R.P. Antonii Ruuio Rodensis, ... Commentarii in libros Aristotelis Stagyritae de ortu, & interitu rerum naturalium; ..

발행: 1620년

분량: 736페이지

출처: archive.org

분류: 철학

121쪽

qualitati,per quq cotinuetur,& consequenter alterationi, per quam intenditur . sed adhuc hoc supposito difficile est contianuationem ei tribuere. Et prima opinio recentiorem asserit intensionem non con-iicitinuati per propria indivisibilia, quia vel illa non habet, tutquidam eoru opinantur vel etiasi habeat, non potest propriE .eotinuari per illa, sed solum pes immediata successione, quam

habet una pars eius post aliam. Quod hoc argumento probat. Impossibile est partes alicuius rei actu eo pulari termino communi, nisi actu existant, sed partes intensionis,cu sint suece suae, non exist ut in instanti: quod est propria mesura in diuisibilium eiusdem intensionis: ergo non possint per haec indiuisibilia continuari .Probatur utraque pars antecedentis simul: quia non potest indivisibile realiter copulare partes ,ut punctum partes lineae, nisi utramque acta,& realiter attingat, sed indivisibile motus no attingit actu,& realiter partem praecedentem, re subsequentem eiusdem motus ;ergo nec potest eas actu,& realiter eopulare,vel cotinuare.Probatur minor, quia indivisibile motus solum durat per instas,in quo iam non est pars praecedens,subsequens vero nondum est, erio neutra potest actu,& realiter attingere, neque c6tinuare. Probatur haec ultima consequentia,quia non potest attingi reali,&Phrseo contactu, id quod actu non est.Et propter hoc idem argum Stum uniuersali ter asserit haec opinio successi ua omnia,ut leniis pus, 3c motu non posse alio modo continuari, quam per immediatam successionem partium, per quam aliquo modo diacuntur facere unum tempus,& vnu motum. Haec tamen sententia in principiis Aristotelis, & in vera Philosophia prorsus est improbabilis. Probatur primum , quia Aristoteles s. libri

Physitext. 3 s. & o. tria asserit de continuatione motus. Primum,illos motus dumtaxat continuos esse, quorum ultima sunt unum. Secudum, idem esse quod motus sit unus numero, atque eontinuus.Tertiu,illos motus,qui immediath sibi succedunt, non esse continuos.sed contiguos,&consequenter se

habere .Ex quibus sequitur primo falsam esse praedictam sententiam, quod partes motus,& temporis continuetur per solam immediata successionem partium .Probatur, quia imm diate sibi succedentia consequenter se habent: ergo non sunt continua, sed contigua.Probatur consequetia, quia vel ultima eorum lsi ultima habent simul sunt, quod est definitio contiguoIum,vel consequenter se habentium,vel si non habent vltuna,non possunt esse ullo modo cotincta. quia ultima eorum non sunt unum.Secudo sequitur, quod si in ediata taeeessio partium

122쪽

s Lib. I. De generatione est corrupi.

partium sufficeret ad aliquam continuationem, motus specie diuersi possent hoc modo continuari. Probat Aristoteles hae consequentiam his verbis: Postqua enim cucurrit aliquiι. βψim febrieitare potest. Conseques autem patet esse falsum ergo pr*dicta opinio nullam potest habere probabilitatem in doctriana Aristotelis.

sed probatur ide habere in vera Philosophia, quia imposssibile est aliqua efiicere unum .nisi actu, &realiter uniantur;&impossibile est actu,&realiter uniri, nisi unum actu,&realiter attingat aliud, aut immediate per se, aut per aliquem modum v monis; sed parte motus, & temporis iuxta eandem sententiam, nec se attingunt per se, qm a non existunt simul, sed una iam non est, de alia nondum est, sed nec se attingunt per instans nec per indivisibile motus, quia eum neutra siri, dum est instans, non possunt ab eo attingi, nec eo medio una atting re aliam ; ergo nec possunt partes motus, & temporis est cere num tempus, vel via uni motum realiter: & ideo nullus habit ut motus realiter unus , aut unus numero , nec tempus erit

unum, sed tot, quot sunt partes: quod est falsum.

