D. Francisci Junii Opuscula theologica selecta recognovit et praefatus est d. Abr. Kuyperus

발행: 1882년

분량: 528페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

ssa DT SOLITIAE os Is DB SER. menta, .similia Nam cum personarum rerum, & circumstantiarum omnium Conditio variet tum in se ipsis, tum etiam inter se aequitas illud stulauit, ut lege humana de singulis rebus istis conuenienter naturae xpublico ordini Caueretur: quemadmodum in sequentibus exempla ex lege Dei deprompta manifesto demonstratura sunt. CAP. II. De De Mosis , raritantia uius in genere. PosTovAM de Legibus quae communia sunt breuiter exposuimus, videtur iusta docendi ratio a nobis postulare, ut de lege Mosis, cuius causa hoc scriptum institutum est maximo, videamus. Legem Mosis appellamus vulgo Libros illos quinque, iussu Dei Mose exaratos, Cin sacrario depositos ab Ecclesia semandos, Colendosque religiosissimo. Sed quia his libris continentur alia iure iaciae siue in narratione posita factorum humanorum expromissionum diuinarum, alia visae siue ad substantiam modum legis pertinentia speciatim legis Mosaicae appellatione in hac nostra causa volumus intelligi ea, quae pertinent ad rationis ordinationem moralem illam, quamant circumscripsimus non ad rerum anto gestarum promissiomamve narrationem in libris illis comprehenSam.

Thes. 8. In hae stim Lege Mosis, id est, in parte illa legitima, quae per libros

quinque illius, velut sanguis per totum corpus desusa est, statuimus veritate Dei, auctoritate freti, me,lum resectum esse eorum legum omnium, de quibus anto dicebamus. Exemplum esse demonstratur hoc modo Quae ad formam modumque exemplaris unius aut plurium facta sunt, ea exempla dicuntur esse Lex L 1 8 Mosis ad exemplar legis aeternae, naturalis, diuinae se humanae facta est: harum igitur exemplum est. Exemplum esse hanc aeterea legis constabit plano, si naturalis, diuinae, humanae legis ostenderimus exemplum esse quia lex aeterna harum omnium exemplar est immutabile, Chae vicissim exempla aeterea legis. Est autem lex Mosis exemplum legis naturalis, notiones naturae Communes lege naturali inditas exprimens conuenientissimo. Nam principia, conclusiones naturalis legis, id est, communes illae notiones naturae in lege Mosis perfecto exprimuntur, quae in natura hominis non solum corrupta, seu integra illa primigeniaque extiterunt. In natura enim corrupta nostra notiones eaedem sunt, quae ante fuerant in integra: Sed, quemadmodum natura ipsa facto parentum nostrorum Corrupta est, in quibus principium naturae fuit eodem modo notiones naturae huius, principiaque, .conclusiones labem corruptionis, deprauationis susceperunt. Haec autem principia omnia, quae nunc in nobis deprauationis habent quam Plurimum, quaeque olim fuerunt integra in primis parentibus nostris secundiim perlaCtionem naturae noStrae, facultate legis illius quam naturalem appellamus ut Apostolus ad Roman a domi haec, inquam, in lege Mosis perfectione summa , corruptione vindicantur, Win integrum restituuntur aduersus omnem impietatem, iniustitiam hominum veritatem in mendacio detini:ntium denique persectam lucem, dignitatem suam in se perfecta legis illitis declaratione adepta sunt. Hanc perfectionem Moralem exemplis euidentissimis possumus confirmare e Christus Matth. . interpres, testis est omni exceptione

382쪽

DE POLITIAL MOSIS UB SER. asstione maior, perfectionem legis naturalis in lege Mosis declaratam asserens. Vnum exemplum in praesentia satis futurum est, de ea vindicta quam particularem vorant. Vitionem nostri haec natura corrupta tantopere probat ut etiam summi quique

Philosophi Platonem excipio, alios pauculos ius illius a lege naturali profectum

arbitrenturo Aristoteles inter opera magnanimitatis recenseat. Hoc naturae Corruptae opus: Cuius naturae lex adeo corrupta est, ut iam perniciosissimum istud malum ex lege naturali omnibus inesse videatur. Verum excitata ex veterno suo natura noStra, Wad puros fontes naturae ipsius reuocata sentit ultionem istam legi naturae aduersari; cum legis naturalis principium commune sit, ne malefaciamus cuiquam Ex eo enim principio conclusionem existere, ne offensa quidem accepta malefaciendum esse, nec hominem malo in nos lapsum per ultionem particularem nostram in malum amplius

impellendum. Hoc autem lex Mosis tam perfecto asserit, ut nihil clarius aut euidentius caueri possit Leuit. s. 18. Nam, uniuerso dicitur in lege, ne ulciscitor: speciatim priuata ista, diabolica vitio usque adeo prohibetur, ut ne asino quidem aut iumento illius 1 quo offensi sumus, studio ultionis damnum adferri sinat. Adeo naturam corruptam nostram a misera illa perditaque corruptione ad integritatem ipsius Mosis voluit reuocatam Deus, laediuiuum legis naturalis exemplum praestitutum.

