D. Francisci Junii Opuscula theologica selecta recognovit et praefatus est d. Abr. Kuyperus

발행: 1882년

분량: 528페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

gumentum pertinet, consequamur. Principia itaque illa, de quibus agimus, denotamus notionis voce; quemadmodum , Tullio quam plurimis locis appellantur Graeci .-oίacti dixis1,ipsi dixerunt. Recte id quidem nam cum intellectus mentis nostrae, prout Physicis rationi opponitur, sit pura puta Principiorum naturalium sedes, quae principia in uniuscuiusque intellectu sic haerent, ut simpliciter in eo sint citra rerum quae foris

sunt, contemplationem recto inquam haec principia notiones seu Praeceptiones appellantur. nam haec notitia simplex intellectus nostri, sic intus natura est, ut aliam omnem notitiam soleat anteuertere; adeoque notitiae cuiuis, velut fundamentum commune, substernatur. Huius vero notionis, boremque principiorum commoditas tribus modis circumscripta est, verbis illis nostris; cum notiones illas communes, 'obscuras , imperfectos appellamus in Theologiae argumento Tria enim ad iustam rerum comprehensionem, opus sunt ut subiectum quod agitur ver Comprehendamus, ut perspicuo, ut pleno. Nam si pro subiecto vero respiciamus ad falsum aut opinabile; quemadmodum fero fit, ut verum quidem in communi agnoscamus, in particulari autem , vero aberremus, falsa est principiorum accommodatio si ex principiorum luce non satis subiectum aut actiones eo pertinentes videamus, notio obscura est sin autem eas res quas spectare opus est, non nisi ex parte possumus intueri, notio imperfecta est exempli causa, principium naturale est, ius suum cuique tribui oportere hic tribus

modis in utendo principio hoc plerumque fallimur nam quod natura dictat communiter de unoquoque, nos refringimus exceptionibus,, principia illa notionesque communes singularibus nostris conclusionibus, obscuritate mediorum,&imperfectione iudicil nostri velamus Denique ut in quaestione ipsa, quam instituimus, figamus pedem dictat principium naturale cuiuis, Deum colendum esses Sed hoc principium, commune in unoquoque, Wobscurum o imperfectum est commune, quia Deum non docet singulariter, tanquam si digito indicaret hunc meum ipsum esse obscurum, quia id ipsum quod nobis indicat, non tamen ostendit perspicue Imperfectum denique, quia non ostendit pleno Id autem ita se habere luculentissim demonstrat Apostolus, quum Lystrensibus diceret sacrificare volentibus ipsi, cur ista facitis nos quoque

sumus homines, iisdem quibus vos obnoxii affectionibus, annuntianites is ibanis istis rebus conuertatis os ad Deum ilium,iuum, qui fecit coelum, , terram , more, , omnia quae in iis sunt quique Praeteritis aetatibus sisti omnes genies suis Asarum sit incedere quanquam non assus est evertem se esse festimonii, hon tribuendo, iam nobis coelitus Iuuias, ac femora fructibus edendis via, mons cibo se laetitia cordia nostra for I b. I S, 6, et iam Communem fuisse notionem illis omnibus de Deo impressam; ac non singularem illam qua hunc verum Deum esse cognoscerent, Lystrenses ipsi demonstrant facto in Paulus arguit. Obscuram esse demonstrant argumenta illius; cum nihil Apostolus nisi naturae testimonia, aut res in natura a Deo gestas, adferat, ut declaret Dei illius summo adorandi veritatem: Haec autem tenuissima vestigia sunt untaxat veri illius, viventis Dei, quae non

id quod Deus humano generi inde a principio est, sed quod Dei est, misis testificata sunt. Eadem quoque ratione principia haec imperfecta sunt quae si quid de Deo aestantum ut profecto faciunt testantur imperfectissimo, perfectione illius absunt longissimh. Eiusdem generis illud est quod enunciabat Apostolus, quum Athenienses ab idololatria reuocaret pertransiens , inquit, , confemplans clumbestra, inueni etiam oram, ut inscriptim erat, Ignoto Deo quem ergo ignorantes colitis, nunc ego mobis annuncio. Deus ille qui fecit mundum, di omnia quae in eo Suni,cium sit coeli , ferrae Dominus, in manufactis emplis non habitat, sec. Actor. i.

as, Quibus conditionem principiorum illorum naturalium declarat luculentissimi; cum nec Deum singulariter nouerint, quem principia communia docent colendum Communiter;

