D. Francisci Junii Opuscula theologica selecta recognovit et praefatus est d. Abr. Kuyperus

발행: 1882년

분량: 528페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

so TR Esas 'RROLOGICAE. hominum ipsorum vitio mala est ipsis, id non sine contumesia in Deum, potest Scripturae tribui. s. In causis enim partilibus ut vocant, siue ordinatis caueri necesse est, ne effecta vitiosa, mala aliis causis, quin iis quae per se efficiunt malim, eidem sunt proximae, coniunctissimae, tribuantur unquam. M. SEXTo, accidentia duo obiicimi maximo: unum, quod Scriptura ut quidem habetur est corruptissima: alterum, quod auctoritatem illam ex sola homin- opinione obtinet. S. Corruptissimam negamus esse nec isti probabunt unquam sed post erit amplior de ea re dicendi locus. 6. Ex opinione hominum Scripturam in auctoritate esse, blasphema est cogitatio, blasphemum dictum atque repugnans veritati: quod principio theseaen istarum docuimus. r. Nam vi natura, non opinio, Deum esse docuit sic eadem natura docuit Deum loquutum esse. Hunc autem illum sermonem illamque Scripturam esse quam Deus loquutus est, non hominum opinio docet sic enim Deum quodammodo sita obstringerent sed Dei loquentis per se aut per seruos suos idoneoso Per eosdem tradentis scripto auctoritas in coelo, terra, diuinis, humanis, aliis iustis, certis probationibus, signis, operationibi ue Contestata.

DE AUCTORITATE SCRIPTURAE SACRAE.

M uina rivis amelorum non flendeat ad Ecclesia. Tulls Is I. EORVM qui minuunt auctoritatem Scripturae sacrae duo sunt genera: nam ali de tota auctoritate minuunt, quum eam ab Ecciesia reuerso pendere statuunt: alij partes aliquas de Scriptura student infirmare. a. Ac priores quidem non negant simpliciter diuinam esse auctoritatem Scripturae: sed nobis qui nihil a natura in rebus diuinis nisi alucinamur, eti-que post acceptam lucis gratiam videmus breue non esse diuinam nisi Ecclesiae res catio accesserit. s. Hoc est ut declaremus simili Solem quidem per se agnoscunt esse lucidum: sed quia caeci a natura sumus o nobis non lucet, ergo non lucere. . Nobis vero omnino constat id quod per se est semper esse, quocunque revectu, nec ullo respectu id quod per se inest, ab eo subiecto cui inest, dum subiectum est manetque, auferri posse. S. Inest autem Scripturae sacrae einest per se diuina auctoritas, quam supe rioribus disputationibus per causas ostendimus. 6. Auctoritatem vero aliquam Ecclesiae respectu nostri non negamus accedere: ut quae a Deo acceperit scripturam per ipsum, Notarios eius, acceptam seruauerit, seruatam per manus tradiderito tradens consensione publica iuccessione Perpetua testatam L aetos nobis fecerit faciatque. i. Sed haec auctoritas subordinata est, ut vocant: non possunt autem in causis coordinatis, eae causae quae inferiores, posteriores sunt, aliarum priorum anterio remque vim, facultatem obtinere. 8 Auctoritas

332쪽

Auctoritas Dei est prima summaque, Wsola suffciens per se proinde nulla ad eam potest fieri a nobis accessio nam infinito quis addat Auctoritas Ecclesiae est secundaria, non ad statuendum hoc enim Dei solius est sed ad testificandum diuinam auctoritatem Scripturae. Io. utramque ergo auctoritatem agnoscimus, sed suo ordine. Quem ordinem convellunt hodie, quicunque priorem illam, solidamque, essentialem auctoritatem minuunt, ut posteriorem, secundariam, infirmamque, Waccidentariam imprudentes

augeant.

