D. Francisci Junii Opuscula theologica selecta recognovit et praefatus est d. Abr. Kuyperus

발행: 1882년

분량: 528페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

451쪽

omnibus quae habet, tum etiam singulis personalia ad aedificationem nostram. Atque hoc illud est quod ani diximus, Ecclesiae partes esse has secundum Dominum, vim de portis suis exhibeat testimonium, tum de membris agentibus intra portas suas. Nam ex portis suis ut ita loquamur depromit iura Dei quae in sinu habet; de membris vero testimonium edit, siue intus piorum flamorum mentes instituendo,, consolando, Wrecognoscendo ex verbo Dei, fide ipsorum obedientiaque fidei, siue foris incommunione sanctorum fouendo atque educando imo quod amplius est aberrantes castigando,, veluti salutari manu ad gremium suum reuocando indvigentissimo. Quemadmodum autem haec facta singulis nobis utilitatem adferunt, sic etiam aliis exempla commodissim osteruntur ad aedificationem filiorum Dei. Quapropter illi quoque ipsi qui in hunc modum instituunt vitam suam, in scripturis sacris fideles testes Iesu christu, Ecclesiae eius nominantur. Neque dubium est quin eodem phrespexerint, cum hoc loco non seorsim apud se singuli, sed conitinctis operis publico in Ecclesia praedicarent, consistentes sunt sedes nostri Poterat quidem separatim quisque dicere, Consistentes sunt pedes mei Sed haec communio sanctorum, haec sanctimoniae communicatio, ut suis auctoribus ex facto prodest, ita spectatoribus exemplo exauditoribus hortamento. Ecquis iam adeo demens aut furiosus est, ' non videat quantas utilitates piae illae animae iucunda hac praedicatione, professione officiorum suorum fore animaduerterint Quod autem in illis videmus, agite, demus operam ut ipsi quoque in nobis videamus. Si non videmus, ut profecto multi sunt viis capti, quibus princeps huius mundi oculos mentis ipsorum excaecauit ne credant veritati, discant illi Deo

auctori gratiae sese committere, quem auctorem naturae sciunt Discant praelucente

Domino ex verbo ipsius se hic in via esse, a potius in bivio, quod Christus elegantissim nobis figurauit Discant viam quae fert ad salutem Ecclesiam esse, cuius humilitas no debet quemquam auertere' via salutis ineunda Nam iter angustum ad salutem est Matth. i. d. Discant sibi pedes, commoditatem ad instituendum iter suppeditari gratios . Domino, si verbo promissionum eius crediderint Discant, ex quo in Ecclesia sunt, animum, vires sibi a Deo ingess. or nerari, augeri, quo sint consistentes eorum pedes, nec aduersarum procellarum impetu deturbentur, prout Dominus in Ecclesia est praesentissimus Discant denique Ecclesiam Dei murisae portis munitam esse quas Deus anto oculos pictasin manui inscriptas habet, quemadmodum per Isaiam pronunciauit, ut tum impetus omnes hostiles aeta aduersantia stangant quiescentes sub umbra alarum Domini, tum ad omne officium in pietate, iustitia, veritate, .charitate adducantur. Nos vero qui iam Dei beneficio immerentes, inuiti, repugnantes, ad lucis illius admirabilis participationem vocati sumus, qui hac luce freti videmus mysteria Dei in Ecclesia eius exposita, quae non videt mundus, Quiritalem fructum ex eis communiter ac singulariter percipimus in Christo Iesu, quanto studio, quanta religione, quanta contentione pietatis ad haec omnia recognoscenda in Domino, in ecclesia, in fratribus nostris, in nobis ipsis opus est accurere qui Ecclesiam nouimus Dei domum esse, qui salutem x Deo in Ecclesia quodammodo depositam, qui pedes nostros diuino ductu in ea collocatos, qui eadem virtute pedes ibidem consistentes omnium procellarum impetum proculcare, qui nos a Deo Ecclesimve curari in portis illius quam fidelissimi, qui denique omni benedictioni spirituali in locis supercaelestibus in Christo nos locupletatos esse, quo usque tandem operibus nostris, conuersatione ementiemur lucem diuinae veritatis in nostris mentibus, conscientiis radiantem Ouin potius Deo, Ecclesiae, fratribus,, nobis ipsis tribuimus singulis quod suum est Iam plus satis a Deo auertimus mentes, animos, Wofficia pietatis omnia, quibus nos obstrictos esse iamdiu Deo auctore, testante verbo,

452쪽

verbo, conscientia fodicante nouimus. Iam plus satis eriphmtur ab Mesesiam illa tropham, quae adolescentes ingenui matribus natura duce solent refundere, ac potius ut uno verbo dicam deripiuntur de Ecclesia membra viventia Domini, quae pretioso sanguine suo comparauit, impietate, iniustitia se inhumanitate, addo etiam imo, dentia indignissima eorum qui velut columnae Christianitatis dici, haberi volu Iam plus satis in fratres nostros iniqui fuimus, orassantur in Ecclesia Dei pastores qui pascunt se ipsos, adipem comedentes, uinam induentes, quod opimum est ma

tantes, gregem non pascentes, ouem Christi morbo affectam non confirmantes, aegrintam non curantes, confractam non obligantes, depulsam non reducentes, pereuntem

