo(f. idos.)ris siue extrinsecus Cum ea Coniunctae sunt. Intemas Causas appellamus eas, quae essentiam rei constituunt illius de qua habetur sermo cuiusmodi sunt in rebus omnibus materia, forma Externas vero, qua Cunque, tanquam externa quaedam, rei constitutae adhaerescunt, siue ad generationem ipsius, ut effciens causa siue ad operationem, effectum, ut finis. Hunc ordinem ratio disciplinae magis postulat illum obseruat natura Quapropter inremas causas priore loco MMessuri sumus extereas vero in posteriorem reiecturi Vt ergo de materia primis videamus sacrae Theologiae materiam eius, vestigiis scripturae, naturae quoque ipsius insistentes, exponimus in hunc modum, Thes ad Miseria Theologiae est diuinarum rerum: nimirum Deus, , quaecunque ad Deum ordinetia sunt, erout asciplinam Dei de natura, seribus, S iure ipsius tradi vortis Hanc ergo siue materiam, siue subiectum, siue obiectum appellemus, prout respectu vario nomina haec de argumento Theologiae praedicari possunt, definimus rerum diuinarum appellatione. Res autem diuinas hoc loco volumus accipi, quae quidem aut vero diuinae sunt aut, si ad rerum naturam pertinent, ad Deum tamen aliquo pacto ordinantur quam rem nonnulli ex orthodoxis patrihus volentes exprimere, materiam Theologiae sic desintuerunt, ut id totum in materia Theologiae habendum praedicarent, quod aut Deus est recto casu ut loquuntur Grammatici aut quod obliquo casu Dei, Deo, ad Deum, aut , Deo esse dici potest quod denique secundum omneis Casus(ut Grammaticis appellantur suam certam ad Deum habet relationem ordinationemque.Ac proprio quidem simpliciterque Deus subiectum, seu materia est Theologiae quemadmodum uniuscuiusque scientiae, siue disciplinae unum aliquod certum definitumque subiectum, siue materiam haberi necesse est. Perinde enim subiectum in unaquaque scientia se ad scientiam habet, ut obiectum se habet ad potentiam naturalem vel habitum nostrum. Constat autem proprio illud obiectum potentiae siue habitus humani assignari sub cuius ratione omnia ad suam potentiam siue habitum referuntur: quemadmodum exempli causa sermo articulatus, fragor referuntur ad auditum, qua Sonora sunt; quia sonus vel res sonora qua sonora est, proprium est obiectum auditus nostri similitdrque homo, bestia referuntur ad visum, qua Colorata sunt; quia Color vel res Colorata est objectum visus nostri. Sed omnia tamen in Sacra hac Theologia tractantur sub ratione Dei, tanquam propriae materiae, quae agitur in

Theologia:

104쪽

Theologia quia aut Deus ipse est de quo agitur, aut res sunt ad Deum ordinatae, ut ad principium uniuersale, & finem ipsarum. Atque hanc ipsam quoque rationem sancti Apostoli, aut proximi tempora illorum viri Apostolici in sancto symbolo obseriuarunt, quum subiectum principiorum, in quibus tota scientia virtute continetur, posuerunt Deum esse Carticulis de Deo, certa capita de Ecclesia, diuinis erga eam beneficiis subiecerunt ut principia priore loco posita, id quod subiectum est per se, Theologiae nostrae ostenderent posteriore vero, quae ad subiectum singulari modo se habent, affecta sunt, tenerentur. Harum autem rerum, quae diuinae appellantur, duplicem ordinem, ex iis quae modo diximus, constitui sequitur oportere: num de Deo, quo nos oportet frui; Alterum de rebus Dei, quibus nos oportet uti secundum Deum ut Augustinus lib. I. de doctrina Christiana copioso explicavit. Ad locum autem de Deo simpliciter haec