92쪽

communiter; nec euidenter nouerint, ut qui in temporibus ignorantiae dissimulatis vixissent nec denique nouerint perfecte, cum Deus dicatur omnibus vitam dare , halitum, Womnia fecissetque ex uno sanguine totam gentem hominum, ut videlicet quaererent Dominum, si fori palpando eum inuenturi essent: baetera, quae illic grauissimo a Paulo afferuntur. Quapropter optime idem Apostolus affirmat fieri iram Dei Vcoelo aduersus omnem impietatem , iniustitiam hominum, is f. Iasa. veritatem iniusti istineant quoniam id quod de Deo cognosci potes naturae facultate hordine, monimestum est in istis: Deus enim eum mani ratum secti nam inuisibilia ipsius iam inde a condito mundo ex rebus acus iniectum semidentur, aeterna indelicet eius solentia atque diuinitas, nempe Communi illo ex ipsis principiis naturae, Wobscuro se imperfecto modo Rom. I. Is, o. Quemadmodum autem Communis haec principiorum, in obscura se imperfecta ratio in pervestiganda rerum veritate, diuinarum maximo, cognoscitur, adeo ut si quid veritatis de Deo per rationem inuestigatur, id a paucis tantum .per longum tempus, tum errorum plurimorum mistura homini proueniat Ita etiam in eo iure pervestigando accidit, quod Apostolus ibidem T. δικαιωμα ossa, appellavit. Nam siue ius ordinationemque diuinam deoninibus rebus in se, inter se factam contempleris, siue ius morale ad creaturas pertinens, quas fecit ad suam imaginem nihil est omnino, quod non facit eadem ratione uinci possit istius incommodi. Quapropter omnibus expensis optimo concludimus, nec perfectionem his principiis, notionibus inesse capacem rerum diuinarum, nec habilitatem aut potentiam uuam ullo modo, ad pervestigationem rerum illarum Euscipiendam, sed eam necesse habere plano, ut a supematurali gratia, tum perfectionem suscipiat si quam susceptura est tum potentiam δεκτικήν, id est, aptam ad suscipiendam perfectionem illius usque adeo inepta est totius huius nauiuae nostrae acies ad pervidenda, percipienda ea, quae supra naturam simi a Deo posita. Diximus de principiis. Iam de natura ipsa tota, in qua, velut in subiecto suo, ingenerata simi principia ista, videamus. Naturae igitur nostrae, in qua principia haec, .notiones communes insimi, ratio duplex est a nobis obseruanda Nam aut secundum se Consideratur natura haec, prout a Deo creata fuit, aut secundum accidens illi peccatum, corruptionem consequutam ex primorum parentum lapsu. De prioremouo conditione naturae primigeniae nostrae, principiorumque inditorum ipsi, statuimus in hunc modum. Dies. q. Haec conditio fuit Theologiae naturalis in Adamon aura iniec ra, quam eae rincipiis communibus, obscuris id imperfectis coli , augeri ratiocinatione oportebat, o gratia serjici. Non sum quidem nescius id nouum permultis, inaussitiun videri quod modo dicimus naturam integram, prout in Adamo, creatione fuit, his quasi finibus Theologiae suae fuisse praeditam, nec ulterius secundum naturam processisse verumtamen desinent mirari, opinor quicumque haec duo, quae iam dicturi stimus, eadem opera expenderint. Vnum est, eo ipso quod Theologia naturalis dicitur, excludi supereaturalem sapientiam, velut toto genere differentem nec posse alteram confundi cum altera, quin statuatur oppositum in opposito(vt Scholastici loquuntur .manifestissima duorum membrorum inter se contractio: quod ab omni scientia est alienissimum. Alterum est, non propterea tolli rationem incrementi, quod homo natura istegra ex principiis fuisset assequuturus, donec perficeretur supereaturali gratia .ad fastigium illius euectus esset. Nam cum natura hominis ita comparata sit, ut principia quidem in se habeas, progressum vero rati cinatione, stu si assequatur, donec ad iustam scientiam per uenerit; nemini dubium esse potest, quin communis etiam in Adamo fuerit naturae ratio hin posteris ipsius

fuisset futura, si in illa integritate primigenia sibi constitissent. Habuit ergo Adam principia incorrupta, prout naturae sunt: tum ex horum principioriun cum rebus, signis

93쪽

signis comparatione potuit successivo ratiocinationis opera componere, diuidere, Comesudereo determinare, etiam secundum naturam, quicquid facultate illius in rebus diuinis assequutura natura fuit; denique scientiam aliquam rerum diuinarum Comparare secundum inte e naturae modum sed supra naturam non potuit transcendere, quia suus fuit tam laris modus facultatibus singulis ipsius extra quem modum fuerat quidem assurrecturus Adani sed superuaturalis gratiae beneficio, non autem virtute naturae suae. Nam erant integra, incorrupta in illo omnia sed contenta naturae finibus, non supra naturam evagantia. Erant igitur principia in ipso commimia: si enim singularia fuissent, non fuissent principia, sed conclusiones, determinationes rationis ad veram iustamque scientiam pertinentis. Erant eadem in ipso obscura si enim fui sent clara, euidentia plano, non iam principia fuissent solum, aut etiam merito dic rentur; sed media quoque insuissent ei: Quae media proprio non ad intellectum, velut principiorum sedem perpetuam, sed ad rationem consensu omnium pertinent. Erant denique eadem imperfecta, non perfectione vitiosa, aut imper(L Ias . fectione naturae nam imperfectionem naturae ex creatione obtinebat sed imperfectione secundum quid ut vocant id est, comparat ad illam finitam Wrfectionem Dei, remimque diuinarum ad quam perfectionem nulla res creata potest vi naturae suae attingere, quam nulla Per se Comprehendere. Haec autem principia, quasi semina in arvo intellectus humani deposita, coli, augeri oportuit similiter, naturae opera principiis aCCedente Naturae vero operaria est ratio in homine ad imaginem Dei condito; cuius rationis cultura prouehi principia illa oportuit, a communitate ipsorum ad opera Singularia, ab obscuritate in lucem, ab imperfectione in aliquam perfectionem secundum naturalis facultatis modum ut conficeretur ex principiorum semine, rationis Cultura in mente hominis scientia. Quid ergo scientiane potuit rerum diuinarum in homine integro perfici his naturae velut instrumentis minimo vero. Nam ratio ipsa non potuit non laborare ex obscuritate, imperfectione, cum materiam non aliunde

