R.P. Antonii Ruuio Rodensis, ... Commentarii in libros Aristotelis Stagyritae de ortu, & interitu rerum naturalium; ..

발행: 1620년

분량: 736페이지

출처: archive.org

분류: 철학

251쪽

xo g Lib. I. Te generatione S corrupi.

probatum fuit. Sed hanc generationem linquiti ad augmeno cum requisitam diuersitan esse a generatione , cuius natura in praecedentibus capitibus explicata fuit, nam per illam genera- cur totum quoddam substantiale separatum a quocuque alio, o per se consistens,ut patet in generatione hominis, vel leonis: per generationem vero ad augmetum requisitam non g meratur totum substantiale, sed pars quaedam substantiae de nouo addita corpori viventi, & ideo non vocatur generati simplicitet, sicut illa aggeneratio quaedam substantialis , at isque etiam nutritio i His explicatis asserit ad augmentum viventis duas mut tiones concurrere, unam per quam materia alimenti suscipit formam substantialem viventis, & amittit propriam r& haee appellatur nutritio,vel aggeneratio: alteram per quam corpus vivens maiorem acquirit qualitatem,quam habebat prius, &haec vocatur augmentatio.Has autem mutationes conuenire

ait in uno,& differre in duobus. onueni ut quidem eo,quod utraque fit per additionem rei quantae, nempe alimenti conis vetsi in substantiam aliti. Disserunt vero primo ex parte materiae,ex qua fiunt, nempe alimenti;nam utraq; fit ex eo diuerisso modo lumpto,auginentatio quide ex eo,ut potentia quanto, nutritio vero ex eodem,ut est potentia caro,vel os; hoc est, ut in substantiam rei viventis conuerti potest Secundo disserunt ex parte subiecti. quia nutritio durat toto tempore vitae, nam verum est corpus vivens semper nutriri, quamdiu vivit, augmentatio vero non durat semper, sed augetur corpus vives usque ad eertum tempus quod appellatur status, & non ultra, nutritur tamen semper, & huius ratio est, quia virtus vitalis in prima vitae aetate fortior est ad conuertendum plus alimeti

in substantia propriam, quam sit deperditum de ea de propria

substantia, per continuam actionem caloris naturalis, post v to debilitatur , ita ut non possit tantum conuertere , quam tum eonsumptum est et & ideo non potest iam vivens augeri , sed potius diminuitur, semper tamen conuertit aliquid, & ideo semper durat nutritici,sed

non durat semper augmentatio & haec est lententia totius capitis.

TRACTA

252쪽

N v TRITIONE ET

augmentatione.

v AESTIO I.

An detur nutritio,ct augmentatio in rerum natura,ct quid titraque fit .

T a nomine ipso augmentationis incipiamus, triacbus modis accipi solet. Primo communis lime pro qualibet mutatione,per quam aliquid crescere, vel augeri dicitur in quocuque genere rerum , hoc est, siue in substantia, siue in qualitate,aut quantitate, vel etiam i tala extensione ad maiorem locum. In qua significatione dici

solet, calore, ac caeteras qualitates augeri secundum i mensionem,& extensionem. secunda acceptio minus niuersalis est Pro mutatione, per quam acquiritur pars aliqua integralis rei, eique superadduur , de per additionem eius augeta dicitur Inrua significatione ignis, aqua , & caetera elementa augentur,um nouae partes eis adduntur , prius, vel simul productae,ud aqua a uvetur. dum noua portio ei additur;& ignis,dum noua eo inbullibilia in se conuertit. Tertio modo accipitur specialius, ac proprius pro mutatione accidet ali, per quam acquiritur quantitas ex conuersione alimenti in lubsta iri iam aliti via tali modo facta,hoc est,per virtutem intrinsecam viventis, dc per eius additionem vivens effieitur maius secundum omne suas partes:&de augmentatione hoc tertio modo sumpta agit Aristiueses capite praesenti,& secundo libro de anima a textat x. usq; ad so.& nos quoque de illa sic sumpta agemus in praesenti tractatu . Nutritio vero duobus tantum modis sumitur. Primo pro quacumque conuersione nutrimenti in propriam substantiam: in qua acceptione non solum vivetibus corporibus attribuitur, sed etiam no viventibus, nam ignis nutritur per conuersionem olei,aut etiam lignorum,vel liupae, quae dicuntur pabulum, vel nutrimetum ei As Secundo modo accipitur proprius pro ea tantum conuersione nutrimenti, quae ficvirtute vitali. atque intrinseca secudum omnes rartes viventis, ita ut lingulis distribuatur secundpm exigentiam propriae naturae,&haec sola est,quae concuretit ad propriam augment . Degener. o rionem

253쪽

xio Lib. I. De generatione F corrupi.

eionem viventi um,& propterea de hac tantum agendum nobis erit cum Aristotele,& prius quam de augmentatione, quia ex notitia eius pendet notitia augmentationis.