duo pertinent ratio naturaei, ratio volimritis eius Naturae siue secundum essentiam in tribus personis subsistentem siue secundum distinctionem personarum spectes in unitate essentiae. Voluntatis autem tum eius quae uniuerso ad res omnes creatas fertur quodammodo tum illius quae communis est, communitesque exposita in genere

humano tum denique huius, quae singulari ratione gratiae in Ecclesia ipsius expinnitin . Ad alterum vero locum de rebus ad Deum ordinatis, tria sermo pertinent inscripturis sacris exposita Nempe rerum natura, qua ad Deum ordinata est opera Dei in illis; cius illis , Deo assignatum Naturam autem rerum disciplina Theologiae Sacrae dicimus explicari, non quidem simpliciter qu, sunt hoc enim scrupuloso vestigare, Crecognoscereo tradere, physicorum, medicorum .philosophorum est, sese in PersCrutandis, recognoscendis naturae operibus sine modo, fine immedigentium); sed tantum secredum id, quod L 3 o . suam relationem suumque respectum ad Deum habent necessitate naturaeo Deus ad illas libertate voluntatis suae. Etenim nec Angelorum naturam docet Theologia, ut faciunt Metaphysici nec animantium aut rerum elementarium, ut Physici nec se re o Des emc ' mathematici sed naturam conditionemque tradunt singulorum quae ad hanc disciplinam pertinenti pro ut ad Deum referuntur, suaque affectione ad ipsum ordinandiu solum. De operibus quoque, iudicium idem Etenim opera Dei in rebus creatis omnibus, praelucente Theologiae diuinae face, ita obseruantur ut non ea simpliciter in rationem veniant atque uniuersh, quae praestat in eis Deus; sed tantummodo ea quae secundum hanc ordinationem quam modo expressimus, aut Deus agit in illis, aut illae agunt secundum Deum Agit autem Deus liberrimo liberrima voluntate sua, aut

uniuerso cum ordinari secundum naturam, tum extra ordinem secundum prouidentiam ipsius aut communiter, secundum vocationem commmem salutaris gratiae omnibus expositae aut denique singulariter, secundum vocationem singularem salutaris gratiae electis ipsius inditae per spiritum sanctificationis ad vitam aeteream. Ediuerso autem illae agunt ministrantes ordinationi Dei, aut uniuerso, naturae uniuersalis instinctu, communi lege obsequentes naturae, prouidentiae illius aut communiter respicientes ad communem illam vocationem omnibus expositam communi modo aut denique singulariter, multiplicem, admirabilem sapientiam eius ad salutem ipsarum emcacissimam omni honore, obsequio, ut par est, prosequentes. Sed quia omnis laus virtutis in actione consistit, ut aiebat Tullius ea autem demum vera laus est, quae non ab hominibus iudicio falsis, studioque instabilibus; sed a Deo ipso proficiscitur Proptere, euidentissimus materiae locus, in quo ' ologia Sacra solet insistere, is est, quem Paulus aliquoties o δικαίωμα os mos a Pellauit Rom. I. a. Nam ius certum est naturae a Deo impositum, Wius certum gratiae quod ius cum principiis naturae hic, tum vero supera principiis gratiae a Deo

105쪽

Deo communicatis asseritur. Est enim rectitudo duplex, siue axo lis iis, officium a Deo generi humano constitutum unum, commune bona ex Parte Cum rebus

caeteris quae in hac uniuersitate sunt; nempe ius naturae, quod docemur instinctu illius Alterum, singulare humani generis, moto quod solum ad imaginem Dei creatum est; ius morum, seu morale dictum. Ex illo iure bona, mala secundum naturam, ex hoc bona, mala secundum mores, id est, virtutes vitiaque censentur: Illa a principio communi, quod naturae instinctum aut voluntatem naturalem vocant; haec a principio singulari intemoque, quod mentem, id est, rationis voluntatisque fontem dicunt, proficiscentia. Hoc vero ius morum, quo homines ad Deum oportet accedere,' sacrae voluntati eius, quam maximo fieri potest, conformari, Sacra Theologia exponit perfectissimo naturalia principia vitiositate nostra in nobis obrum, quasi refodiens, perfectione donans gloriamque supereaturalem tanta luce, fidei virtute exponens ante oculos nostros, ut nihil ad hanc sapientiam caeterae. Haec igitur certissima est materia, in qua Theologia nostra Deo auctore, duce occupatur, Win qua, si nos occupabimus, vere furarum est, ut retecta facie gloriam Domini tanquam in speculo intuentes, in eamdem imaginem, tamquam a Domino

spiritu transformemur a Cor. a. 18.

