D. Francisci Junii Opuscula theologica selecta recognovit et praefatus est d. Abr. Kuyperus

발행: 1882년

분량: 528페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

s a obligant, analogiae suapropter vicissas seges seruari opuS est, aut earum analogiam is de suis legibus urumi praecepere. XXX. Sed nec analagis imbiriumstantiis soli istim is est, in ' inmemto rarionis via substantia mi f. I 8 3n-δ. Proinde vi iure communi ciuiliter ex lege Mosis reus mortis eis, idem reus mortis Me tempore Aiam us est: nam mica est iusti mrati , immutabitis Circumstantiae ero, is in factis, si in iure Pariami quam plurimi- , quaaeam rationis analogia. XXXI. Ouaecunque ero leges iuris articularis uni, in ritibus aeterem iam time, omnes fuerunt mmmclues: Drauque iam mulatae sunt, non mod in circumstantiis, sed etiam re issa praesertim quaecunque ad tim am futurorum fuerant insuturae. Nam rura olim Seialautici, raece a Mosis iudicialia esse mortua, ceremoniacia haec mortifera.

XXXII

Sunt autem veremonialia aut serie misian itaque, aut circumstantvs Specie si princisio, obieeto aut sine disico es ceremoniali fundam suis. Circumstantim, si alia insuper arce emtia ceremonium applicantur.

XXXIII

Principio ceremoniale est, i euii. s. Terra ne miluor lege manebim obiectos et i Exod. o. Actare terreum facito mihi quod ambulatoriae fuit Reis Israelitarum , quaecunque Exod. s. , sequentibus imperantur. Fine cis Exod. Is Sancti a mihi primogenitum, ' sexcenta a M.

XXXIIII

De circumstanti sermonialibus iudicium idem: siue ad speciem ipsam ceremonia macci mi, siue issae flem se constituant speciem ceremoniae: is cum dieitur, Aonfacies sium opus in die Gobaret. x XXV. Sed plurima tam eis rauesta sunt, suae compositam quandam ex morain, 'ceremoniali iure rationem Aiam Homitacia, ac non uenius sunt dumtaxati generis.

XXXVI

In his autem quae mixti sunt generis, quod moriae est sermones: quod adsoluto iudiciale, mutatur circumstanaei' quod ceremoniale, miserae serii. Cuiusmodi sunt obseruatio die Sasbacti Exod. o. ex de homicidarum receptu in uerbes serra j, Ivum. S. Purgatio de homicidio cuius incertus auctor, eui. I. , similia.

XXXVII

Atque in sine modum fleraeque secta mi lege Mosis iudiciariae quae tum ius ZLucum naturae commune , singulare gentis particissant, tum ceremoniale ab instimio gratiae. Has autem nec reci intelligimus, nisi, iθικον ἀπ DComaeo distin amus, nec quisquiam eorum obseruationem strictam hoc temore cum ratione soles exigere.

XXXVIII

Aam pars earumque ita dicamus morialis est, atque mutabilis, pars mortua, sors mortifera. Cui autem neu mutabiles aut mortuas pro absoluti necessarim, libertatem ;qui mortiferas, iram mensibus Christianis, quantum quidem in isso est medio lacu.

372쪽

LEGIBUS NOS IN IUDICIALIBUS

EARUM OBSERUATIONE.

. De iusta eris desinitione Cae uisione Chusibus olim de lege dicturus, dignitatem summam, utilitatem, necessitatemque illius his verbis legitur descripsisse Lex est omnium rerum diuinarum humanaremque regina, quam praesidem oportet esse, bonis, malis, principemque ac ducem, ac

proinde regulam esse iustorum, iniustorum, eorum causa animantium datam quae natura politica sunt, societatem cum ratione colunt, praecipientem ea quae oportet fieri, quae vero facienda non sunt prohibentem. Haec descriptio Legis, secundum naturam a Chrysippo, aliis consimiliter, aut in eamdem sententiam tradita qua lege mortales quique inde a principio ad certum ordinem in societate humana seruandum adducti sunt prout dignitatem, utilitatem, necessitatemque illius agnouerunt natura duce, teste experientia. Cum autem salutaris Dei gratia hominibus illuxerit, ex qua Christiani dicimur .sumus; quo plus veritatis, perfectionis legi illius gratiae Iesus Christus seruator noster attulit, eo plus dignitatis, utilitatis, necessitatis animaduertio nobis opus est in officio nostro non solum qua homines sumus, socialis vitae, communicationis participes secundum naturam; verum etiam, Qquidem maximo, qua Christiani sumus, adsciti ad communionem, consortium caelestis vitae secundum gratiam huc in terris colendum atque obseruandum. Quemadmodum enim eo quod Christiani fimus, non desinimus homines esse sed homines Christiani sumus ita etiam statuendum nobis est, eo quod Christianis legibus tenemur, non continuo nos humanis legibus solutos esse. Nam gratia naturam perficit, non autem abolet Ac propterea leges quibus natura ipsa continetur, instauratorque, restituit amissas, comptas instaurat, tradit incognitas. Itaque de sanctissimo hoc utilissimoque argumento dicturi quantum ex ratione Theologica ad tranquillandas hominum conscientias opus videtur fore, ut intelligatur quid sit id de quo adtur,1 definitione Iagis primum instituemus sermonem nostrum deinde vero distinctis generibus