Exod. a. d. Devi. a. d.

Vt autem legis naturalis exemplum perfectum esse in lege Mosis, ita etiam diuinae illius esse confirmamus euidentiore argumento. Nam cum lex diuina supernaturalis sit , Deo proficiscens lex autem Mosis sit ea ipsa lex quam Deus illis temporibus attribuit Ecclesiae suae, ut documenta supernaturalia gratiae, tum praeceptis perspicuistum etiam typis .ceremoniis exponeret; nec alia vlla lex fuerit olim a Deo data, aut post ipsius Christi Apostoloremque testimoniis confirmata omnino ex eo statuimus perfectum exemplum diuinae legis illius, quam Deus inde , principio gratioso communicauit cum Ecclesia sua, in lebe Mosis exsistere, velut certissimo diuinae illius legis, supernaturalis symbolo, vi supernaturale testimonium multis saepissimeque perhibuit Deus. De exemplo autem humanae legis quid iam opus est dicere jam vident omnes humana instituta exstare in lege Mosis quam plurima, quae non ex fonte principiisque naturae simpliciter, neque ex diuina lege profluxerunt: sed humanis, politicis conditionibus temperantur. Praeterea, illud notum est, totum illud politicum, forense temperamenti genus in lege Mosis , Deo institutum esse C Mosem tanta religione a suis iudiciis Lo sy A auctoritate sua semper abstinuisse, ut in rebus etiam minoribus Deum consuluerito ab imperio eius pependerit denique eas ipsis leges nunquam nisi ex singulari mandato Dei, in librum Ecclesiae authenticum retulisse. Quis ergo non videat humanam Legem politicis, iudicialibus exemplis in lege Mosis declaratam esse, Whanc esse exemplum illius Atque haec quidem exempla proposita in lege Mosis fuisse credimus eo perfectionis modo, qui ab hominibus per illud tempus potuit comprehendi ac proinde Legem Mosis non solum exemplum esse illarum legum, sed perfectum exemplum sancto affirmamus Perfectum autem quum dicimus, non intelligimus ea perfectione legem Mosis perfectam esse, qua Deum perfectum appellamus, cui nihil possit accedere,&cuius infinita sit omnibus modis perfectio sed perfectionem eam intelligimus, in qua nihil imperfectum est, quod possit detrahi in qua quicquid est, perfectum est imperfectione vacans siue ut dicamus planius periectionem limitatam ut vocant)intelligimus, secundum rei quae traditur, Ceorum quibus traditur, contemperatum modum. Nam quidquid est in lege, perfectum est, carens imperfectione; sed id ipsum tamen quod in lege perfectum est, perfectius est in Evangelio quia Euange-

s lium

383쪽

lium ad plenitudinem temporum pertinet. Perfectionis enim creatae siue communicatae modus est duplex, in rebus omnibus quae mutationibus infestae sunt: unus est perifectionis absoluto, alter comparat dictae Absolutam perfectionem eam appellamus, in qua nihil desideratur quod ad iustam, plenam rei naturam constituendam pertineat Comparato vero perfectionem eam hoc loco appellamus, quae secundiunnaturae ordinem certis gradibus ad perfectionem absolutam contendit. Exempli causa, vir aetate iusta perfectionem habet naturae suae secundum modum ipsius puer vero perfectionem habet naturae suae secundum ordinem eius quae perfectio, si cum statu virili comparetur, est imperfectio si in se respiciatur, perfectio dicenda est: sed tamen quae ad Perfectionem maiorem natura fertur prout omne imperfectum secundum tempus prius esse perfecto solet, Wad perfectionem sui naturae lege semper contendere. Quemadmodum autem successiua ut loquuntur rerum mutabilium se habet perfectio, ita etiam documentorum ad eas pertinentium. Nam Qiter principia docetur puer, aliter viri docentur perfectionem scientiae etsi terque doctrinae modus secundum principia seminaque ipsius nam perfectionem habet. Proinde Lex Mosis secundum principia eandem perfectionem continet, quam Euangelio credimus contineri sed tamen posteriore perfectionis modo quia minorum quasi paedagogus data est, ut ad perfectiorem doctrinam assurgerent. Atque hac ille modus perfectionis est, secundum quem legem Mosis perfectum exemplum legis naturalis, diuinae, atque humanae appellamus ut quae istarum legum principia perfecto tradat, reipsa, aut exemplo suo, homni imperfectione careat quandoquidem perfecta Dei sapientia ordinauit ipsam, ut ad perfectionem Euangeli Ecclesiam ipsius adolescentem Pr

ueheret.