CAPUT XIIII

De causa forma Theologiae nostrae. Posmvis inter nos de Theologiae nostrae materia conuenit ad causam alteram internam eius recognoscendam veniamus necesse est, ut essentialem Constitutionem eius Certo teneamus. Ea autem est forma, sine qua omnis materia quasi infinita est,

Wαπατάλ-oc,, per quam materiae superadditam rei natura ita in se ipsa constituitur, tum vero percipitur intellectu nostro. Formam igitur Theologiae absoluto dictae paucis verbis circumscribimus in hunc modum, Des xxv. Forma Theologiae est eruas diuina quae in Theologia bimariam consideratur: nam aut Dio, Ne sorsutius aliqua simpliciter is sese, aut saries aliae cum altis inter se considerantur iusta co cratione. His au(L 1 os.)tem verbis duo reuiter a nobis exponuntur, in hoc instituto maximopere necessaria Vnum est, quaenam sit in seipsa formae huius ratio: Alterum, quae ratio eiusdem nobis exponendae Cpercipiendae, secundum illam disciplinam salutarem quam Deus per gratiam in homines collatam voluit Rationem igitur huius essentialis formae definimus dicentes, forma est diuinaberitas: alterum locum sequentibus verbis exponimus. Ac veritatem quidem Theologiae absolute dictae formam essentialem esse, nemo vir pius est dubitaturus: si quidem Christo summo prophetae, Doctori nostro crediderit dicenti, Sanctifica eos veritate tua: Verbum tuum est uerectus Ioan. i. i. Sed quia veritatis nomen, quod in vulgo promiscuo dicitur, non tam ferm intelligitur mente quis circumfertur in ore onmium, declarationem eius in hoc tempore paucis adferemus Veritatem igittae optimo veteres cum Eute, ut vocant id est, cum eo quod est, conuerti, aequiparari pronunciauerunt: nam quicquid est, eo ipso quod est, veram est: contra quicquid verum est, eo

ipso est, quo verum est. Haec ita necessario semper inter se cohaerent, reciproC--

torque inter se commeant, ut nihil plano in rem natura, aut supra naturam adferri

106쪽

adferri possit, quod non utraque hac lege communi teneatur. Sed tamen etsi haeduae leges in omnibus sunt perpetuae, Cad omnia perpetuo adhibendae tamen diuersa ratione utrumque dicitur nam si quid esse dicimus, id in re contemplamur, sin autem verum esse praedicamus, contemplamur id quod est in intellectu nostro. Est igitur veritas tum eorum quae sunt, tum etiam signorum quibus ea quae sunt dicuntur esse siue ut breuius dicamus, ac forte euidentius, veritas est rerum, aut orationis de rebus nunciatae. Earum vero rerum quae sunt, duplex est ratio nam aliae in re sunt, aliae in intellectu In re sunt x καδ' .aeaeca, id est, singularia Mindiuidua, pro ut ea sunt quae percipiuntur sensu in intellectu vero sunt formae, cum earum rerum quas sigillatim sensu percepimus, tum aliarum omnium, quas alio quocunque modo. Ac proinde veritas rerum bt vocantur vulgo intelligibilium, siue quae cadunt in intellectum nostrum, longo dimor atque amplior est, quam earum rerum sit veritas, quae in re percipiuntur foris Nam, eo amplior est, quod singularia aequo ac communia in se complectitur: Ceo dignior est, quo res communes digniores singularibus,, formae a materia abstractae atque depuratae digniores materiatis rebus, quam generatio, constitutio ex differentibus principiis inter se composita, manifesto clamat, non esse Penes eas res proprio, per se veritatem. Etsi autem ita se habet veritas, quae humano intellectu prehendi potest, tamen longissimo supra veritatem hanc, quam omnia natura docet extollit sese veritas illa, quam disinam appellamus. Nam singulari hac appellatione veritatem formalem Theologiae vindicamus ab omni mutatione, mutabilitate naturae, supra naturam huius uniuersitatis reremque omnium, quae in uniuersitate sunt, eam efferimus. Est enim diuina eruas, non ea solum quae ortum a Deo veritatis habet nam etiam veritas naturae intellectosque naturalis a Deo orta est sed ea demum veritas diuina