II. Hoc autem ut obtineant, tribus ferme argumentorum generibus abutuntur a dignitate officioque Ecclesiae, ab accidentibus Scripturae vitiis, comptionibus, i a Patrum orthodoxorum quorumdam sententiis. ra. ECCLEMAR officium quum dicimus, duo volumus intelligi, tum quod debuerit, tum quod debitum illa praestiterit. . s. Debitum Ecclesiae ossicium istud est, ut verbum Dei scriptum diuin que auctoritate praeditum agnoscat oblatum sibi accipiat traditum: semet depositum: legendum omnibus, credendum, seruandum domesticis proponat publico priuatimque: tum reuerentia prosequatur ut diuinum, tum ad eandem reuerentiam exhibendam adducat suos exteros denique doctrina, exemelo,, modis omnibus eodem prouocet. I . Praestitum Ecclesiae aspectabilis nam de caelesti Ecclesia nihil hoc loco dicimus, ad quam nihil attinet scriptus verbi diuini modus ossicium est quidem illud ipsum quod modo perstrinximus, sed imperfectum prout omnia eius membra sunt, eoque perfecto officium praestare non possunt. Is Verumtamen officium istud quod imperfecto praestare dicimus, alias minus imperfectum est,in alias magis.16. Perfectus itaque custos, vindex auctoritatis diuinae ad Scripturam pertinentis est Deus Pater in Filio per Spiritum sanctum, qui se adfore promisit ei&ministerio illius usque ad consummationem mundi. ai. Imperiectus custos, vindex eiusdem auctoritatis Mesem Des totum suum lumen in Christo hahenso perfectionem in Spiritu eius. IS. Quapropter etiam Ecclesia domus Dei viventis, uesicaeae. δνικμα , Columna basis veritatis illius diuinae, appellatur. Is Domus Dei viventis est, in qua Deus habitato in qua asseruandum deposuit verbum suum e domesticis dispensandum, non plenaria potestate, sed fideli ministerio. ao argxλos vel columna veritatis est, ad quam verbum veritatis ex instituto Dei appensum est, omnibus propositum, quod legant, intelligant, recordentur, sequantur, colant ut olim columnis publicis appmgebantur leges atque Programmata.s1. Messii cae, id est, sedile firmum, basis veritatis est Ecclesia divi cui columnaveritatis est imponia , omnium domesticorum eius exterorumque oculis proposita, ne labefactari a mundo portisue ipsis inferorum possit: adeo firma, solidata est D aedificatio. aa. Mesesia igitur pro modulo suo depositum veritatis seruat ut curia publica fit proponit, ut columna, leges immotamque columnam Dei veritatem in columna seruat, ut basis illius sed omnia Deus in ea, in omnibus perficit. as. Sic Ecclesiae non est ea dignitas officiumque ut Scripturae sacrae diumam

auctoritatem conferat sed ut adesse testetur datam atque impressam: quemadmodum curiae locus testatur acta publica apud se deposita, ac non auctoritatem facit. ad Etsi humana quadam auctoritate homines non negamus perutiliter affici, ad contemplationem Mesesiae. as. Sed cum inferior auctoritas nihil de superiore deterat, quin potius ministretas ei non

333쪽

sia thae sns 'RRo Loo Ic Ast. ei non est penes Ecclesiam addendi, minuendi, mutandiu de summa illa, infinita diuinaque auctoritate auctoritas. a6. Nam diuinae rei, perfectae, infinitae, summae, nihil potest accedere: si minueris, imperfectam feceris: si addideris, aut permutaueris, adterum necesse est, aut fuis(s letoo se imperfectam doceas, aut perfectione eius mutata imperfectam esse a te redditam fatearis. ai. Quamquam infinito audacem eum hominem, eam Ecclesiam oportet esse, quae rem diuinitus in seipsa perfectam a se humanitus perfici posse gloriatur.

a8. AT corruptio, inquiunt, accessit multiplex quid ergo fiet, nisi adhibeatur a nobis ilia Ecclesiae auctoritas as. Primum hac obiectione culpa Ecclesiae aliqua, imperfectiori, qua dice-

hamus ante ostenditur, non autem adfertur auctoritas. Nam si quod vitium est oblatum Scripturae sacrae, aut aliena malitia factum, aut communi Ecclesiae infidimitate, aut particulari imprudentia, inscientia domesticorum eius. so. Cum autem custodem eam Dominus instituerit: si depositum comiptum est, id praestare oportebit depositarium, cuius dignitatem in deposito seruando, infirmitatem in deposito corrupto agnoscimus.

31. Quod si aliena malitia vitium oblatum dicitur, fidem tamen suam, diligentiam probare debet Ecclesia Domino: cui non est vis probandi se per se, sed mandatum implorandi misericordias Domini, dicendo, Remitte nobis debita, c. sa. Hac igitur in re quoque, inscientiae se infirmitatis, Windiligentiae culpam

aliquam certo Ecclesia agnoscat, deprecetur necesse est, gloriamque totam Deo tribuat, qui promissionis verbum praestitit bono nostro, deleta culpa.as. Secundo, quae corruptio acciderit scripturae, videndum est. Haec vero non substantialibus caelestis doctrinae partibus accidit sed quibusdam vocibus, locis solum, quorum vitio non possunt partes primariae vitiari. 3 onstat enim apud omne, cuius partes substantiales, primariae integrae

permanent, id totum reuera exsistere neque partiCulare vitium unum pluraue, aut alienam amoληι- substantiam aut naturam eius eueriere.