373쪽

generibus eius quam breuissim fieri poterit, ad singulare illud genus, cuius causa

hic labor susceptus est, deciarandum, determinandum veniemus. Legem igitur secundum communem quandam, analogicam rationem definiemus in lam minium:'es. X. Lux est rarionis orae alio ad commune bo , ct eo Mi curam comm -- tis noet, insinum. Sunt quidem aliae definitiones , viris doctissimis iam olim profectae cuius modi illa Stoicorum est Lmem esse ur- .eθόν,--τακτικόν - των --.-ν, ά--- Γ κινδ. T. Coo nosνέ-ν, id est, rationem rectam, qua iuret ea quae facienaea SNnae,sroauemue contraria. Et horum vestigia secutus Cicero De legib. I. Rationem Summam medii insuam in natura, quae iubet ea quare facienda sum prohibemue comeraria angustiorem

hoc pacto faciens definitionem illam quam olim Stoici tradiderant. Sed, quia f. a si per causas res definiuntur euidentissimo, definitionem illam aliis praetulimus: pra sertim diu definitiones quaecunque adferuntur fermo quod vitiosum est angustiores sint eo quod definiendum a nobis hoc loco suscipitur. In hac igitur definitione, pro eo quod viij rectam rationem appellant Legem, quae enunciatio figurato dicitur, maluimus distincto Genus, differentiam Legis exprimere,

dicentes, ordinationem esse rationis. Nam Genus est or natio, quae est actus, M., id est, relationem perpetuam ac necessariam ostendens inter ordinantem Ceos qui ordinationi subsunt. Differentia vero ad legis naturam, speciem determinandam Pertinens rationis voce exponitur. Nam aliae quidem sunt ordinationes tum a natura, tum a voluntate, appetitu rerum creatarum inuectae sed, quaecunque rationis est

ordinatio ita tem in ut ratio ordinantis afficiat rationem eorum qui subsunt, horum vicissim ratio a ratione ordinantis pendeat, ea demum lex vero h landa est: quaecunque aliter fiunt, eae non leges, sed instituta dicendae sunt nisi quis forae -ψ is vel aequivoc loqui voluerit. Ac proinde ad iustam legis informati nem genus quidem instituit ordinatio, speciem vero illius propriam ac necessariam triplex constituit modus ad differentiam legis omnino pertinens nempe ratio ordinantis, ratio oram qui ordinatione aguntur, Wratio ipsa ordinationis inter utrosque interueniens si quid desit, lex improprio appellatur. Iam vero quia res ipsa adhibita causarum enumeratione lacilius intelligitur Comnes dubitationis causas omnino motura est Causarum enarratio videamus paucis quaenam illae sint in hac nostra definitione legis. Materiam legis ergo appellamus rationem ut subiectum, Wtotum rationis opus in distinctione iusti, iniusti positum, quod opus inter superiores qui praesunt, Winferiores qui subsunt, intercedit. Nam etsi lex, qui actus est, voluntati proprie tribuitur, quia actus a voluntate sunt tamen cum actus hic a ratione sit principatum in voluntatem ipsam obtinente, omnino aequius est principi rationi hunc

actum tribui quam voluntati administrae eius. Forma vero istius actus dicitur ordininio, quia relatorum omnium ea natura est, ut relatio ipsa inter duos terminos relatos interueniens constituat eius res formam quae agitur. Efficientem causam his verbis expressimus ab eo qui euram commisistatis habet institum. Nam si quis, ad quem non pertinet cura communitatis, ordinare de myoluerit inepto saetae aerisa operam frustra consumpturus est. Curam communitatis inesse e neCesse est, non solum studio, verum etiam vocatione, auctoritate iusta, qui de communitate instituit ordinare siue ipsa sit uniuersa multitudo in communitate comprehensa, sive publica persona totius communitatis curam habens vocatione legitima. Finis est, Commune bonum. Nam etsi lex de rebus singularibus etiam ordinat, tamen singulares ipsae ordina(f. I sa)tiones legum ad bonum commme pertinent, tum quia particulare bonum ad commune, tamquam ad iustum finem suum, oportet

contendere,

374쪽

DR aio LiTIAR Mosis G Asilii. sis contendere, tum vero quia natura ipsa constanter docet omnes partes unius corporis ad totum ordinari, Cunius partis rationem seorsim constitutam re ipsa imperfectam esse, donec ad rationem totius, cuius pars illa est, reuocetur.

