D. Francisci Junii Opuscula theologica selecta recognovit et praefatus est d. Abr. Kuyperus

발행: 1882년

분량: 528페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

441쪽

nobis longissim isthaec insania. Statuamus potius cum animis nostris, Nos omnes, quotquot Christiani sumus, operas Dei esse ac propterea vocatione communi teneri ferre quaecunque fert Deus, eproximos omnes nostros secundum naturam, OC tionem, .gratiam ad eandem communionem aduocare. In primis autem quicunque

operari sunt Domini ex vocatione singulari, aut in numero dignissimo operariorum eius ex ordine haberi volunt, quo amplius honoris a Domino donis, Qvocatione adepti sunt, ij sic cogitent, se non ut praeeant arbitratu suo, sed ut Dominum Pra euntum sequantur omni religione ac fide vocatos esse Itaque sui esse maxime ossicij, ut homines disiectos, exteros ab aedificio Domini miserentur animo, sermone vocent, Copere exemploque praeeant diligentissimh: Quoscunque vero aut verbo trahit ad domum suam, fiosa aut virtute spiritus applicat, iis omne officium pietatis tum nitatis per Charitatem .νvno setoae praestent in Domino. Nam commune hoc officium est omnibus imperatum, ut omnibus benefaciamus sed cum de illo numero omnium propius adiungantur nobis qui vocantur verbo mam mihi Christianus est quam Turca propinquior proximo autem qui unitate viritus conimentur nobiscum in Ecclesia Dei: nos his maximo omnium, velut domesticis fidei, oportet benefacere. Nulla materia, dum in via sumus, negligendarinam quis nouit quo utatur Deus 3 sed haec tamen illi anteponenda est, prout verbo, opere demonstrat Deus. Atque haec de materia ad domum Dei pertinente satis. Forma autem essentialis huius domus in relatione, id est, ordinatione happlicatione

ad ipsum posita est cuius respectu domus Mou- appellatur. Nam ut Corpus unum ex omnibus hominibus constituatur, prout specie onmes sumus unum non tamen continuo sumus domus una enouae. Sed alia quaedam forma ab altero principio, quam a natura est, secundum quam ex hac communi materia vel corpore, id est, ex specie humani generis domus Moum conficitur. Notum est autem in scholis, relationem, quam vocant, formam esse earum rerum quae ad aliquid referuntur: ac proinde citra relationem ea quae reipsa relata sunt, id ipsum quod sunt, non Posse esse. Relationem autem, secundum quam haec domus ex lapiaebus vivis coagmentata veram suam formam, essentialem retinet, demonstrat nomen Ictoli ad quia Ecclesia domus Mouae appellatur tanquam domini sui; xvicissim Dominus, huius domus, quam Ecclesiam vocamus, dominus. Est autem essentialis forma, Per quam res est iniue operatur. Quod si res relativa est, esus forma essentialis usque adeo in respectu alterius, relatione posita est, ut citra illum respectum nec sit, nec agat

quicquam. Sic Ecclesia, quicquid est, quicquid agit qua Mesesia est, id totum est

Wagit in Domino: A relatio eius ad Dominum, certissima xvnica forma eius essentialis est. Formam autem dico inde a principio, secundum esse, secundum Potentiam, .secundum actiones operationesque ipsius, .secundum finem quia exeo,, per eum S in eum sunt omnia: Cui sit gloria in secula. Rom. II. 36. Etenim Deus solus solum est principium supernaturale gratiae, Deus, inquam, Pater in Christo Iesu per communicationem Spiritus. Quapropter tum ab eo omnis cognatio dicitur nominari in caelo, terra, tum vero Ecclesia lingula illius membra dicuntur esse Christio Christus Dei. Ephes. s. s. i. r. a. a. Atque hic etiam locus eo pertinet prout a mentum docet Apostoli ut intelligamus hunc respectum siue relationem, ad essentiam totam Mesesiae, hoc est, non ad generationem solum, verem etiam ad constitutionem eius protendi oportere quia ut ab eo, sic in eo subsistit Melesia imo longo firmius ac gloriosius in eoes sistit, qui solus immortalis est subsistit per se, quam aliud quicquam. Quin etiam cum omni essentiae suasit a natura inesinatio, operatio, gratia vero naturam anteeat numeris omnibus; ex eo quoque illud consequitur, quod omnem suam potentiam Ecelesia a Deo obtinet

gratioso;

442쪽

gratiose qui omnia in omnibus uniuerso implere dicitur Ephes. I. as.&cuius vicis in complementum Ecclesia appellatur: quia Deus singulariter in ea collocat inesauros potentiae suae, illa vicissim cum Apostolo agnoscit libentissim .audenter praedicat, Omnia possumus in eo qui confirmat nos. Clim autem illius potentiae, quae ad omnia etiam contraria subeunda instruitur virtute Dei, suae sint actiones, in quibus potentia illa, virtus quasi determinat occupatur quemadmodum ex potentia abbrum, ex habitu actum generari tradunt scholastici id quoque fateantur omnes etiam imperitissimi necesse est Deum, qui principium est omnis potentiae, operationis in rebus creatis uniuerso, in tota natura rerum, multo magis fundamentum esse operationum omnium Ecesesiae suae per singularem assistentiam gratiae, quam promisit dicens, Nam ero tecum, ut auctor Epistolae ad Hebraeos argumentatus est, Cap. 13 vers. S. Quod si rerum istarum omnium ratio ita est comparata, ut Ecclesia sine relatione ad Deum nulla sit, omnino ex ea ipsa relatione, respectu finem quoque