Hac refutata sententia caeteri omnes recentiores conu

uium in eo, quod intensio qualitatis continuetur propriis indivisibilibus, sicut qualitas ipsa per eam producta habet proprias partes imensionis , & propria indivisibilia etiam inten-

. sionis, quibus continuatur. Sed non omnes sentiunt eodem modo, niam quidam eorum tenentes indivisibilia esse modos,&non res,& ideo per se adhaerere partibus, a quibus separari repugnat.&no per alios modos uuionis, ponunt in motu duo plicia indivisibilia terminatiua,&continuat tua. Et te inina in , t tua asserunt produci per partes motus, quas terminant,itave Pars quaelibet in olus producatur suo iii diuisibili terminata.

sed quia indivisibilia haec non possunt permanere sine partimbus, quas modificant, necesse est desinere esse eum illis,&yr duci de nouo alia continuatiua, quibus una pars motus cotinuetur cum alia, & ideo continuata ita haec sunt modi unionis. de distinguuntur ratione offici j realiter,& formaliter a terminatiuis desinentibus cum partibus motus , sicut cum eisdem Producuntur; non tamen producuntur per partes motus ea de continuat tua, sed sunt mutationes quaedam instantaneae procedentes ab eodem agente , & successi vh receptae in eodem mobili in singulis in statibus temporis mensurantis motum,& per has mutationes instat aneas, quae sunt in diuisibilia continuatiua motus, producuntur in diuisibilia qualitatis, eos tinuatura partium intensiouis eius , vel in aliis motibus par

cium

123쪽

tium termini per motum prodisti. Et haec est secunda opinio

in ordine.

Quae probatur hoc argumento .Repugnat produci partem ira termini, nisi suo indivisibili terminatam . ergo repugnat etiam produci partem motus,nisi suo indivisibili terminatam. Probatur consequentia, quia eadem est proportio inter partem motus . & termini per eam producti: unde sequitur tot dari indivisibilia terminatiua partium motus, quot sunt partes in eodem motn: dc per easdem partes motus produci ab eo dein agete, sicut per easdem partes motus producuntur partes termini suis indiuilibilibus terminatae. Haec autem indiuisibilia terminantia sunt modi earundem partium, quas termi-Dant: ergo ita terminant,ut non sint continuativa. Probatur consequentia, quia tempore, quo fiunt, nondum sunt partes motus tequentes: ergo nec eas copulant cum praecedentibus,

quia quod non est, non potest realiter coniungi alteri, nec potest dici, quod copulare eas poteriit,dum fuerint, quia de ratione intrinseca modi duo sunt: & quod actu modificet, de quod non possit separari a re, quam modificat: ergo si eas acta

non copularit, repugnat posse eas copulare, ista mo repugnat esse modos earum: cum semel ab eis inueniantur realiter separata. Mare necesse est desinere cum partibus motus, quas erminat,& produci noua alia indivisibilia,quibus continuetur partes motus t cum non possint per terminatiua continuari,& necesse sit continuas esse per aliqua in diuisibilia. Secundo,quia terminare,& cotinuate sunt diuersa ossicia ; eum continuat rerum sit modus unionis duarum partium: terminatiuum vero solum uni parti adhaereat:ergo non possunt o ficia haec in eodem indivisibili concurrere, sed diuersa securidum speciem , & entitatem postulant. Et cum duo in diuisibilia no possint esse immediata,repugnat terminatiuo succedere immediate continuatiuum , nisi corrupto eodem terminativo, quare necesse est tot ponere terminatiua, quot continuatiua , sed corrumpi illa per immediatam successionem

Sed haec etiam sententia falsa est , quia multiplieat infinita iis indivisibilia sine necessitate,quod sic probo et ea de in duri sibilia possunt terminare partes motus praecedentes, & copulare eas eum sequentibus: ergo sufficiunt indiuili bilia continuae tua pro utroque ossicio terminadi,&continuandi: quare frustra multiplicantur alia ad terminandas partes precedentes. I robatur antecedens, quia indivisibile continuatiuum etiam

iniuccessivis. ut docet expresse Aristoteles S, libPhysic. tex 6 p. ident

124쪽

s s Lib. I. Degeneratione ct corrupi.