Atque haec quidem definitio legis proprio simpliciterque de omni lege nunciatur, quae in rebus creatis unquam instituta est, aut porro institui potest sed tamen quia hoc ipsum legis nomen de summa illa ratione diuinae sapientae mouentis dirigentis omnia ad finem iustum praedicari solet, eodem quoque modo legis definitio haec de illa summa ratione vel ordinatione communiter intelligenda est. Dicitur autem lex illa analogich, a non tamquam o uoraν c. id est, unius generis cum legibus nostris: ergo definitionem quoque legis, quam modo asseruimus, sis analogico oportet accipi, ut qua haec dicuntur de Deo, intelligantur soli niae .prout de Deo capi a nobis possunt, qua autem de creatis rebus nunciata sunt, proprio intelligantur. In hunc modum, ut definitio Legis, sic diuisio illa prima accipienda est, qua si

sumus dicentes, LEGEM aut aeternam esse, aut informatam ' traditam in tempore.

Etenim hae duae species non sunt unius generis proprio, sed analogico tantum ad unum velut commune Caput referuntur, quamuis toto genere differentes. Quapropter etiam in hac diuisione quod genus Logici oeso os o Mocis appellarimi tum o x eo

& natura sua prior est, Comnem Legis naturalis ac humanae modum omnino superat infinita virtute sua. Legem aeternam Dei hoc modo desinimus esse concestum immurisiam formamque rationis in Deo principe niuersitatis messimum ante omnia emora, nimirum ad Commune bonum, prout n communi definitione fuerat anto propositum. Quibus vehbi Legem illam aeteream supra naturam legum aliarum omnium ut modo diximus)asserimus. Num ubi concestum immutabilem Armamque rationis legem aeternam appellamuS, purum putum actum esse demonstramus: quemadmodum Deus in1 .F.e rasae St, quo tamquam uniuersali principio res omnes uniuersae pendent. Cum autem fodimam illam rationis , Deo, in Deo conceptam esse ad commune bonum dicimus, manifesto legem aeternam Dei a ratione reliqua diuinae sapientiae erga res Creatas agentis, occupantis sese distinguimus. Nam ratio diuinae illius sapientiae, quae in rebus creatis agendis, mouendis, sustentandis emicat, ea in rebus omnibus omni tempore occupatur Sed de ea soliun ratione diuinae sapientiae hoc loco agitur, quae homines ratione praeditos instituit in perceptione ipsius, ut ea percepta ad obsequium iustum, faciendis iustis, contrarusque fugiendis, adducantur communis boni Contemplatione, in quo etiam priuatum ut anto perstrinximus , particulare situm. Quapropter optimo iure huic legi laus illa asserenda est, quam humanitus de lege Chrysippus praedicauerat, Hanc reginam esse, praesidem, principemque hiustorum

iniustorumque regulam, cui politicas animantes, sociales omnes opus sit Conformari. Haec enim per se regula est, non autem dono, communicatione, aut Participatione aliena Haec aeterna atque diuina est, eoque principium uniuersale &exemplar regularum aliarum omnium haec immutabilis, ac proinde ut cum Scholasticis loquariaur nunquam ab alia vlla lege regulatur. Regulam enim aliis omnibus adhibet Constantissimam, ipsa una, eadem indesinenter permanens, non alia hic halia alibi, nec alias aliter ut Augustinus loquitur sed aetemitatem suam veritatemque immutabilem in Deo supra res omnes regulasque asserens, omni mutatione atque interitu. Enimuero cur non habeatur aeterea, immutabilis regula regularum omnium,

cum nihil aliud sit lex ista, quam ipsissima Dei sapientia, rationem iusti, iniusti

