D. Francisci Junii Opuscula theologica selecta recognovit et praefatus est d. Abr. Kuyperus

발행: 1882년

분량: 528페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

121쪽

so DavRRA THEOLOGIA. naturae eam, .superaturae, proficiscuntur Incrementa vero sola uirtus gratiae em-cacitasque perficit. Atque hinc etiam consequitur discrimen alterum, vel potius si ita dici placuerit effectus ex antecedente discrimine proueniens; quod prout in mentibus piis effertur, assurgit gratia, pari modo ac velut contrariis ut loquimitu gradibus naturo deprimatur Pari passu procedunt illae; haec deficiens culmue proficiens Perinde ac siquis dolium utrinque pertusum inferne deplens supem impleret liquore altero, qui inferiorem detruderet aut aliquem impurum liquorem subsidentem puro Spiritu supem immisso deturbaret. Verumtamen utcunque homines instructi Spiritu Dei proficiant in gratiae illius communicatione id semper apud omnes bonos, veritatis, amantes constitutum est, neminem ex omnibus post omnem hominum memoriam totam formam nostrae huius Theologiae perfecto per omnia unquam Comprehendisse, aut hoc tempore vita in hac Comprehendere, aut ullo seculo comprehensuram esse quemquam, dum in hac statione misera per fidem incedimus, ac non per speciem obimemus finem huius Theologiae fidesque nostrae. Nam ut inquit Apostolus, . Corinth. s. a. cemimus nunc per speculum, per aenigma, tunc autem Coram cememus: Nunc cognoscimus ex parte, tunc vero cognoscemus prout fuerimus cogniti. Ac proinde gradus quidem in modo Theologiae nostrae sunt innumerabiles nempe quantum ab imo illius gradu qui nihilo est proximus, ad summum gradum quem homo nunquam potest Contingere,

interuallum accidit, graduum differentia sed tamen ne ille quidem ipse quisquis est qui dari potest de hominum numero eiusmodi in quo natura summopere minuta sit Qquam maximo gratia increuerit inualueritque: Igitur ne ille quidem ipse qui

per gratiam Dei eo euectus est, totam formam nostrae huius Theologiae sic assequutus est, ut perfecto modo secundum iustam comprehensionis legem, aut per omnia quoque smodum omnes Theologiae nostrae partes perceperit, ea perfectione

quae cum diuina forma Theologiae nostrae L 1 1so conuenientiam habet. Profecto enim si qui sunt nam de persona Christi hoc loco nihil dicimus, cuius propria Theologia est Dionis, velut fons inexhaustus, unde nostra haec Theologia derivatur eum certo hominem de numero Prophetarum aut Apostolorum fuisse oportet, in quem singularia dona contulerit Dominus pro singulari vocatione, administratione ipsius, ad Spiritus illius, sapientiae diuinae demonstrationem. Quod si tamen Eliam aut Elisaeum de Prophetarum choro: si Iohannem Baptistam, quem maiorem Prophetis Christus ipse pronunciauit si Petrum, Iacobum, Iohannem, aut Paulum respiciamus, ne in his quidem, aut ullo horum hominum Dei, perfectio illa suisse dicenda est: sed ita

statuendum, quemadmodum in ratione vitae Deus gratiam suam voluit sufficere, nostra infirmitate uirtutem suam perfici; ita etiam fuisse Consilium eius caussa fidei, ut gratia ipsius cuique sufficeret, veritas ipsius in illa seruorum ipsius tenuitate conquiesceret. Hanc rem paucis verbis ita conclusimus, Des xxxvIII. Etenim totam quidem perfectamque formam huius Theologiae receperunt Prophet- , Apostoli, at nonserfecti in sese eamque totam tradiderunt singulari inrtui obitus reliqui omnes nec totam, nec perfect Totam sormam Theologiae appellamus, quae omnes essentiales ut ita loquamur partes illius complectitur: perfectam vero quae verum modum iustumque ac imperfectione carentem capit, secundum ipsam, insecundum partes singulas ipsius. Hanc igitur Theologiam nostram totam perfectamque hoc sensu appellatam, a plerisque negamus totam, aut perfecto fuisse comprehensam sed si qui eam perceperant, eos solum fuisse Prophetas, Apostolos, ad quos perfecta communicatio nostrae huius Theologiae inspiratione singulari, reuelatione peruenerit. Itaque ut demus sanctissimos illos Dei seruos, Prophetas, Apostolos, totam formam huius Theologiae percepisse, id secundum principia ipsius Theologiae intelligendum est: quemadmodum

