장음표시 사용
351쪽
as. Ex hypothesi quae ex alterius caussae positione aliter se habere non potest, non autem ex sui natura atque haec Necessitas consequentiae appellatur, ut Ossa
Christi frangi non potuerunLa6. Necessitas haec ex hypothesi, cum in iis tantum locum habeat, quae internum sui motus principium habent, non tollit Contingentiam, Libertatem, spontaneam voluntatem Multa enim libero simul, necessario euenire possunt, ut isors Christi. ar. Multo minus Coactionem vitam praesupponit Coactio enim externum sui motus principium habet, eoque cum voluntate cohaerere non potest. Itaque nemo cogitur ad peccandum, etiamsi necessario propter naturam Corruptam non regeneratus
peccet.28. Propulsandae ergo voces illae blasphemae Libertinorum, qui, cum omnia ab immutabili Dei Prouidentia pendere audiunt, Deum peccat authorem insimulare,,
in eum operis sui vitiositatem, turpitudinem reiicere non verentur. as. Nec Stoicorum errorem c ullo pacto admittendum censemus, qui Fatum, naturalem quandam ex aetemitate pendentem rerum omnium necessitatem inducere conantur, quae adferat rebus omnibus etiam Deo ipsi, ineuitabilem necessitatem. 3o. Nec Epicureos audimus, qui dissimili plano ratione omnia ponunt in arbitrio temeritate Fortunae, eamque rerum omnium dominam.& Reginam constituunt, in
si Peripatetici ad extremum, etsi mediam quandam sententiam Minam sequantur, ut nec omnia necessitate fieri dicant, nec omnia temerh cum tamen vim illam naturae, postquam a Deo semel insita fuerit, asseuerent satis ip-m per se esse potentem
Qualidam ad agendum, etiam sine Deo, illudunt eiusdem Prouidentiae. Sa. Vsus huius doctrinae est multiplex. I. Vt gloria Deo tribuatur sapientiae, potentiae summae in rebus omnibus creandis, conseruandis, dirigendis. IL Vt pro acceptis beneficiis Deo simus grati III. Vt in aduersis simus patientes, .spem Certam in futurum repositam habeamus in auxilio diuino.
DE LIBERO HOMINIS ARBITRIO ANTE, POST LAPSUM.
TERSIS I. LIBRRvM Arbitrium est naturalis potentia suo ac proprio motu sine coactione elidigendi vel repudiandi bonum aut malum, quod voluntati eligendum vel repudiandum proponitur. a. Ac Arbitrium quidem appellatur respectu mentis quae obiectum voluntati monstrat, ipsumque vel probat vel improbat liberum vero respectu voluntatis, quae
sponte sua id quod obiectum fuerit amplectitur eligens, aut repudians fugit. s. Subiectum itaq; liberi arbitri est substantia creata intelligens, vel ratione praedita, in qua intelligentia, voluntas partes Essentiales sunt analogico, libertas vero his partibus inesse dicitur ut subiecto accidens separabile. . Obiectum vero liberi arbitrij, quod hic quidem agitur, est morale bonum malum quo liber fertur creaturae arbitrium, aut quod auersatur libero nam delibero arbitrio in causa natiualis boni, quaestio magis Physica est quam Theologica. Quapropter
352쪽
S. Quapropter liberum arbitrium, quoties de Deo praedicatur, aut 'iure praedicatur: quia quicquid est in Deo Deus est, nihil accidentale, sed essentialia omnia, Cessentia viseoυ so essentialiter, aut praedicatur eurati, aut facto siquidem proprio secundum positam definitionem liberem arbitrium placebit accipi.