35. Postremo, ut aliquid ponatur vitiosum inesse, id Ecclesia non ex se pro imperio, aut opinione sed ex Scripturis ipsis., ex fide analogiae ex veterum librorum fide restituere tenetur, aut intelligere, interpretari commodo. 36. At qui non esset corruptum illud, quod aliquando etiam legimus periisset quod mala fide tractauerunt deposita re quod scriptura variat cuius instaurationi, scriptioni humanam operam oportuit adhiberi, ut res integra haberetur si Periisse negamus unquam, ne ipsum quidem Testamentum vetus in Ecclesia vetere: nam etsi authenticus ille codex qui in templo seruabatur, olim periit, aliique multi omnia tamen exemplaria negamus periisse sed Prophetas Cpios quosque in Iudaea, Syria AEgypto, Chaldaea, &c diligenter seruasse confirmamus. 38 Depositarios mala fide egisse agnoscimus sed nec omneis nec omni tempore. Id enim post demum Iudaeis accidit quam Ecclesia gentium communi iure a Christo ad custodiam deposito illius vocata est. Quapropter id crimen sacrilegum Christus &Apostoli nusquam leguntur reprehendisse, prisca Ecclesia Christiana ab eo malo facile vindicauit.as. Scriptionis modo non diffitetur variare sed in locis rebusque, vocibus particularibus, ac non praecipuis qua occasione qui totum vitiari dixerit, eadem plano impius Wάλorigo futuarias est.

o. Instaurationi testamenti veteris operam humanam negamus accessisse, qua litterae sunctaque Hebraea constituta sint, erestitutum corpus Scripturae Samae. Nam DisjtjZsiby

334쪽

Nam primum negamus periisse Qquorsum instauratio secundo, negamus quaecunque siue de Esdra, siue de Synedri magno fabulantur, litteras aut puncta aut quiduis aliud ab eis recusa esse postremo siquid factum ut est ea lege factum asserimus quae thesilas fuit exposita. r. Itaque Scripturae canonem fide analogiam, vetera exemplaria fide optima diligentiaque contulerunt, quae exstabant in manibus piorum, non ab ipsis fabricata: siquid intulerunt iudicio suo, religiose dederunt operam, ne inderetur in contextum sacrum sed id totum seorsim adnotauerunt. a. SANCTORvM Patrum sententias pio, sancto dictas de hoc argumento non reiicimus ipsi sed eas malo adducunt, interpretantur, quicunque de illa diuina Scripturarum auctoritate derogant, ut arrogent Ecclesiae suaerit et fiet . a. Auctoritatem enim Scripturae ab auctoritate Ecclesiae confirmarunt quidem, sed religioso. Religio autem vera exigit, ut triplex cautio adhibeatur in hoc argu

mentorum genere.

d. Prima est, Patres de secundaria illa auctoritate sensisse, dixisse, quam thes. S., sequentibus ante distinximus. S. Secunda, eam argumentationem non tam adhibuisse apud pios, germana Ecclesiae membra nam apud hos pluris est Dei quam Ecclesiae, id est diuina quam humana, infinitamuli finita aeterea quit temporaria, intema Spiritus quam externa visus humani auctoritas sed apud haereticos, diuinae auctoritatis nescios, de qua piorum mentes luce, demonstratione Spiritus confirmantur. 6. Tertia, ne hoc quidem semper documento haereticos refellere, sed tum maximo, quum illi contra obtenderunt humanam auctoritatem aliquam, ut fucum facerent ignorantibus, longo maiorem auctoritatem a suis partibus demonstrare. i. Iniquo igitur faciunt qui sermones a Patrihus de auctoritate Ecclesiae sec-dum ordinem laetus, respectu haereticorum, falsae illorum auctoritatis enunciatos, sic palam venditant, ut si pi Patres plenariam auctoritatem Ecclesiae proprio simpliciterque tribuissent. 8. Nos vero nec secundum Patres, nec secundum veritatem Dei auctoritati Ecclesiae in eum modum subiecti sumus sed Deo quod est Dei, Ecclesiae quod est ipsius, religioso ordinateque tribuimus.

DE CANONE SACRAE SCRIPTURAE.