suo quodam, proprio ac in Alari iure a nobis appellatur, quae respin,&ratione sui, .modis omnibus, in se, in partibus suis omnibus,, in qualibet ordinatione ipsius, diuina est. Cum autem diuina veritas duobus modis se habeat infinito, qua in Deo essentialis esto finito, qua cum rebus creatis a Deo communicata est, utrumque linobis diligentissimo in Theologia nostra absolui dicta opus est observari. Nam veritatem infinitam, ut archetypum immutabile, formamque primam veritatis in ea recognoscimus, everitatem Communicatam, velut speculum, expressamque imaginem illius artaeque colimus religiosissime Quapropter in Theologiae huius definitione non fuit simpliciter a nobis dictum Theologiam sapientiam esse rerum diuinarum, aut

sapientiam diuinae veritatis; sed coniunctim utrumque expressimus, hanc Sosianuam esse remum riuinarum secundum reritatem diuinam a Deo inspiratam, S e. Hac enim ratione relationem quamdam necessariam expressimus, quae inter veritatem sese exprimentem, veritatem expressam intervenit Veritas sese exprimens est conceptus ille

formaque immutabilis in Deo, quam pio adoramus Veritas autem expressa nihil aliud est, quam imago quaedam, speculum primae illius atque aeterea veritatis, quod, quale, quantum, quo denique modo Communiss. 1 o6 cauit nobiscum Deus, ad testificandam laudem gratiae gloriosae suae,&exponendam salutem nostram. Ηaec veritas secundum illam est, perfectus rivus de perfecto fonte, perfectiisque raditis de perfecto sole veritatis, perfecta denique imago expressa in speculo verbi veritatis, quae imago tantisper micatura est, dum peruenerimus omnes ad principium illud veritatis in coelis. Quod autem de ratione veritatis huius dicebamus, eam hilariam considerari in Theologia nostra, id per se est manifestissimum. Etenim ita comparati sumus a natura nostra, ut, quocunque se mens nostra, cogitatio conuertit, obiectum intellectus nostri, id est, veritatem, aut uniuerso in toto aliquo contemplemur simpliciter, aut comparationem huius totius cum illo instituamus. Quemadmodum si quia, exempli

II Causa,

107쪽

causa, Ecclesiam uniuersalem consideret absoluto, aut eam Cum mundo reliquo comparet, aut si quis totam veritatem diuinam nostra hac Theologia expressam seorsim in se velit expendere, vel cum veritate naturae nostrae ad sui institutionem implificationem diuinae gratiae committere. Rursum vero eius ipsius rei, cuius in solidum consideratur veritas, partes eodem modo nobis exponuntur .expositae a nobis explorantur, tanquam si unaquaeque totius Pars totum aliquod per se constitueret:

quemadmodum si quis Ecclesiam Corinthiorum aut Philippensium, aut aliam quamlibet in particulari ut loquuntur considerandam susciperet. Cum autem partium, quae considerantur intellectu nostro, comparatio fiat exploreturque a nobis inter se secundum rationem totius vesci, aut etiam diuersorum, proptere, harum quoque rerum inter se comparandamim veritas iustaque ratio Theologi eadem ostenditur, ne quis veritate diuina, quae sola salutaris est ac certa veritas, aberrare possit quemadmodum si quis verbi gratia, beneficium creationis cum prouidentia in natura rerum, aut beneficia naturalia cum beneficiis a gratia profiseiscentibus comparet, ad inuestigandam, assequendam magis magisque veritatem. Huius autem veritatis diuinitus expressae in Theologia nostra, certa quaedam attributa sunt, quae proprio in ipsa obsignauit Deus, ut eam a consortio reliquae veritatis, quae in natura rerum obseruatur, potentissimo vindicaret Etsi vero istius generis quam plurima adferri possunt, ex eis tamen praecipua quaedam, summa capita una aut altera Theti complexi sumus, ex quibus piae, prudentes animae alia id genus, si qua sunt, ex Dei doctrina perlata assequentur. Sic enim statuimus paucis, Thes. XXvI. Laec Veritas sancia, iusia, atque sectum est, qui se gi- nisu romani, iniusti, mersuti docet, nihil'e sancti, usu serae, non docet, is ad sanctim aerum in notae, iustitiam erga omnes, , se usionem fer omnita quam se sectissime dirigamur. His paucis verbis essentiales aliquot proprietates diuinae veritatis visum est exponere, antequam de virtutibus eiusdem veritatis exinde consequentibus diceremus, quod Thesi proximo sequente facturi sumus tria igitur attributa sunt, quae de veritate hac a nobis praedicantur nimirum quod sancta, iusta, atque perfecta esst. Etenim si rectam alicuius doctrinae constitutionem recto placebit explorare, omnino tria haec oportet obseruari: Unum, ut in se hona sit Alterum, ut erga alios Tertium, ut per omnia sit bona. Nam si quid horum desiderabitur in doctrina ulla, non potest merito recta pronunciari illius constitutio Ad haec igitur ossicia respicientes, totidem attributa veritati diuinae arrogauimus, quum eam sanctam in sese, iustam erga omnes,, perfretam esse per omnia diceremus Etenim quid sanctum, iustum .perfectum in rebus humanis aut creatis vllis affirmari posset, obsecro, prae illa veritate, quae a Deo,&secundum Deum est nam siue archet Iam veritatem spectes, fons est perennis san timoniae, periectionisque siue communicatam illam a Deo veritatem, humano generi expositam, sanctissimum est, iustissimum .perfectissimum ut cum artificibus loquar castellum fontis illius, siue conceptaculum, caput aquae salutaris, unde hauriamus omnes sanctimoniae, iustitiae, perfectionisque doctrinam certissimam, cui nos religioso conformemus, exspectantes praemium fidei nostrae, id est, salutem

animarum nostrarum. I Pere. I. v. Horum vero attributorum, quae iure meritissimo

veritati diuinae tribuimus, modus a nobis dupliciter ostenditur .comprehenditur, nempo substantiao effectu veritatis illius. Ad substantiam diuinae veritatis secundum haec attributa interit 1 or homines demonstrandam duo sunt opus: Unum quicquid his attributis aduersatur, plano remoueri Alterum, quicquid de ratione horum est attributorum, id de veritate diuina plane confirmari Prius his verbis expressimus, diuina veritatemhuyro ani, initiis , imperfecti doceri posterius illis, nihil sane iustiserfecti, quod quidem sit διδακτόν - μαδvrον, id est, quod doceri, disci, atque sciri possit, ea

108쪽

non doceri Atque hae quidem virtutes ita doctrinae veritatis insunt, ut nihil plano in rebus creatis, quae intellectu percipi ab eis possunt, cum hac veritate comparari possit. Nam si ad sanctimoniam doctrinae ullius in se respexeris, quae tandem sanctimonia a rebus prophani si ad iustitiam, quae iustitia a rebus iniustis i in ad perfectionem, quae perfectio a rebus imperfectissimis proficisci possis quemadmodum in libro Iob legimus: quis edat mundum ex immundo ne unus quidem Iob. I . .