122쪽

Mose fidelem Dei seruum in tota domo ipsius credimus totam hanc formam a Deo traditam accepisse, eamdemque perfectam, ut acceperat a Domino, literis consignasse, canonem diuinum priscae Ecclesiae tradidisse. Nam in his principiis tota natura Theologiae virtute continetur, quae principia summi illi viri singulari quadam Cextraordinaria virtute sibi per Spiritum indita prehenderunt. Atque hoc respectu non tergiversamur, quin illi totam perfectamque formam huius Theologiae fuerint assequuti tamen perfecto in sese obtinuisse minimo statuimus; sed suo modo, reuelationis sibi factae modo quae duo ad demonstrandam imperfectionem huius communicationis sunt satis. Etenim si ad modum ipsorum respiciamus, homines fuerunt infesti iisdem ac nos infirmitatibus, iisdemque tenuitatis angustiis circumclusi, pro humana sorte quae usque adeo imperfecta est, dum hic peregrinatur a Domino, ut rem perfectam perfecto nequeat Capere. Nam efficiens caussa imperfecta, ecquando effectus gignat, obsecro, qui perfecti sint, aut merito suo perfecti habeantur alienum est certh, si quis arbitrabitur ex imperfecta caussa perfectos gigni aut consequi effectus posse. Quod si quis dixerit, non eos quidem ipsos pro suo modo perfecto id praestitisse, sed Deum fuisse perfectionem hanc in ipsis operatum: ad hoc respondimus etiam altero membro, quum Theologiam hanc ne modo quidem reuel tionis perfecto ab ipsis comprehensam fuisse diceremus. Nam est quidem perfectus reuelationis auctor, perfectumque opus illius in se ipso ac proinde perfecta se n- dum se, quamcunque fecerit, Dei reuelatio; sed longo alia est reuelationis diuinae in sese ratio, alia in noctua siue in nyctalopei vespertilione, ac luscioso, qui nescio quid solum, ac pauculum de ista luce potest accipere. Quod si virtute diuini spiritus, Prophetarum, Apostolorum mens fuit quasi dilatata, amplius illustrata supra modum nostram, rationem communem illius fuit autem certo non tamen ex eo Concludi potest fuisse eam in infinitum, vel infinita quadam perfectione dilatatam, ut perfectionem huius sapientiae perfecti possent capere. Totam quidem, perfectam omnisque imperfectionis expertem credimus ab eis acceptam esse; sed perfecto, tantaque perfectione ut perfectionem huius sapientiae in ipsa illi quoque in seipsis adaequauerint, minimo affirmamus, nec pium fuerit affirmare. Cur enim de electis illis Dei instruis. I ao.)mentis aliud aut sentiamus cum animis nostris, aut apud alios praedicemus qu&m quod ipsi de se diuina veritate, iusta humilitate enunciauerunte

De se enim communiter cum aliis dicebat Paulus: Ex parte cognoscimus .ex parte prophetamus. cemimus nunc per speculum, per aenigma, tunc autem Coram, I Cor. a. s. a. .ad Timotheum filium suum germanum in fide Scribens, non alio consilio lectionem scripturae sacrae aliquoties commendauit, quam ut tenuitatem illam nostram, imparem capiendae perfectioni rerum diuinarum ostenderet sancta

lectione, precibus, meditationibusq; in toto curriculo huius vitae oppugnandam esse, donec felice migratione ad Dominum plenam victoriam de nobis ipsisse infirmitate

nostra simus assequuti.

Quemadmodum autem totam hanc sapientiam perceperunt illi, ita etiam prouidit Dominus Ecclesiae suae, ut eadem tota perfectaque traderetur singillari virtute Spiritus: qui non unius opera solim ad totam hanc perfectamque doctrinam tradendam in Ecclesia usus est, sed ex tota illa perfectaque doctrina omnium effecit, ut perfectum corpus Theologiae in scripturis sacris ex labore illorum omnium Dei seruorum consignatis, perfectamque formam huius sapientiae totam perfeci haberemus expositam. Quo fit, ut optim dicat Apostolus totam scripturam diuinitus inspiratam esse, ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum persecto instructus a Timoth. 3. I 6.1 T. quia scriptura est perfectum instrumentum nobis a Deo praebitum, quamuis simus singuli imperfecti ex omni parte operarij.