quam ex principiis ad scientiam gignendam habuerit quandoquidem in principiisivi

recentiores Philosophi loqui solent omnia insunt virtute communiter, quae ratione Wscientia hominum comprehenduntur singulariter. Ex quo id continuo sequitur, non potuisse, ne in natura quidem hominis integra, rationem, ad amplius humanae Scientiae fastigium ascendere, quam superstruere posset principiis, rex principiis ipsius. His positis, recto concludimus, etiam in ipsa natura hominis integra non potuisse Theologiam perfectam esse, secundum perfectionem naturae humanae impliciter; sed eam Theologiam gratia supernatures Dei fuisse persiciendam, vel potius Perfectione ingressa in locum ipsius quasi abolendam ut Theologia su maturali homo locupletatus permaneret,in supereaturali virtute ad beatam illam conditionem transmitteretur per gratiam, in cuius spem vivam regeniti sumus a Domino. I Pere. I S. Neque est Cur miretur quisquam, quod Theologiam naturalem abolendam fuisse supematurali dicimus. Nam ita nos docet Apostolus dicendum esse, quum de Theologia hac nostra se illa futura in coelis loquitur Ex arte enim coeuncimus, inquit, o eae sorte rviseramus et quum autem senerit Mersectio, tunc quod eae Piarie est bolebitur, dic. I Corinth. Is tas. Illa nεισαγωγ formae non modo alterius, verum etiam alterius generis, perfectissimi, hanc formam Therologiae nostrae quasi abso tura est, Quindicatura in perfectionem illius. Atque haec de conditione Theolog3ae naturalis in natura hominis incorrupta satis: de conditione illius, ex quo vitiositate corrupta est natura videamus, rara. XVIII. Sigum ero natura nare corrasi, uit, laetitiam ipsa prisco in singulisse,an

94쪽

nostri, ut de corruptione naturae nostrae agamus singulariter, aut de ortu, modo corruptionis illius id tantum in praesentia agemus, ut modum seu conditionem naturalis illius Theologiae, ex quo in peccatum homo misere lapsus St, Cognoscamus. Notum autem est illud in vulgo quod optimo orthodoxi Patres, Scholastici vestigia illorum sequuti, tradiderunt nempe naturalia dona corrupta esse .supereaturalia amissa. Ex hoc dicto ita statuimus Theologiam supereaturalem, velut abdicatam, repulsam indignissimo peccato hominis, hinc se in coelos recepisse Theologiam vero

naturalem, ut metera omnia quae ex natura sunt, fuisse Corruptam. Etenim quomodo incorrupta potuisset in subiecto corrupto omni ex parte permaneret Istius vero codiruptionis modus bifariam obseruandus est: primum in constitutione subiecti ipsius singulariumque partium illius Secundo in subiecti, partium eius inter se atque ad alia omnia ordinatione. In subiecto igitur ut anto dicebamus inerant ista in intellectu principia, Cin mente ratio, unde scientiam aliquam naturalis homo potuit acquirere. Sed cum ea principia in natura hominis integra ex incommodis suis laborauerint, itemque pro conditione principiorum non fuerit mutabilitatis expers humana

ratio certo haec incommoda non potuit curare superueniens hominis Corruptio, non seruare in eodem statu non denique a diminutione ulla ipsorum defendere. Itaque si anto commimia fuerunt in singulis, etiam communia permanserunt, sed infestante vitio si obscura fuerant, etiam long obscuriora effecta sunt: si deniquelmss. Issi perfecta, omnino in grauiorem multo unperfectionem Corruerunt ac proinde non potuit ratio hominis in peius non ferri,in grauissimo turpissimeque vitiari. Quapropter verissime illud de natiua hominis praedicari potest, ut naturam totam, sic etiam principia eius omnia fuisse in seipsis corruptissima praesertim vero quae ad