in rebus creatis ad imaginem ipsius determinans

375쪽

Ex hac igitur immota, constante regula, quae essentialis est maiestatis diuinae illius: per communicationem, participationem quandam aliae omnes regulae, . hac ut ita dicamus regulatae in rebus f rasa creatis extiterunt, aliae tacito quodammodo atque instinctu informatae, aliae vero traditae aperta quadam, siue Dei, siue eorum penes quos fuit auctoritas testificatione Ac proinde haec una aeterna dicitur, illae in tempore extitisse, de quibus iam dicturi sumus. Thes. s. Earum legum quae in te ore extiterunt, haec prima diuino, secundum principia unde profectae sunt quod lex ouo naturalis est, alia naturae adueniens quia in rebus creatis quicquid est, illud omnino aut principium internum a natura habet in ipsis, aut ipsis aduenit foris , principio aliquo externo agente ipsa, atque in ipsis operante, quicquid est, aut innatum esse, aut aduentitium illud necesse est: nihil in rebus humanis extra has duas principiorum sedes ne excogitari quidem ab ullo potest. Ac proinde cum lex omnino insit rebus creatis ad imaginem Dei, eam aut innatam esse, aut superuenire naturae huic necesse est extra distinctionem hanc nihil adinveniri vero aut confingi potest. Leae naturalis siue ingenita sic definitur, nobis, ut communem illam Manalogicam definitionem legis in principio positam necessario coniungi oporteat quia generalis est definitio illa, communiter ad singulas species legum quae adferri possunt ex aequo pertinens. Singularia vero, qua unque ad legis naturalis definitionem sunt

opus, qua naturalis est, expressimus in hunc modum. Thes. . Ex naturalis est, Mae innata creaturis ratione raeditis in formai eas notionibus naturae communibus, id est Irincipus , conclusionibus aliqua participationectaeumbrantibus aeternam legem Manent quidem illa cotistanter, velut ad legem naturalem hanc quoque pertinentia, quae in summa illa definitione posuimus. Nam materiale est iustum, iniustum ad rationem pertinens forma in ordinatione consistit: causa efficiens Deus est naturae auctor, ad quem uniuersitatis huius, inprimis autem hominum cura pertinet, Finis denique commune bonum est. Sed in speciali hac circumscriptione tria sunt singularia, quae in lege naturali cupimus obseruari diligentissimo. Ea sunt principium, quod innata dicitur creaturis ratione trae ius actio, quod eas creaturas informare notionibus naturae communibus , modus legis illius actionumque puta, quod aliqua sarticipatione atamiarunt aeterno letem. Ac de principio quidem singulari, proximo, quia apud omnes Constat, non sumus plura dicturi modo id unum obseruent singuli, aliud esse si de communi

vel uniuersali principio agitur, de quo in communi definitione diximus id autem Deus est aliud si de principio singulari internoque in nobis, quod naturam appellamus, vel potius unoquoque nostram.

Opus vero actioque naturalis istius legis etsi ab omnibus promiscuo nunciatur, tamen non aequo ab omnibus omni tempore percepta est. Cum enim naturae duplex ratio in scripturis ostendatur, una integrae, in qua primi parentes fuerunt conditi, altera deprauatae, in quam iidem lapsi sunt, reos successimus non dubium est, quin aliusmodi fuerit in natura integra informatio naturalis, notiones Communes illius, atque nunc in hac corrupta est verumtamen quia nihil iam ad rem praesentem attinet de primigeniae illius naturae atque incorruptae lege, informatione dispiCere, omissa distinctione illa, agedum communiter de isto naturae opere videamus. Notionum ergo communium quas Philosophi veteres oινα; -oι- siue neοληφε σappellabant duo sunt genera unum, de fine ad quem agimur naturali lege, alterum, de iis quae ad finem eundem pertinent. Finis autem rationis illius practicae, in iusto Ciniusto positae, proprius est bonum, ac proinde legis naturalis primum insummum PraeCeptum est, monum, velut finem naturae, prosequendum , faciendum esse,

376쪽

auersandum malum. Notiones vero ad finem illum pertinentes trium sunt generum, prout triplex est ordo inclinationum a natura in nobis dispositus. Harum enim aliae uniuersales sunt, quibus substantia quaelibet fertur ad bonum secundum naturam, ad sui conseruationem adhibens quae sunt commoda, depellens Contraria conseruationi ipsius, aliae communes animantium, quas natura omnia animalia docuit, vi propagationi, conseruationi suae specie singula inserviant, cuiusmodi sunt coniunctio maris, faeminae, liberorum educatio,, similia multa, aliae denique particulares hominis, secundum naturam rationis, qua animantibus Cae(f. I sa teris antecellit quibus homo tum ad scientiam cognitionemve Dei, rerum omnium, tum ad vitam instituendam natura duce inclinat, ut assequatur bonum. His ergo inclinationibus ne caecus quodammodo homo raperetur, notiones quoque naturae Communes

adiecit Deus,' in hominibus singulis impressit, quae lex esset homini ad res illas naturaliter inclinanti ut homo, tanquam substantia una indiuidua de suo esse ut ita loquamur dispiceret tanquam animal, de sua specie tanquam homo, de sua cognitione, uita cum ratione informanda.Harum vero notionum, quas naturae humanae communiter inditas affirmamus, duas partes omnino statuimus; quarum nam 'incisiorum , alteram copulusionum communium nomine designamus. Principia ea dicimus, quae per se nota sunt, &immota, & quemadmodum Scholastici vocant indemonstrabilia, id est, ut melius