Quod autem perfectum exemplum ea lege tradi aut reipsa aut exemplo dicimus, id certo consilio astirmamus: quia naturalis quidem ac diuinae legis exemplum est xivnoae, id est, ex illarum typo, immutabili regilla expressum formatumque honitate Dei, impervestigabili sapientia legum vero humanarum exemplum non paeivnor, sed όντι vnoae est: non ex regula humanarum legum , Mose effictum sed cum illis eo communicans, quod leges omnes humanae exempla illarum sunt, non aliarum legum exemplaria aut typi necessam. Et hoc exemplum aliis humanarum legum exemplis propterea anteponendum est, quod perfectum esse constat apud onmes bonos in suo genere quam laudem nemo tam certo aliis humanis legibus potest tribuere; quia haec ii. Deo posita confirmata, atque sancita est solemni testificatione: illae vero non item. Thes. s. Harum autem legum, naturalis, inquam, diuinae humanae vario spectatur auctoritas. Nam illarum naturalis inquam, diuinae Legis, auctoritas inter bonos bios extra omnem controuersiam est posita quandoquidem utramque sui auctores ab omni controuersia, dubitatione .suspicione omnino vindicant Naturalem probat natura, diuinam Deus , quibus auctoribus nomina sunt imposita. Naturam autem testi(L Soo ficantem Legi suae omnes homines sentiunt ignoscunt, oppugnant mali studiis particularibus abrepti,, colunt boni , Deum vero testificantem communiter plurimi sentiunt, Di soli percipiunt efficacissimo per communicationem Spiritus. Quae cum ita sint, verissimo illud statuimus, neutram posse a quoquam Os- pugnari sine indignissima in Deum, naturam, omnes, adesque se ipsum iniurio. Nam quomodo non afficiat is iniurii Deum, qui legem ipsius oppugnat cum ille unussu principium uniuersale naturae reremque omnium quae in natura sunt;&principium Commune ac singulare gratiae in Ecclesia sua an vero non esset homo in naturam ipsam iniurius, qui Legem a natura datam, impressam in omnium mentibus tentat conuelleret an etiam iustus in quemquam hominum pronunciari possit, qui atrocissima ista

384쪽

contumelia Deum, naturam ipsam inceret, sacras illas inuiolabiles leges violando: an denique existimari posset eum hominem unquam erga se aequum fore, qui, suum ipsius principium , se abiudicet, in quo vivit, mouetur, atque est, Omnia quasi lineamenta eius in lege naturali, diuina evidentissimo ducta expositaque omnibus obliteret Quod si harum legum tanta est auctoritas, nemini dubium esse potest, qui lex Mosis eadem auctoritate sit, qua legem naturalem ac diuinam tradit principia antiquata reuocans, restituens perdita, ignota communicam diuina prodens

humano modo.

Thes. o. De humana autem lege, dri 'aerariis iudiciolinis quae hi enim m Mose, non est mirum si mriani sententiae nec satis de auctoritate eius inter nos conuenit.

inam enim hominum conditio indesinenter variet quam plurimum kiudicia de conditione ipsorum varient, pro conditione iudiciisque hominum varient humanae leges, in his ipsis omnibus non hic solum ab illo, sed unus, idem plerumque, se ipso dissentiat, denique per se in omnibus vel no; ανδι-nos, quod vulgo dici solet id contra foret summa admiratione dignissimum, si in iudicio de auctoritate legum iudicialium Mosis sexde humanis legibus, omnes homines inter se consentirent. Iudiciorum enim summa est infirmitas, frequentissima varietas, incredibilis diuersitas, etiam in rebus leuioribus se in re tanta quis iudiciorum certitudinem, stabilitatemque, .consensionem credat obtineri posset eruntamen nitendum est nobis, ut quoad eius fieri potest, iudicia hominum adunentur; Qquia plurimum ad hanc rem potest,

si causas istorum malorum, quae iudicia humana torquent, aperiamus pauca iam de eo argumento dicturi sumus. Iudiciorum humanorum hic ordo a Deo, natura fuit constitutus, ut ratio principia ex intellectu depromeret, ex principiis conclusiones necteret, conciusiones aptaret rebus particularibus,, ex conditionibus particularibus, determinationes, iustas, singulas, omnes, omnino, omni tempore, ad omnia conficeret, talios ratione iusta conficientes obseruaret. In his autem omnibus ad singula labascit iudicium nostrum. Primum enim intellectus non habet communia illa principia enodata, explicata, ut opus esset ad iudicium recto de rebus tantis faciendum neque voluntas intellectui excitando, recolendo inseruit, ut par est ex quo fit ut semper de turbido fonte iudicia hauriantur obscura, turbida, impura, vitiosa Deinde vero infirma est, imperfecta, inperturbata, deprauataque ratio, quae ex qualibuscunque illis principiis de intellectu nostro derivatis conclusiones tenetur facere siue impediatur suis ipsius tenebris, siue particularibus studiis obscuretur atque traducatur, ad quae voliuntas omnibus momentis, innumeris modis, obiectis, occasionibus abripitur. Tum ut conclusiones iustas quodammodo ex principiis iudicium nostrum per conclusiones suas ex principiis oportet statuere, nobis tam obscurae sunt prae infirmitate nostra, Cnatura ipsarum, numero ut ita dicamus innumero ut nobis semper aqua quod aiunt haereat, velut in caligine caeca palpantibus; praesertim si ad conditiones particulares rerum earum respicimus de quibus oportet iudicari. Etenim non solum res ipsae natura sua variantur, sed etiam conditiones in ipsis per momenta singula succeduntiatae aliis quas nulla creatura quamuis oculatissima, plano Lyncea, ne caelestis quidem, perfecto possit recognoscere, nisi instructa virtute gratiosa Dei su(L Sol pra naturam ipsius, Clamen sine hac cognitione rerum conditionumque particularium, quid fieri potest certi, explorati iudicil quomodo iustae determinationes iudicio certo adhiberi Hinc illa iudiciorum peruersitas, hinc differentia secundum