Causarum certo singularum natura propria ex qualitate virtutis, virtus ex effectionibus ipsarum cognoscitur nec fieri unquam potest, ut causae a suis effectis superentur, nisi aliae superiores causae insuper accesserint, quarum effectus improprio solum causis

inferioribus tribuitur. Cum autem oninis humana doctrina ab homine prophano, iniusto, imperiecto sit, merito doctrinam quamque aliam his attributis carere iudicamus. Sosa haec doctrina, quae Deum sanctissimum, iustissimum, perfectissimumque auctorem habet, his elogiis inomatur. Aliae doctrinae omnes, etsi meo sunt, tamen ab instrumentis sunt aliqua prophanitatis, iniustitiae,&imperfectionis labe in natis Imo nihil tam sancti, iusti, aut perfecti docent, quin vitium aliquod ipsis semper ab auctore, a natura doctrinae, a ratione, aut modo illius adhaerescat. Haec autem doctrina veritatis, sanctitatem x Deo habet eamque sic in Deo docet, ut ab omnibus rebus creatis, adeoque ab ipso homine eam abiudicans, in Deo solo demonstret obtineri Iustitiam vero, qua suum cuique redditur, Deo secundum pietatem, hominibus secundum naturam, iura communia, ac singiuaria ipsorum, nulla doctrina sic docet ab hominibus tradita, qui de iure Dei officioque in illum deminuatur plurimum, quacunque specie id accidat a recta ratione humani iuris deflectatur, siue quid iustum non praecipiatur, quod praecipi oportuit, siue statuaturiciustum, quod oportuit praecaueri. Quapropter etiam humana quaevis doctrina imperfectione sua abundat semper, atque circumfluit: tun neque in ratione sanctitatis. neque in ratione iustitiae, neque in ratione omnium earum rerum quae ad perfectionem sanctitatis, iustitiae, aut ordinis, conuenientiae omnium rerum inter se opus sunt, exhibeat perfectionem illam, quam Deus, natura, ordo desiderant. In hac vero doctrina nihil eiusmodi exstare potest: nam, ab auctore sancto, iusto, atque perfecto est, esecundum auctorem, iustum, sanctum, atque perfectum est in eo

velut exemplari semper est, qui ipse est sanctitas, iustitia, atque perfectio. Ex quo fit, ut nihil mali insito nihil non insit omnino boni in ea doctrina quam veluti specinium sui ipsius aeterea illa Dei sanctitas, iustitia, atque perfectio in gente hominum indesinenter repraesentat, in quam defixis oculis attentissim. religiosissimeque haereamus. Ex hac vero contemplatione diuini huius, salutaris speculi, sua effecta consequuntur in hominibus, quibus ante oculos oblatum est, attributis illis respondentia.

Nam cum haec doctrina veritatis sancta, iusta, atque perfecta fit, causam bonam edere fractus bonos necesse esto quidem in eo solo edere, in quo per voluntatem Dei plantata radicatur. Est autem haec doctrina ad homines allata coelitus, qui ager Dei, aedificium Dei, agricolatio Dei appellantur. 1 Corines. s. s. Hos itaque effectus exposuimus, dicentes, propterea hanc doctrinam fuisse datam, atque , Deo informatam, i in sanctimoniam in nobis, iustitiam ergo omnes, , seriemonem se omnia quam sermutissimδ dirigamur Videlicet tanquam face ante oculos nostros a Deo deposita, ut ea praelucente indesinenter in via oritatis illius ambulemus. Etenim quid tam necessarium homini esse potest, quam ut Deum cognoscat, si non pro ut est, saltem ut cognosci potest Quid tam utile, quam ut Deo, quem cognoscit, prout cognoscit homo, ac potius prout se Deus cognoscendum praebet, conformetur Quid tam gloriosum, quam ut salutari hac conformatione ad Deum Contendat, ut peremem fontem sanctimoniae, f. I o8. iustitiae .perfectionis