Graeci dixerunt αναποδεικτα quemadmodum, exempli causa, principium scientiae est innatum menti, Deum esse, in vita, τὰ εἰναι nostrum, speciem nostram, iustitiam conseruandam Conclusione vero Communes appellamus eas, quas ratio naturalis praeeunte naturae luce conficit ex principiis ut Deum colendum esse, nostrae vitae,

speciei, iustitiae adiumenta esse procuranda Sic ad opus naturae, siue integrae, quam anto dicebamus, siue deprauatae, in qua nunc agimus, homini sanctus ille mundi oculus prospexit lege naturali conuenientissimo, cum principia, media, &finem naturae tanta commoditate circumscripsit in singulorum mentibus, ina principiis quae inclinationes illas naturales generant ad conclusiones ducens commodissimo iustum finem proposuit, ad quem natura duce nos omnes ferri fuerat aequissimum. Sed istarum notionum actionumque legis naturalis modus maximo nostro malo variavit. Fuit enim primus ille modus in natura integra integro ac perfecto secundum naturae modum aetemae legi conformatus, eamque perfecta quadam participatione adumbrauit Perfecta autem dico, non secundum perfectionis illius modum qui in aeterna lege illa perfectus est diuina perfectione, inimmutabilis, sed secundum naturae humanae modum in qua quemadmodum imago Dei perfecta fuit secundum perfectionem humanae conditionis, ut imago Dei non autem ut Deus, ita lex naturalis suit legis aeternae illius umbra secundum perfectionem naturae nostrae, ut umbra, non ut corpus substantiaque illius. Quo autem propius lex naturalis in homine abfuit a participatione&Conformatione aeternae legis, eo perfectior lex illa naturalis fuit quemadmodum nunc ex contrario, quo abest ab illa lege aeterna lonbius, eo imperfectius lex naturalis dicenda est inesse nobis. Atque haec causa est, cur in definienda naturali lege dicere maluimus, aliqua strucisatione adumbrari amrnam legem quia nihil ad institutum faciebat, si de perfecta aut imperfecta participatione naturali secundunt modum naturae nostrae hoc loco ageremus, quandoquidem neque imperfecta ipsa natura hominis perfeci aeternam legem secundum modum legis ipsius percepit, aut participauit, sed tantum aliquatenus adumbratam in sese habuit secundum modum naturae nostrae. Hactenus de lege naturali nunc ad eam quae naturali superuenit

transeamus.

Legi naturali accessiones duas fieri oportuit, ut humano generi tum ad praesentem

377쪽

hanc vitam nostram, tum ad futuram illam consuleretur. Nam quia lex naturalis renam communium est, singuli autem nostrum res illas communes in particularibus lingularibus occupamus, alteram legis naturalis appendicem necesse fuit adhiberi, secundum quam particularia, singularia ad legem communium dirigantur. Quia vero nemo homo vel secundum naturam integram vivens su maturalem vitam aratiam inuae ad vitam perducit lege naturali cogniturus fuisset, aut naturaliter etiam adepturus, superiorem natura legem a Dei gratia necesse suit admoueri. Vtriusque in causa est nostra imperfectio. Nam cum lex naturalis in nobis imperfecta sit,in nos etiam ex tanta imperfectione, infirmitate laboremus ut quo magis ad singularia venimus, eo amplius in turpes indignosque defectus ah ipsa lege naturali delabamur, ex necessitate videndum fuit, ut certae veluti sepes, cancelli circumponerentur notiis humano subsidio, ne a naturali legeris. I s Laberraremus temere. Cum autem supra naturam nos evehere gratios Deus instituerit, ut perfectione supernaturali atque aetem donaremur in Christo Iesu, videndum quoque id fuit, ut Deo auctore, duce, qui via est, veritas, Qvita, legem viae, veritatis, Qvitae illius haberemus. Thes. S. Hanc distinctionem verbis euidentibus in thesi quinta expressimus dicentes, Ouae eae naturae aduenii, siue naturali legi, eam aui adnusci, aut inmundi. Adnasci autem nihil aliud est, tam natura quasi protrudente accedere ad naturaIem illam legem qu&m ex superno principio supra nos omnes, naturam nostram in nos derivari. Ex eo autem omnino sequitur, quemadmodum reipsa noeetaeuci siue adnascens surculus inferior est trunco cui adnascitur, ab eo pendet Ita legem illam naturae adnascentem naturali lege inferiorem esse, ineidem ancillari A diuerso autem, superiorem illam, quae superni aduenit, esse naturalis legis arbitram quapropter hanc diuinam, ut quae a Deo uno est, illam humanam legem appellamus, ut quae ab hominibus est, ordinem publicum ex naturalis legis illius iure, necessitate .cohmuni temperantibus. Legem diuinam definimus hoc modo: Thes. 6 Lm diuina est, quae inspiram a Deo , infusa rationalibus creaturis informat eas nodionibus communtibus, sin eularibus , syria naturam, d nem Me nisurialem, supernaturali ductu transmittendas Antequam vero de hac definitione dicimus, monendi sunt lectoressi nos hic de lege diuina agere secundum substantiam, genus ipsius, non autem secundum sormam externam ullam, qua aut enunciata est sonante verbo, aut expressa scripto legibili: Nam quidquid enunciatum aut scriptum est auctoritate Dei, id quidem legis diuinae est, sed non continuo totam legis substantiam aut legem diuinam in genere ac uniuerso complecti dicendum es Hanc ergo diuinam legem a lege illa aeterna, cuius naturam descripsimus supra, idcirco distinguimus, quia non est eadem Cum aetema lege, sed illi proximam Coniunctissima