non requirentes, sed vi dominantes in gregem Christi, per saeuitiam, adeo ut di persae sint oues Christi destitutae paestore,, sint cibo omnibus bestiis agri, dispersae, Wfraudi, violentiae, atque netannidi impotentissimorum hominum expositae Mech. 35. a. c. Iam plus satis mimus praecipites insemiciem nostram quamuis cum animis nostris veritatis diuinae, gratiae in Ecclesia conscij, tamen delicias facimus in ignoratione, infirmitate, haberratione nostra. Videamus igitur deinceps, si vas facienda est, est autem ut nobis ipsis vim sancto faciamus, memores illius quod olim dicebat Christus, rapi a violentis regnum Dei: Matth. I. a. qui in carne Caeci sumus, videamus in Spiritu; qui infirmi, confirmemur; qui dormientes, excitemur; qui segnes, animemur; qui frigentes aut etiam tepidi, inardescamus ad illa pietatis in Deum, veritatis in Ecclesiam, iustitiae, charitatis in fratres o sanctimoniae in

nobis officia, quae Deus imperat Deum nouimus, Ecclesiam nouimus nos igitur, fratres in Ecclesia noscamus, observemus, .colamus studiosissime pedes nostros ipsorum pariter confirmemus facto, sermoneo exemplo consistamus in Eccieria Dei, neque sinamus nos ab ea quacunque specie dimoueri; in portis Ecclesiae dissplinam Christi, Ecclesiae, quam maxima fide possumus, studeamus discere atque retinere; .in testimonio in Ecclesiaeque ipsius pioremque omnium Deo in Mese a obsequentium conquiescamus, ut fructum illum tranquillum iustitiae, gloriae sup ratis hostibus salutis nostrae Dei virtute reponemus in Christo Iesu. Faxit Dominus

Deus salutis nostrae. s. raraoma constructa re citatus quae coagmenturea est in sese sariter.

ADRU sequuti vestigia Prophetae, priscae illius Mesesiae, de piorum laetitia diximus ex causis singularibus nempe quod pi singuli cum sibi ipsis tum suis fratribus

sermone acclamanto operibus suis a sumento sunt, ut Mesesiam Christi ineant,&in ea perse f. oa)uerent quammaxima fide ac religione possunt Huius res aspectu& conscientia ingenerari mentibus ipsorum, inualescere spirituale gaudium quo singuli in fide, ohsequio Dei magis ac magis confirmentur. Deinceps videndum nobis est de causis communibus eiusdem gaudij, prout tribus versibus huius Cantici aeuorum hic primus est eas diximus contineri. Neque enim Christiano homini satis esse debet, quod se, aliquot alios, qui proximo aderunt, facientes officium animaluerterit, nisi etiam uniuersitatem Ecclesiae animo contempletur,in communi gaudio de bono communi illius saturetur. Quemadmodum enim nullum membrum in corpore humano ita est,t T--a- , ut se solum Curet aut ea ipsa quibus proximo coniunctum est, sed naturae instinctu quodam corporis integritatem suam integritatem putat; ita etiam pios in unum corpus coalescentes Spiritus unitate, cuius Corporis caput est Christus, omnino decet cum membris non modo proximis, coniunctissimis, sed cum omnibus etiam quae Spiritus adunat quam longinquissim communicatio. Etenim quod priuati hominis, ut singularis membri, gaudium esse potest, si commune corpus in quo

453쪽

Contriti vero, quod gaudium singulari membro deesse potest, si valere Corpus ammaduerteriit quod si ipsum singulari quodam modo afficiatur malo, quod malum ipsi Culter dianosum esse potest, si commune bonum corporis ipsi futurum est bono,

vires Communes suas ad singularis membri commoditatem collaturum In hunc modum Prophetae sancti, prisca Ecclesia Dei a singularium membrorum bono boni conscientia, docuerunt nos omnes ad honi communis explorationem, sensum assurgendum esse, ut veram laetitiam assequamur quandoquidem nec diutuma est laetitia membri pereunte corpore, nec certa peraicies eius, si quo malo infestabitur, valente corporeo ad confirmationem laborantis membri accurrente. Nunc ergo secundum hoc causarum genus videamus, quibus recreantur ph in omnibus rerum difficultatibus consolationem certam adipiscimtur, gaudenti atque gloriantur.

Positis anto priuatis, singularibus causis Christiani illius 3 dij, communes iam tribus his versibus afferuntur, quarum haec summa est mos priuato, singulari quidem respectu quem in superioribus exposuimus, sanctam laetitiam animis suis percipere; sed longo maiori laetitia affici ex communis boni contemplatione, quod bonum in Ecclesia remunt, Cab Ecclesia ad se sentiunt derivari: tum quia hac recognitione bonorum in Ecclesia recognoscunt Ecclesiam, tum vero quia suam ipsorum conditionem in Ecclesia ipsa sentiunt,3 sibi de ea gratulantur Bonorum autem quae ad Ecclesiae co itionem, Wad membrorum eius aedificationem faciunt, ratio duplex hoc loco ponitur. Nam primum absolutissima Ecclesiae in se coagmentatio ponitur, hoc versu deinde vero officia omnia ad coagmentationem illam pertinentia atque indesinenter in ea profluentia, duobus sequentibus. Atque hae duae res omnino sunt opus ad piorum confirmationem quemadmodum in symbolo Apostolorum, postquam professi sumus nos credere sanctam Ecclesiam catholicam, illico subiicimus,

communionem sanctorum cuius communionis modus in hoc versu, opera sequentibus duobus exponuntur.