Is Hic

123쪽

s, buvRRA THEOLOG1λ. Hic vero quaestio incidit, quae rudiores fortasse scripturae sacrae operam dantes commouere possit. Cum enim scripturam perfectum esse dicamus Theologiae instrumentum Prophetas autem, Apostolos interdum dixisse, scripsisse videamus quaedam, a veritate quam Deus reuelat discrepantia, quomodo fieri possit ut Scripturam hanc perfectum instrumentum dicamus esset Exempli caussa Dicebat Samuel, cum videret Eliabum fratrem Dauidis maximum, hic utique Coram Iehoua est unctus ipsius. I. Samues. 16. . dicebat item Nathan Regi aedificationem domus sacrae cogitanti, quicquid est tibi in animo fac, nam Iehoua adest tibi. a. Samuel. i. a. Scribebat Paulus se profecturum in Hispaniam, Cea profectione ad Romanos venturum esse Rom. IS ad Idem Corinthus, Thessalonicensibus. Cum ergo falsum dixerint illi, aut etiam scripserint, quomodo dixerit quispiam scriptura perfectum instrumentum appellari potest, in qua responsa, promissa falsi comperta sint tristius dubi solutionem etsi ex ipsa Theologiae nostrae definitione, quiuis potest cognoscere, qui animum diligenter ad eam aduerterit tamen ne quid in mora sit imperitioribus, eam paucis hoc modo proponemus. Aliud est igitur rerum diuinarum scientia; aliud, consiliorum, voluntatis aut iudici humani nostri In rebus diuinis eas numeramus

non solum quas Deus facit, verem etiam quas testatur sermone suo, siue per modum Communis verbi, siue per singularem reuelationem Contra vero in consiliis aut iudiciis humanis ea complectimur omnia, quae citra testimonium commune aut singulare Dei ab hominibus, quamuis sanctissimis sanctissimoque consilio, proferuntur, aut humano

quocunque iudicio. Eiusmodi fuerunt illa Samuelis atque Nathanis iudicia, quum Deo

inconsulto secundum opinionem suam minimo malam contra statuerent, qsim Deus arcano suo iudicio definiuerat. Neque enim, quia Prophetae erant, homines esse desiuerant: sed utrumque genus actionum ab illis exercebatur humanum secundum naturam propheticum vero secundum relationem Uatiae, quae ad naturam accesserat.

Atque hoc falsum iudicium illorum ex veritate scriptura narrat quod fides historiae desiderat. Sed grauius exemplum Pauli videtur esset propterea quod nemo pius aliud cum animo suo statuit, qu1m certo dictamine Spiritus sancti conscriptas fuisse Apostolorum Sanctorum epistolas, quae in canonem Ecclesiae Christi relatae sunt Crimen aliud sermone promittebat Paulus, aliud instituto Dei est euentu Consequutum. Verumtamen si rem penituis introspexerimus, parui interesse illud videbimus, utrum dixerint an scripserint quae ad rationem sui ministeri arbitrati sunt pertinere. Nam aequo in sermonibus ac in scriptis illorum, qua quidem ministerium Apostolatus fuit ab illis praestitum, virtutem Spiritus illis praefuisse Constat, omniaque moderatum esse. Itaque ne in epistolis quidem reprehendi potest quicquam hoc nomine nec iure videtur posse. Nam primum nihil ad doctrinam fidei modumque f. I ai. sertinens usquam reprehendi potest nec vero continuo sequitur, si quid humanum dicitur scribiturae, quod pietati, aut veritati fidei, sanctimoniaeque minime aduersetur rerum diuinarum quae traduntur auctoritatem interire quia illud ipsum non est Theologiae quod dicitur humanitus, nec magis alienum est a Theologo humanitus loqui aut scribere, quam alienum est ab homine versari in hac sapientia, quam Theologiam appellamus. Imo vero id magis conueniens videtur esse: nam ut natura homo est, sic natura agit quod est hominis proprietate naturae v autem per gratiam Theologus est, non agit quod Theologi est, nisi singularitate gratiae. Quin etiam visum est sapientiae Dei testatum palam hoc modo facere, humanas opiniones, iudicia, voluntates, quae ad pietatem, charitatem pertinent, quamuis effectus earum arcana Dei voluntate sit aliter consequuturus 1 Deo probatas lanctificatas esse. Et harum tamen exempla si nulla exstarent, proculdubio nonnullorum superstitiosorum hominum audacia, emultorum