Est quidem aeterea lex diuina lex immoris quis ad rem propius attenderit magis diuina est, quam haec ipsa sit quae , nobis diuina hoc loco appellatur. Nam Iadiuina est omnibus modis haec principio, secundum quendam modum solum diuina est illa essentialis est diuinae maiestatis, eoque incommunicabilisquam quid essentiale deitatis cum rebus creatis communicari possite haec commmicatione gratiosa a nobis participatur. Sed legem diuinam hoc loco secundum quid ut loquuntur vulgo appellamus, non autem simpliciter quo simplice modo lex aeterna illa diuina est. Agimus enim hic de lege diuina, non simpliciter, sed cum circumscriptione vel determinatione quadam proximo praecedente, cum diximus legem quae naturae aduenit, eam adnasci, aut infundi. Quibus ex verbis illud eruimus, non hic demum agi de illa aetema lege diuina essentiali, incommunicabili, principe, regula regularum, Mnunquam per aliam(ut ante diximus regulata; sed de ei proprio diuina lege sermonem suscipi, quae

378쪽

naturae aduenit in tempore non essentiali, sed aduentitia non incommunicabili, sed communicata non principe regula regularum omnium, Sed tamen proxim ad principem illam regulam pertinente tamquam imagine illius certissima a Deo data, ut per eam ad legis aeternae illius contemplationem, cognitionem, admirationemque prouehamur Illa enim regula est omnium fecitndum modum diuinae maiestatis, quae infinita est haec regula est hominum secundum modulum nostrum quodammodo, cui modulo reuelationes, communicationes suas Contemperauit Deus. Hanc ergo diuinam legem aliquo modo definituri, quemadmodum in circumscribenda lege naturali fecimus, tria posuimus, quae ad determinandam legem hanc proprio singulariterque pertinent, principium actiorem se modum ipsius Principium his verbis expressimus, quae inspirata a Deo in inmu a rationalibus creareris: actiones quoque istis, informat eas notionibus communibus, ' singularibus Orct naturum: modum denique illis, ad nem supernaturalem sufernuiuria ductu transmittendas Ac primum quidem inter omnes de principio constat, etiam natura teste. Vt enim principium naturale est in nobis, Deum esse, ita etiam naturalis est ex eo principio certissimaque conclusio, Deum agere secundum id quod est Deum loqui, &sermonem suum secundum modum ipsius communicare cum f. Idys creaturis suis. Quae climita sint, necessario modum communicationis illius, siue modum principi agentis in nobis circumscribi a nobis oportuit inobans, infundendi verbis ut aliquo saltem modo principium illud communicationis diuinae cum hominibus intelligeremus. In