Theologiam spectauerunt, cuius subiectum supra totam naturam est rerum Creatarum

omnium nec a natura ipsa integra aliter prehendi potest quam pro naturae ipsius modo. Neque solum ipsa in sese fuerunt corruptissima, sed quod amplius est ab omni iusto ordine inrelatione conueniente inter se alienissima: nam quid magis ατακτoν seu inordinatum cogitari potest, quam si quis nec cum toto suo, ne Cum partibus totius illius sui, nec cum aliis extra totum suum, ordinem debitum obseruaueris Eiusmodi autem in homine lapso illa ipsa principia statim comperta sunt: manserunt principia eadem fundamento, sed modo diuersissima cum nec in se ipsa, nec inter se, aut cum aliis potuerint tenere modum. Atque haec causa est, cur ipsa inter se fuisse dicimus conturbatissima, tanquam rudera naturae iacentis o misero prostratae graui casu nostro. Quemadmodum enim domus elegantis, si grauissimo casu deturbabitur, Qui maiore aliqua corruet momento uno, omnis forma disperit inpartes, quamuis affabre factae, supraque modum speciosae, amictae, corruptaeque iacent,&latent sepultae in aceruis ruderum: Ita etiam quicquid in natura humana fuit elegans, abiit, tanquam in mole indigesta, incomposita vitiositatis nostrae sepultum est. Iam postremum restat, ut de opere effectisque naturae illius, principiorum naturalium in ea videamus. Certo si principiorum, naturae totius nostrae iam usque adeo exile opus est, etiam in iis rebus ad quas natura potest assurgere multo magis in Theologia naturali infirmitas, imbecillitas naturae principiorumque illius tenenda est: cum subiectum Theologiae , natura hac non possit comprehendi; sed naturam totam, ac non solum hominis cuiusque infinitum superet. De Theologia itaque naturali, si ad opus ipsius effectaque respiCiamus, ex antecedentibus ita concludimus. Aes xlx. Itaque nare Theologia nia omnino ad refctionem floresi perducere, nec reducit Pnquam ac ne persectionis quidem es se seipsam cascae superuenientis a gratia. Tria sunt breuiter hoc loco de Theologia naturali nobis nunciata; prout periti scientiarum secundum essentiam rerum de quibus agitur,

95쪽

agitur, tria expendi praeceperunt δυναμιν, εργον, in Moos, Potentiam, actionem, perpessionemque ipsarum. De potentia igitur huius Theologiae dicuntur ista Iraee Mologia nihi omnino ad persectionem Rotest seraeucere nec mirum, cum ipsa ad perfectionem venire non possit, alios quomodo prouehat ad perfectionem iusta, Deopere siue actione, dicimus hanc non serducere unquam ad Perfectionem quicquam: quae res apud omnes ratione iudicioque Praeditos extra controuersiam omnem futura est praesertim si cogitauerint ex causa imperfecta, adeoque imperfectissima, non posse effectus alios quam imperfectos exsistere alioquin enim quod est absurdissimum perfectos fructus arbor imperfecta proferre diceretur. Tertius vero locus, quem de naturali hac Theologia assimamus, fortasse nonnullis grauior, dissicilior creditu esse videbitur, qui non possunt ferre, ut naturae nostrae derogentur omnia ingloriosae Dei gratiae arrogentur dicimus enim naturalem hanc Theologiam ser seipsam ne ferfectionis quidem tibi superuenientis a gratia, chacem esse: Id est, nullam per se natura aut virtute sua affectionem, aut resationem ordinatam, aut dispositionem ut vocant habere, qua suscipiat illam perfectionem, quae superfunditur coelesti gratia Proinde ut quidvis in natura natura suscipiat secundum genus illud potentiae, quod passivum vocant, ex habilitate, dispositione naturae nostrae tamen si ad fructum perceptionemque respexeris coelestium illorum spiritualiumque donorum, quae Deus reuelatione singulari cum hominibus commimicat, huic Theologiae nulla est potentia passiva per se, nulla susceptiua, nulla obedientialis ut vocant Scholastici nulla denique dispositio, qua naturalis Theologia supernaturali communicet. Est quidem commune utrique subiectum, circa quod versatur Sed utraque haec Sapientia inter se differunt ut ita loquamur totalitate naturae suae. Neque enim scientias facit con- generes subiecti eiusdem commimicatio, sed modus ipsarum quemadmodum in numeris communiter occupantur Musicus WArithmeticus, sed tractationis mo(L 15s6 do inter se differunt. Demonstratur istud vel uno comparationis inter haec ipsa argumento Natura enim non nisi ex materia prius existente dispositionem elicito britus autem Dei omnia in omnibus operatur. Itaque ad Theologiam naturalem, natura intellectum adhibet, principiorum semina ad dispositionem illius occupat Ad illam vero supereaturalem, Spiritus Dei omnes artes sibi omnino vindicat, ut omni iure supereaturalis appelletur.

De Mologio verniaturuit. EXPOSITA infirmitate huius naturae nostrae, ex qua Theologiae naturalis modus certo deprehendi potest Nunc nobis videndum est, quid sit quod natura appetat, hunde modus assequendae rei eius, quam appetit, possit contingere Naturam igitur nostram, Sive Communem spectes, qua omnes bonum appetunt communiter, siue etiam singularem, qua singuli ad hoc aut illud appetendum pro conditione ipsorum traducuntur, videmus eo semper ferri, ut bona sua assequaturo fugiat Contraria. Atque hoc naturae studium tantopere in rebus etiam leuissimis emicare solet, ut nemo et imperitissimus non sentiat, natura duce bonum appetendum esse. Cum autem in rebus omnibus nihil tantae necessitatis, utilitatis, dignitatisque esse videatiu quam ut homo in hac uniuersitate rerum princeps constitutus, ad bonum Suum euin