quam nec singulas determinationes iustas cum ratione facimus, multo minus omneis; ne omnino, ne omni tempore, nec ad omnia facimus nec alios, si quando iustas

determinationes faciunt, commodo facientes animaduertimus. Ex his tam multis, grauibus

385쪽

grauibus impedimentis illud consequutum, quod leges humanae vario fuerunt traditae, Qvaria de eis iudicia facta.Thes. II. Cum autem lex Mosis una sit, non possumus de varietate illius queri(nam una, certa se definita est sed de praeceptis iudicialibus eius, quae ad genus legum humanarum profecto pertinent, variantes sententias hominum ad certum aliquem

modum tenemur reuocare ne iudiciis illius 1 Deo datis iudicia nostra iniquo faciant iniuriam. Ac legem quidem Mosis uniuerso ab aliis legibus eo distinguimus, quod tota

Deo auctore est, & totum instrumentum, exemplumque Perfectum omnium antincedentium legum complectitur: quae duo ad confirmandam tuendamque illius auctoritatem, supra quasvis alias extollendam, nos adducunt potentissimo. Ex his enim duobus constat legem Mosis cum ortu, principio suos tum substantia diuinam esse. Nunc autem quia non de tota lege instituimus dicere; sed de ea sollim illius parte quae in iudiciis humanis, forensibus posita est saltem eo argumento antestare aliis iudiciales leges, forenses Mosi dicendae sunt, quod Deus auctor illarum est certi simus qui neque in principus, neque in conclusionibus vllis, neque in rerum particularium conditionumque scientia, neque in determinationum causa, neque in realia vlla errare aut seduci potest. Hoc vero omnibus aliis Legislatoribus non potest non contingere, quia homines sunt, a quibus nihil humani alienum Deus autem ipse lex ipsa aeterna est, principium uniuersale legum sanctarum omnium, quae aut , natura, aut a gratia sunt, aut ab hominibus secundum ordinem naturue, gratiae ipsius

Etsi vero respectu principi hortus haec ipsa pars Legis Mosaicae plano diuina est, ac proinde auctoritatem diuinam simpliciter apud Iudaeos obtinuit tamen quia Deus hanc partem Legis humanis legibus, modo humano conformauit iniquo iecerint, qui Legem hanc iudicialem Mosis per omnia diuinam esse contenderint, eo

quod ortu diuina est. Nam ex parte aliqua una inscitum est conclusiones de toto confici in hunc modum: Lege Mosis iudiciales ortu diuinae sunt, Ergo modis omnibus diuinae praesertim ciam ortus rei foris adueniat modus autem rei cuiusque ex materia forma ipsius interea maxim cognoscatur. Est autem materia istarum rerum in se mutabilis, forma vero legum forensium 1 Deo secundum rerum earum modum ad tempus, non in aeternitatem instituta, si ad humanas leges in se, forenses Mosis

respexeris.

Thes. a. Statuimus igitur, etsi hae leges quas iudiciales appellamus, ortu diuinae sunt; eas tamen in se pro natura humanarum Legum aliarum quas ferunt homines fuisse a Deo modificatas ita ut respectu principi .finis, omnia diuina sint, . mutabilia: respectu vero materiae, formae, certae distinctiones obseruandae veniant: ne rebus diuinis humana infirmitas, aut contra humanis diuina auctoritas perfectioque tribuatur. Eienim omnes nae leges non solum humanae aliae verum etiam iudiciales Mosis, sariem sui immutabilem obstarent, sari que mutabilem. Cum autem vis legum ea sit, ut sua auctoritate obligent eos quibus feruntur leges, omnino ex eo sequitur, quicquid in legibus humanis aut etiam Mosaicis immutabile est, eo se er&immutabiliter nomines oblieari, quasi adamantino vinculo Quaecunque vero his legibus insunt quae conditionem implexam mutationis habent, ea non semper constringere obligare subditos sed interdum, secundum voluntatem eius qui tulit legem, &personarum, negotiorum, a Circumstantiarum quae offeruntur modum. Nam Deus etiam in

Legibus Mosis iudicialibus instituta sanciuit eiusmodi quae, conditionem mutabilitatis mutationssque per voluntatem ipsius, siue expressam, siue tacitam habuerunt: .ciuae personis illis, negotiis .circumstantiis fue(L 1 Soa)runt conformatae, quarum tota ratio a ratione praesente personarum, negotiorum rerum se circumstantiarum