Atque haec quidem descriptio Ecclesiae vel domus Iehouae ut ante fuit appellata

tum quidem erat necessaria, cum locus Hierosolymorum ad symbolum sanctae Ecclesiae recens constitutus esset prout principio ostendimus fuisse locum nuper a Deo designatum, in gratulante populo celebritatem maximam fuisse indictam, ut cultust Dei semel eo in loco institutus Deo auctore permaneret. Sed si tum necessaria fuit haec circumscriptio, certo multo magis necessaria videtur esse his miseris temporibus, quibus omnes certatim sibi Ecclesiam arrogant nec praefidentiores vlli doctores autis duces ad demonstrandam Ecclesiam existunt fermo, quam ij ipsi qui nec Deum, nec si Ecclesiam, nec proximum, nec seipsos norunt, aut etiam si norunt proh dolor non possunt ipsi a se discedere,, sibi renunciare, ut Deo, Ecclesiae, proximoque cedant, consulant saluti suae. Quia igitur, si qui haec lecturi sunt, statim obiicient At quaenam haec Ecclesia est, quam Spiritus Dei hac magnificentia verborum praedi- cauit hoc illio nobis responsum habeant primum sapientissimo a Spiritu Dei mag- . nifica haec verba ad commendationem Ecclesiae adhiberi, quia parui vel potius i. minimi, addo etiam nullius preti 1 plerisque omnibus censetur esse qui nihil sibi, cami, in sensu suo non arrogant, ut quiduis de Ecclesia dess ros rogenis Deinde e vero nos paratos esse, si viri boni esse volent, cum ipsis bene agere, S Ecclesiami quam sibi ostendi volunt ex veritate, in simplicitate demonstrare. Ex veritate: name, verbum Dei sequemur ducem, in me abeamus longius ex his ipsis Prophetae,ia priscae Ecclesiae verbis exponemus nam verbum Dei est veritas, Qverbum vitae aetereae. In simplicitate autem quia sepositis omnibus argutiis, verbis humanae 'a sapientiae, enuntiaturi sumus de hoc a limento quaecunque nos hi docet veritas, e S ut omnes

454쪽

a stiuae Ni CL PAR; Lut onmes hac ratione qui fructus es maximus, de quo anto diximum tum Ecclesiam in Deo, tum nos in Ecclesia noscamus, Clactemur de hoc utroque bono laetitia illa spirituali, quam sancti olim professi sunt. Ecclesiam ergo, diuinum argumentum laetitiae nostrae, Propheta hoc loco descripsit atque commendauit duobus nominibus, ut studium piorum adeundi eam, Perm nendi in ea magis ac magis accenderet quum ostendit primum quid sit Ecclesia in se, deinde quae officia, operationes in ipsa, ex quibus internosci possit. Nam quod plerique omnes hoc tempore conqueruntur, id certissimum est Ecclesiam, ut in se est, non facit ab hominibus cognosci posse, sed notas illius obseruari foris oportere. Habet quidem Ecclesia in sese notas, sed quas i solum vident, qui in Ecclesia sunt: Sed quaecunque foris existunt notae eae a domesticis optimo, ab exteris etiam aliquo pacto, etsi non optimo, videri possunt. Hunc igitur ordinem Propheta seruans Mesesiam,

prout in se est, hoc versu describit, dicens riserosolyma constructa, ni ciuitas quae coagmentata est inter se sariter Meminisse autem velimus lectores eorum quae ante

diximus, de Hierosolymorum interpretatione Fuerunt materiat aut ita dicamus Hier,solyma in natura rerum Fuerunt figurativa, sacramentalia instituto Fuit veritas figura sacramentali adumbrata. Vidit prisca illa Ecclesia mpteriatam urbem Hieros lymorum accepit a Deo figurae institutum, coluit Credidit veritatem, orehendit fide viani nos eadem fide percipimus, postquam materiata Hierosolyma perierunt, Wfigurae sunt a Christo antiquatae Est ergo in hoc loco nomen Hierosolymorum sic accipiendum atque si perscriptum a Propheta esset, Ecclesia constructa, c. de qua Ecclesia esim tantopere hoc nostro seculo laboretur, audiamus quid Prophetalicato insequamur vestigia illius ad pervestigandam in veritate Ecclesiam Dei. Dicit ergo constructabi ciuitas quae coaem. c. Quibus verbis ostendit Ecesesiam in se ipsa aedificium esse, deinde ostendit aedificationis modum. Nam aedificium esse pronunciat, Ostim constructam Modum vero aedificationis sequentibus declarat, dicens is ciuitas quae coagmentula est inter se pariter. Sed quemadmodum Hierinsolyma in typo, figura dicta sunt, pro eo quod est Ecelesia sic etiam attributa haec secundum modum illius figurae, typi conscripta sunt Et quod tum in opere materiatum fuit, nunc in opere citra materiam illam intelligendum est, quia Ecclesia opus spirituale est. Nam etsi homines ut anto diximus materia sunt Melesiae, tamen non sunt materiati secundum animam, quod est praecipuum ipsorum deinde' disiam forma, non materia facit ac proinde homines in Ecclesia, de Ecelesia sunt, qua is qui forma Ecelesiae, in eis est quam formam in versum primum deciamus mus, cum de domo Iehouae diceremus. Postquam igitur formam illam essentialem Winteream ex Prophetae verbis cognouimus, iustissimum est, ordini conuenienti simum quemadmodum Propheta fecit ut quaecumque huic formae adiuncta sunt necessaria cognoscamus: Cumque res omnes a forma habeant suum esse hoperationes suas, ut ex eodem auctore; quid illa forma in materia efficiat, & quid per materiam,

doceamur.