124쪽

hmultorum imprudentia iniquo de hoc genere scriptorum consilioremque iudicaret. Nam quis ex Catonum istorum numero non esset reprehensurus humanas illas, blandas salutationes, quas in fine epistolarum adtexuerunt Apostoli, aut illam Onesimi ad Philemonem commendationem, nisi Apostolos, .nominatim Paulum ita scripsisse cogitaret, eumque auctoritate sua in Thesauro Ecclesiae suae humilia haec deposuisse humanitatis argumenta In eum igitur modum, humanitatis studio, reuelationis particularis conscientia se Paulus aduenturum Romanis, Corinthiis, Thessalonicensibus promiserat, certa fiducia diuinae gratiae, quae promissa haec humana probat; etsi, ut praestentur,mimo perficit nam Deus solus promittit in certitudine veritatis homo vero promittit in veritate mentis, permittens Deo rei totius certitudinem. Quemadmodum Iacobus in epistola monet, cap. d.' IS. Paulus nominatim exprimit ad Romahos scribens, cap. S. P. 32. Atque haec Causa est, cur Paulus promissiones

Dei in Christo ab omni ista incertitudine vindicat studiosissimo a CorisCI. IT. 18. I s. o. - c. humanas vero litae, aliis factas demonstrat sua semper incertitudine coniunctas esse, quae ad promissiones Dei nihil omnino attineat. Sic enim disserit eo in loco, excusaturus factum, quod sem fecisset aduentus sui, nec tamen aduenisset: Gloriatio nostra haec est, inquit, testimonium conscientiae nostrae, quod cum simplicitate, sinceritate Dei, non cum sapientia careati, sed cum gratia Dei versati sumus in mundo, potissimum autem apud vos. Deinde, itaque hac fiducia prius volui venire ad vos nam velle se litteris docuerat ut secundam gratiam haberetis Cper vos transire in Macedoniam, Crursum a Macedonia venire ad vos . vobis deduci in Iudaeam. Hoc igitur quum deliberarem, numquid leuitate sum usust nempetum quum promitterem, inconsiderat promittens aut num quae delibero nimirum hoc ipso tempore, quo consilium aliud meo secundum camem delibero, ut sit apud me etiam, non id est summatim, an tum fui leuis, aut etiam nunc leuis sum in hoc tempore respondet imo fidelis Deus mihi fidem facit sermonem nostrum apud vos non fuisse etiam, non, id est, me semper in sermonibus mihi constitisse. Quia vero duo sunt ab Apostolo sermonum genera, qu legatus Dei, qua homo sine certo expressoque Dei mandato loquens humanitus proptere de utroque distincto subiicit Primim enim de sermone ministeriali Apostolatus sui magnifico enunciat ista: nam Dei filius Iesus Christus, qui inter vos per nos praedicatus est per meo Siluanum, WTimotheum, non fuit etiam, non, sed fuit etiam in ipso. Hanc affirmationem probat uniuersali nunciato, dicens, quotquot enim sunt promissiones Dei, in ipso sunt etiam, in ipso Amen, ad gloriam Deo per nos tribuendam Subiicitur confirmatio duplex una, qui autem nos confirmat vobiscum in Christum, qui vinxit nos, Deus est Altera, qui etiam obsignauit nos, indiditque cordibus nostris arrhabonem spiritus Poste ad alterum genus sermonum transiens, religiosa Dei appellatione se purgat, dicens: Ego vero testem Deum inuoco in animam meam, me nondum venisse Corinthum, ut vobis parcam quae sequuntur eodem capite, secundi parte. Quae cum ita sint omnino stauimus Apostolos ita fuisse administros caesestis istius sapientiae, ut eam perfecto Ecclesiae Dei tradiderint nec proptere, impeditos fuisse, quin humanitus consilia oris I aa. spectantia, quamvis euentu alio, ex charitatis officio nunciarent scriberentque nec tamen vitio illis verti posse, si non omnia sciuerint quae scit Deus, aut simpliciter voluerint quae non vult volum

rite absoluta Deus: quia id scire, velle diuinitatis est humanitatis, non amplius de eis scire aut voluntate definita velle, quin prout ipsis , Deo per Spiritum eius fuerit reuelatum ad gloriam suam. CAPY T.

125쪽

CAPUT XVIII.