386쪽

nostrarum, siue aliarum diuersa est. Restat itaque, cum harum legum iudicialium pars immutabilis sit diuino, pars mutabilis humano modo ut deinceps de eo quod immutabile est Qquod mutabile, in Mosis legibus iudicialibus aeque ac aliorum hominum; distincto videamus. CAP. III. De ea parte, quae in Legibus Mosis iuduialibus , Austiasnis olim si immurabilis. Thes. s. IMMvTABILE autem est aequo in humanis ac in iudicialibus Mosis institutis, quicquid ratione certo ordinatum est ad commune bonum ab eo cuius est auctoritas , secundum formam rationis illius aeternae quam adumbrauit in natura, aut inberbo

expressu Deus. Nam quicquid est eiusmodi, id certae iustitiae, aequitatis est, quae semper una est, bonstantissima. Hanc vero definitionem ut intelligamus, Cremtotam percipiamus commodo, duo nobis ordine tradenda sunt. Nam primum excutiendae sunt huius nostrae definitionis partes deinde vero indicia signaque recognoscenda, ex quibus in singularibus quibusque legibus has singulas definitionis partes

aequum est explorari.

Legum igitur o ADGo1oν, id est, immutabile definimus per causas, definitione

conuenientissima quemadmodum etiam legum ipsarum definitionem adhibita causarum enarratione in antecedentibus posuimus. Quicquid ergo in lege est immutabile, secundum causas ita definitur, ut respectu causae efficientis dicatur ordinarum ratione certa a eo cuius est auctoritas respectu stas, ordinatum ad commune bonum respectu formae ordinatum secundum formam rationis illius aeternae quam aeumbravii in natura aut inberbo expressit Deus. De materia nulla quaestio quia nihil humanum est, de quo legibus humanis caueri non possit Ac propterea nihil ad rem attinuit ut eam circumscriberemus definitione nostra. In causa igitur efficiente humanarum legum duo concurrunt causarum genera, quae in omni argumento prudentissimo distingui necesse est. Una est, instabilis, varians plurimum, quam instrumentalem appellant Logici puta Legislatorum, siue eorum senes quos est auctoritas condendi, ferendi leges Altera constantissima, velut principium unicum atque immotum omnium legum, mouens omnes Legislatores ad institutionem ipsarum, ac proinde vero, per se efficiens causa, quam rationem certiam appellamus. Est enim ratio principium omnium legum nec sine ratione praeside ac

principe legum statuta hominum pro legibus haberi debent nisi forte ut in rebus, sic in earum nominibus indigna κατάμ-- usurpetur. Cum autem rationis huius, quam legibus ferendis volumus praesidere modus in ipsa quidem absoluto sit persectissimus: in hominibus autem singularibus plurimum habeat incerti propterea rationem illam praesidem, auctorem legum ab incerto rationis humanae de industria distinximus, cum rationem certam diceremus. Cum enim certum appellemus quicquid a nostra dubitatione, Cab instabilitate sui atque mutatione est alienum omnino rationem illam extra omne dubium omnesq; vices mutationum positam, illam principem, arbitramque humanarum legum, necesse fuit a ratione incerta prout hominibus in concreto inest distingui, Wsupra eam, tanquam in arce societatis humanae, collocari.

387쪽

De fine, nimirum quod leges humanae ferantur ad commune bonum, iam ante diximus in capite primo, cum de legis definitione communi summaque videremus. Ad formam vero humanarum legum, iudicialium Mosis quod attinet, cum iusta omnis ratio definitionum postulet, ut ea demum in definitionem adducantur quae ad naturam rei definitae proprio, per se pertinent id primum ij Iectores monendi sunt, hic a nobis agi de forma essentiali legum, non autem ut vocanti accidentaria:

Qquia formam essentialem proprio appellamus eam quae interna est Contra vero externam, si cum essentiali, interea comparetur, esseris. Soa Constat inremae illius consectariam simpliciter hic a nobis eam describi formam humanarum legum, quae intem Cessentialis est Ex quo sit, ut respectu illius formae, ex necemitate quaevis humanae leges partem sui habeant immutabilem. Huius autem essentialis formae principium re unum est,in modus unus: sed ratione triplex Nam tria in circumscribenda hac forma concurrunt ratio illo aeterna, immutabilis, in Deo principe uniuersitatis existens tum lex naturalis, qua Deus rationem aeternam suam in natura adumbrauit, postremo autem lex Diuina, quam repressit verbo quae tria velut principia humanae legis, num Principium quodammodo sunt: Clan aerema ratio una sit, quae, naturalem ingeneret, Winfundat diuinam legem. Nam illa naturalis quasi vestigium diuinae est, haec autem imago ipsius impressa

virtute Dei. Ex his tribus principiis, humanis legibus, ipsi quoque politiae Mosis