Efficit ergo forma illa quam supra diximus, ut Ecclesia sit aedificium spirituale, ut sit aedificium omnibus modis unum. Etsi non temero a Propheta dicitur, mer sol ma audi ata, pro eo quod nos dicimus, Ecclesia aedificium. Nam hac ratione duo voluit Propheta a nobis obseruari, quid sit . quo sit effecta ac potius efficiatur id quod est. Est enim aedificium, Qquidem aedificatum ab eo qui solus diuinitus diuinam aedificationem potest instruere, Qquod in dies aedificatur per

gratiam illius quemadmodum etiam Apostolus ad Hebraeos, cap. s. 6. hanc domum Christo Iesu constructam praedicat .subesse illius ut fili imperio ac gubernationi. Hoc fundamento uniuerso posito, Ecclesiam esse aedificium Dei, Propheta transita decla-

455쪽

a declarationem modi vel conditionis diuinae, quam in Ecclesia vident solum hquibus Deus illuminauit mentis oculos ut videre possint. Dicit enim, tit ciuitas co-mmicti infer se sariter , seruato sem(L od per eodem simili, tria de conditione communi Ecclesiae Dei praedicat Primum quidem ciuitatem vel quasi ciuitatem esse; tum ciuitatem optimo inter se coagmentatis partibus postremo dignitatem maximam Cciuitati inesse, singulis partibus illius, eo quod inter se pariter coagmentata

sint omnia.

Quod itaque primum ciuitatem esse dicit, simile alterum est ab eo, quod primo versu Positum est, cum domum Iehouae appellaret: sed tamen utrumque Ecclesiae catholicae optimo conuenit. Nam eadem est una domus, si ad Deum inhabitantem in ea respexeris: Cuna ciuitas, si respexeris ad incolas eius uni Deo, uni Domino una fide, uno baptismate seruientes se adhaerentes in unitate spiritus Quemadmodum etiam quod est augustius unum corpus appellatur, qua subest via capiti, inuit de vita illius in spiritus illius unitate. Ac proinde ut corpus unum ex membris compluribus, domus una ex lapidibus, ciuitas una ex domibus coagmentata, com-stituta est, ita etiam Ecclesia ex variis velut membris, lapidibus vitiis, aedibusque

constare dacitur. Ad hanc autem constitutionem siue corporis, siue domus, siue etiam ciuitatis, necessaria sunt multa, communiae pleraque, pauca singularia. Communia sunt haec:

principium, quod a Deo ut Apostolus ad Hebraeos loquituri constructa est,in adhuc Construitur contineturque, est virtute illius finis, quod ad Dei gloriam inhabitantis ipsam materia, quod ex hominibus, ut membris lapidibusque vivis, ad hanc

spiritualem structuram pertinentibus forma quod eatenus corpus, domus, ciuitas Christi est, quatenus suam relationem ad ipsum habet, huicissim Deo optimo maximo visum est relationem ad ipsam habere per gratiam . Pδoxia ipsius tum etiam actionis modus, quod aedificatur adhuc, colligitur per verbum Euangelij, illa verbum accipit quo adiungatur Christo,b maneat in ipso, prout in Evangelicis promissionibus declarauit Christus postremo effectus multiplex, quem Ecclesia in genere agnoscit, cum a se praedicat credi sanctorum communionem, prout est Communio membrorum in corpore, partium in domo, in ciuitate aedium Ex quibus omnibus illud conficitur, Ecclesiam Dei tum reipsa nam esse, prout Corpus, domus, ciuitas sunt aliquid unum tum etiam iure uno esse, prout corpus, domus, ciuitas iuri uni subsunt se ex eo administrari solent. Verumtamen in hac communione, rei, iuris, quaedam inueniuntur singularia, prout singulis in corpore membris, in domo partibus, in ciuitate domibus suus orido, suaeque functiones attributae simi. Nam primum in ipsa velut materia domus, corporis, aut ciuitatis, partes aliae ab aliis inter se differunt proprietatibus singularibus, quas in Ecclesia personales possumus appellare cum nec omnia membra idem sint, sed eiusdem corporis membra nec eodem ordine sint, sed eodem corpore similiterque ne omnes lapides domus, nec aedes ciuitatis singulae Deinde habitu officiis inter se differunt, prout a Deo distinguuntur donis, vocationibus quas

vocationes rursum Apostolus distinguendas docet duobus modis; I. Cor. a. d. &C. cum respectu operae siue actionis, administrationum meminit respectu vero operis siue effectus ostendit diuersas esse operationes secredum quae, quamuis inter se

plurimum differentia, membra singula Ecclesiae ita occupantur in iis muneribus quae praescribit Deus, ut unus ridem Spiritus omnia efficiat in omnibus pro demenso donationis Christi Quapropter expendant Christiani, quantopere indignum sit vocatione ipsorum Chonore quem Deus ipsis habere dignatus est in filio dilectionis

suae, si aut membra corporis, aut lapides domus, aut ciuitatis partes quas Deus adunat