Conclusio seris. Ex his omnibus quae anae dicta sunt, argumentum uniuersum istud concludimus quodam velut corollario, in hunc modum, Thes xxxix. Itaque forma Theologiae nostrae in se quidem una est, tit ante diximus sed in nobis modo es multissem, atque tura est, donec concurrentes in mimiem fidei, ori cognitionis si Dei, samus sirsersecatis euehamurque ma ad mensuram staturae Ecclesiae, quae si complementum

Caristi. His enim vocibus primum naturam Theologiae nostrae, deinde finem ex verbis Apostoli ipsius statuimus. Ad naturam enim attinet prout anto fuit expcorum Theologiam nostram, quam gratios nobis reuelat Deus, ita se habere demonstramus, ut in se quidem Theologia, suo instrumento Sacrae scripturae per Spiritum Dei pedifecto comprehensa, formam unam essentialem habeat, totam perfectam, totam perfecto expositam, totamque in se omnibusque suis partibus constantem Mimmutabilem: sed in nobis, qui transformamur in dies , Domini Spiritu, nec formae illius totius modum totum, ne eum perfectum, nec perfecto inesse aut inhabitare sed tantum partes illius, dasque imperfectas, Cimperfectora nobis percipi sicut reuelationum suarum modum contemperat Deus modo tenuitatis nostrae, ad declarationem lucis admirabilis, laudem Matiae gloriosae suae. Etsi autem eiusmodi est in praesentia communicatio huius sapientiae per gradus, incrementa prouehens non tamen coniiciendum fieri unquam posse, ut ad lastigium illius conscendamus, dum in hac mortali vita considemus neque putandum perfectionem huius sapientiae ad nos peruenturam: sed potius ita comandum quemadmodum toto curriculo istius vitae minuitur nostra infirmitas, inscientia suis progressionibus ita sapientiam hanc ex contrario suo ordine, gradu in nobis increscere. Nec vero aliter potest nobis Contingere: nam cum Theologia haec nostra, quae quidem in nobis inesse potest, sit Theologiae illius particita, quam in scripturis perfecto expressit Deus illa vero Theologia inscripturis reuelata symbolum sit, aenigma illius, quam visione Dei corim in caelo adepturi sumus certo fieri non potes quin toto miserae huius vitae curriculo, quo magis prouehimur, eo mam inscientiam, tenuitatem nostram sentiamus nosque ipsos taedeat istius tenuitatis nostrae, ut vera humilitate, quae pinnas adeoque sim gulas partes in Theologia obtinet, ad celsitatem illam coelestium diuinaremque rerum assurgamus,, totam aciem mentis nostrae in eum finem defigamus studiosissimo. Est autem finis duplex nobis coniunctissimus nam de fine summo nihil hic dicturi sumus quorum alterum in hoc seculo aliquo pacto attingimus, alterum in ventum perfectissimo assequemur. Finis in hac vita propositus est tinctas fidei ' cognitionis i Dei, ad quam unitatem in communione sanctorum Concurrere omnes necesse eSt, omnesque neruos, quam maximo possumus, ad capiendum fructum illius contendere. Fides ea est qua prehendimus Christum voluntate, studio religiosissimo se perquam L I aa. motu uniuerso ad ipsum ferimur Cognitio est, qua Christus seipsum nobis cemendum exhibeto intus habitat in mentibus nostris. Horum donorum unitas inter nos omnes, quotquot Christiani sumus, finis est proximus, coniunctissimus, ad quem in hac vita collimandum est ut cognitione Christum sentiamus fide ad Christum moueamur, feramur, rapiamurque motu sanctissimo, ut in nobis verum sit illud Christi dictum, vim fieri regno coelorum, violentos esse qui rapiunt ipsum. Mis. II. a. Ex hoc sine proximo, ad quem singulos nostrum attendere pietas in, vin iubet, alter illi finis communis omnium non potest in venturo seculo non

126쪽

exsistere virtute Dei nempe quod omnes tina imperfectus aecimur in Christo Iesu: Ephra. q. s. Cum enim Christus sit caput nostrum, in quo per omnia oportet nos adolescere .ex quo totum corpus congruenter coagmentatum per omnem commissuram suppeditationum ipsius, secundum vim agentem pro mensura uniuscuiusque