Tuus I I. Quae scriptura per se diuinam auctoritatem obtinet, eadem per se sola est Canonica in Ecclesia Dei, ut Dei viventis domo.2. Nam eius est solius canonem, id est, regulam praestituere, dare, erue in Ecclesia, qui auctor est, dominusque, seruator Ecclesiae suae. s. anonem appellamus verissimam, certissimam, rectissimamque regulam

modum in fide moribusque Ecclesiae Dei praescriptam diuinitus, id est, sapientis- sinio, iustissimε,, immutabiliter ad gloriam Dei, salutem nostram. . Est igitur Cano in Ecclesia nihil aliud quam verbum Dei, cuius forma interna quidem

335쪽

quidem est Dei veritas immutabilista externa vero, scriptura acra, inremae illius formae symbolum integerrimum, absolutissimum. s. Fuit quidem Canon triplex in Ecclesia ad hoc usque tempus unus diuinus proprio, sacer appellatus alter Ecclesiasticus, qui item diuinus, sacer quadam abusione dictus tertius falsus. Sed nos de proprio diuino instituimus dicere. o. IvINUS canon re, ratione unus est, id est, argumento, substantia sua: ac proinde nihil in eo addi, detrahi, aut mutari potest. i. Modus vero illius sapientissim ad institutionem commoditatemque Ecclesiae

variavit nunc perpetuam auctoritatem scripturae canon citra mutationem obtinet.

8. Primum enim vari sunt doctrina Canonicae loci, auctoritas, ratio, Cexempla historica quae tria hominibus docendis, informandis seruilint. s. Secundo, varia doctrinae forma simplex, typica, allegori . io Tertio, tradendi modus nam alia Deus immediat ipse consignauit scripto, puta Decalogum alia mediat per seruos suos publicos, notarios Ecclesiae datos. II. Atque hae quidem varietates secundum partes scripturae sacrae, id est, libros .partes librorum eius, facit in ea obseruantur. ia. Nam etsi omnes doctrinae loci in plerisque exstant in lege tamen auctoritatis, in prouerbiis rationis, in historiis denique exemplorum documenta fulgent Lai68 luculentissima. 13. Simplicem quoque doctrinae formam utriusque Testamenti historiae typicam, pars legis allegoricam Prophetae non raro obseruarunt. I . Modus autem in tradendo scripturae canone secundum tempora Mesraiae personas variauit quamuis principio formaque interea canonis, id est, verbo Dei immutabili permanente. I S. Ac primum quidem hoc principium canonis inuentibus libris inscriptum erat, antequam scriptura existeret, id est, in sanctorum Patriarcharum mentibus. Hi enim tanquam libri diutumi in Ecclesia versabantur, inper aliquot secula instituebant suos: ac propterea longaeuitatem eis prouidentia sua attribuit Deus.16. Posteaquam vero Israelitae faecem Egypti hauserunt veritatis diuinae loco:

tum scripturae instrumentum, velut canonis indicem, ad asserendam veritatem suam, quasi externae formae constitutione quadam adhibuit, sanctificavit Deus.1 i. Haec itaque scriptura canonica non eo solum est diciturque canonica, quod forma externa expressaque est canonica essentialis, id est, verbis veritatis sed etiam eo quod , Deo tradita, imperario sanctificata est, ut sit nobis in Ecclesia Canon. I S. Ac proinde quamvis aliquod scriptum aliud daretur, aut in hoc tempore existeret, Cum vero canone omni ex parte aνάλoroae id tamen nulla auctoritate humana canon aut Canonicum emes, aut esse, aut dici posset. 13. Hus canonis partes secundum illa duo Ecclesiae tempora, veteris, nouae, in libros Testamenti veteris, noui distinguimus. ao. Vetus Canon est quem prisca Iudaeorum Ecclesia diuinitus acceptum imperatumque seruauit, coluit, posteris per manus tradidit secundum Deum: Nouus,

quem Christiana Ecclesia amplius habuit inde a Christi Apostolorumque temporibus.

a I. IN vetere Canone duplex est scripturae genus, ut ante diximus unum, quod Deus ipse immediato exarauit, ut Decalogus: alterum, quod mediato per seruos Suos. aa. Hanc vero, ut esset Ecclosiae canon, sanctificavit Deus partim communi, partimque singulari modo quos modos ad commoditatem g ---εeoae Persequemur. as. Singularis modus in canone imperando. sanctificando fuit olim duplex: unus extra ordinem, alter ordinarius.s Extra ordinem Deus cum Mose usus est singulari modo praesentiae suae, &aSpectabili:

336쪽

aspectabili nam legem seu libro Mosis soridi ab ipso imperauit scribenti dictauit, scriptosque comprobauit sermone, signis .euentis idque audientibus & spectantibus Israelitis omnibus , comprobatos sanciuit in sum perpetuum Ecclesiae suae. as. Quam testificationem multis de causis ad legem oportuit accedere,, --

necessariis.

a6. Prima, quod foederis promissionumque Abraham factarum publicum instrumentum illud fieri occepit lotiato contractu in publica acta referri. Huic enim solenni actui ex iure, aequitate omnino contrahentes partes interesse oportuit. Dei autem cuius artes summae sunt praesentia singularis non potuit nisi extraordinaria hac testificatione confirmari. set. Secunda, quod necesse hoc fuit ad auctoritatem serui publici vel notarijstatuendam in quam partes utrimque consenserunt, &cui coram dictauit Deus foedus illud gratiae quod Israelitis indixerat, cum singulis conditionibus eius. ag. Tertia, quia posteritatis interfuit, ut hoc instrumentum, velut diuinus canon in Ecclesia perpetuus, diuinis extra ordinem testimoniis instructum esset. Atque haec de extraordinario modo. as. Post Mosem vero quaecunque scriptura accessit, fuit illius instrumenti, canonis exegeticae ideoque extra ordinariis illis singularis praesentiae Dei testimoniis destituis. so. Etsi testimoniis in laribus non caruit plano sed plura ante deportationem Babylonicam, pauciora deinde exstiterunt: quia antecedentia signa confirmationisuerunt sequentibus scriptoribus, scriptis f. io' eorum. Prophetae autem non nisi ad publicum illud, authenticum instrumentum in Ecclesia in los, hortationibus, dehortationibus, promissis, minis, consolationibus, atque exemplis reuombant. 31. Ante deportationem in 'laria fuerunt haec testimonia, nubes seu minus intemplo ad arcam foederis mei responsio per Ephod, rimis Thummimo siqua

sunt eiusmodi.sa. Post deportationem testimonia eventorum fuerunt singularia quae testimonia specie quidem communia sunt temporum omnium sed numero tamen singulorum temporum sunt singularia. 33. Communis in omne tempus testimoniorum modus fuit triplex spiritus Dei testificatio, canonis consensio, WEcclesiae assensio.

s . Spiritus sancti testificatio in singulis piis coelestem lucem exhibet foris, accessit iurus sic publico priuatimque testatus est, mandauit in sanxit illum canonem is penes quem est canonis dandi auctoritas. 35. Consentio canonis totius semper fuit certissima Legis quidem vel Mosis, cum veritate, verbo Dei, cuius verbi publicum, solenne instrumentum est lex; reliquorum vero librorum cum lege, veritate. 36. Ecclesia vero haec scripta canonica sibi a Deo tradita, imperata sancitaque probauit, amentit, accepit, seruauit, religio ue tradidit, in posteritatem omnem

commendauit.set. Itaque libros Mosis Ecclesia habet canonicos propter extraordinaria, hordis naria, singularia & communia Dei testimonia, mandata, sanctiones publico de iis

in Israel factas. 38. Prophetarum libros cum historicos, tum etiam Propheticos, similiter agnoscit canonicos, propter singularia de scriptis scripto ibosque illorum testimonias Deo ordinari in Ecclesia edita ante del)ortationem. Quo in numero sunt libri Iomae, Iudicum, Ruth, Samuelis, Regum, Iob, Psalmorum pars maxima, Prouerbia, EC-clesiastes, Canticum, Esaias, Ieremiae bona pars, Wmmores Prophetae nouem.

337쪽

ss. Qui deportationis tempore poste ue editi sunt, iis singularis testificatio accessit euent una, quam Deus scriptis eorumque scriptoribus perhibuit singulariter.