96쪽

hatur, quo nec saevitate naturae, nec arte humana, ne rei Creatae ullius adiumentis, potest assurgere Propterea necesse fuit, aut hominem ipsum investigare modis omnibus, sicundo viam rationemque boni istius obtinere posset, aut eius qui conferre potest beneficio ad cognitionem apprehensionemque viae illius perduci, qua assequeretur bonum. Vt autem homo ipsum auctorem sui illius boni viamque ad illum, boni percipiendi modum viribus naturae suae, aut arte ulla subsidiove rei creatae cognosceret nunquam profecto fieri potuisset: nam quomodo perdita in se creatura

Wab auctore boni sui iusto iudicio abiudicata, ad eum fuisset peruenturae quomodo caeca visura inuisibile, quomodo mortua apprehensura, institutura viam, qua ad bonum quod quidem veri sit bonum queat contendere

Thes. o. uapropter suseruenire homini fortuit illam Theologiam inmisiam, quam ab ortu eius use naturalem apsellamus, QT eologiam reuelationis a gratioso communicarionis modo. Alioquin nunquam fuisset futurum, ut mens hominis ex sensu mali sui emergens, ad spem certam apprehensionemque boni deueniret. Auctorem itaque boni ad miserum abiectumque hominem oportuit accedere, Cum nulla ratione homo potuerit ad illum conscendere. Accedit autem Deus, auctor omnis boni, vario ad homines pro vario operationis modo sed si ulla nobis salutaris est dum in hac vita degimus, donum certo cogitationis est, qua Deum, prout sumus ab ipso Cogniti, discimus cognoscere. Hoc illud bonum est, quod Theologiam inspiratum appellamus: nam inspiratione nos cognoscit, vel potius cognitos sibi esse testatur Deus Theologia vero quam inspirat nobis, cognoscimus Deum, prout ab ipso fuimus cogniti. Hanc vero salutarem Dei inspirationem cognitionemque communacatam beneficio eius, eo superuenire dicimus, quia nec in nobis, nec penes nos, ne penes ea quae Circumstant nos, nec in tota rerum uniuersitate principium ullum, aut semen istius boni exstare potest ad salutem hominum efficax sed Deum illum auctorem boni, qui in omnibus est, ber omnia, & supra omnia superfundere salutarem illam gratiam necesse est, damque inde superuenire nobis ut possimus credere dicenti coelestia, qui ne terrena quidem dicenti credebamus ortum, naturam modum totius

huius mysteri supera emci oportuit Hinc illud natum est, quod hanc Theologiam

inspiratam, ab ortu supernaruralem ceratioso modo, reuelationis Theologiam v-

Pellauimus quandoquidem ortu, rea(L 1sqq.)tura sua, Wcommunicationis modo demonstrat potentissimo, nihil in hac reo Deo non peruenire; .virtute diuina perfici. Id tamen obseruandum est, quum haec Theologia reuelationis appellatur, dici κατ εξοχν,, angustiore significatu, quin capite octavo knono fuit proposita micenim Theologiam reuelationis dicebamus eam, quam Deus hic cum homine communicat, siue naturali, siue supereaturali gratia Hic vero reuelationem supereaturalis gratiae cum natura, bonis naturae comparantes, & statuentes earum inter se oppo sitionem de supereaturali solum reuelatione, egratioso modo communicationis instituimus diCere. Thes. I. Est autem Aeologias eramuralis, samentio rerum diuiniarum, qu e P cedit ex rivimus secundum se notis, verioris acientiae rumine, surct humiancte rationis modum. His verbis sequentes vestigia definitionis, quam de naturali Theologia anto tradidimus, paucis Theologiam supernaturalem definimus. Ac genus quidem indissen-rentiam huius Theologiae ex antecedentibus omnes facile intelligret. Est enim genus, Sapientia: non illa quidem archetypa, de qua principio dicebamus, nam haec principium uniuersale est, ideoque nullo genere concludi potest sed sapientia aequivoco dicta, ex uniuersali illo principio defluens per Christum Iesum, in quo omnes thesauri sapientiae inintelligentiae sunt absconditi. Differentia per causas certo ordine exponitur: nam causa essiciens huius Theologiae est Deus infundens suserioris illius scientiae lumen Materialis

97쪽

Materialis est, 'inciriorum secvnsim se notorum in rebus diuinis Formalis deniq.; quod ex illis principiis lumine illo superiore proceditur supra nummae rationis modum. Ac Deum quidem infundentem lumen illud superioris scientiae vel Sapientiae ad haec principia, velut efficientem causam, hoc loco ponimus: Quia ut anto dicebamus in hac gratiae communicatione unus est demum Spiritus, qui omnia operatur in omnibus prout vult, lumenque superioris illius, coelestis scientiae, illustratione virtutis

suae, communicat. Nam Cum omnes scientiae ita comparatae sint, ut lumen suum per se a natura habeant, aut ex alia superiore scientia mutuentur; haec autem scientia, alias omnes quae sciuntur, quaeque sciri possunt, omnibus in numeris superet; Propterea superiorem scientiam comparato visum est appellare, ut ostenderemus hanc scientiam caelestem esse, superiorem omni terrae huius aut mundi totius scientia;