Ecclesiae pendore statuimus. Nam etam domus sit propter dominum, habitatorem suum Ecclesia vero sit Dei viventis domus; quis usque adeo inter homines desipiat, ut domum luteam, ex necessitate misero homini fabrefactam, ad usum hominis velut finem suum spectare iudicet Eccle(f. 6ys sim vero x Deo liberrimo, sine ulla nece sitate ipsius, ex indignissimis hominibus collectam, putet ad alium finem quam ad eius gloriam, qui sine ullo defectu suo, sed mera Matia aedificauit, pertineret His ita constitutis, optimo coneludimus in relatione Ecclesiae ad Deum formam essentialem Ecesesiae constitui oportere cuius relationis fundamentum Deus est, &principium omnis boni, ut in natura rerum naturauiter, sic in natura Ecclesiae supe naturasi gratia: ac proinde, sicut in natura nihil est quod ortum essentiam, virtutem, operationem, findmque suum assequatur sine hoc principio atque fundamento; ita nihil plano in Ecciesia esse, nedum Ecclesiae corpus, quod sine hoc principio gratiae quidquam istorum fuerit habiturum. Denique ut corpus sine anim, nihil est, ita Ecclesia sine illa anima sua nihil futura est: Nam anima inquit Augustinus vita est corporis, animae vita Deus. Sed istius formae essentialis quam Deus hac beatissima relatione indit Ecclesiae suae, modus itidem diuinus est. Est quidem naturalis relatio Lunae ad Solem a quo

foeneratur lucem, sed non est unio, non in relatione stabilitas. Est quidem reti animae ad corpus in homine constituendo sed haec uni naturalis est, ac proinderi ortum habet, sic etiam fertur ad interitum naturali quodam impetu, prout res compositae ad principia sua dissolutione continuitatis suae reuertuntur. In hac vero relatione, magnifica, gloriosa, diuina omnia Nam Deus pater sic mittit filium ad Elaesesiam suam, ut staper unum sint filius a Patre missus sic ad eam venit, ut semper unum sit cum Patre, quod aeremum est .semper unum cum Ecelesia, quod beneficium sup tempore coeptum in aeternum permansurum est unum inquam cum Ecclesia sua, tum participatione naturae, affectionum illius omnium, tum personae suae in unitate naturae nostrae, spiritus sui honoremque suorum omnium communicatione Spiritus denique sanctus a patre, filio procedens in Ecesesia est praesentissimus illa ipsa praesentia gratiae, secundum quam Ecclesia tota, singula

ipsius membra templa Dei, Christi, quia Spiritus Dei habitat in ipsis, appellantur.

I. Cor. 6. s. o. Vtcunque dissoluatur naturalis relatio, utcunque soluatur unio, quae in rebus creatis inueniri potest, haec uni supra naturam est ac proinde non tendit ad interitum, ut res naturales sed supra omnem interitum omni ue interitus instrumentamuli longissim evecta est, cum fundamentum suum habeat in Domino. Vsus vero relationis istius qualis, obsecro, futurus est, cum omnia diuina, suppeditata diuinitus in hac relatione videamus aeret quicquid Ecclesia videt, audit,

443쪽

odoratur, gustat, tangit, sentit; imaginatur, appetit, intelligit, quidquid inuit, quidquid mouetur, quidquid est, id totum diuinum oportet esse Et quidquid fidelia illius

nimbra instituunt, similiter ab eodem principio, eodem motu, Cmodo ab illis institui conuenit. Nam si Deus, si Christus vita nostra est ut est cur vitam alteram vivamus quam Christi cur aliud cogitemus, quis cogitationes decentes membra Christi cur aliis rebus studeamus, quin iis quas docet Christus cur denique in Christo dicamur esse, si non vivimus Christo Vt forma rei cuiusque est, ita operatur. quisquis Christianus es, qua Christianus es, spiritum habes Christi, principium dormam Ecclesiae Christi. In hac forma Christum, . proximum, Cteipsum oportet recognoscas, ut digno incedas vocatione tua. Id sibi olim voluit Apostolus, cum ad Corinthios scriberet, Charitas illa Christi constringit nos ut qui hoc statuerimus, si unus pro

omnibus suit mortuus, nempe omnes fuisse mortuos illum autem pro omnibus modi tuum esse, ut qui vivunt posthac non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus, suscitatus est. Itaque nos posthac neminem nouimus secundum camem: quod si etiam nouimus Christum sectindum camem, nunc tamen non amplius nouimus, siquis igitur est in Christo, noua creatura est vetera praeterierunt, ecce nova facta sunt omnia, haec autem omnia ex Deo, qui reconciliauit nos sibi per Iesum Christum,&c. a. r.