109쪽

suae suam ad rem tria sunt in horum effectorum declaratione paucis comprehensargenus, modus, atque duratio. Genus effectorum triplex Sanctimonia, in nobis ipsis, per Spiritum sanctificationis x Deo repraesentata iustitia erga omnes, suum Deo, suum cuique tribuens subiecti, effectoremque in subiecto congrua perfectio quam nos hic quidem desiderare in praesens, sperare in futurum possumus; sed non ante ex facto pleno assequemur, quis migrauerimus ad Dominum auctorem sanctitatis, iustitiae, perfectionis nostrae Modus est: quod perfectissimo face illa perfectissimaveritatis diuinae ad effecta illa dirigimur, deduci laque virtute Dei, omnia in omnibus operantis. I Cor. a. II. Duratio vero, perpetuitas istarum virtutum eo demonstratur, quod haec attributa effectaque doceri per omnia dicimus hac nostra Theol gia, quae sola uere est sapientia. Sed de hoc loco Thesi xxxii proximo sequente dicturi sumus. Ea sic habet:

iuque aec Theologiae uena est, ' aeterna ct immutabias: nam quod rerum Sinuessari idem est necessario mum quod iustum ' sanetum, id iustum , sanetum mnquam esse non solere, quod denaeque refectum secund- Deum, idem est omnino ac semer immissibi . Hanc con sionem quaestioni de forma Theologiae nostrae idcirco atteximus, quod naturae, conditioni eius haec tria conueniunt necessario. Primum, quod unica est haec Theologia, non autem plures illius formam Secundum, quod aeterea est duratione, non autem utremitioni ac scientae cuiuis humanae accidit plurimum temporaria. Tertium, quod, in eo in omnibus suis partibus, adeoque singulis est immutabilis non autem infesta ex ullo casu mutationibus. Etenim, ut anto dicebamus, res quidem concretae misturaque aliqua compositae variant numero tempore, & mille mutationibus res vero abstractae, siue formae rerum in abstracto dictae, supra omnem mutationem longissim evectae sunt verus enim mutatur, sed nunquam veritas o Theologus mutatur, sed nunquam Theologia Homo quum verus, aut Theologus appellatur, aut iustus, aut sanctus, C. rationem habet materiae mutabilis, qua homo; sed formam solum accidentariam habet veritatis, Theologiae sanctimoniae, iustitiae is purae autem illae formae, ex quibus veri, QTheologi,, sanctio iusti denominantur, ab omni vitio incorruptae sunt: singulae unum sunt aliquid per se, singulae aeterea inimmutabiles Ratio huius in mationis nostrae, ex natura illius formae quam Theologiae adscripsimus o conditionibus adiunctis, petenda est formam, ut anth dicebamus, Theologiae nostrae attribuimus veritatem diuinam cuius veritatis tres conditiones adiecimus necessarias, ne diustitiam, sanctitatem .perfectionem. Ex istis singulis ducuntur argumenta, quibus unitas, aetemitas, immutabilitas Theologiae huius confirmatur. Ex veritate arguinentum ducitur huiusmodi: Quod verum est necessario, idem necessario est unum, aeternaeque se immutabilis veritatis Veritas autem vera est necessario Vna est igitur, aeterea se immutabilis. Quid enim verius veritate aut quid tam verum necessario, quam veritas Necessario, id esse dicimus, ut Aristotelis utamur verbis, quod semper ita est ut est, nec aliter se habere potest, siue contingere: necessarium enim T --ομεν, contingenti est oppositum. Verum autem appellamus quicquid est, prout in nostro intellectu est, siue intellectum re ipsa, siue ut ita dicamus intelligibile. Cum autem hic agamus non de ea veritate, quae percipi humano intellectu potest, sed de veritate diuina, infinito modulum intellectus nostri superante Res vero divinae, prout diuinae sunt, omnino in se necessitatem habeant diuinae veritatis multo magis illud sibi profecto vindicant quod de veritate naturae, aut veritate creata statuitur, nempo ut quod verum est necessario in hoc genere diuiuae supereaturalisque veritatis, idem sit necessario unum,in aetemum .immutabile unitate, aetemitate, Mimmutabilitate simplicissima, quia diuina est. Quemadmodum autem haec ratio Theologiae nostrae confir