456쪽

adunat gratioso animo gratissimo diuulserint atque disperserint Et quia hoc tempore Deus in colligendo sanctissimo illo corpore, templo,, ciuitate operam suorum occupat, quantopere ab iis alienum qui Christiani audiunt, si membra quae Deus aduocat deterruerint, quae adducit depulerinto in eos sint iniuri quibus gratiam facit Deus, aut spes ostenditur facturum esse. Quod si haec omnia vel hac una ciuitatis appellatione nobis ostenduntur; quanto magis, si ad modum ciuitatis illius venerimus, veritatem istorum omnium sentiemus, de officium charitatis animaduertemus praestari a nobis oportere Nam Ecclesia non quodvis aedificium aut vulgare appellatur, sed reipsa praestantissimum ut sequentibus verbis exponituo, dignitate nulli in caelo aut terra postponendum. Hanc dignitatem ut anto perstrinximus duobus modis Propheta ostendit quod est ut ciuitas coagmentata inter se membris ipsius, quod pariter coagmentata est quibus duabus in rebus interna illa sanctorum communio versatur, quam anto diximus. Nam s. ros quod pariter coagmentati sunt qui in Ecclesia sunt, illud est a communione Dei Christi sanctificantis ipsos quod autem inter se coagmentati sunt in ea, illud

Communionis est, quam colunt inter se sancti, vocationis sanctae in Christo paribcipes. Hanc ergo communionem, quam sancti inter se habent intus,, quam mundus videre non potest, sed oculus fide purgatus , Domino in corpore ipsius, declarant haec verba uel ciuitas quae coagmentata est inter se, nimirum membris suis, ex quibus coagmentata est. Quod item de corpore, domo enuntiari debet tanquam si dixeris Ecclesiam esse corpus, quod firmo coagmentatis est inter se membris, vel domum coagmentatis optimi partibus. Huius autem coagmentationis respectus duplex est. Nam est coagmentatio membrorum cum suo capite, partium domus cum fundamento, Wregionum cum arce ciuitatis sanctae hest eorundem inter se coagmentatio. Ad priorem respectum coagmentationis illa ferme omnia pertinent quae in versum primum de domo Iehouae dicebamus ex quibus constat Deum ipsum essentialem formam esse Ecclesiae suae relatione gratiosa Sed quia non poterat fieri, ut formae illius capaces emcerentur homines propter materiae ineptitudinem nam potius conueniret igni cum aqua, id

est, Creaturae uni cum altera, quam Conueniat creaturae cum Creatore suo, finitae

cum infinito propterea Deus ille, pater domini nostri Iesu Christi singulari dispem

satione gratiae misit filium suum, qui materiam naturae nostrae sibi assumeret, ut in ea ipsa caput esset istius corporus xlapis aevor-ν-- istius aedificii, denique arx fundamentum ciuitatis huius, quam Deus extruxit ac non homo. Hic ergo primus locus coagmentationis est; nimirum quod Christus se adiunxit nobis, innos item sibi,

ut essemus cum ipso unum os ex ossibus eius, .caro ex Carae eius, denique ut ex eo totum Corpus congruenter coagmentatum, compactum per omnes suppeditatas commissuras ex vi intus agente pro mensura uniuscuiusque membri incrementum

capiat corpori conueniens ad extructionem sui ipsius per charitatem, Ephes. d. 16. Cumque huius capitis, quod dedit Ecclesiae pater, sit summa perfectio in se, summa virtus in alias res,in summus ordo ad omnia ex eo sequitur quod dicit Apostolus, prout in eo inhabitat omnis plenitudo Deitatis corporaliter, ita nos in eo completos

esse, ColoSS. a. s. o. nostram societatem esse cum filio Dei Iesu Christo, cum patre in ipso. I. Ioan I. a. Ex illa autem societate, communione quam sancti cum Christo habent, omnino sequitur altera haec consociatio atque communio, qua membra inter se consociata& coagmentata sunt siue ut Paulus loquitur a Cor. S. I S. constricta charitate

Christi. Nam idem qui nos adunavit sibi, eo ipso quod diuersa membra adunat sibi, eadem inter g adunavit. Vnio cum Christo primM teneto Christi nobiscum virtute

Spiritus,

457쪽

Spiritus ex hac unione consequitur uni sanctorum inter se .coagmentatio tuet compages inuiolabilis, quam nulla res potest dissoluere aut labefactare, quia nullusi eorum quem Christo dedit pater de manu eius periturus St. Ioan. O. 8. s.