S. 1 ., c. O diuinam formam veritatis formam scientiae formam charitatis quam Apostolus de se in Christo subsistente ita praedicauit, ita gloriatus est in Domino, ut eadem tum formam corporis Ecclesiae Catholicam exprimat, tum singularem membrorum illius in Christo Iesu. Nam videmus Paulum in Christo constrictum vinculo charitatis cuius charitatis pignora effectaque certissima haec sunt, quod fres Christus mortuus est resurreritque pro nobis, innos in ipso mortui ac suscitati sumus, ut vivamus ipsi. Videmus Paulum in ista coniunctione charitatis, vera scientia formae illius Christianae ita praeditum diuinitus, ut eadem scientia, nos autem diuersa, Christum, ese Wfratres suos cognoscat simul, non secundum Carnem, id est, naturale corpus, speciem illam externam quam a primo homine etiam citra rationem peccati habitantis in nobis accepimus, sed secundum illam sanctissimam constitutionem spiritalem quam Christus in sese a carnis infirmitatibus, morte vindicatus virtute sua obtinet, ac communicauit, velut Ecclesiae Caput, primogenitus inter multos fratres, cum Ecclesia sua, membris singulis illius. Qua in constitutione effectum est, ut Christus nos omnes, Qvicissim nos Christum, fratres nostros in Christo secundum renouationem illam ab eo factam cognoscamus. Videmus denique in his duabus rebus, charitate inquam, cognitione Christiana nostra, certissimam veritatem ab omni mendacio, vanitate, .mutatione alienam secundum quam quisquis in Christo est, noua creatura est: vetera praeterierunt, quae prope sim ut intereant, .noua facta in Credente sim omnia nouitate aeremum duratura, cum xauctorem habeat Deum patrem, mediatorem effectordmque Christum, per quem reconciliati sumus Deo, patri nostro. Hac radice charitatis, hoc succo veritatis, hac luce cognitionis atque scientiae, hac denique forma Christianitatis instructi, si Christum nouimus, si nos in Christo experimur, cur non, Ecclesiam, & membra illius, tum quaedam ex freto vocata sunt per Dei gratiam, tum quae porro vocanda misericorditer, cur non inquam hos omnes in eadem charitatis radice .succo veritatis, eadem cognitionis luce, eademque Christianitatis forma cognoscamus Haec enim illa ratio est, quae recreauit summaque laetitia Dauidem affecit, homnes bonos exemplo eius affectura est haec illa forma cuius conscientia Apostolus non dubitabat dicere, Sive insanimus, insanimus Deo, siue sana mente sumus, vobis mente sana sumus adeo possidebat vera illa forma hominis Christiani Apostolum Christi, ut non ad se respiceret, sed ad Christum caput nostrum,

444쪽

Qin Christo omnia membra corporis illius in veritate, scientia, charitate Christiana amplexaretur studio, amore insuperabili. Horum exemplis si nos religioso studebimus conformare,, mysterium pietatis in bona conscientia, fide ἀ-noκρίτω/charitate retinebimus non dubium est quin eiusdem laetitae cum in hoc, tum in futuro seculo consortes futuri simus per Dei misericordiam. Sed eheu si ad haec tempora oculos Wcogitationes nostras conuertimus, quid aliud dicturi sumus, quin quod olim dicebat Christus ne mundo propter scandala vae homini per quem eueniunt scandala. Mat. 8. . Prospiciat gratioso pater ille miserationum , mundum ritentem gratia salitia retrahat. Omnino, ut res sunt, forma illa Christianitatis deperit, quam scripturis expressit, sancti vita adiimbrarimi, quam denique Christus quotidianis signis, documentis testatam facit Veritas in profundo demergitur, lux scientiae cognitionisque scitaris certatim oppugnatur atque extinguitur, Charitas fermo non Comparet usquam. Et quis miretini si laetitiae illius spiritualis loco grassatur camificina in mentibus manibusque plurimorum, quos hoc etiam tempore reuocat Dominus auctoritate, rationibus,, exemplis ab impietate, iniustitia ipsorum

Hactenus duo exposuimus ad hunc locum pertinentia: nam Iehouam finem esse ostendimus Ecclesiae toti, piis in ea singulis propositum deinde Ecclesiam relatione spiritali cum Deo coniunctam, tantisper dum coniuncta manet, quaque ipsum respicit velut iter piae cuiusque animae esse demonstrauimus, ubi inueniat Dominum. Restat locus tertius de actione piorum ad Deum in Ecclesia contendentium: Eamus inquiunt in domum Iehouae, Cc. Duplex igitur est piorum actio in Ecclesia, & per Ecclesiam ad Deum verum, viventem contendentium Vna est, quod eunt ad Dominum altera, quod in Ecclesia, euntes, permanent atque perseuerant. Prioris actionis documentum habetur his verbis Domum euuae adeamus posterioris autem illis Consistenses sunt sedes nostri intra sortus vestras, inierosolyma in fides, hic patientia, hic perseuerantia sanctorum paucissimis verbis i Propheta grauissimo demonstrata, cum f. ys ire dicuntur, in iis finibus se euntes continere quos circumscripsit Deus, utcumque intus, foris, dextrorsum, sinistrorsum laetitia, labor ipsorum oppug

netur.