idem est secundum rem tanges utramque partem .sed ratioue diuersum, quia finis praecedentis est,& initiu sequentis, ut instans temporis copulans praeterit m partem eum futura finis praeteritae est, & initiu futurae. Esse autem finem partis praecedentis est ede terminum eius: ergo indivisibilia continuatiua suffieieter terminant partes praecedetes,quare frustra ponutu Tinfinita terminatiua diuersa a cotinuatiuis pro eis termina-dis. Secundo probatur falsitas eius argumento ad hominem, quia indivisibilia terminatiua, quae producuntur cu partibus motus. non pollunt elle continuatiua partium praecedentium quas terminant eum sequentibus,quia dum hie in diuisibilia actu sunt, nondum sunt partes motus sequetis: ergo non possunt eas realiter attingere, nee realiter copulare, quia id. quod non est, non potest attingi, neque eopulari realiter;& ideo debet poni alia indivisibilia his eorruptis quae sint mutationes instantaneae,per quae continuetur pars praecedens cu sequenti, Ex quo ego ita arguo Haec alia indivisibilia producta ad continuandum lcorruptis terminatiuis non possunt continuare Partes motus:erso frustra ponuntur. Probatur antecedens ea-Gem ratione,quia haec indivisibilia sunt mutationes instanta- meae,& ideo in instanti sunt,& tantum durant per instans: sed an instanti,in quo sunt, no sunt partes motus praecedetes, nee etiam sequentes,quia nulla pars motus datur in instanti,ere no possunt eas continuare. Probatur edsequentia eo de modo, quo probatur ab eis de indivisibilibus terminatiuis. QAia quod non est actu, non potest actu, nec realiter attingi et ergo nec potest actu,& realiter copulari cum altero,etiam no existente actu,& realiter:sed pars motus praecedens no est in illo an stanti, sed praecessit, pars vero sequens nondum est, cum sit futura ergono potest attingi actu, de realiter ab illa mutatio- Me instantanea , quae ponitur pro indivisibili continuatiuo motus, nec ideo poterit copulari.

Ideo alij ex iunioribus tenentes indivisibilia non esse modos partiu, sed res distinctas ab eis,& ideo no adhaerere per se eisdem partibus,sed per alios modos unionis, no distinguunt in motu indivisibilia terminatiua a cotinuati uis,sed asserant

continuatiua omnia esse terminatiua partium praecedetium, di eas simul copulari eum sequentibus rimmo quodlibet.c Dein uatiuum polle tale terminatiuu totius motus,si in eo sistat mobile , atque etiam ultimum indivisibile terminans totum motum potuisse esse continuatiuum, si non sisteret mobile in eo, sed ulcra procederet continuans motum. Et haec est tertia opinio, quani sic proba Iri: frustra fiunt per plura, quae per pauciora

125쪽

ctam possunt Assicienter; sed eadem odivisibiliae tinu relic

a terminant partes praecedentes motus,& possunt etia terminare totum motum, si in eis sistat:ergo per haec sola potest continuari,& terminari motus, supposito quod non sint modi partium eius, sed res a partibus distinctae: quare haeriuE

ciunt de Luperuacanea erunt alia.

Haec tamen sententia satis probabilis posset reputari, si ve- ii rum est et, quod praesupponit, nepe in diuisibilia no esset modo , sed res distinctas a partibus quibus non per i adhaerent, sed per alios modos ex natura rei distinctos. Hoc tamen sal sum esse probauimus s. lib. Physic. Et ideo falsi censenda est. Mod breuiter nue probari potest quia si indivisibilia motus non suntmodi nartium sed res, seqvitur eas non continuare. 'mur ex delinitione continuorum tradita ab Aristotele e. Sed indius sibilia motus secundum hanc opinionem non suutvltima partium, cum non adhaereant eis per se , sed per alios modos, qui proprie sunt ultima ear ulli : ergo partes liae continuantur per indivisibilia, quae sunt M. immo nec per illa pocliunt immediate terminari, sed pir modos earaim;& ideo nec erunt continuatiua, nec terminatiui'cundo sequitur parte motus nullo modo continuari, hoc eAnec per indivisibilia. uec premo os rarum Probatur, quod non per modos, qui quodcuque indivisibile unitur dHersis partibus: ergo perdi uersos modos vinonis: quare non erit unus modus duatu partium: per diuersos autem qontinuari nόn possunt, quia ultima earum non erunt unum sed multa. o vero no continu tur per indivisihilia ipsa, ram probatum est ; cum non per sei et ' Qi, Sexti 8 sectuitur ex eade seu i. ' m sib r/- Otinuo esse immediata, contra Aristo ;AM . . . '' PL*b-xux consequentia , quia modi per quos huc ratira R ent partibus, non minus sunt in druisibiles, X Seti x- o iunx 'em med Mita specta eoru cum per a solluniantur partibus: ergo dant ut in diuis hidia immediam: tau