indita est interna illa forma, qua legum humanarum constituit essentiam propriam immutabilem: Nempe secundum quam humanae leges sunt factae ad imaginem, vel secundum formam aeternae illius, Chuius naturalis, ac diuinae legis: ab his pendet: his inseruit , ad has fertur uniuersh Quapropter non dicimus hinnanis legibus inesse forinam rationis illius aeternae aut naturalis, ac diuinae legis sed hoc tantum amrmamus, esse hanc secunum formam illarum, hoc est efformari ab illis, effingi iustum legis humanae modum. Est igitur forma essentialis humanarum legum nitul aliud, qu1m analogia, conuenientia ipsarum iusta cum aetem illa, naturali diuinaque lege, secundum modum ipsarum Nam humanae leges, illarum sunt administrae. Atque haec quidem de causis, ex quibus illius partis, quam immutabilem in legibus humanis appellamus, definitio confecta est. Sed quia haec generalius dicta, nec facit capi ab omnibus nec, si Capiantur, tamen in iis quae feruntur legibus semper commodo obseruari a quouis, agnosci possunt veniamus ad seramdum locum, qui est de indiciis ad euidentiam formae huius internae pertinentibus. Cum enim forma illa nec oculis videri possit nec rationi omnium in promptu esse, nisi per indicia, signaque certa ac necessaria ad notitiam illius homines perducantur: idcirco faciendum est, ut expositus habeatur in oculis omnium istorum signorum, indiciorum modus Thes. anc igitur sortem pol, tuorum legum immutabilem tribus modis cogooscimus, princisio, hiecto, in illarum. His tribus argumentis iudicia de humanis legibus fieri possunt conuenientissimo. Principium, vel fundamentum appellamus a quo lex profluit, tanquam fonte proprio: Ob mtum, de quo lex ordinat, tanquam materia iusta circa quam lex occupatur: FH m denique appellamus eum cuius causa lex est. Atque haec tria non solum in legibus, verum etiam in actionibus humanis omnibus quam diligentissim opus est&semper explorari. Nam quemadmodum si quid a malo fonte atque impuro derivatur, impurum est: si in locum alienum atque indebitum derivatur, damnosum est: si fine consilio malo nam finis in rebus moralibus principium censetur, ex quo iustae iniustae plurimum actiones dicuntur esse iniustum est Ita etiam in legibus quae actionum humanarum praestituunt modum, haec tria obseruamus principium, obiectum se finem ipsarum. Quapropter singula suo ordine aequum est expendamus.

388쪽

nc POLITIAR Mosis sns ER. Symes. s. Est igitur immutabile primo modo, quicquid princisio et jundamento itu se habeto, secundum formam rationis aeternae ita ordinatum est, i exfrincipiis a natura induis, aut a Deo reuelatis fur concludatur. Hic autem principia videmus tria quae anae dicebamus principium summum, principem regulam principiorum, quam legem aeternam appellamus principium innatum Wregulam illam ad exemplum legis aetemae in nobis naturaliter informatam, quam legem naturalem principium denique ad nos superueniens gratia, quod verbum Dei seu legem diuinam nuncupamus qua gratios Deus captu nostro accommodauit legis illius aeterea documenta. Atque haec tria principia ut anto dicebamus unum sunt quodammodo, si ad rem ipsam, quae procedunt ab ipsis, respexeris. Nam illud ipsum quod lex aeterea ordinat diuinitus, perfectissimo, ex naturalis testatur pro naturae modo, Clex diuina supra naturae modum captu nostro accommodat. Quapropter respectu nostri unum principium videntur esse: L ISOD quia una eademque ratio in conscientia communiter a tribus hisce principiis terminari solet.Verumtamen quia ex principiis illis secundum rationem procedunt conclusiones, in quibus emendis infirma ratio hominum plerumque labitur, Cressuras in principio ipsam impurat in actu suo, propterea necessarium fuit determinationem illam rationalis actus , nobis adiici, quod fur concludatur. Nam non omne quod ex principiis a natura inditis, aut ab eo reuelatis concluditur, idem principio vel fundamento est secundum formam rationis aeternae ordinatum plurima enim inter principia illa Conclusiones nostras impura intercidunt tenuitate intellectus, infirmitate rationis nostrae; sed id demum ita ordinatum est, quod ex illis principiis puro, id est, citra impuritatem nostram, vitium rationis nostrae concluditur. Huius rei exemplari rebus quidem humanis adferri possint, ex iure communi sumpta: sed quia consilium nostram est de legibus Mosis iudicialibus hoc loco agere; dabimus operam deinceps, ut singulis documentis nostris quae exemplorum luce opus habuerint, ex ipsa lege Mosis, sdque ex prima, secunda legis tabula, distincto afferamus exempla ad institutum sermonem nostrum pertinentia praesertim cum omnes ij pro certo habeant nihil a Mose

omnino, ac ne in Politicis quidem, iudicialibus legibus, nisi puro ex principiis suis,

QDeo auctore allatum esse.