Ac primum quidem non temere dicuntur ire quicunque ad Ecclesiam Dei vocati sunt, aut vocantur adhuc misericordia eius. Nam siue ad hominem, seddmque illius respexeris, siue ad Deum, sedem gloriosam eius, nihil est quod nos non doceat, iter si sapimus fieri a nobis oportere, ut egredientes o nobis ipsis lede hac nosta, iusto itinere non autem iniusto vero ac non fictitio, ad Deum transeamus, &sedem caelestem illius. Nam quid est homo totus miser, natus in miseria, in eadem , natura agens, vivens, moriens, denique miseria ipsa Quid sedes hominis miseriae campus, quem nemo homo usque adeo miseri sumus vel minima ex parte possit decurrere. diuerso autem quid est Deus nisi pater ille miserationum, omnis bonae don tionis autor, qui solus miserum hominem sola misericordia sua potest ut omnipotens est, vult ut optimus est atque misericors, scit ut est sapientissimus, o miseria ipsius .sede miseriae eripere Quam rem, quia promisit, fidelis est ac verax, secundum illam potentiam suam, bonitatem, misericordiam in sapientiam est effecturus. Et quae huius sedes iustitiae, vitae, gloriae in quam omnino quisquis conscenderit, tutus ab omni impetu in Dei praesidio, ad aetemitatem conquieturus est. Quantum autem, obsecro, interuallum putandum est inter illum quem praedicamus Deum, io miseros homunciones, qui domos luteas incolimus Quantum distat illa aeterea, caelestis sedes, immota ciuitas, ab hoc momentaneo, putri gurgustio quod nos incollimus Est igitur faciendum iter, si ex hoc miserrimo domicilio nostro ad illud hestissimum aspiramus. Hoc iter nemo homo in terris, aut Angelus o Caelo docere aut monstrare potuit.

445쪽

potui Deus idem Minnio poscit. Docuit in scriptura posuit in Mesesia, deducit

nos ac potius trahit virtute sua, id est, spiritus aeremitam communicatione. Primum itaque quod ex illo sanctorum sermone discimus, illud est, nos peregri esse , Domino: Qvhicumque locorum simus, videndum esse, ut tum a nobis supra nos, tum , mundo supra totum nunc mundum fugiamus, nisi mala nostra, id est, peccata, miseriae innumerabiles ex peccatis accumulatae nobis plus aequo allubescant marimo malo nostro. Deinde, tam homini cuiuis prudenti non id tantiun sit videndum, unde effusere ipsum oporteat, verumetiam quo qua utiliter ipsum contendere alterum illud Christianis opus est, ut prout a se ipsis mundoque toto profugiunt, ita adfinem summum omnium, summum bonum suum transfugiant diligentissimo praesertim cum is ipse, qui principium, finis omnis boni, adeoque summum bonum, vel potius

unicum nostrum est , se tam gratioso sistat in oculis omnium hexhibeat perfruendum. Quam ad rem si defixa oculoriam acie toto animo, tota mente adlaboraremus, profecto nec tam multis incommodis ali afficeremus alios nec in singulis quae obueniunt impedimentis cito, trepido, segniter, atque infirmo haereremus. Accedit ad haec sanctissimum illud Dei qui nos vocavit studium Ecclesiam suam in hoc terrarum orbe seculoque pangentis velut ouili caulam, Miamiliae domum cuius claustra repagula propterea a Deo fixa sunt, ut cum nosmetipsos in Ecclesia Dei fratresque nostros agnoscamus, aditum ad Deum molientes tum vero Deum ipsum sanctificationem Ecclesiae suae, membris eius adferentem praesentia, salutari gratia. Quorum omnium seria contemplatione sancti iam olim perciti inter se dixerunt. Domum Motiae adeamus, ut Propheta hoc loco narrat; id est cum ipsi sibi gratulantes addiderunt calcaria, ut Deum, sacrarium eius accederent tum alios sermone exemplo bomni pietatis officio, non imperio, violentia inuo plerique omnes videntur ruerei

non ostenso metu, religiosissimo prouocarunt.

Quid ergo est, o Me Christi, quod nos tantopere impediat ab his omnibus pietatis, iustitiae, sanctimoniae, Creligionis verae officiis Quid est, obsecro quod

miseram istam peregrinationem nostram, ac potius emansionem qua emanemus a

Domino, nobis tam suavem efficiat Quid est siue in nobis, siue in hac miserastatione, tota conuersatione nostra, quo alliciamur atque constringamur, ne o

simus a nobis ipsis, nostra miseria fugere Quod siquid est suavitatis ut quidem videtur nobis in hac ipsa miserrima conditione nostra, quid est usque adeo f. 6'Bauaue aut utile, aut boni instructum specie, quod cum illo fine summo tono mco comparari possit quid est quod non perrumpamus, ut tandem conatu iusto ad rapiendum fructum summi illius boni perducamur quid est in hac abiectissima statione nostra factoque nostro contaminatissima, quod nos sic fascinet ut mentes ad domum illam coelestem, quam Moua inhabitat, minimo attollamus quid, quod oculos praestinguat, ne lucem illam , Deo in Ecclesia ipsius commodissimo expositam prosequamur, uepraelucente mala fugienda, bona prensanda, tenda, fruenda, secundum Deum cognoscamus, tali alios ad eandem cognitionem, apprehensionem,&fructum gratiae excitemus quid, quod nos iubeat saluti nostrae ipsorum obsistereo metum, minas, artes, vim gladios, ignes, laqueos quaerentibus salutem secus quam nobis videtur, oppangeret Cogitemus potius per Deum immortalem, per salutem illam nostram, quam pretioso an ne suo Christus comparauit, quantum malum nos circumsideat opprimatque, nisi ad Deum contendamus quanta bonorum innumerabilium in Deo su uitas: quanta in Ecclesia claritas: quanta in communione sanctorum delectatio, mutuis celemmatis inter se adhortantium: quanta vis maximae illius nubis testium ut Apost. ad Hebraeos cap. a v. I. vocat nos velut circumsonantis clamore sanctissimo in caelo, terra, ut praeeuntes sediamur in obsequamur Domino. Hac cogitationes armati

446쪽

eius, Wali alios ad participationem admirabilis eiusdem lucis religione, charitate vera prouocemus. Haec illa est sanctorum actio, quam Deus imperat, quam Dauid praedicat, quam pius quisque diuinam iudicat Qquam nemo nisi impius, si viderit

aut modo aliquos senserit, abdicaturus est. Sed hanc actionem animus non corpus, mens non manus praestare Potest quandoquidem ut docebat Christus, Ioan. d. d.