Huiusmodi sunt libri Chronicorum, grae, Nehemiae Esther Historici, Pr phetici, Psalmoenam, Ieremiae pars aliqua, Egechiel, Daniel , tres de minoribus Prophetis vltimum. Praeter haec autem singularia, comminus illa testificationum ratio ad singula scripturae membra pertinuit, quam thesilas ante docuimus. g. Atque haec solum scripta in Testamento vetere, quae pro canonicis habuit .coluit Eccla a uetus, habenda sun Et vero non alia Christus, Apostoli agninuerunt: quid Ecclesia faciat a. IN NOuo canone unicum est scripturae genus, quod Deus mediat per seruos suos exaravit. Atque hoc itidem partim communibus modis sanctificavit Deus partimque singularibus. s. Singularis modus est, quod Filius Dei patefiictus in came, reatus est palam verbum veritatis, idemque praeconio, scriptura in Mesesia deponi, ad posteritatem transmitti voluit per Apostolos, Euangelistas, id est, praecones, notarios suos idoneos prout mandatum istius operis promissionemque acceperiint, Matthaei

timo, Calibi. a. Accessit, quod Christus verbi illius auctor potens fuit dictis, factis eamdemque potentiam per Apostolos, seruos suos signis, virtutibus,, miraculis

exercuit.

S. Commimes vero modi plano iidem quos ante diximus in thesilas adfuerunti 5. Sancti enim spiritus sanctissimam testificationem tum loquentes, scribentes pro vocatione sua Apostoli habuerimi, tum audienses acramentes in qui crediderunt in verbum illorum et Consensio huius scripturae fuit cum canone tum veteris illius scripturae, tum illius verbi quod recente memoria Christus pronimclauerat.

S. Assensio Ecclesiae fuit depositaria tum quia ab Apostolis, Euangelistis quorum indamento superstructa est libri sacri fuerimi ei commendati, velut in domo Dei, archivo eius tum quia ab Ecesesia transmissi in ceterum corpus posteritatem ipsius. s. Transmissi autem legatione,, successione. Legatione, quia Mesesia illa in qua Apostolus scripserat, Loetio aut ad quam scripserat, ut Augustinus distinguit scientissimo publico, solenni testimonio addito commimicat cum aliis inurresaeo cEcclesiis. Successione, quia minctae posteritati suae in Christo consensu uno tran dare studuerunt quod acceperant.

So. Itaque canonis illius substantia est verbum a Christo pronunc diun, Cres gestae quorum fidelissima historia in quatuor Euangeliis, exempla in Actis Apostolorum exegesis XXI epistolis, Prophetia in Apocalypseos libro continentur. St. Qui contra sentiret, de ad ua horum librorum parte derogant, ij ex particulari iniquo concludentes priuatum hominum aliquot iudicium publico anteponunt, iniuriamque faciunt cum Ecclesiis Apostolicis aut iis ad quas fuerunt scriptae, tum Ecclesiae catholicae tanquam si illae falso de his testificatae essent, haec temero

.δoxi ais accepisset. Sa. Omnibus enim Ecclesiis religio fuit pro canonicis accipere alia scripta, quam quae ab Apostolis facta, aut probata essent. Sa. Sic Euangelia scripserunt Matthaeus, Ioannes Apostoli: Euangelistarum Marci, Lucae, probauerunt Acta Apostolorum a Luca conscripta quin Paulus probauerit, nemo sanus dubitates Epistolas tum scriptores ipsi confirmarunt, vim alioriun

338쪽

aliorum ath: omnia denique Ioannes, qui omnibus superuixit diu, diuinae docuit

auctoritatis esse.

S . Quaproptes vetustissimi quique Patres eos ipsos libros, de quibus dubitatum

est a nonnullis, ut canonicos adduxerunt: rarenaeus etiam confimat sancto de libro Apocalypseos praesertim eo nomine, quod proximo Ioannis tempora vixisset, W-rreινaec audiuisset. SS. CAETERI siue libri siue librorum partes qui praeterea in vetere Testamento exstant, non diuini huius sunt canonis, sed illius Ecclesiastici, de quo principio

dicebamus.