aut si ita placet supremam omnium, quae unquam sciri ab homine, apprehendi possunt. Quid quod hac ipsa appellatione admirabilem hanc scientiam non solum superiorem aliis scientiis, verum etiam nobis ipsis, reatura nostra se ipsa uniuersitate rerum, praedicamus Ita fit ut quam longissime abducti ab harum rerum consuetudine, cognitione, praetereurramus omnia quae sunt in rebus creatis, iuraum ad lumen illud inextinguibile, nullisque mutationibus aut umbraculis infestum, id est, ad Deum ipsum transvolemus. Ex hoc igitur lumine, quod singulari gratia nobiscum Deus communicatum voluit, id nobis contingit, ut materiam Dematuralis Theologiae comprehendamus, nimirum res diuinas, o est, Deum ipsum se quaecunque sunt, qu ad Deum ordinata sunt prehendamus, inquam, pro iustissimo sanctissimoque subiecto huius sapientiae, Wintus principia illa cavistia per se nota, quibus illustrauit nos hic Deus, pro instrumentis habeamus, ad comprehensionem diuinarum rerum necessariis. Hinc forma sequitur huius Theologiae, diuinaeque Sapientiae, posita in actu cognitionis illius nostrae, quum statuimus Procedere Theologiam hanc supernaturalem in cognitione rerum diuinarum ex principiis diuinitus inditis, supra humanae rationis, adeoque omnis creatae intelligentiae modum. Enimuero si a Deo lumen est superioris scientiae, si principia illius luminis, si progressus luminis; etiam

progressum vel Processionem nostram in apprehensione rerum diuinarum supra captum rationis nostrae, acceptum eidem ferri necesse est. Thes. a. Huius Aeologiae supernatura is duplex est ratio: nam aut assoluta est, secundum se, fra modo communieantis aut secundum quid, pro modulo eorum, ad

quos seruenii communicatio. Quod dicimus hoc modo se habet, quaecunque scientia aut sapientia in quaestionem venit, ea consideratur aut prout est natura aenere suo, simpliciter aut prout non est natura, genere suo, simpliciter, aut prout non est natura, genere, sed quodam concreto modo, composiae. f. Ias8. Id quod est natura, quod est in genere, abstractum appellatur quod secus, Concretum Verbi gratia Iustitia esse natura dicitur Iustum, in quo iustitia Cum subiecto haeret, non esse natura quia non est unum quid proprio, per se. Omne autem quod est, eo ipso quod est, unum est. Id autem quod est natura,&in genere, Praestantius est eo, quod ConCretum est: quia natura sunt, in genere sunt quaecumque pura, absoluta sua natura Constant, ne quicquam habent commixtum&Concretum, dispar sui atque dissimile Iustitia enim semper est Uaheadem in nullis personis, temporibus, locis mutabilis Iustus mutabilem habet naturam, mutationemque suscipit, Cuius est iustitia expers. In hunc modum de Theologia dicturos opus est circumspicere, ne forma Theologiae secundum naturam, genus ipsius, prout est integerrima&corruptissima, admixtione ullius rei Concretae deformetur adultereturque, aut fiat ut ita dicamus uenomaiinc Namsi id quod subiecti est, aut secundum subiectum illius, cum sanctissima illa hintemerata matre Mindice salutis nostrae si ita appellare licet confuderis, neutrum horum profecto recto

98쪽

assequuturus es, nec dignitatem Theologiae, nec veritatem subiecti, quod haec me, logia generat,b aecum , Deo communicata est. Omnino itaque duplicem Theologiae rationem constitui a nobis necesse est, quandoquidem ipsa in se ex natura essentiaque sua aliter obseruatur, qvlim in subiecto illo tenui infirmoque hominum, qui ex perceptione, comprehensione illius Theologi appellantur. Priorem modum

Theologiae cum nominibus ipsius, tum certa determinatione circumscribimus, dicentes, esse absolutam an Theologiam, or Theologiam secundum se, ro communicantis modo Absolutam enim quum dicimus, consilium nostrum esse ostendimus agere deTheologia absoluto simpliciterque considerata, citra admistionem rei alterius, siue subiecti, siue aliarum, undecunque sint, ad eam accedentium. Quapropter Ham haec Theologia secundum appellari solet, id est, secundum naturalem Conditionem, propriamque essentiam ut vocant ipsius Ita ut nihil alienum in ea sit, .nihil suum non sit in ea, prout est a Deo informata. Huius vero determinatio pauculis illis

verbis a nobis posita est, pro modo communicantis. Nam cum earum rerum quae abaliena virtute, efficacia procedunt, modus ab effectore sit Theologia autem, argumentum in rebus creatis,in supra res omnes creatas, dignissimum, non possit casu aut temere ad nos delata esse recto omnino faciunt atque sapienter, quicunque ab effectore ipsius percipiunt ipsius modum. Est autem earum rerum, quasvis aliena efficit, duplex modus: Unus adaequatus virtuti efficientis causae, quemadmodum homo ab homine generatur Alter inferior ac minimo adaequatus, ut fit in rebus quam plurimis. Neque enim opera artificum adaequantur suis artificibus, neque extema opera intemis operibus, quae artificis voluntate consilioque in animo informantur. Est autem nostrae Theologiae auctor, effector Deus, qui ipsam gratios rem genere humano communicat, sdque pro modo suo: verumtamen non illo adaequato, id est, pro modo essentiae suae, quae infinita est, sed modo non adaequato, id est pro modo voluntatis suae, reuelatioues suas temperantis ad commoditatem conditionis nostrae nam Sapientia adaequata ea est quam Theologiam archetypam siue prototypam appellavimus, ad