6. Atque hoc quidem praedicari eurati. Deo tribui non iniquo ferimus; modo accipiatur bene, k logomachiis vulgo abstinemus. r. Pro id vero dici nisi falso non potest, quia id nec cum natura subiecti id
est Dei nec cum veritate definitionis, nec cum ratione obiecti conuenit sine subiecti interitu.(L T83. 8. Natur Dei: nam est simplicissimus non ergo compositus, ne ex subiecto quidem, accidente, quod hic statuitur. q. De itione, nem neque genus liberi arbitri Deo potest competere, quia actus est simplicissimus, neque differentia importans 11oι σιν, cum Deus sit aetemus, immutabilis.1 o. Obiecto, quia Deus est ipsa bonitas, nec pro obiecto habere unquam potest morale bonum quod improbet aut malum quod eligat. Deus seipsum negare non
11. Creatura ergo intelligens, liberi arbitri capax Subiectum est duplex Angeli hominis. Nos autem in praesentia de libero hominis tantum amritrio agere instituimus.1 a Liberum ergo Arbitrium in nomine consideratur, Ante lapsumis post lapsum. ra. Ante lassum liberum arbitrium fuit in homine ad bonum, ad malum, quo arbitrio homo vel stare poterat atque in integritate, vita permanere, vel labi, peccando integritatem, vitam amittere. 1 . Demonstrabant id symbola quae homini in eden circumposuerat Deus, Arbor vitae perstanti in sua integritate Vitam, Warbor scientiae boni hali, labenti& deficienti, mortalem miseramque conditionem significans.1 S. Quanquam enim homo primum ita fuit conditus ut mens, voluntas eius cum voluntate Dei plano consenserint, illiusque imperio sine ulla affectuum cum mente lucta, repugnantia omnino subiicerentur tamen fuit mutabilis ita ut errare in iudicando, Cobiecta specie alicuius boni inclinare ad deficiendum aeq. adeo
16. Est enim liberum arbitrium potentia naturalis, cuius operatio potuit esse actu secundum finem ordinatum, determinatum ipsius, .potuit non esse, deficiendo a fine ordinato suo, & quod grauius est in impotentiam abeundo. I T. Quod factum est lapsus enim est homo obiecta per satanam specie boni, quod obiectum, ut mens probauit, ita voluntas ad illud amplectendum sese inclinauic fine ordinato, sibi imperato deficiens.18. Etsi autem libero Vrbitrio suo lapsus est, tamen praeter Dei voluntatem non fuit factum, cui hoc medio iustitiam, misericordiam suam visum est declarare. Is Nam siue arcanum Diuinae voluntatis spectes, Deus noster in coelis est qui facit quicquid vult non fecit autem ut homo non peccaret facere igitur hoc holuit, siue reuelationem illius, certo legem, conditionem Deus posuerat, Ne comedas, si comederis morieris, quam conditionem non fuisset adiecturus, si voluntate absoluta
ao. Post lassum vero liberi in homine Arbitri duplex est consideratio, una prout est in hac vita, altera prout in futura erit. ai. Rursum in hac vita liberum Arbitrium pro ratione subiecti bifariam consideratur ut est in regeneratis hominibus,, in iis, qui non sunt regenerati a Deo.
353쪽
aa. In hominibus non regeneratis liberum Arbitrium si ita dicendum est ad malum est tantum, hoc est ea libertas in homine demum relicta est quae nil nisi malum idque malo aut velit aut velle possit. aa. Per lapsum enim primorum parentum amissa est illa integra Dei cognitio quae erat in mente, atque in eius locum successit ignorantia&dubitatio in voluntate vero, corde dilectio, timor Domini desiuerunt, successitque in locum eius odiosus contemtus bontumacia aduersus Deum, braua inclinatio ad malum me ueimpotentia ad bonum. a . Verumtamen si magis proprio de isto hominum genere loquendum est, non est homini ivx-F ac non regenerato liberum arbitrium, quia nec arbitrium' et nec liber est ad obiectum illius, cuius respectu arbitrium liberum appellatur.