Quae cum ita sint, facit Christianus quilibet nobis assensurus est, si imperturbato animo ad haec legenda, expendenda venerit non posse quenquam Christianum bona fide renunciare communioni viterius, quem Christus aut adiunxit sibi, aut se adiun , turum spem facit. Nam qui fratrem suum, seruum Dei, membrum Christi protervet abdicat, persequitur, infestat, aut ulla denique iniuria afficit, is eo ipso facto Chri tum auctorem Communionis salutaris nostrae abdicat, qui nos sibi, Walios aequo ac nos sic adunavit, adiunxit virtute spiritus, ut nos unum esse inter nos voluerit. qui unum cum ipso sumus. Nam ubi est Christus, obsecro, nisi ubi Spiritus illius rQubi Spiritus, nisi ubi vita Christipis ubi vita Christi, nisi ubi viuit, i. incorpore

eiust, ubi corpus unum, nisi ubi consensus inter membra corporis de uno capite, uno spiritu, una vita communiter uiuentia. Quod si unum sumus, quomodo in funestam diuisionem essemus ruituri Quod unum est, id plano indiuisum sit necesse est quidquid est, eo ipso est, quod unum est. Diuisi tam sumus, non sumus unum: divisi cum sumus, non sumus. Quis ergo obducta nominis Christiani specie mihi persuadeat se Christianum esse, cum re diuisus est .animo diuisionem spirat atque interitum O miseram Christianitatem, quae in sua diuisione unitatem, in renunciatione Christi Christianitatem, in interitu suo certissimo vitam sibi spondet imaginaturque, de ea non secus exultat quam qui phrenes abreptus dat sese in mare praecipitem, videturque sibi in suauissimo cubili iu(s toti rentia membra sua adquietem componere Avertat hanc labem Dominus pro sua misericordia, quam video, Chorreo magis an lugeo horreo casum ineuntem, Christianitatem lugeo pereuntem nec habeo quod dicam, nisi ex Prophetae verbis Propter contritionem filiae populi mei Conteror, atratus incedo, stupor corripit me an opobalsami nihil est in Galaad pan nullus medicus ibi est Nam cur non reualescit filia populi mei cur magis ac

magis in suam infirmitatem relabitur Ierem. 8. a. Sed ad rem venio. Secundus Iocus, quem in modo coagmentationis voluit Propheta obseruari, est quod Ecclesiae membra, aut domus, civitatis huius partes coaemeniam sunt' riser.

Pariter dixerit quispiam, quomodo pariter coagmentati sint qui sunt impares qui donis differentes, qui vocationibus distincti Agnosco lubens non omnia esse paria in omnibus ciuitatis istius partibus,, corporis huius membris sed de coagmentatione, non de personis agimus. Ergo ut demus aliquid impar esse, aut si ita placet

imparia plurima tamen quod rei caput est, id in omnibus par esse res ipsa demonstratura est. Nam sim quidem Christiani inter se impares donis, quae admetitur Christus unicuique prout vult sunt item impares vocationibus, communibus,, singularibus, in quarum officiis dona a Deo accepta occupari atque consumi necesse est. In his rebus si qui pares Christianos statuunt, morbo animi, non autem scientia iudicioque in eam sententiam adducuntur. Neque obscurus est ille insignis locus Apostoli, ubi differentiam donorum, administrationum, operationumque agnoscit in Ecclesiae membris, Willustrat copios membrorum quae in copore humano sunt similitudine. I. Cor. a. a. &c. Sed etsi in his rebus tum quas Deus agit, tum quas nos secundum Deum agimus, non mediocris videtur diuersitas tamen in capite rei(ut ante diximus pares sumus pariter consociati Christo, pariter Spiritus eius par- ticipantes, Spiritum vitae, sanctificationis verae Cpariter vitae radicem habentes in Christo, Spiritu eius, quamuis non pariter vitae accessiones, precessus ab illo

habeamus, lactiones operationesque praestemus quemadmodum taleis surculisque in trunco vita una est, licet nec eadem omnino a trunco accedant omnibus, nec

itidem

458쪽

itidem procedant singuli, nec folia flores, fructus edant illi pariter. Est autem caput rei, fundamentum Christus, Spiritus, Qvita illius. Qui alias res in seipsis non perinde habent, neque Christi, Spiritus Qvitae fructus pariter explicatos sentiunt

in se, aut coram illis proferunt, hi non continuo extrudi possunt ex regno Christi, aut frangi eorum animi odiosis comparationibus. Nam si ramos, fructus eosdem non habent; at idem principium, eandem radicem habent ac proinde cum in primcipio, radice, vita sint pares, pariter coagmentati a nobis censendi sunt quo respiciebat Apostolus dicens, nullum per Spiritum Dei loquentem dicere Iesum an thema neminem posse Iesum dicere Dominum, nisi per Spiritum sanctum. I. Cor. I a. a. Est enim relata, etiam minimi cuiusque in regno caelorum cum Christo capite nostro coagmentatio, qua omnes manemus in illo, Wille in nobis manet ac proseterea prout anima in omnibus corporis membris inuito omnia vicissim in illa, tinuit indiscreta vita, quae omnium, singulorum communis est ita etiam in nobis Christus Par itaque omnium est unio,, communio par: sed impar a Christo quidem;

donorum, vocationum, Coperationum ex Communione hac in nos proficiscentium modus a memhris vero, ordo, functiones,, operationes impares.