quam proximo accdidit Theologia unionis in Christo Iesu: secundum hanc Theologia visionis in Sanctis caelestibus tertium denique locum haec nostra Theologia obtinet. quae si cum Theologia sanctorum in coelis minimo est comparanda, longo profecto iniquius futurum esset, si quis eam cum Theologia unionis iniquissimum si cum Theologia illa archetypa, essentiali vellet committere. Est igitur modus absolutae huius Theologiae a communicante datus, pro modo sapientiae, bonitatis ipsius,

Certa voluntate consilioque eius, quo revelationes suas contemperauit conditioni nostrae, sese accommodauit ultro ad rationem hominum, salutemque Ecclesiae suae.

Haec illa est absoluta Theologia, totam rationem perfectam perfecto comprehendens, quam Deo placuit reuelare in commune, ad laudem gratiae gloriosae suae in Christo Iesu. Ex hac autem diuina plano perfectaq. Theologia communitati hominum per Dei gratiam exposita, profluxit altera illa ratio Theologiae, quam secundum quid appellamus. Etsi non est cogitandum, quum f. rasso modisica Theologiam illam diuinam praedicamus, nos de veritate illius quacunque de causa velle detrahere: nam Theologiam illam veneramur, colimusque religiosissimo xlugemus potius infirmitatem nostram, angustias mentis nostrae, quam ut de sanctissima illa, perfectissima Theologia tantaum detrahamus. Sed quia virtutes omnes ut anto diximus a natura longo sunt praestantiores in seipsis, qu&m in subiecto ullo suo, quemadmodum aliud est iustitia in se, aliud iustitia hominis cum restrictione dicta eo fit ut Theologiam secundum quid appellamus eam, quae in homine est,in secundum hominem, Cuius forma simplex, Theologia absoluta a nobis dicta est. Est igitur Theologia illa obsoluta, velut forma purissima Theologia vero secundum quid velut forma

99쪽

materiae superaddita, raro conditione materiae suae determinata angustius finitaque facta Constat autem, quo angustior, indignior materia illa est, eo angustiorem effici formam, quae illi accesserit. Cum itaque subiectum huius Theologiae homo sit, qui ex comprehensione eius Theologus appellatur, atque hoc subiectum summo. re vanitate Winfirmitate circumfluat, Theologiam certo secundum quid a Theologia absoluta distingui accuratissimo interest plurimum, tum veritatis diuinae, tum institutionis nostrae. Est enim Theologia absoluta, conceptus quidam purus a Deo oblatus: Theologia vero secundum quid est conceptus ab homine apprehensus, sed impuratus conditione illius, Cimperfectus redditus. Quo magis iniqui videntur esse in Ecclesiam Dei, quicunque in hoc tempore non aliam nouerunt Theologiam, quam- quae secundum homines, Cab hominibus est,in qui ab hominum iudicio atque auctoritate in hac causa perinde pendent, ac si purus ille conceptus formaque diuina Theologiae, quam absolutam appellamus, aut euanuisset plano, aut in manus potestatemque hominum mancipi lege deuenisset. Est enim illa forma est ille conceptus permanens, non autem ad voluntatem hominum mutabilis, cui omneis homines oportet credere, non autem illam hominibus ignorantibus, infirmis cedere. Huius vero Theologiae, quam secundum quid nominamus, determinatio, ut vocant vel circumscriptio his verbis a nobis expressa est, 'o modulo eorum, ad quos servenu communica O. Alius est dantis, alius accipientis modus nam qui dat& subministrat Theologiam, Deus est, nos subministratam a Deo percipimus. Qui dat, sapientissim donum suum, id est, Theologiam nostram absolutam ita contemperauit, ut quicquid necesse est in commune Ecclesiae suae, profuderit gratiosissime, .communi hominum exposuerit: sed qui accipiunt, hi ab eo percipiendo quod Deus in commune confert, absunt longissimo Nam, unicuique suus est modulus existi Ecclesiae in unaquaque aetate suus,' pro ignorantia, infirmitate, ac tenuitate omnium, imperfectissimus. Quapropter insignis esto intoleranda eorum hominum in Deum contumelia, iniuria in Ecclesiam eius atrocior, qui in vasis tam infirmis ineptis plenitudinem incredibilis istius thesauri, in hac misera, mortali vita, residere posse arbitrantur. Atque haec in genere de Theologia supematurali satis. Nunc ad definitionem, singularem expositionem eius, Deo auctore, transeamus.

CAPUT XII.