e ii ,: 'n' insini Os modos, qui cum sint

entitates distinctae ex natura rei ab eisdem in diuisibilibus,at-

sententris refutatis , nostra n explic us tribus i ri

,siue successivorum, vel permanentium inodos partiu

126쪽

8 Lib. I. D 3 generatione es eorrupi.

esse, Sc non res ab eis distinctas, ut nunc probatum est,&

i N. Physi Prima conclusio sit, qualitas habet proelia indiuisi.hilia intensionis, quibus continuatur partes intelionis eius,&his indivisibilibus correspondet propria indivisibilia in motu intensionis, quibus partes eiusdem motus continuatur Prima pars huius conclusionis prae si ponitur probata ex 6. lib. Phycsecti lavero ex refutatione primae opinionis, quia alterat io est

motus continuus secundum extensionem.& intensionem; sed

motus thiesionis non potest esse continuus per solam successionem immediatam partium Inec per indivisibilia subiecti, cum fiat circa eandem partem eius, i inino circa idem indiuisi, bile et ergo debet habere propria indivisibilia , quibus continuentur partes eius.

Secunda conclusio; in oeus intensionis,& quicumque alius non habet indivisibilia terini nativa, sed solum contanuata ua, Praeter ultimuin quod est primum esse mobilis in termino ad quem,& primum don esse motus. Haec etiam quatum ad primam eius partem probatur primo ex resutatione secudae opimonis, hoc modo. Non sunt multiplicandae entitates reales

sine necessitate, sed per sola indivis bilia continuatiua praestatur totum illud, propter quod praestandum multipJicatur terminatiua, ergo non debent multiplicari , scd sol ulli sunt ponenda continuativa. Probatur minor, qvia terminatri a solum multiplicantur ad rerm in s partes piaecede pses motus, sed has terminant sussicienter continuat tua: ergo iure sufficiunt. Minorem sic probo. Iodlibet indivisibile continuatiuum motus viait partem praecedetem cum sequenti, tanquam finisi litus de principium huius; sed esse finem , & terminum idem prorsus sunt: ergo quodlibet continuatiuum est sufficiens terminus praecedentis partis. Secundo probatur ex aliis continuis, & prae Certim ex tempore, nam in nullo continuo permanente ponuntur terminat ira inditii sibilia, sed solum continuatina, quorum quodlibet est rerminus pal O praecedentis,& initium sequentia,& etiam in continuo successivo quod est tempus, solum ponuntur in stantia continuatiua . nec ab aliquo multiplicantur alia, immo nec multiplicari possum: ergo nec multiplis anda sunt in

motu. I i

d secunda pars eiusdiem eo nolusionis asserit praeter indiuisi-bdia continuatio a ponendum esse ultimum terminatiuum. Quam probo ex continuis pernianentibus, in quibus communis sentetia Philosophorum,& Mathematicoru ponit luctor rema indivisibilia pro terminii Praeterco it iugatiua, qd dia sutum

127쪽

Cap. IV. Tract. III. suact. III. si di

scut in medio,vt in linea duo puncta, Scin superficie duas lineas: erso in motu ponendum est v nuna ex parte finis, quia ex parte principij nullum habet indivisibile. Probatur consequentia ex similitudine omnium,&ex Arist s. libro Phyctex. s.& '. ubi expresse docet in motu non dari primuin indiuisibile, sed ultimum tantum praeter infinita continuatiua partium eius. Hoc autem indivisibile terminatiuum distinctum est acontinuati uis, non solum secundum entitatem, sed etiam secundum speciem,vel rationem formalem. Quod sic Probo . Terminare, & eontinuare sunt distincta officia indiuisibilium, quorum utrumque non potest eidem conueniret ergo distinguuntur continuatiua a terminatiuis ratione formati .Probatur antecedens, quia indivisibilia haec sunt modi partiti,ut supponimus,sed de ratione intrinseca modi est,acta modificare, de inseparabilem esse a re, quam naturaliter modificat: ergo de ratione indivisibilis continuatiui est et se modum unionis acta copulantem unam partem eum altera' de ratione intrinseea terminatiui est esse actualem tem inu non unius sed solum finiens rem .euius est et ergo neque terminans