Deus est Spiritus, bos qui ipsum adoraturi sunt, in spiritu, veritate praecipit adorare. Det nobis idem qui praecipit, ut corpore, xanimo,&spirituita comparati, nobis ad ipsum in Ecclesia fugiamus indesinenter, Mali alios secundum illam char, talem Christi adiuvemus in persequenda percipiend-ue illa communicatione gratiae, incredibilem laetitiam, stuctum spiritus suauissimum, in nobis editura.

a. Ivo D consistentis sunt sedes nostri in portis tuis, o merosolyma. Moom sanctorum omnium singulorumque diximus antorii Propheta circumscriptam esse certissimis ac mecessariis finibus, tam illos accedere ad Deum Ecclesiamque illius se permanere in ea praedicaret apud Dominum Deum suum. Iam vero exposita priore parte, quasi sese ad Deum in Ecclesia eius adeundum comparaudirunt, hic altera subiicitur, qua sanctam perseuerantiam suam profitentur in boni illius diuinitiis percepti communicatione. Huius ergo propositionis summa est, profiteri pioso hoc tempore Christianos omnes, se in Catholica Dei Ecclesia sarte Cath, licae quae hic in terris versatur, constanter mansuros esse, neque ab ea aut diuinis institutis eius temere discessuros. Atque hanc professionem singuli pi hoc loco ita dicuntur facere, ut sui religiosi studi non hunc solium aut illum, sed totum Ecclesiae corpus, Ecclesiam inquam ipsam testem aduocent, spectatricem sancti consilii voluntatis suae. Quamobrem ut hoc argumentum commoditis exponamus, .singuli melius intelligant, tria nobis ordine videnda sunt in hoc versu paucis comprehensa. Primum, quam perseuerantiam profiteantur ph: Secundo, quos fines statuant illius Perseuerantiae Postremo autem quos adhibeant testes conscientiae ipsorum annuentes atque attestantes Perseuerantiam denotant haec verba, Contiuenies suntsedra nostri. Fines illius perseuerantiae circumscribuntur ab illis, cum inquiunt, in portis tuis. Testimonium vero Ecclesiae ad haec omnia appellatur, quia illius est testificari secundum Deum, tum de portis suis ut cum Propheta loquamur tum de membris intra portas eius agentibus. Ac primus quidem ille locus de perseuerantia sanctorum non temero a piis adhibetur: quia omnes homines ad sanctitatem veram a Deo prouocati, accensi in Ecclesia eius, adhuc ea caecitate mentis, camis infirmitate sunt, dum hic interris vivunt, lubricum iter huius mundi premunt, ut nullo fermo negotio pedes eorum a viis quas Deus praescripsit avertantur. Probat Deus, excaecat mundus, debilitat Caro peccatum frangit, Satanas fallit, omnia denique pedibus piorum insidiari videntur quam periculosissimo, nisi Dei manus, Ecclesiae ars o nostra ipsorum obseruatio(c si diligentissima aduersus tot mala, quae nos infestant, concurrerint. Pereginnantes itaque pi a Domino, arduum huius vitae iter contemplantes, quo ex seipsis egredi, in Ecclesiam ingredio ad Deum transgredi ipsos necesse est, actionem illam Spiritalem corporeis umbraculis significauerunt, cum sibi pedes in hoc spiritali incessu Wconsistendi officium tribuerunt. Hic enim siue incedamus, siue consistamus, non pedis, sed mentis opus est ut anto ducimus quae facultatem suam in rebus spiritualibus occupat spirituali modo, sine corporalium instrumentorum operatione ulla sed tamen nobis, qui carnales sumus, is secundum camem per analogiam quamdam infirmo

447쪽

infimo captui nostro accommodam res spirituales accipimus, adumbrat actiones suas corporalibus instrumentis Pedes ibitur nostri, inquiunt, sunt consistenies, i. rreamus in Ecclesia Dei, ad quam perueramus, ut praecedente versu fuit expositum. Et quamuis subinde nostra ipsorum infirmitate, aliena occasione factoque impellamur,&propinmodum de beata illa sede, quantum in nobis est, deiiciamur, tamen experimm subinde etiam nos in Deo, in Ecclesia eius confirmari, quo nomine gloriamur etiam in mediis nostris afflictionibus. Itaque in locutione hac, Pedes nostri consistentes, reuera plus inest, quam si dictum fuisset abiis simpliciter, Consistunt sedes nostri, quemadmodum Hebraeae linguae usu demonstratur passim Nam primum testantur pi factum suum, deinde tentationes suas, ac postremo studium quo tentationibus obsistunt in Domino. a tum suum hoc esse pronunciant, quod steti virtute Iehouae qui formam essentialem Ecclesiae, membris illius indit Spiritus sui communicatione se in Ecclesia iomo Dei viventis continent, ad quam singulari gratia illius vocati, adductio agglutinati sunt, ut immoti in ea haereant, tanquam superstructi salutari illi petrae, cuius Christus