Ouid sit Theologia assolui dicio. Tnes. XXIII. TMOLOGIA nostra, absoluti diem, est Sapientia rerum diuinorum, secundum re, fatem diuinam a Deo inspiratae, ser enuntiatiuum sermonem in inrisio commissuruis eius, atque in Testamento uectere di nouo se Pro eius, Mostolos, ' Euangelistas consignata, quantum eius se nobis exserit reuelari ad gloriam istius, 'electorum bonum. Etsi aliqua nostrae Theologiae absoluto dictae ex antecedentibus definitio haberi potuit, tamen visum est hoc loco necessarium paulo ampliorem accuratiorem adhiberi, ut de singulis rebus ad essentiam eius, veramque naturam

pertinentibus commodior exstet dicendi locus. Nam quemadmodum iusta definitione essentiam rei, quae agitur, opus est contineri ita etiam , definitione iusta, singula quasi f. I oo. semina definitae rei petenda sunt, ex quibus sigillatim loci definitiones explicentur. Antequam vero de partibus huius definitionis dicere instituimus, ordinis

100쪽

causa exponi necesse est, quibus veluti cancellis haec Theologia nostra absoluto dicta, discludatur ab illa altera, quam Theologiam secundum quid diximus appellari: ut hac ratione, via constituta, de utraque deinceps suo ordine videamus, prout natura huius, illius postulauerit. Vtriusq. ergo Theologiae terminos, breuitatis Causa, ponemus binos, ex quibus naturam illarum quodammodo Saltem cognoscamus. Nam Theolome absolute dictae quam Deus generi humano offert donum purissimum atque incorruptissimum,' tradit Ecclesiae suae termini proprio duo sunt: Vnus est subiecti, de quo agitur hac nostra Theologia; alter est modi ad Theologiam hanc, sapientiam diuinam pertinentis pro captu natura .ratione salutis nostrae. His duobus expositis, ad terminos quoque Theologiae secundum quid dictae statuendos venturi sumus. Subiectum ergo, de quo Theologiae huius nostrae documentis homines instituuntur, unum est amplissimum, adeoque infinitum Deus: qui uniuersale principium est,' exemplar imis rerum omnium quae fuerunt adhuc, aut mitin hoc tempore, aut unquam futurae sunt Infinitus in se suamque infinitatem in rebus omnibus testisicans, amplissimis essentiae, virtutis, operationum communium singulariumque argumentis; quae nulla plano ac ne caelestis quidem Creatura potest opere ipso ad perfectionem, ex facto percipere, aut Sermone exprimere, aut Complecti intelligentia. Quapropter cum infinitae illius essentiae, maiestatisque Comprehendendae, ac velut definiendae per mentis, sermonis, naturaeque huius angustias, ratio nulla inueniri a rebus creatis aut excogitari possit nulla profecto Dei illius nostri ut infinitus est scientia aut comprehensio aliqua in rebus creatis exstitisset, nisi Deus ille optimus maximus sese, quamuis insinitum, aliquo pacto finiuisset ultro: ut scientia eius, sapientia certa de ipso ad res creatas perueniret. Sic Prospexit Deus, primum vi , Christo seruatore nostro in gratia unionis secundis naturam humanam ipsius comprehenderetur, quantum quidem potest natura Creata ad summum Wincomparabile sapientiae fastigium evecta capere per singularem illam Theologiam, quam unionis proptere appellauimus. Sic eadem prouidentia effecit amplius, ut ab Angelis, spiritalibus intelligentiis, praesens a praesentibus, visione quadam perciperetur, pro eo ac essentiae illae caelestes visione Dei praesentis gloriosa frui potuerunt unde Theologia visionis item appellata Sic denique eadem quoque prouidentia, sed per amplissimam, nunquam satis laudatam misericordiam, prouidit atque praestituit ille sapientissimus miserationum Pater, ut in oculis generis humani singulare quoddam exstaret speculum, singularis formara Deo communicata: qua ipse, quamuis infinitus per omnia, quasi finito modo, se creaturis inferioribus spectandum, Cognoscendum, sciendum, .sapiendum ut ita dicamus exhiberet per Theologiam reuelationis, quam, nostram appellamus. Quapropter cum subiecti illius modus, prout infinitum est, capio quoquam non possit, de modo Theologiae, id est, Sapiemtiae illius, qua se infinitus quasi definitum extare voluit, videndum est. Ac modum quidem huius sapientiae, quam Theologiam nostram siue reuelationis appellamus, minimo adaequatum esse subiecto, aut esse unquam ex facto posse ratio ipsa docet, nostra natura postulat. Quid enim magis ex ratione est, quis ut intelligamus unum infinitum esse .cum eo uno quod infinitum est, nihil comparari aut adaequari posset Alioquin perire naturam utriusque ex illo quas conciuisu ipsorum oporteret, infinitumque esse desinere, quia alterum altero finiatur. Naturam vero nostram non ita comparatam esse, ut Deum infinitum aut res etiam infinito proximas comprehendat, quisquis nescit, naturam communem nescit,3 seipsum nescis, Praesertim vero, si id cogitemus, Deum sapientiam suam bonitatemque Cum humano genere Communicatam voluisse cuius rei perficiendae nulla unquam exstitura fuisset ratio, nisi modum contemperatum modulo naturae, conditionis nostrae, Ecclesiaeque suae, eadem

SEARCH

MENU NAVIGATION