membri incrementum capit huic corpori conueniens, ad sui ipsius aedificationem in charitate certo quod naturali corpori Deus per naturam praestari voluit, idem corpori huic mystico per gratiam admirabilem ipsius instituto, praestiturus est secundum ordinationem ipsius. Ac propterea tum hoc beneficium in Christo capite nostro nos assequuturos esse credendum est; tum vero toto huius vitae mortalis tempore sic utendum sancta Euangesi praedicatione, ut omnia ad hanc coagmentationem an torum, ad opus hoc ministeril Wad aedificationem corporis Christi conferamus, donec euelaum vnx ad iustam illam mensuram spiritualis staturae, quam Deus Ecclesiae suae in Christo praeparauit gloriosissimam. Huius enim respectu E clesia tota, quae corpus est Christi, plenitudo vel complementum ipsius appellatur. Esnes. I. - . Atque haec quidem gloria est amplissima, quam nobis verbo Theologiae suae reuelauit Deus, xvirtute spiritus sui consummaturus est, Dod Christus ille aeremus Dei filius, in quo Pater voluit habitare omnem plenitudinem Deitatis corporaliter, tantam nobiscum dignatus est communionem statuere, diuino beneficio suo, ut nos in ipso compleamur, qui est caput omnis imperi atque potestatis; &vicissim ipse in nobis complementum suum obtineat in ea gloria quam aetemum sibi, Cnobis in se conseruaturus est. Quae rem ita sint, sapientiam illam salutarem, quam Theologiam appellamus, maximi a nobis fieri necesse est, Cinsigne illud Apostoli exemplum nobis ante oculos indesinenter versari ut dicamus cum eo omnes certa spiritus testificatione: Quae mihi erant lucro, ea dixi damnum esse propter Christiun ouin etiam certo duco omnia damnum esse propter eminentiam cognitionis Christi Iesu Domini mei; propter quem ninibus istis rebus, quas miradus colit, meipsum multo dasque duco pro stercoribus, ut Christi lucrum faciam, .comperiar in eo non habens meam iustitiam quae fit ex operibus, sed quae per fidem Christi Iustitiam, inquam, quae ex Deo est in fide ut cognoscam eum, &vim resurrectionis ipsius, &commmionem perpessionis ipsius, dum conformis fio ipsius morti si quo modo peruenturus sim ad resurrectionem mortuorum, in quam Christus praeivit nobis ad iustificationem nostram Philis. s. . ., c. Deus ille optimus, maximus, qui filium sutun aetemum Iesum Christum redemtorem nostrum genuit generatione aeterea, & praedestinatione aeterea nobis sanctificat, ut sit sapientia, iustitia, sanctificatio, redemptio nostra; idem nos quoque spiritu donet sapientiae, ut virtute ipsius proficientes in thesauris salutaribus huius cognitionis, sapientiae augescamus in unitatem fidei, agnitionis ipsius, donec eisiciamur vir perfectus ad iustam mensuram illius staturae, quae amplissimum illud corpus ac gloriosissimum decet in Christo Iesu capite, seruatore nostro ad gloriam ipsius. Amen. f. Ida .

128쪽

iis.

THESES THEOLOGICAE LEVDENSES ET HEVDELBERGENSES.

130쪽

THESEN THEOLOGICAE

QUAE

IN INCLYTA ACADEMIA LUGDVNOBATAVA AD EXER CITIA PUBLICARUM DISPUTATIONUM,

PRAESIDE D. FRANCISCO IUNIO VARIIS temporibus a Theologiae Candidatis aduersus oppugnantes Propugnatae Sunt.

PRAEFIXAE SUNT DE FIDEI IUSTIFICATIONE THESES

inaugurale; eiusdem M. AER. IVNII.

DE IUSTIFICATIONE FIDEI THESES INAUGURALES,

D FRANCISCI IUNII, DE QUIBUS PUBLICI IN SACRA THEOLOGIA TESTIMONII SECUNDUM LEGES HEIDEMERGENSIS ACADEMIAE, SUSCIPIENDI GRATIM,

pridio Cal. Decemb. 158 in Schola Theologica interrogantibus satisfacere studuit Praeside D. IOANNE IACOB GRYNAm, Facultatis Theologicae Demno. I. Iustificatio est actio, qua Deus hominem ex impio iustum facit, seci dum beneplacitum voluntatis suae, sine ullo merito ipsius ad salutem. a. Huius ergo diuinae actionis partes sunt duae una, quae hominem impium absoluit a peccatis ipsius, remissio peccatorum altera, qua iustum eundem efficit in Christo Iesu iustitia nostra. s. Causa efficiens unica iustificationis est Deus unus, trinus, Pater, Filius,in Spiritus sanctus. . Finis iustificationis nostrae proximus quidem est salus nostra, vita aetema: summus vero, non alius quam Dei gloria, a quo est iustificatio. s. Materia iustificationis est Mediator Dei, Hominum, verus Deus inverus Homo in unitate DisitiZsiby

SEARCH

MENU NAVIGATION