110쪽

matur argumento diuinae veritatis, ita etiam iustitiae, sanctimoniae. Nam quod iustum& sanctum est absoluto, id nunquam iustum, sanctum esse non potest Iustitia, &sanctimonia iusta est, .sancta absoluto Nunquam ergo esse potest, quin eadem iusta, .sancta sit, ac proinde una, aeterna, Wimmutabilis. Sed iustitia, sanctimonia, si qua vera est, ea demum vera dicenda est, quae iustitia est in sanctimo(f. I os.)nia diuinae veritatis quae supereaturalis est in se hauributis suis omnibus, inquae forma diuina est, quam Deus expressit unam, aeremam, Cimmutabilem in nostra hac Theologia Postremo im ad haec omnia sit quoque necessaria conditio illa perferationis, quam anto dicebamus, equidem ita iudico, perfectionis illius, quae non humana, aut humanitus informata, sed diuinitus in veritate Theolo, ae expressa est, unitatem certam, aeterestatem, immutabilitates certo demonstrari illa perfectione, quam Theologiae nostrae assignamus. Quod enim perfectum est secundum Deum, idem est omnino, semper unum, aetemumque, Wimmutabile praesertim clanhaec Theologia nostra nihil sit aliud, quis expressa quaedam delineatio illius unicae, aetemae, Cimmutabilis perfectionis, qua Deus est perfectissimus. Est autem non solum perfectus Deus, sed ipsa perfectio essentialis se perfectionis omnis caussa, exemplar, minis constantissimus. Restat igitur ut ex iis, quae modo dicta sunt, concludamus, hanc Theologiam unam esse, aeteream se immutabilem, .esse veritatis iustae, sanctae, perfectaeque indicem perfectissimum, quem ad exemplar suae veritatis Deus communicatum uoluit cum humano genere ad gloriam suam, .salutem animarum nostrarum in Christo Iesu.

De causa e ciente nostrae Aeologiae. DIRIMus ad hunc usque locum de partihus essentialibus, ut dicuntur vulgo in causis intemis Theologiae nostrae. Nunc ad eas Causas est veniendum nobis, quae extemae siue extrinsecae appellari solent. Eae sim efficiens , finis, quas iusto ordine, quin breuissisim fieri poterit, prosequemur Thes. X NIII. Causa e ciens nostrae Aeologiae sis , a nobis sonitur: Una Irinc alta , Instrumentalis altera. Quotiescunque de causa efficiente rei alicuius agitur, id maximo solemus obseruare, utram caussa efficiens sua ipsius vi efficiat, nec ne Vtrum Sciat totum, an ex parte Vtrum denique rem efficiat essentialiter, an vero accidentario Haec in rebus omnibus, naturalibus, humanis oportet a nobis obseruari, ut veram scientiam earum rerum assequamur, quas suae caussae essiciunt. Hic vero quum de Theologia, id est, sapientia illa diuinae veritatis agitur, quam nulla creatura, ac ne ipsa quidem uniuersitas comprehendere aut assequi potest, profecto hunc eundem modum in recognoscenda Theologia nostra diligentissimo opus est obseruari, videre, quid eam suavi, totam aut ex parte essentialiter, aut accidentario effecerit: quid adiumenti ad eam efficiendam accesseri Cum autem hanc sapientiam, de qua nunc agitur The logiam nostram appellemus, quarum vocum prior nomen est generis, posterior distinguit genus,, speciem constituit illius: Haec demum certissima ratio videtur fore ad peraestigandam emcientem causam, si ex ipsa generis, speciei ratione deprehendi potest. Genus est Theologia, id est, sapientia seu ratio rerum diuinarum res autem

diuinae

SEARCH

MENU NAVIGATION