De pietate igitur priore legis tabula comprehensa exempla haec sunt. Deut. 13. 6.8. Si clam incitabit te frater tuus, filius matris tuus, aut filia tua, aut uxor tibi charissima, aut amicus tuus qui est sicut tu ipse dicendo Eamus aeolamus Deos alienos, quos non noueras tu aut maiores tui; ne acquiescit illi, neque auscultato illi. Item, Exod. a. S. Praestigiatricem ne sinas viverem alia eiusmodi hae leges politiae principium infundamentum habent ab aeterna, naturali, diuina lege secundum quod puro conclusiones fiunt necessario quae conclusiones ex vi principiorum, a quibus procedunt, suam certam immutabilitatem obtinent. Est etam principium aeternum, immutabile secundum aeternam, naturalem diuinam legem Deum colendum esse; cultum diuinum ei soli tribui oportere ex eo principio optimo concluditur puro ac sine ullo vitio. Ex hac autem conclusione generali iterum puro nectuntur hae duae; na, neque doctrinam, neque doctorem auocantem , vero Deo ecultu ipsius audiendum esse Altera, non esse ferendos eos qui arte nefaria Deo vero renunciauerint C qui alteri res diuinas tribuant, aut beneficia quidem nunquam nisi diuina sint, communicationesque Creuelationes a Daemonibus postulent. Hae conclusiones tam sunt necessariae quam principia ipsa nisi quod principia per se firma sunt, conclusione vero ex principiis illis suis, quae anto diximus, demonstrantur. De officio autem in proximum secunda legis tabula imperato exemplum hoc esto. Deut is a M. Cum aedificabis domum nouam tum facies loricationem ad tectum

tuum is

389쪽

36 DR POLITIAE os Is Mns RR. tuum, ut reatum sanguinis non imponas domui tuae. Item: Ne esto virile instrumem tum super faeminam, neque induit vir vestem faeminae. Did. v. s. Principium duplex secundum formam rationis aeternae ad harum legum institutionem pertinet Vnum est, quemadmodum laedendum non esse Alterum, honesto vivendum. Quae duo

principia ipsi Iurisconsulti olim, quamuis ignorantes Deum, velut columina, bases iuris humani posuerunt. Ex priore illo principio conclusio haec puro conficitur Ergo nihil quo laedi quisquam possit committendum esse .particulariter, quia Syrarum

aedium ea fuit ratio, ut in tecto earum commodo ambulare posses, non fuisse committendum ut vita cuiusquam de tecto periclitaretur quemadmodum omnino fuisset euenturum, si tecta ambulatoria eiusmodi fuissent apeακτα,, loricatione aut repagulis in ambitum ipsorum caruissent. Ex posteriore autem principio conclusio illa procedit puro quam Deus imperat honesto vivendum Ergo, honestas conenienter naturae secundum rationem cuiusque naturalem in toto vitae instituto, Win ipsa quoque specie vitae colenda est diligentissimo. Quo argumento etiam in testamento nouo persancto utebatur Paulus, cum de coma ad Corinthios scriberet. Apud vos ipsos iudicate, num decorum est mulierem non operiam Deum oraret anne L ISOS natura quidem ipsa hoc vos docet, quod viro quidem comatum esse dedecori sit, mulieri contra comatam esse decori Nam coma pro velamine data est,. . Cor. II. a. d. I S. Statuit enim Apostolus vestigia Mosis imitatus, naturam ipsam non solum aequi boni verumetiam honestatis, itemque ordiniso specie ad honestatem pertinentis certissimam magistram esse, quo ex principio recto concluditur, nos in ratione boni, honesti imitatores naturae esse oportere, non autem re aut specie conuellere instituta illa naturae, cuius auctor DeuS. Immutabile est secundo modo, quicquid in legibus sic ordinatum est obiecto, ut ratione certa feratur ad commune bonum, secundum eandem formam rationis illius aetemae, quam adumbrauit in natura, aut in verbo expressit Deus Thes Io Est autem Sic ordinatum ratione obiecti, quicquid ad iustum legitimumque obiectum actionis gei emiae ressicii Cum enim homo ad actionem natus sit se Lex inter homines sit actionum arbitra, ut actio non quaevis in quosvis, a quibusvis aut quandocunque

visum fuerit perficiatur, sed potius haec actio, in hunc, ab hoc, idque hoc modo, loco, tempore praestari debeat, talia ab illo optimo prospexit Deus, ut Iege

humana actionum obiecta iusia S legitima determinarentur, id est, materiae circa quas occuparentur actiones lege imperatae. Has vero materias siue obiecta iusta legitimaque appellamus, quia utrumque opus est in obiectis actionum nostrarum omnibus,

tum ut iusta obiecta sint, id est, ex natura iuris, aequi boni, ad actiones illas pertinentia secundum naturam aeterea illius, reaturalisse diuinae legis tum etiam ut legitima sint, id est, ut lege humana suam habeant determinationem, Whumano ordine sanciantur. Id enim nisi obtineat, fieri non potest, quin loco ordinis in societate humana perneeessarij, horribilis rerum omnium succedat perturbatio. Huius rei exempla ne longius abeamus ex iis ipsis depromi possunt quae anae in locum Primum adduximus. Nam cum ita Deus praecipit de auctore apostasiae in Iudaeorum gente Ne parcit oculus tuus illi, neque clementia utitor, neque celato illum, sed omnino occidit illum manus tua primum est contra illum, ut morte afficias illum; postea vero manus totius populi, Cobrues illum lapidibus ita ut moriatur: quia qua siuit te depellere a Iehoua Deo tuo, qui eduxit te e terra AEgypti, C. Deut Xa 8. s. o. Cum item dicitur Exod. a. 13. Praestigiatricem ne sinas vivere,, sinulta, iustum obiectum legitimumque definitur accuratissimo, in quod stringatur gladius

iudicium exerceatur auctoritate Dei adeo ut non potuerint Israelitae, cum leges istas principio sanctas esse in immutabiles cognoscerent, non exequi sententiam quam