omni autem communicatione duplex obseruatur modus unus, quo ab agente procedit communicatio alter, quo ad alios peruenit atque ab eis percipitur Modus processionis, quo lex diuinata Deo profecta est, demonstratur, Cum eam inspiratam dicimus. Sic enim docemur, Scriptura teste, prout Deus est spiritus, sic in spiritu agere, loqui nihil secundum carnem, aut modum corporeum simpliciter in tota hac Dei actione quaeri oportere. Vt autem procedit ab illo diuina lex, ita etiam procedit ad nos qui cum vasa angusta simus, inepta percipiendae plenitudini reuelationum eius, eo ampliorem beneficentiam a Deo assequimur, quod legem illam suam inmundit eodem spiritu , sensim inhcit in spiritus nostros virtute sua: Nam lex naturalis ingenerat praeceptiones suas .Lex humana imperat corporali modo sed haec inspiratur, infunditur per modum spiritualem gratiae. Huius autem diuinae legis opus in nobis est huiusmodi, quod nos informat notionibus communibus , singularibus supra naturam Notionum genera duo in definienda lege naturali anto exposuimus nimirum principia, CConclusiones ex principiis aer ratiocinationem assurbentes Eamdem quoque rationem a Dei gratia Comniunicante legem ipsius obseruari, nemo bonus negaturus est. Sunt enim principia supereaturalia, supernaturali virtute inspirata, infusa a Domino,, conclusiones ex principiis iisdem ostenduntur nobis, qui credimus, supereaturali modo. Nam etsi lege naturali principia .conclusiones naturales secundiim rationem humanam insunt hominibus tamen alia principia supra naturam inspirari atque infundi a Deo oportuit ut finem illum ad quem supra naturam ordinati sumus, xveritatem, quae ad finem certo perductura est, Possemus Cognoscere Finis, Deus est, finis oκατάλWrio siue incomprehensibilis, nisi prout sese , nobis comprehendendum ipse praebuerit veritas quae ad finem illum nos perductura est, nemini per naturam, aut vi naturae potuit innotescere praesertim vero ex quo tenebris ignorantiae se abysso peccati natura nostra immersa est. Nam si intellectus noster ut olim praescintissimi etiam Philosophi agnouerunt ita se habet ad res naturae manifestissimas, sicut oculus noctuae ad lumen solis ac provide earum veritas per rationem inuestigata, non nisi a paucis, uer longum tempus, permixtis erroribus quam plurimis a nobis percipitur quid obsecro, de adeptionem maturalis

379쪽

supernaturalis illius finis, de scientia veritatis illius dicturi sumus Hoc vero non scientiae naturalis, sed superioris scientiae lumen est quo lumine singulos nostrum in hac infirma natura oportet illustrari per diuinam illam inspirationem Minfusionem , quae agitur, ut principia superioris illius luminis scientiaeque prehendamus. Horum autem principiorum conclusionumque supra naturam, quae Deus agit, excitat in nobis, modus est per gratiam Dei duplex institutus. Nam, communiter exhibet documenta caelestis gratiae .singulariter per spiritum informat suos in vera legis diuinae conscientia. Ac proinde quemadmodum a natura ipsi duplex sensus homini inditus est, communis, naturali lese, ut exempli causa Non occide hsingularis, testimonio conscientiae, At occidisti huius enim testimonium, ut Paulus

loci litur, Rom. a. IS accusat quemque, aut excusat singulariter sic etiam a Deo duplex testimonium necesse fuit adhiberi, quo nos informaret: num notionum Communiuna in mente alterum, notionum singularium in conscientia, ut legis diuinae usus efficeretur nobis ab ipso salutaris, plurimum communi, interdum etiam singulari testificatione, reuelatione illius, ordinario, vel extra ordinem adhibita. Itaque harum actionum modus optimo ac conuenienter veritati a nobis institutus est, cum dicer mus, esse his actionibus creaturas ad sinem supernaturalem supernaturali ductu transmittendas Nam quemadmodum principium agens in nobis ad informationem, cognitionem rerum diuinarum supernaturale est, sic etiam supernaturale prin(L 1 s6 Cipium, quo ducamur in obsequio praeceptionum notionumque illarum, agere in nobis necesse est Cuius principi agentis in nobis, ductus supernaturalis nos mouentis ea est efficacitas ut sola virtute illius, non vlla facultate naturae nostrae, adfinem illum supernaturalem transmittamur non secus quam sagitta ad scopum propositum mouetura iaculatore, atque transmittitur. Stat itaque illud certissimum, quod in definienda lege diuina diximus .principium illius supernaturale esse, & supernaturalem quoque

substantiam, opus, actionemque modum similiter findmque illius uniuersam naturam transcendere quas res ne integra quidem natura illa in qua primum homo conditus est, ulla vi sua fuisset adeptura, quanto minus misera haec nostra ex quo labe ignorantiae, peccati prostrata fuit Restat ut de humana lege videamus quam in hunc modum definimus Thes. i. LEX Aumano est, quam ferunt homines ratione rocedentes ab illis legibustum d communes conclusiones, iustos, honestas, illes, dri necesso S, tum d sumit ores deierminationes conditioni serεonarum quarum bono retur, rerum negotiorumve de quibus fertur, in circunstantiarum quae eis acciduni accommodus. In hac