Mare. 6. S., Paulus I. Cor. o. meminerunt. Tentationes sunt non quidem

disertis verbis expressae, sed hac loquendi formula tacito comprehensae, quod intus .foris in pios irruunt mille incommoda, quibus ab illa statione deturbari possent inquam gratia Dei perducti sunt, absque Deo essent vindice ipsorum. Nam ut homihi qui totus infirmus est, etiam infirmo pedibus, si aduersentiu solum lubricum aut arena fluens atque instabilis, aestus Solis, imbres, procellae, venti, omnia denique obstiterint, conditio eius in ipso est miserabilis ita pios dima hic sunt, versari constat in Melesia Dei infestos grauissimis, innumerabilibus, ac diuersissimis calvimitatibus aduersus quas sibi ipsi nequeant prospicere, sed tantum fortiter fixo pede

id sibi statuant laborandum, ne demoueantur de eo loco ubi lauretur praesentia Dei ipsos confirmantis. Hoc. n. sibi verba illa volunt, Pedes nostri sunt consistentes: perinde atque si dicerent Impelli quidem multifariam grauissimo saepissimeque ipsorum pedes, singulis momentis propo esse ut dilabantur impedimentorum vehementia: erumtamen se adhuc pedibus firmis consistere, nec rebus aduersis, quae infestant ipsos, vel ad momentum cedere. His denique rebus accedit studium illud, quod tertio loco posuimus cuius studi documenta duo sunt, Phrasis quam anto diximus,, tota haec nunciatio. Nam Phrasi vel locutione Hebraea constantiam suam in labore studioque consistendi apud Dominum profitentur: nunciatio vero tota sermonem resipit hominum vere sanctorum, qui iustificati fide iacem habentes cum Deo in Christo, etiam suis oppressionibus, an 'stiis gloriantur, ut Apostolus praedicavit. Viderunt nempe sanctae illae animae spuitu Dei actae, id non esse suarum partium, ut alienos pedes obseruarent, aut iis offendicula insidiasue ponerent: non ut eos, condi quam pietas, charitas Christiana docet, proterv in lapsum impellerent: non ut miseros tram non intelligentes, vel ad se non aduertentes animum, Persinquerentur infesti sed hoc sibi potius curandum esse, ut ad suos pedes i. institutum vitae Madministrationis suae attenderent, eos circummunirent a rebus omnibus aduersis, Wse in omni bono secundum Deum, coram ipso in Ecclesia confirmarent. Quem finem si actuosum hoc nostrum seculum ante oculos iamdiu proposuisset sibi certo tot funestis malis iamdiu caruisset mundus, feliciter Ecclesia increscens aegro fecisset Satanae, sceleratissimis administris eius. De perseuerantiis diximus; iam de altero illo quem proposuimus loco, de finibus, inquam exterminis ad perseuerantiam constitutis videamus. Fines quibus sese religiosissim perseuerantia sanctoriun continet, proponuntur his vocibus, in sortis tuis. Describuntur autem allegorico, vel potius typich, pro commoditate

448쪽

moditate Eccletiae, quae tum in gente Iudaeorum stlit. Quapropter ammtam de argumento dicamus, ad uid destringendum est de isto priscae Ecclesiae usu, secundima typos a Deo institutos Ecclesiam catholicam, .partes. f. q8 attributa illius in Scriptura adumbrantis. Quaecunque igitur hoc modo nunciantur de Hierosolymis, ciuitate Dauidis, Sione, domo Iehouae, C milibus, pro ratione locorum variam

habent interpretationem. Ea autem est triplex Nam aut secundum rem naturae fit enunciatio, aut secundum aliquam unam veritatis, aut secundum veritatem figuratae gratiae. Secundum rem naturae, me ut loquuntur vulgo per naturalem modum intelliguntur Chananaea, Ierusalem, Sion, &c quum intelliguntur prout fuerunt in natura rerum, citra diuinae relationis per gratiam institutae contemplationem. Nam ex eo quod singulari instituto Deus haec sanctificauerat, non est mutata earum remn natura, quin Chananaea regio esset, ut aliae o Ierusalem ciuitas,in Sion mons, utant fuerat,in post etiam permansit in rerum natura sed eandem naturam suam in se singula habuerunt. Atque hoc sensu interdum in sacra Scriptura nominantur. Secundum figuram aliquando in Scripturis usurpantur eadem non a proinerram holicam vel sacramentalem ut vocant relationem ad res diuinas, quae ipsis adumbrabantur, non ex natura ipsarum, sed institutione&ordinatione Des Quae institutio non tollebat id quod natura erant, sed tantum inciebat, ut id ipsum quod in rerum natura exstabat, quendam velut colorem lucem relationis ad res spirituales in brutione Dei acciperet. Itaque factum est non raro, ut nomina eiusmodi figurativam significationem in verbo Des habuerint. Secundum veritatem gratiae tertio modo blant diximus haec eadem nomina usurpantur pro iis ipsis rebus spiritualibus quas instituto Dei figurabant quemadmodiu hoc nostro tempore, ut iusta fiat harum enunciationum quae in Testamento vetere sunt accommodatio, accipi eas , nodis necesse est. Nam Ierusalem, quae in Testamento vetere dicitur, nunc Mesesia est: eodemque modo portae, quaera Propheta hoc loco nominantur, fines seu termini Mesesiae non muris aut portis definiti, sed animo Wcogitatione interpretandae sunt. Alioquin etiam non raro usu veniebat in prista illa Ecclesia, ut tria haec interpret timum genera in comprehensione una simul concurrerent: ut nomine Chananaeae tum