potest continuare,alioqui separaretur taliter a re, quam conistinaare potest,cum eam actu non continuet, neque etia continuans potest terminare simpliciter , quia terminare simpliciter non est esse modum unionis , quod est ratio intrinseca

continuati m. Dixi autem continuatiuum non posse terminatare simpliciter, hoc est non posse esse extremum totius continui, quia secundum quid terminare potest,hoc est parte prae-eedentem, cuius finis est,& si in ut eam e iungere eum seque-ti,ut docuit expressh Aristoteles,& nos probauius: hoc tameideo est, quia in officio continuandi includitur officium terminandi partem praecedentem, quod solum est terminare se- eundum quid: sed ab officio terminandi simpliciter omnino diuersum est officium eontinuandi: & ideo repugnat in eo. dem indivisibili realiter coincidere. sed eontra has duas conclusiones est argumentu satis distaficile; quia subsistetia ex communi sententia omnium est modus naturae ; & nihilominus terminans propriam naturam acta potest terminare alienam et videmus in Christo, in quo unica subsistetia verbi terminauit naturam diuinam ab aeterno, humanam vero, non nisi in tempore,& probabile est, pocse labsistentiam creatam terminare alienam naturam per po retiam Dei absollitam:ergo datur modus, qui unum officium exercet actu , de aliud potest exerecte in potentia & ideo re

liter separari potesta re,quam modificat: nam si subsistentia

G et creata

128쪽

I o o . Lib. f. De feneratione S corrupi.

creata terminaret aliena naturam , posset etiam illam dimittere,&iol l terminare propriam. Relpondetur tamen concesita antecedenti, quod subsil etia sit modus tax naturae, cui per se unitur, a qua uia potest te parari, sed negando quod respectu alienae sit modus, na licet posset ei uniri, eamque terminare, sed non potest ei via piper se immediate, sed per alium moduvnionis, quem ponant coin uniter Theologi in unione Verbidi uiui cum humanitate, & pone udus ellet in unione naturae creatae ad suppost ana creatu in & huius ratio est natura , di essentia modi consis es in actuali modificatione. Itaque subsistentia in his casibus ellet modus, & res diuerta ratione , aut Iespectu diuersor uni. respectu quidem propriae naturae, cui per se unitur, & quam inseparabiliter teminat, modus : respectu vero Alienae, res, cui pe1 alium modum vitio Ais unitur , & qua separabiliter terminat Daturque eremptum in linea,&supereficie, quae respectu suaru dimensionum sunt res, & verae species quantitatis distractae inter sese, di a corpore ; sed respq elualterius sunt modi unionis,& indivisibilia, per quae copulavem partes, ut linea in quitum indipi ubilis eli modus unionis, per quem continuatur partes superliciei,& superficies modus

unionis, Per que in copulatur partes corporis: has autem duas rationes modi,& rei in eodem in diuiti bili motus concurrere repugnat, sicut repugnat concurrere in puncto, & haec repus nantia prouenit ex ossiciis natura obus eorum, quia cum sint

pure indivis bilia, sicut punctum , & modi unio uis partium non polIunt habere ossicium terminandi in potentia, nec indivisibile terminatiuum potest continuare , quia ex propria ratione repugnant in eodem duo haec ossicia, hi ex propriis rationibus satis est manifestum. Vltima conclusio, indivisibilia motus in te usionis, st cui uncumque alterius non producuntur per partes motus, sed sunt mutationes quaedam inibantaneae procedentes ab eode agente a quo est motus in instantibus temporis mensurantis morum,&per illas produco tur in eisdem instantibus indivisibilia termini.Probatur.quia si in diuisibjtia motus producuntur per partes motus, per easdem producetur in diuisibilia termini, sed partes motus sunt in partibus teporis, di non in instantibus ergo tu instantibus temporia nihil omnino motus aut permini producitur. Et ex hoc sequitur, indivisibilia motus nihil esse reale, sed sola denominationem extrinseca. Probam tur cosequentia, quia indivisibile motus eli mutatum esse, sed mutatum esse est in instanti, & non in tempore: (vt per se est eiso indivis bilia motus sunt in initantibus temporis