56. Demonstrat illud Synops Athanasius qui diserto alium esse Hebraeorum in

Testamento vetere canonem agnoscit a prisca Ecclesia cultum, alium Graecorum

Wposterioris Ecclesiae. Set. Hi enim libri, Esdrae tertius, quartus, obit Iudith, Baruc, oratio Manassis, Machabaei, Sapientia Ecclesiasticus eaeque librorum partes quae ad Danielem Esther adiectae sunt, nec in prisca illa Ecclesia fuerunt canonici, nec x Christo aut Apostolis eius producti sanctificatique Isti autem, canonici esse aut dici non possunt diuino canone. 58. Sed canon quidam Ecclesiasticus inualuit, quo isti quoque libri in canonem Ecclesiae fuerunt cooptati sdque certis de causis, certoque modo. Ss. Causae fuerunt duae, consuetudo mepta, atque utilitas. 6o. Consuetudo quia iam olim ista Bibliis Graecis accesserim quae in manibus tunc fuerunt omnium. Ideoque periculosa Patribus visa est innovatio maximo cum plerique non admodum Hebrae textus periti essent. Et ostendit euentus, quam malo de hac causa Hieronymus in vulgo audiuerit, quod Apocryphos libros aut partes nothas configeret. 61. Vtilitas: quia isti quoque libri ad commodam rerum sacrarum intelligentiam visi sunt pertinere, si bene usurpentur. 6a. Modus vero fuit hic, quod neque diuinae auctoritatis habiti sunt, neque in Ecclesia tamquam diuina auctoritate propositi sed tantum in schola catechullienis, ut ibidem testis est Athanasius. 63. Atque hic quidem cano tum fuit tolerabilis, quum modis euidentibus Patres libros diuinos Apocryphis fide, ordine, usu ante sudiunt. 6 . Sed euentu damnosus fuit Ecclesiae Dei humanus iste canon, quum increuit Apocryphorum librorum auctoritas, .falsus canon opinione humana constitutus. 6S. Nam pro eo quod isti libri aliqua auctoritate, at non diuina insuo ordine, at non confusor, in schola noscendi, at non in Ecclesia credendi proponebantur: tandem posterior Ecclesia diuinam illis auctoritatem communemque ordinem cum in schola, tum in Ecclesia promiscuo instituto malo peiore exemplo, pessimo eventu

arrogauit.

66. Quas ob res cum Ecclesiasticus ille canon humani instituti sit, non re, sed euentu mali hic vero ultimus re, euentu indignissimus diuinae auctoritati ota quentes, num illum scripturae canonem di(f. I et I)uinum agnoscimus, quem primitiua Ecclesia proximaque Christi, Apostolorum seculo, fide amplexa, vitae instituto sequuta, denique consensione maxima religioso professa est.

339쪽

DE GANONICAE SCRIPTURAE INTER PRETATIONE.

Tuasi I. CvM sacrae scripturae canon sit nobis utendus a Deo datus, bos i sinuas, quos ad canonem siue regulam a Deo datam oportet conformari omnino de modo utendi canonis constare nobis necesse est. a. Huius canonis tendi modus aut intus consideratur in mente, aut foris in opere. a. Intus tendi modus unicus est, fides ac proinde quicquid non est ex fidei peccatum est, velut quaedam aberratio a Canone. . Foris tendi modus est iusta conformatio, conuenientia cum canone, doctrinae cultura, & exercitatione vitae.

S. Culturae modus est duplex lectio Scripturae sacraeo interpretatio. 6. Lectio siue nobiscum fiat, siue apud alios ad aedificationem, aut in propria lingua sit, qua canonici libri conscripti sunt, aut in aliena. i. Propria lingua, qua veteris Testamenti uniuersus canon priscae Mesesiae, id est, Hebraeis, datus est, Hebraica vulgo appellatur. 8. Propria lingua, qua novi Testamenti uniuersus canon Ecclesiae nostrae, id est, omnibus gentibus datus est, vulgo appellatur Graeca. s. Hae linguae ab omnibus neque leguntur neque intelliguntur, propter inscientiam ipsorum proinde neque res, per eas traditae, ab omnibus in eis cognoscuntur. Xo. Cognitio autem cum sit omnibus tam necessaria quian salus ipsorum: necessaria est linguarum rerumque interpretatio, ad singulorum incommunem captum. XI. Interpretationis duo sunt genera una est linguae verbonamque, altera autem rerum, quae verbis tanquam symbolis exponuntur: o quibus illam AHQφ-- siue translationem hanc vero evrvσιν. id est, enarrationem appellamus.1 a. Omnis humana interpretatio, quo propius canonem se habet, eo verior est.

13. In capienda itaque omni interpretatione duo nobis sunt opus, iudicium, ides.1 . Iudicium quo id quod humani operis est a rebus diuinis persedistinguimus, 'obamus,, quatenus rebus diuinis conuenit religioso suscipimus. I S. Fides, qua res per se diuinas ut diuinas accipimus, iudiciumque nostrum eisd- ιχ ιλωτίζοντε με, sancto subiicimus.16. Alioquin nulla hominum interpretatio vel scriptio veritate, auctoritate cum canone comparari, aequari potest. I . Nam in canone diuina sunt omnia, ut in fonte purissimo in interpretatione autem hinnana est perfectionis illius diuinae imitatio: cui ut in aqua a fonte ducta inter profluendum, sic alienum quid solet ab instrumento humano in rivis ducendis

accedere.