regio diu erat in natura rerum, tum fima quae ad veritatem gratiae diuinae Eces tiaeque significandam fueratri Deo instituta, diu denique veritas ipsa qualis in Deo hapud Deum est, non autem in natura, aut figura sollan intellieretur. Atque in hanc sententiam ph nomen portarum hoc loco in prisca Ecclesia acceperunti Nam Wad portas urbis Hierosolymorum respiciebant, prout erant in natura rerum, ad figuram relativam ipsarum, prout Dei ordinatione, verbo figurales credebant esse, Wad veritatem ipsam portis ut ita dicam temporalibus figurativo, sacramentat

modo adumbratam quemadmodum, in Sacramentis nostris aquam, panem, vinum, tum materiam ementarem, tum relationem figuralem, tum figuratam ea veritatem appellamus. Nos vero ad quos plenitudo temporum peruenit, non respicimus ad mat Vales Portas, quae iam diu esse desierunt; non ad figurales pro ., tu id quod non est in natura rerum figura esse non possit alterius, prout vulgo dicitur non entia non esse accidentia sed tantum veritatem spectamus gratiae quam Deus portarum nomme figurauit. ut ergo de veritate constet, id primum ad haec nobis tenendum est, has portas in scripturis Decdochie appellari, tum res illius terminos quae agitur, tum rem ipsam torum suis terminis circumseptam, tum denique ius, auctoritatem, dominium, administrationemque se usum illius. Nam etsi muri urbis cuiusque portis iuncti comstituunt terminos: tamen excellentiore quodam modo dicuntur portae ciuitatem redimini, quia intus . foris commoditate portarum efficiuntur omnia quae ad usum

oppidorum

449쪽

oppidorum utilitatemque pertinent muri autem termini caeci sunt ut ita loquamur non ad acti es quasvis ciuitati commodas, sed ad tegumentum, defensionem solummodo comparati. Quod autem extremitatum appellatione id totum intelligatur quod illis comprehenditur, nemini homini insolens videri potest, qui in ore vulgi

innumeras eiusmodi locutiones animaduerterit, continens pro contento, ut vocant, usurpantis ut crumenam petens pecuniam petit. Quod autem postremo pro iure, auctoritate, potentia, administratione se usu significando dicuntur portae, id a communi more hisci illius seculi profectum est. Nam ad portas munitiones erant, arm mentaria basilicae, fora, conuentus dicendi iuris, ut multis Scripturae locis confidi matur: Vnde mos ille obtinuit, ut ius, auctoritas, consilium, potentia,&vires omnes Portarum nomine notarentur Mail. 6. 8. Quo sensu dicebat Christus, aduersus

Petram, superstructam Ecclesiam non esse f. 's praeualituras inferorum portas. In viso non agitur de portis Ecclesiae fabrefactis, materialibus, non de corpore ciuitatis aspectabilis, non de ordine humano aut potentia ulla camis; sed de corpore ipso Ecclesiae quod cum spirituale sit Ecclesia est, portarum quoque appellationem spirituali modo oportet intelligamus. Sunt igitur portae Ecclesia ipsa o sancti illius fines, termini a Deo circumpositi Ecclesiae atque constituti ad corporis unius coagmentationemo iustum ordinem gubemationemque illius, His portis a Deo positis, personae res, xactiones quae coram Deo in Ecclesia sunt, continenturi Personae, , Deo vocatae res a Deo datae actiones denique a Deo in Ecclesiam praestitaeo in ea nobis imperatae. Cum itaque Sancti testantiu Paltim sedes suos esse consistentes in sortis merosolymoram, ad tria illa respiciunt; Deoque, Ecclesiae spondent, se tamquam personas a Deo electas atque vocatas gratioso, perseueraturos apud se, inter se coram Domino in Ecclesia eius uti rebus Deo datis, se laborem consumpturos in actionibus eius percipiendisse in obsediuandia colendisque operibus ab ipso imperatis occupatum M. Cum autem rerum actionum, quarum aliae in priuato, singulari usu, in publico ordine positae sunt.

modus deinceps sequentibus versibus exponatur, haec omnia eo sumus reiecturi Munum quis diligentissimo recordari pios necesse est, perseuerantiam qua utuntur homines extra Ecclesiam, aut etiam in Mesraia, extra fines , Deo constitutos, damnabilem esse pertinaciam: omnes autem laborem suum, operam, atque industriam eo conserre oportere, ut non solum in Ecclesia sint, sed etiam ex Ecclesia sint,intamquam germana membra illius in rebus actionibus decentibus vocationem suam indesinenter sese exerceant atque etiam siquae dubiae sunt, siquae incognitae, de iis