autem definitione, quemadmodum in superioribus item ostendimus, non repetuntur ea suae communi lege in prima illa definitione posita sunt sed ea ferm solum adhibentur, quae ad distinctionem huius legis inspeciem constituendam faciunt. Quapropter id suidem primum de hac lege, ut de superioribus, constanter tenendum est, eme hanc tuoque rationis ordinationem ad commune bonum, ab eo, qui Cturam ommunitatis habet, institutam. Sed in hac ordinatione humana specialis circumscriptio ex tribus locis plurimitin petenda est nimirum ex principio, actione, &modo ipsius: ut in proximo praecedente definitione demonstrauimus faciundum. Principium humanae legis duobus modis istiuguitur ab iis quas anto diximus. Nam ne sue Dei essentialis est, ut aeterna illa neque a natura est simpliciter ut illa quam naturalem dicimus nequeo Deo est, ut diuina illa quam postremo loco descripsimus: sed ab hominibus est, ex quibus lex humana appellatur .serunt eam homines procedentes , communi principio legum, quod rationem appellamus Sed tamen hanc ita ferunt homines quibus est auctoritas, ut lex humana quasi partus sit legum antecedentium, mon autem cum illis principio velut immediato, auctoritate se dignitate

380쪽

comparanda Quam distinctionem verbis euidentibus proponebamus, dicentes, legem humanam ferri ab hominibus, cum ratione procedunt, illis aliis antegressis Tibus. Nam legis humanae regula proxima est duplex una innata, dum legem naturalem dicimus altera inspirata, quam diuinam: Hae autem leges ex aeterna lege, velutarchetypo suo immutabili, processerunt. Ex his ergo fontibus lex humana procedit: haec incunabula illius 1 quibus si aberrat lex, degener est, indigna legis nomine:& si Ma-Asaec, siue ut loquuntur aequivoco in vulgo ita appellatur. Actionum autem siue operum legis istius duo sunt genera, quae his verbis indefinitione nostra expressimus: Tum ad communes conclusiones, iusiura, honesim, Hes, , necessarias tum ad sarticulares determinationes accommodas. Nam siue ex principiis innatis, quae docentur naturali lege, siue ex inspiratis quae docentur diuina, i ducendi sint omnino ex duobus illis fontibus haec duo procedunt, manant

actionum genera conclusiones puta, determinationes conclusionibus accedentes. Etenim ex trauis illa lege duobus modis hi ducuntur rivi Vno, cum ex prmcipiis communibus leges derivantur quaedam ratiocinatione mentis nostrae per modum Conclusionum quemadmodum ex principio communi, neminem affici malo oportere: conclusio ducitur, Ergo non occidendum, non scortandum, non furandum, &c. altero, per modum determinationis ut cum ex conclusione illa commimi, eum qui occiderit, moechatus fuerit, c. puniendum esse, existit legis humanae vi, auctoritate determinatio huius aut illius poenae Exempli causa atrocioris, leuioris, laqueo, gladio, igne, lapidatione mulcta se consimilibus Isis autem conclusionibus quas lex humana definit, quia vim habent aliquam ex naturali lege a qua derivantur, duo attributa indefinitione adiecimus: Lo set prius est, quod communes conclusiones dicuntur: nempe ut a particularibus conclusionibus, singulari iure discernantur, quae ad naturam humanae legis minimo pertinent, sed potius ad priuilegium, ut proprie Latinis appellatur Nohis autem non fuit animus dicendi de priuilegio quia cum singulare sit, ad

rationem scientiae non videtur proprio pertinere. Posterius attributum est ex abundanti ut vulgo loquuntur adiectum, ubi conclusiones iustus, honesim, tues necessarias a lege humana diximus effici. Nam alioquin hoc ipsum attributum omnino fuit ex eo intelligendum, quod legem humanam diximus ab hominibus ratione procedentibus ferri Ratio autem nullas conclusiones efficit in se, aut cuiquam imperat, nisi quae iuri honestati, utilitati, ac necessitati sint coniunctissimae. Alterum legum humanarum opus expressimus determinationum voce Determinationes autem appellamus eam partem humanae legis, quae conclusiones illas naturales circumscribit quibusdam singularibus ut ita loquamur terminis, non auctoritate naturae, sed iudicio potius sapientum, commune naturae ius particulariter rerum singularium modo accommodantium quemadmodum in exemplo poenarum anto dicebamus. Ex quo fit, ut determinationes particulares istae non ex lege naturali ulla, Sed ex humana vim suam obtineant solum. Harum vero actionum siue operum humanae legis modus est positus in ea quam Commoditatem appellamus cuius commoditatis obiecta sunt tria in genere nisi me animus fallit particularium determinationum istarum causam adferentia. Nam aut primario obiecta sunt quorum bono prospicitur naturali diuinae humana lege; aut Secundaria sunt, quae ad illa tamquam ad finem suum ordinantur aut denique sunt accidentia, quibus utraque illa promiscue vestiri solent quodammodo atque variari Primi generis sunt personae, quarum bono feruntur leges Secundi generis sunt res, negotia, .facta, de quibus feruntur leges In tertio censentur circumstantiae tum quae necessario personas, res indesinenter comitantur, ut sunt temPus&

SEARCH

MENU NAVIGATION