Est igitur Christiani cuiusque officium, ut quam diligentissimo secum ipse reputet, quantam gratiam honoremque meo acceperit, quod in spirituale illud aedificium accitus .coagmentatione firmissima compactus cum Christo&membris illius, parem cum reliquis suis fratribus sortem haereditatis aloriae in communione Christi adeptus est Ac proinde quemadmodum intem illo Seruatoris nostri testimonio in fide credit, suo testimonio in charitate credi desiderat se esse membrum Christi Ecclesiaeque catholicae eius, ita etiam de aliis pro sua in Christum fide, charitate in

fratres statuat, eos secum in Compagem sanctissimam hanc adducendos Curet, addictos cum Christo Ecclesia eius coaluisse sentiat, honoremque eis tribuat prout

honorem a Deo ipsis haberi videt Non hic opiniones hominum quae fidei Christianae

repugnant, non aduersantes charitati suspiciones, offensiones, odia, aut eiusmodi alia adducenda sunt, ut iudiciis nostris, quae de aliis temero facimus, superciliose indulgeamus Fides in Christum, qui alterum vocat ut me, .charitas in proximum, quae me aequo erga illum obligat atque ali os erga me, haec illa sunt quibus nos agi in hac vita decet ut deinceps neminem secundum amem CognosCamus, qvcmadmodum profitetur L etor de se Apostolus, sed si quis est in Christo, cum nouam creaturam esse statuamus, baris nobiscum vitae dignitatisque consortem. Non sum nescius Hebraeam vocem aliter exponi vulgo,, ad solam quantitatem(vi vocant discretam referri plurimum, cuius ratione constat nos omnes, qui diuisi sumus ali ab aliis, vocari in corporis illius unitatem. Veruntamen cum rem introespicio diligentius, non possum quin ad quantitatem quoque ut vocant continuam hanc vocem referam, Choc in loco intelligam conuenientissimam aequalitatem n stram omnium in summo illo beneficio Christi participando hac voce declarari, ut in structura iusta omnes partes ad dignitatem, firmitatem operis sunt suo modo aequabiles. Quae doctrina plurimum momenti ad consensionem, pacem inter eos quos Christus Ecclesiae suae accensuit, porro vocaturas est, alendam, continendam adiicit. Atque haec causa est, cur sariter potius quam na visum fuerit

Hebraeam vocem Eddere. Nam illac ascendunt tribus, resius Iah, ad festimonium Israeli datum, it celebrent nomen Mouae. PosTQUAM e forma essentiali Ecclesiae diximus, communione interna sanctorum, quam Disitipso by

459쪽

sapientissim obseruauit Psaltes, de Communione externa videndum eSt, quam interna

illa communio perpetuam sibi, inter homines plano necessariam adiungit comitem. Nam si illud verum est quod Philosophi omnes natura teste docuerunt, formae internae in re quaque externam natura respondere,, suam inter utramque esse conuenientiam; non potuit certo gratia quae modis omnibus naturam superat non prouidere atque emcere, ut formae internae quam Deus Ecclesiae indidit, adhiberetur externa propria, .cum illa tanquam matre conuenientissima Rem sic haberea natura demonstrat hominis cum animante bruta comparatio Hominis. n. forma essentialis a natura quantum Deus bone anteit formam pecudis 3 quanto praestantior anima illa est, quam Deus ad imaginem suam secundum suam similitudinem fecit, qua hoc figmentum terrae animauit, sentiente illa anima quae agit pecudese propterea homini forma longo praestantior, Canimae illi principatum habenti in his rebus creatis, ad res superas euocandae conuenientior foris est indita Sisin rebus Caeteris, quae ordine naturae progignuntur. Quod si in natura Deus ordinem sapientiae suae hoc pacto demonstrauit, natura autem, si cum gratia comparabitur, tanto inferior est quanto vestigium alicuius est inferius imagine expressa, hipsa imago homine non posset sine grauissima in Deum contumelia statui contra id quod anto diximus Deum formam externam rei cuiusque in natura accommodauisse internae, in gratia vero operibusque gratiae illam huic minimo contemperauisse praesertim cum gratia naturam SuPeret, imperfectam perficiat instauret perditam Stat igitur certum Mindubitatum axioma illud Deum formae illius interea in Ecclesia auctorem, etiam externam formam illi indidisse pro ratione internae illius formae accommodam. Iam vero alterum quoque axioma certum est, nec ab ullo homine controuerti potest, qui mente sibi constiterit: externam rei cuiusque formam esse internae indicem, notam cuiuis ante oculos expositam ac propterea si quis de forma interna ratiocinari voluerit eamque Comprobare, optime arbumenta duci ab externa forma, tanquam 1 signo necessario quores certo internosci potest in hunc modum , forma externa hominis quem videmus, quamuis dormientem, rationale animal esse concludimus sic de pecude itemque de arbore, bonsimilibus eadem via post omnem hominum memoriam in recognoscenda Dei gratia, Ecclesia, tamquam obiecto gratiae, sapientes homines argumentati sunt, obseruatis externis Ecclesiae notis de veritate interna iudicarunt quemadmodum etiam hoc in loco Psaltes explicata essentiali forma, interea ἐνεργεία eius probationem illius ipsius veritatis, quae a Deo fuit Ecclesiae indita, instituit adorma ratione extera illius, dicens: Tum illuc, c. Sic. n. statuit, cum forma externa summam semper habeat a natura cum interna conuenientiam, illa sit huius index apud eos qui tantum ex indiciis, signis iudicare possunt se propterea hoc argumento naturali uti in recognoscenda veritate gratiae Dei, Ecclesiae in veritate regenitae per verbum formam externam illius adhibore testem. Atque hic quidem modus cum omni tempore fuit necessarius ad veritatem, simplicitatem Christi Ecclesiaeque a mendacio, hypocrisi, simulatione Satanae adiginistrorumque illius Secemendam, tum vero hoc nostro seculo ut cum maximo est obseruandus in quo maxima animorum dissensio doctrinarumque varietas extitit iamdiu se tamen singulorum est constans, pertinax in suis dissensionibus, an erroribus de Christo, de veritate, de Ecclesia gloriatio. Quod itaque ani recepimus, idem hoc loco facturi Sumus, ,κτα όsic ut loquuntur sequentes Prophetae nostri, priscae illius Ecclesiae vestigia, notas formamque externam illius Ecclesiae, ac proinde etiam Christianae secundum Prophetae verba demonstrabimus. Postquam rigitur Propheta statuit illam veram, germanam De Ecclesiam esse,