129쪽

poris, tanqua in propria, & adaequata in ensura; quare Vin instantibus teporis nihil producitur, nec ulla actio, vel motus datur, nihil reale in eis erit pertines ad motum, sed se tu in dicetur ureis mobile mutatum per extrinsccam denominatio . nem a parte motus facta, &ita nihil reale erunt in diuisibilia motus, sed sola denominatio extriniec a Secudo,si in diuisibilia motus,& termini producuntur in tempore cum partibus motus, dc termini, sequitur partes motus no alio modo cotinuari, nisi per immedia tam successionem , quod ta quam improbabile reiecimus supra. Probatur consequetia, nam si cum

parte motus producitur cotinuatitium eius: ergo tu tempore

erit, sicut pars ipse motus unde I equitur, quod sicut in instati sequenti post parte temporis, in qua est pars motus cum sudeontinuatiuo, iam non est eadem pars motus, sed desinit e ne per primum non esse, ita nec erit continuatatium eius, quod cum ea desinere necesse est, sicut fuit eum ea productum et, sed nee est pars sequens motus in eodem instati temporis, neque aliquid eius et ergo neutra pars, neque aliquid earum, quod si e principium unius,&finis alterius est in eodem instanti,quare in eo non poterunt per aliquid reale ad eas pertinens, vel eas attinges continuari sed soluin dicentur concinuae per immediatam successionem Et ex his insertur veritas nostrae conclamsionis, quod cum indivisibilia motus sint realia, & in instantibus temporis sint tanquam in propria mensura, & non iri tempore, necesse sit ponere , quod sint mutationes instantaneae, per quas partes motus continuentur,& indivisibilia termini producantur, sicut partes eiusdem termini producuntur per partes motus. QAAd vero mutationes istie instantanearunt actu infinitae per totam successionem motus fluentes,

est in conuenies, cum sint modi quidam imperfectissimi sic ueindiuisibilia ipsa termini ter eas produc ai& sicut instantia

temporis, puncha, liheae, & supersicies. quibus continuantur,ta terminantur partes corporis, ii uisus omnibus nullum est in conueniens dati actu infinitum , sicut nec in partibus proportionalibus eorundem eontinuorum . nam in completae quaedam entitates sunt, ex quibus fit una entitas numerica,

atque completa motu .

Restat soluere argumenta aliarum opinionum Et ad argu- ra mentum primae distinguenda est shinor de existentia partium i Ptus, ficut de existentia partium te me oris, nam existentia. Vplex est permaneris. & siiceessisaa, sicut etiam ess ilia una permanens, alia successiva, & e xistentia partium motus, emporis non est permaneus , sed successiva, vel fluensa

130쪽

creata terminat et ali a naturam , posset etiam illam dim-xere,&solu terminare propriam. Respondetur tamen concel so antecedenti, quod se stetiast modus sua naturae, cui scia se unitur, aquano potest teparati, sed negando quod respecta

alienae sit modus, na licet posset ei unita, eamque terminate,

sed non potest ei viatii per se immediate. sed per alium me uvnioni , quem ponunt comuniter Theologi in unione Vel idiuini cum humanitate, & ponendus esset in unione natura creatae ad suppostiam creatum ct huius ratio est uatura , Ressentia modi eo ni istes in actuali modificatione. Itaque sub sistentia in his casibus est et modus, & res diuerta ratione, aut respectu diuersitum. respectu quidem propriae naturae, cui prasi viii tui, & quam inseparabiliter te minat, modus : respectavero a lienae,ces, cui pet alium modum unionis unitur, o quai sepaiabiliter terminat Daturque exemplum in linea,& supcitficie, quae respectu suaru dimensionum sunt res, & verae sp(cies quantit piis disti instat inter sese,& a corpore; sed respccis

alterius sunt modi unionis,&indiuisibilia, per quae copularum cut patres, ut linea in quatum indipi sibilis eli modus unioni , Per quem contin latur partes super heaei,& superficies modulunionis, Per quem copulatur partes corporis: has autem duas rationes modi,& rei in eodem indivis bili motus concurrere repugnat, sicut repugnat concurrere in puncto, de haec repa-hnautia prouenit ex ossiciis natura bus eorum, quia cum sint pure in diuisibilia, sicut punctum , &modi unionis partium non possunt habere officium terminandi in potentia, nec in diuisibile terminatiuum potest continuare, quia ex pto p i ratione repugnant in eodem duo haec ossicia, t ex propuli rationibus satis est manifestum.

SEARCH

MENU NAVIGATION