as. Non habet arbitrium, nam cum obiectum sit duplex per disiunctionem oppositum, aut bonum puta aut malum omnino arbitrium in voluntate spectari necesse est, non qua voluntas naturalis, sed qua electiva est, utrumvis obiectum eligere
26. Homo autem v voaeo non capit quae sunt Deio in ipso. i. in came eius, non habitat quicquam boni, ac proinde nec intelligentia boni, nec voluntas ad bonum, nec electio boni arbitriumue ad ipsum pertinet. U. Ir8 .)ar. Ton est liber ad duplicis obiecti velle nam i voluntate naturali liber est in sese malus autem est in malo positus Electiva tamen voluntate non est liber, clan electionem non habeat boni, velut absentis ab eo, ignoti, exosi, impossibilis, sed actu ipso est, ac non potentia aut electione, malus.a8. Quamuis igitur neque intellectu plano destituatur homo, nec volimrute, quia tamen deprauata mente iudicioque voluntas nisi boni eligere, amplecti potest, sequitur in homine non regenerato proprio non esse liberum arbitrium, sed seruum esse peccati aut si datur liberum arbitrium in eo esse divae re gomo; liberum ambirium esse ad malum tantum in rebus spiritualibus seu diuinis etiamq in extemis atq. ciuilibus. as. In spiritualibus quidem, diuinis, quia purus putus homo non tantum Deum nec agnoscit vero, nec amat, nec voluntati eius qua debet obedientia obtemperat, sed ne motus inde bonos ad hoc iudicio mentis suae,' voluntatis electione, potest inchoare. so. In ciuilibus autem, extemis ad malum tantum liber est: quia ut hic paulo plus cemat secundum communes notiones insitas in natura, tamen nec ex fide facit, nec ad verum finem contendit boni quicquid autem fit sine fide peccatum est. ai. Nam id demum vero bonum est, cuius laus est ex Deo, nempe radice bona, bonis mediis ad bonum finem assurgens si cuius autem boni laus est ex hominibus solum, id in rebus humanis bonum dicitur aequivoco, propter speciem stopinionem boni, quamuis non sit re veritate bonum. sa. ominis retenerati liberum arbitrium est partim admonum, partim ad malum. 33. Ad bonum, qua regeneratus, liberatus a dominio peccati, quia cum nos Spiritus S regenerat, accendit simul in mente nostra nouam lucem intelligentiae &cognitionis, in voluntate vero excitat nouos motus, inclinationes cum lege diuina Congruentes, quibus iam cooperari Deo incipimus. 3 . Ad malum autem, qua adhuc agitur peccato in L i)8s ipso habitante, quia regeneratio nostra in hac vita inchoatur solum, in nobis reliquiae comptionis habitantes remanent, quibuscum per omnem hanc vitam pugnandum nobis est. 35. Ex quo illud consequitur, neminem omnino hominem legem Dei in hoc seculo implere posse, ubi caro aduersus spiritum pugnato spiritus aduersus amem.
354쪽
vuits EsTRllo LooICA L saeta6. Liberam arbitrium in Altera ita si erit, aut eorum qui salutem fuerint assequuti, aut damnatorum, dicendum est. 3 . Eorum qui salutem assequuti fuerint iberumI Arbitrium si ita dicendum est erit ad bonum tantum atquerimmutabiliter, adeo ut nec errare in iudicando, nec velle quicquam nisi bonum, en poterimi.38. Erit enim tunc perfecta regeneratio nostra ac no inchoata solum, ut nimc est quoniam videbimus Deum sicuti est cognoscelaus prout cogniti fuerimus ab ipso, Qvolemus in coelo voluntatem Dei, similes effecti Angelis ipsius quia Deus ibi nunquam deseret nos, sed in omnibus omnia futurus est. a'. anmatorum vero liberum arbitrium ut ita dicamus erit ad malum tantum in omnem aeternitatem, quia Spiritu sancto destitutio exsortes Dei omnisque bonia Deo procedentis, de bono desperantes, omni malo seruient maligno obsequentur, Wflentes stridentesque dentibus, ruent aduersus Deum tota mente ac voluntate sua. o. Quapropter, neque horum neque illorum in laturo seculo Arbitrium liberum aut voluntas liber electiva proprio dici potest rem neque electionem habeant, sed actum voluntatis immutabilem potentiam aduersantem, neque liberi sint disiunctivo ad utrumuis obiectum liberi arbitrij, sed in se libera voluntate, hi ad malum actum, illi ad malum feruntur solum hi vitiositate naturae per electionem suam adscita, illi virtute gratiae per electionem Dei, hi subsistentes in se immutabiliter mali, nos subsistentes in Deo immutabiliter boni Gratia autem sit Deo super inenarrabili munere ipsius. Amen.
356쪽
IV. DE POLITAE MOYSIS OBSERVATIONE.
358쪽
POLITIAE MOSIS OBSERVATIONE:QVID POPULO DEI OBSERVARI, OVID NON OBSERUARI
EX EA OPORTEAT, POSTQUAM GRATIA VERITAS PER CHRISTUM FACTA EST, EUANGELIO PROMULGATA.