IS. Itaque diuinum canonem assequi nec verius plane, nee rebui perfecto potest nostra interpretatio. Is Etsi non eo minus quod ad salutem satis est nobis assequimur humana interpretatione quia diuina rei perfectio neque sermonis neque captus humani infirmitate eluitur, Wquod uni loco deest, inest alteri. ao. Nam totum habemus in principiis tanquam partibus essentialibus eius de cuius essentia, veritate nihil propter singulares istos qui a piis interpretibus adu niunt defectus locales adeo minuitur, ut desinat esse diuina veritas. ai. Interpretationum quas tralationes dicimus, quae prima legitur in vulgo extitisse est Seniorum illorum LXXII. Graecaris Ilia .as Huius

340쪽

aa. Huius martima olim habita fuit auctoritas, tum propter celebre illud consensionis miraculum inter tot capita, tum propter Apostolorum Euangelistaremque usum. s. De miraculo enim consensionis, utut vario modus narretur illius, inter omnestamen auctores conuenit, summam illorum Lxx utrorundam numero appellari solent consensionem intelligendo, exponendo canone extitisse. ad Apostoli vero, Euangelistae homines o M--gos, hac propterea si sunt,

quod, in Ecclesia iam usurpareturo apud gentes inualuisset illius auctoritas. as. Non tamen propterea quicquid est illius aut probauerunt Apostoli, aut diuinam auctoritatem ei tribuerunt: sed tanquam humano instrumento secundum Deum in Ecclesia usi suma6. Vt vero ea tralatione tum ipsi recto uterentur, tum alios uti recto docerent: duplicem cautionem adhibuerunt in omni tempore necessariam. ar una est, quod recto scripta approbauerunt, insanciuerunt diuinitus approbata in Ecclesia Dei. a8. Altera, quod secus scripta, quae citra fidei periculum tolerari, dissimulari tuorunt, ea toleraverunt .per quandam charitatis,ηχώρ-ιν adhibuerunt primis illis Ecclesiae nascentis temporibus, ne cui Scripturae auctoritatem minuere viderentur, aut infirmorum fidem concuterent. as Imperfectionis illius in editione xx causas fuisse ignorantiam, infirmitatem, consilium, ex orthodoxorum Patrum testimoniis asserimus.so. Ignorantiam, quia neque res diuinas capere perfecto mens humana potest, quamuis perfecto oblatas, neque futuras simpliciter assequi. 31. Infirmitatem, quia res ipsa pro tenuitate ipsorum intellectas, non potuerunt qui in eadem tenuitato moduloque infirmo exprimerent. sa. Consilium, quia etiam de iis ipsis quae sciueruut dissimulare aliquid visum est propter eos in quorum gratiam transferebantias. Dissimulauerunt autem alia addendo, ut quum ad maiestatem Dei, aut gentis suae, Mesesiae historiam arbitrati sunt pertinere: alia mutando, ut quum res ad distinctionem personarum plurali numero dictas singulari dixerunt, ne in noλυ ότνoc suspicionem vocarentur alia denique omittendo, ut orthodoxis Patribus iam olim

visum est.

3 . Atque ab his quidem, ali omnes veteris Testamenti libros Graeco sermone reddit rivisse putant ali Morem solum. S. Posteriorem sententiam probabiliorem iudicamus, tum propter consentiens Aristeae siue Aristaei Iosephi, Iudaeorumque omnium testimonium, tum eo quod libris Mosis supra onmeis alios translatio haec est dis oro; tum denique eo quod in vetere Testamento exstant quae Machabaeorum temporibus in canonem Ecclesiae relata sunt, illi autem diebus Ptolemaei Philadelphi operam in hac translatione sua

ante annos minimum I . Consumserunt.

36. Secunda vero fuit tempore, nec auctoritate dispar Chaldaica translatio Mosis, ab eo interprete qui vulgo O elos appellatur. si Harum usus priscis temporibus fuit perutilis quamobrem sequuti exempla illorum posteri se in iisdem, reliquis vertendis occuparunt.

38. Eademque ratione utiles ac necessariae tralationes habendae sunt, Cum vernaculae ad singulorum aedificationem, tum communes omnium. 3'. emacularum numerus incertus est ex communibus olim fuit Graeca in

omnibus lam gentibus usurpata hodie Latina successit in usu communi apud omnes fermo Christianas gentes. o. Vtrumque genus memoria nostra publico priuatsmq. in Ecclesia Dei valdedo utile est

SEARCH

MENU NAVIGATION