390쪽

quam Deus imperauit lege, cum in obiecta eiusmodi inciderent, id est in homines

reos compertos istorum criminum quae Deus lege defixerat. Quemadmodum autem in causis pietatis ad priorem legis tabulam pertinentibus; ita etiam in posteriore tabula aliorum in alios officia praecipiente exempla huius rei sunt euidentissima ut cum dicit Moses Qui percusserit patrem suum aut matrem suam, omnino morti traditor. Item, qui maledicierit patri suo vel matri suae, omnino morti traditor Exod. I. s. i. Item, ne oderis fratrem tuum in corde tuo: Leuit. I s. i. Item, ne afficiunior morte patres pro filiis, nec fili pro patribus afficiuntor morte: Deut ad Io hic certo obiecta sunt euidentissima vi legis aeterea naturali,

Wdiuina lege simul contestata, de quibus praecipiuntur, interdicuntur ista quae ex lege Mosis adduximus. Nam quemadmodum pater, mater obiecta sunt indigna, in quorum vitam aut salutem inuehant iiij, ita e diuerso quicunque fili impium istud facinus patrauerint, hi legum istarum rei habendi sunt, legitima illa animaduersione dignissimi. Similiter cum ali fratres aliorum simus, natura teste, conscientia, profecto nihil indignius in hac societate humana, quam fratrem odio esse fratri, qui fratrem suum sibi P pro obiecto statuit in quod effundat virus odi sui, is legi aetereae, naturali, diuinae a Mose ipso traditae aduersatur. Illius autem postremi loci, Ne afficiuntor morte patres pro filiis &c tanta est aequitas,in tam euidens in oculis omnium, ut nulla a nobis insuper ossis sit declaratione. Quapropter etiam humanissimum illud Amatriae regis officium auctore Spiritu Dei fuit in scriptura

sacra celebratum, cum poenam de iis sumeret qui coniurati regem Ioas patrem ipsius interfecerant: cum nim confirmatum esset regnum c. So6 penes ipsum, inquit Deus, interfecit seruos suos qui percusserant regem patrem suum; filios vero eorum

non affecit morte, sed fecit sicut scriptum est in lege, in libro Mosis, praecepisse Iehouam, dicendo, Ne moriuntor patres pro filiis, tali ne moriuntor pro patribus:

sed quisque propter peccatum suum moriuntor. Iam de loco tertio videamus ad Legis immutabilem constitutionem pertinente. Diximus tertium os, maβoλo in legibus cognoscendi modum esse, finem earum. Thes. r. Nam cis ordinatum est Mnmutasti re in humana lege, quicquid ad

sanctum unumque inem secundum eandem aeternam rationem, velut catholicam regulam, contendit si finis legum humanarum se in hoc modum habuerit, eae secundum finem dicendae sunt immutabiles. In hoc igitur fine dupliciter modus ipsius consae randus est. Nam Finem quidem legis in seipso sanctum iustumque oportet esse in modo autem oportet secundum rationem aeternam illam esse constitutum. Itaque sanctus est finis, ad pietatem pertinens iustus est ad iuris, aequi boni veritatem. Sed quia tota sancti, iusti ratio legibus humanis comprehensa particula est tenui sima, Wquasi umbra aeterea rationis illius, quam primo loco posuimus; ideo in ipso quoque legum humanarum fine, explorandus est diligentissim modus, utrum secundum aeteream rationem illam nαμ saxeo finis propositus sit, necne quia lex illa aeterna vi anae ostendimus regula est catholica, id est, ad omnia uniuerso, sine exceptione pertinens abs qua nihil non oportet omni modo, temporeo loco ut ita dicamus regulari, leges suas modumque uniuerso accipere, ut sanctaei iustae sint. In hunc modum omnino se habent leges , Mose a litis datae quarum ne apex quidem unicus , iusto fine legum in societate humana ferendarum aberrauit. Hoc autem in iis ipsius exemplis, quae anae attulimus, singuli obseruare Possunt. Verbi gratia Postquam Deus in auctorem apostasiae sententiam tulit, hic finis illius adducitur ut audiant omnes Israelitae , timeant, nec pergant vlli facere secundum rem malam istam in medio tui Deut Ia. xx. Ex quo sequitur suppliciorum finem esse horum quidem, correctionem .emendationem eius qui reus est illomm 6 vero,

SEARCH

MENU NAVIGATION