Libellas nunc rimum ad communem aediis cationem raescriptas atque in lucem editus
BATAUIAE ORDINIBUS NOBILISSIMIS VIRIS DOMINIS AMPLISSIMIS,
FRANCisCvs Iv Nivs S. P. a Domino. DISCIPLINARV omnium, Illustres ordines, quae nρακτικα. vulgo, id est, activae appellantur, eiusmodi natura est, ut semper quidem cognitio earum scientiaque maneat, actus vero certis occasionibus iustoque tempore occupetur Ratiocinationem earum mens Constanter retinet, opus corpore alternis agente, quiescente perficitur. Si qua autem nρακτική disciplina est in humanis rebus, quae regnum suo quodam iure in omneis obtineat, profecto ea est quam politicam appellamus me iusti, honesti magistra haec custos ordinis haec publici, priuati iuris ad bonum commune vindex in hac, Polyaenus inquit, insunt omnia hac salua seruantur cuncta: hac deniq; pereunte nihil in publicis, priuatis rebus non perit atque corrumpitur. Sed etsi primas in rebus humanis huic disciplinae, quam nολιτιν ν siue νομικὴν
359쪽
vocant, optimo iure omnes tribuimus consensu uno, ex Communi ipsius naturae
testimonio, certoque iudicio rationis nostrae hic tamen humana sermo ratio non titubare solium, sed impingere solita est, partim fallentibus tenebris mentis, partim labente infirmitate nostra, partimq; studiis singularibus in diuersa singulos abripientibus. Nam omnes quidem natura docet ordinem esse in rebus humanis, in primis autem publicis, oportere sed in ordinis illius quem esse oportet determinatione haeremus omnes miserrima labe L i is in deprauatione naturae: Hic illud vero accidit quod vulgo dici solet, Quot capita, tot sententiae. Atq; hoc quidem malum hominibus non mirum est contingere, quorum intellectus ad breue tantum, in obscuro videt, ratio obtenebrata est, voluntates differentes iudicim corrupta unde in conclusionibus, determinationibus nostris cum mutationes in nobis, tum internos dissensiones existunt innumerae.
Quapropter si quis Legislator purus esset ab omni vitio, qui puro simpliciterque,
eis aere si . omeso, nίλω - α-- τν, suis legibus exprimeret suae puritatis modum; eius lex regina aliarumtamnium habenda esset. Cum autem ne omnes quidem, nedum unus, hoc opus Praestare possint, aut unquam adhuc praestiterint, quaecunq; leges humanae ab hominibus profectae sunt, eae primas sibi arrogare simpliciter nullo iure
Possunt in suo genere, quia semper inest aliqua imperfectio. Nam quicquid homo sapit utiliter in hoc ipso humano ordine de quo nunc agitur, id nunquam nisi per rationem, v nisi a paucis, per longum tempus, aeque admistis erroribus quam plurimis, ab eo inuestigari potest atque obtineri. Magnam olim fuisse AEgyptiorum apud quos Moses fuit institutus sapientiam, omnes historiae confitentur: quicunque ex Graecia philosophi in summo pretio exstiterunt, ij sermo omnes eo nomine ab auctoribus etiam profanis celebrantur, quod ratiorum disciplinas hausissent coram. Exstant praeclara ill f. 1 iorum instituta non pauca apud Herodotum, Diodorum Siculum Walios: illud memoratu dignum quod Plutarchus narrat, Reges AEgyptiorum secundum legem eos adiurasse qui iuridicundo erant praefuturi etiamsi rex ipse iuberet ab ipsis aliquid iniusti in iudicio
pronunciari, ut id ne facerent. Quam laudem inter Rom. Caesares Traianus imitatus, quum strictum ensem coram magnatibus suis praefecto praetorio traderet, dixisse leuetur, Cape hunc ensem: , si bonus fuero, pro me; sin malus, eo Contra me utitor verum utcunque illae Egyptiorum leges aliis praestiterint, ea tamen fuit impedifectio corporis illarum, ut euincere, demonstrare sit facillimum, iure primas illis in genere politico non posse tribui. Quinetiam si quae leges humanae sunt quarum corpus in pretio habeatur merito ius illud futurum est, quod Iustiniano auctore ante mille sexaginta annos Coagmentatum est ex sapientissimorum hominum prudentissimoremque monumentis. At eae tamen ipsae leges imperfectionem suam clara voce quasi nunciant, si ius vetus cum nouo aut Iustinianeo ut vocant institueris comparare, quod Iurecore facimti sequentia tempora alias leges, alios mores, alias modificationes, restrictiones, Wampliationes, mutationes denique omnis