quaerant, .consulant, quemadmodum in portis olim singuli functiones suas solebant cognoscere, Cab iis qui communi praeerant mandata diligentissimo accipere, fid lissim e exequi. Nam quaecunque Christianus sentit vocationi suae tum communi omnium, tum etiam in ari atque ut vocant personali conuenire, ea ultro defungitur de quibus vero nihil plano, aut non satis informatus videtur sibi in animo, conscientia, certam eo Crationem ex Dei verbo, aut certis administris illius fides, isque dispensatoribus, antequam ad opus accingatur, resistos cogniturus est. Rac Perseuerantia piorem hominum finibusque positis, de testibus videndum est, ita filiis Des hoc loco appellantur. Ac testium quidem, ante quorum oculos decet

nos obire vocationem nostram, multa sunt genera. testem enim habemus uniuersorum,

rerum etiam abditissimarum cultorem, qui etiam iudex futurus est Deum. Huius testimonium sancto coram homirubus, ubi alia testimonia non prosunt, ex pietate, veritate,' charitate appellamus. Testes item habemus angelos o caelo, communi Domino cum Ecclesia obsequentes xesum Hierusalem illius in caelis, qui&intuentur laciem patris nostri qui in caesis est, mandata illius accepturio minimorum etiam Puerulorum

450쪽

pumilorum curam gerunt, prout iubentur a Domino. Mam 8. o. in Ecclesia hic observa' studiosissim multiformem illam sapientiam Dei: Ephes a Io neque id solum in opere gratioso spiritualium benedictionum eius, sed etiam in extem illa ordine, qui conuenienter cum intem illa Dei gratia in communione sanctorum comiunctus est quo spectans dicit Apostio Cor. IX. o. a muliere potestatem, i. te talis signum haberi in capite propter angelos denique in rebus piorum gestis, perpessionibus de quibus dicitur eadem epist. c. d. v. s. Dei seruos etiam angelis spectaculum factos esse. Testis praeterea mundus est, coram quo similiter sancti fiunt spectaculum ut ibidem affirmat Apost adeo ut non dubitauerit Episcopo ministranti in Ecclesia Dei legem hanc indicere, ut etiam ab extraneis bonum habeat testimonium, ne in probrum incidat, laqueum Diaboli. i. Tim. s. et Testes denique habemus priuatim sanctos D ue, nobiscum in Dei Ecclesia conuersantes: quorum testimoniam pluris fieri a nobis necesse est, quod domestici sunt illius domus, cuius, nos. Ex his omnibus, aliis quoque testimoniis unicum Propheta hoc loco adhibuit hapud hunc testem cogitationem, studium, ossicia sua professus est: nimirum Ecclesiam Dei. Non quod idem apud Iehouam Deum suum fideles non profiterentur: nam quisquis in Ecclesia professionem hanc adhibet, apud Deum profitetur, qui indesinenter in Ecclesia habitat, eamque sanctificat lauacro regenerationis per verbum. Non etiam quod angelorum testimonium Ecclesia prisca nesciuerit, cui Deus quamplurimis angelorum significationibus crebro testatus est praesentiam suam Letoo . Non quod mundi ipsius refugerit testimonium, coram quo nos omnes confiteri Deum, Christum necesse est, ac non negare beneficium eius. Sed testimonium Ecclesiae quoties adhibetur,"ies apud eam quod partium nostrarum est ex animo profitemur, toties coram Deo, angelis eius eadem opera officium facimus: quod officium domestici solum vident, non vident exteri. Videt ergo Deus officium hoc, probat, ut Dominus iustus domus: Vident angeli, ut conserui in eadem domo: Videt Ecclesia membra illius nobiscum resantia, ut custos beneficiorum Dei, mater nostra omnium, Domino, ac proinde eodem iure custos professionis nostrae erga Dominum Deum nostrum. Hanc vero professionem non videt mundus, quia oculis camis videt: sed optimo videt Ecclesia secundum Deum, quia sanctos oculis fidei cernit in charitatexunitate spiritus. Rectissimo itaque pii apud Ecclesiam profitentur sanctam prola tionem hanc, tum quia eadem opera Deum, angelos ipsos certissimos testes habent eorum omnium quae in Ecclesia faciunt, tum quia singillari quodam instituto lonuentione Ecclesia est communis depositaria Dei pariter ac nostri: nam in ea Dominus exposuit thesauros suos , piis singulis delibandoso vicissim in eaph exponunt vota sua, professiones quasque pietatis suae, ut coram Domino acceptae sint in unitate corporis Christi. Hanc fidelem depositariam olim appellabant ij, cum Hierosolyma nominarent idque iisdem modis, quos proximo declarauimus cum de portis Hier

solymorum ageremus Vrbs enim Hierosolymorum aut secundis naturalem illam materiam, aut secundiu figuram, aut secundum veritatem a sanctis illis hominibus enunciatata est. Hic triplex modus simul concurrebat, cum ph verbis Prophetae istis uterentur Nam, materiatam Ierusalem videbant, Wfiguram cernebant qua vesti hatur materiata Ierusalem instituto Deio in veritate velut anima illus conquiescinbant, quia Deus praesentiam suam gratiosam prolix in ea confirmabat.

Prodest autem piis huiusmodi Ecclesiae appellatio plurimum, factoo exemplo. Facto prodest, quia singuli hoc facto ossicium suum Ia Ecclesiam probant quid enim piae matri non debeant ij iij d, quia Ecclesiam prouocant ad officia in prolem morigeram, officiosam maiore cum fructu, alacritate maiore praestanda: Illi praestamus singuli personalia officia nostra; illa vero dispensat nobis vin communia omnibus

SEARCH

MENU NAVIGATION