460쪽

quam ex forina essentiali, proprietatibus internis eius descripserat, probationem dicti illius sui instituito forma externa eius, proprietatibus extemae formae, tamquam signis euidentissimis, simpliciter necessariis, ex quibus interna veritas cognoscatur. Huius formae summa est, Externa communio sanctorum, habens suam Cum

interea communione analogiam. Cum autem interea communionis, quam anto expinsuimus, sint partes duae una, a Deo respiciente Ecclesiam suam per gratiam altera, ab Ecclesia respiciente ad Deum suum per fidem Iusta analogia inter utramque formam Postulabat, ut duae quoque partes assignarentur externae formae Ecclesiam hominibus, qui foris vident, indicaturae. Hanc rationem Propheta seruauit, esim argumentis a forma externa ductis inteream veritatem Ecclesiae probare statuisset. Itaque utrasque partes in descriptione formae extemae circumscribit diligentissimo tum partes Ecclesiae tendentis ad Deum salutis suae, vers. d. tum vero partes Dei Ecclesiam regentis, ducentis praesentia gratiae, vers. S. In hoc igitur versu prior communionis sanctorum locus in cultu positus exponitur,

siue in externa cultus ex pio, religioso sensu animi obseruatione, Quia autem hic cultus de quo iam dicturi sumus, quaedam habet communia o quaedam singularia ad priscam illam Ecclesiam quam Deus variis rudimentis institui' proprio pertinentia; videndum nobis est, ut primum verba ipsa Prophetae prout ad Ecclesiam illam

respiciebant, exponamus deinde vero ex figuris illis atque umbraculis recognoscamus veritatem communem Ecclesiae illius, nostrae. In ratione Ecclesiae illius, quod ad formam exteram attinet, quatuor sunt capita ex verbis Prophetae obseruanda, quibus forma extera Ecclesiae circumscribitur: nimirum res, personae, actiones,, circumstantiae quae omnia in iusta Ecclesiae Dei constitutione, prout effici inter homines potest, necessarium est observari. Ac rerum quidem ad formam exterea Ecclesiae pertinentium veritas non ab hominibus, sed a forma intem Ecclesiae pendet id est, a reali illa relatione, qua homines res vero diuinas sibi a Deo oblatas suscipiunt tanquam de manu illius, ut earum, tanquam externarum ut cum Tertulliano loquar Contesserationem argumento sentiant, profiteanturque, se in praesentia gratiosa Dei Cretatione siue ordinatione Ecclesiae ad ipsum symbolis externis contestata, salutem suam agnoscere. In his autem rebus

quid est boni, quod homo adferre possiti qui, ipse ab omni bono insalute alienus

est totus, Cres omnes ita labefactauit vitiositate sua, ut omnia, etiam si tentaret millies, ingrata Deo, utpote peccato suo ingratus esset praestiturus. Quam rem optimo Michaeas exprimebat dicens, Qua re instructus veniam ante Iehouam Mincuruabo me adorans Deum excelsum an veniam ante eum cum holocaustis, cum civilis anniculis an accepta haberet Iehoua millia arietum mn iadas torrentium olei tandarem primogenitum meum pro defectione mea fructum ventris mei pro peccato

animae meae Vindicauit tibi, o homo, quid sit bonum. Ecquid Iehoua requisiuit abs te, nisi ut exerceas ius, Cames benignitatem, & modest ambules cum Deo tuo

Cum itaque in Ecclesia Dei ad iustam rationem tormae externae illius sanctas res eas quae formam ternam Constituunt, necesse sit adhiberi quae res nunquam in homine, sed , Deo solum omnia in omnibus operante in Ecclesia sua praestari possunt, ut idem formae externae sit auctor qui internae est proptere priscam illam Ecclesiam, cultum eius exteraum Propheta describens, omissa plano mentione ut rum rerum quas sibi homines conferre posse viderentur, ad eas solum vel potius ad eam solum pios reuocauit, quam Deus in Ecclesia sua testem salutaris praesentiae suae posuerat. Hanc rem Propheta exprimit testimonii appetatione cum dicit Ascendere tribus elotiae ad festimonium situm Israeli. Testimonium autem in vulgo quid appelletur, omnibus notum est in rebus sacris quid appelletur, videndum est istigitur

SEARCH

MENU NAVIGATION