generis ulim multis in locis desiderauerunt. Sin autem ad lege Mosis comparandas cum illis omnibus veniamus profecto iniqui in Deum auctorem illarum Win Mosem fidelem seruum Dei in tota domo illius fuerimus, nisi perfectionem diuinam, omni exceptione maiorem in illis legibus agnoscamus. Nam etsi quod ad res politicas, forenses attinet, multa in humanis legibus, ac praesertim in iure ciuili scripto compareant, quae cum Mosis legibus quas diuinas praedicamus esse maximam habent conuenientiam qua in re probanda aliquot praestantes Iuriscoss. non infeliciter memoria nostra desudarunt hae tamen leges Mosaicae, auctoritate, Cordinatione sua atque applicatione longo interuallo
360쪽
Nam si ad auctoritatem respexeris has leges non homo, sed Deus sapientissimus, iustissimus se incorruptissimus ipsius uniuersitatis, singulo imque in uniuersitate hac commorantium iudex tulit in domo sua, id est, in Ecclesia perfectionem pulcritinc dinis a Deo supra res creatas omneis obtinente, ut Prophetae Hamur verbis illas tulerunt homines tenuibus sapientae umbraculis praediti, vestigiis obscurissimis ducti, iniustitiae labe deprauatissimi, in corruptionis periculo ex omni parte infectissimi: qui prout causae imperfectae sunt, insufficientes ut vocant minimo possunt perfec- et tum legum effectum, sufficientem ipsi progignere. Si ad naturam applicationemque legum oculorum aciem retuleris, hae leges ordinatione sui, applicatione ita perfectae sunt, ut imperfectione vacent illae nunquam ita perfectae esse possunt, qui , causa imperfecta, rebusque imperfectis ictionum imperfecto modo accedat contaminatio Naturam appellamus rationem legum in seipsis; applicationem vero, earum ipsarum rationem accommodationemque adris 1 et S rede quibus feruntur leges. Nam ut de natura earum dicamus paucis, quid verbis Mosis melius, euidentius,
Meuius de quibus merito Lucilianum illud emolliens dixero, quum ad venustatem dignitatemque illius collocationis respicio,
am les V aeris composiae uel tesserulae, omneS, Endo ammenio, atque emblemcuraremtau G. Quid rebus in sese uerius quid tam inter se coagmentatum, tam consentiens, tam ex omni parte unum, quam illud est Nihil in eis Tonoν, nihil ἀνακis tot,oo , nihilsναντιoν, nihil ἐναντι φανεr, si purgato mentis oculo penitius introspexeris; opτια καὶ α ι,λλα- omnia ut diligentissimo Augustinus ad Volusianum scribens epistola a. declaravit. De applicatione vero quid dicturi sumus ad quam animum nostrum, cogitationem quoties conuertimus, toties incredibileis sui amores excitat diuina illa sapientia. Haec enim legis suas omneis, singulas quasque non communi ratione solum aptauit Iudaeorum genti ex reliquorum hominum perditissimorum numero collectae, uli homines erant in rerum natura; verumetiam singulari quodam modo personis rebus, .circumstantiis contemperauit omnia prouidentissimo, qu corpus erat filiorum Dei, domus ipsius ex lapidibus inuis adimata per gratiam ubi innumerabilibus signis atque documentis cum franseuntibus, tum permanentibus in omne tempus data confirmatio de sedere, promissionibus, veritate, fide constantiaque diuinae illius gratiae nulla hominum vitiositate intermoriturae, & de auctoritate Legis. Sic praecepta moralia absolutissimam morum, qua Deum, qua homines officiis iustis prosequentium veritatem docuerunt absolutissimo: sic praecepta ceremonialia absolutissimam fidei ad Deum per homines ex mundo hoc prauo contendentium: sic praecepta iudicialia absolutissimam ordinis ad mores fidemque colendam pertinentis in ea Repub quam instituit Deus. Atque haec causa est cur Iudaei olim ut verbis utamur Christi Ioan . . s. se vitam aeteream in Lege Mosis habere praedicabant. Haec eadem causa, cur Christus sub lege factus constanter docuit, se non venisse ut aboleret, sed ut impleret legem: Matt. S. i. hae causa, cur Apostoli gratiam, veritatem, quae temporibus vltimis per Christum facta est, Ioan I. i. semper ab auctoritate, praesignificationibus Legis confirmarimi, cum omnes Legem Mosis ortu re, ratione, modis denique
omnibus diuinam esse agnosCerent.
Quemadmodum autem , homines rerum istarum conscientia ad religiosam fidem atque