De qua primo inquirit quaestio, an sit in rerum natura ' Er

prima opimo negat veram nutritionem dari In viventibus. Quam tacito nomine aut horis refert D. Tho m. i. par. quaest iis . arta c. i sed eam tenuit Masister sent divitiarum in x. disp. s. duobus vltimis para graphis, vidit asseria, vivens nunquam adquirere nouam ivbsta iam, sed cum ea, quam accepit per primam generationem, conseruari per totam vitam. cibo tamen,

vel alimento indigere, no vi illud conuertat in propriam lub- .ctantiam, sed ut sit pabulum,uel fomentum caloris naturalis, circa quod operatur, ne agens circa propriam substantiam viventis eam consumat Per operationem vero caloris naturalis circa illud lait solum conuerti in excrementa, quae per virtute expulsivam eiusde viventis a corpore expelluntur. Quam senistentiani videtur sequi Alberi. Magn. in summa de homine q. I, art. t. disteti tamen non parum a Magistro, quia iasi solum veram nuristronem tollit, sed etiam veram augmentationem. anserens non augeri vivens per additionem alicuius nouae quiritatis, sed ex eo solum, quod qua tatas illa.quam in prima generatione accipit. rarefit,& ad maiore locum se extendit: M sister vero non videtur veram augmentationem tollere per acquisitionem nouae quantitatis. Probat autem Magister non dari veram nutri tionem testimonio Christi Domini Matth. s. ubi sic ait . Omne quod in ostη-rrat,in ventrem vadit, inferassum emittitur, quasi dicat, nihil aliud efficere calorem naturalem circa cibos , nisi eos inexc Iementa conuertere: docet igitur nihil eorum conuerti in substantiam viventis , & consequenter, nec ex eis fieri veram

nutritionem. Quod potest etiam probari hoe argumento: si

fieret vera nutritio per conuersionem alimenti in substantiampliti, necessarium esset, quod anima uniretur materiae eiusdem alimenti virtute caloris naturalis,vel nutritiuae potentiae, cuius instrumentum est; sed impossibile est nutis tauam virtutem attingere unionem animae eum materia alimenti et ergo impossibilis est naturaliter nutritio. Euidens est consequentia cum maloci, quia si datur vera nutritio , debet esse operatio vitalis procedens a virtute vitali tanquam a principio intrinseco efficiente. Sed probatur minor in homine; quia impossibile est aliquid attingere unionem extremorum , nisi attingendo extaema ipsa;sed virtus nutritiua, eum sit potentia corpore ustu potest attinsete substatim animae rationalis, quae

254쪽

Cap. V. Tract. de augmens. si aest. I. a ri

est spiritualis: ergo neque unionem eius cum materia Nec solum anima rationalis lpiritualis est , sed etiam vino inus cuin materia ; nam unio debet esse in re unita tanquam in subie. sto et ergo unio animae cum materia erit in anima,& ideo spiritualis , sicut anima ipsa; si enim esset corporea , non posset esse vinculum rei spiritualis: ergo nullo modo attingi potesta virtute nutritiua corporea, quare nec nutritio erit pos

i bilis. Haec tamen sententia salsa esti, & principiis Aristotelis ex

prelle eontraria. Probatur hoc secundit, qm a principium Ari- estotelis est capite praesentiexpressum, atque et i a x lib. de an iis matext. s. quod alimentum, ex quo fit nutritio in principio est dissimile viventi, sed in fine eiusdem nutritionis omnino simile, quia per eonuersionem in substantia aliti suscipit eandem mimam, nempe animam,& vere animatum,& viues per eam constituitur, & ita dicitur nutrire corpus : ponit igitur Aristoteles veram nutritionem , quam negat Magister. Sed probatur primum . quod sit contra rationem ; nain euidenti experientia constat nominem,& eaetera animalia non soluin partem sanguinis, sed substatiae . in qua geniti sunt deperdere Per continuam actionem ea loris naturalis, quod praecipue ostenditur dum grauem aliquem pati utur morbu: necesse est ergo sanguinem deperditum, atque etiam deperditam substatiam aliquo medio reparari, vel et to consumi eorpus: nul Iu inest autem mediu excogitabile, quo possint reparari naturaliter praeter conuersionem alimenti in sanguinem , &substantiam aliti, quae ver h. S: proprie est nutritio i ergo necessaridi

admittenda est. Et eam tanquam necessariam admittunt om

nes interpretes Aristotelis ta antiqui, quam recentio rei duobus locis ei talis : & piae ter eos D. Augustin. in lib. de vera reoligione, qui habetur in I. io m. cap o. in principio his verbis.

Atimenea carnM eorrupta, id est, amittentia formam suam membrorum fibrieam migrant.Et D. Th. . p. q. i is .ati . . non solum

id asserit, sed contrariam sententiam irrationabilem esse a Dfirmat. Falsa est etiam sententia Alberti Magni, quod non de-Rur vera augmen ratio, quae lita equisitio nouae quatitatis sed solum per rarefactionem primae, quam in generatione acceperunt, dicantur crescere animalia quod se probo . Euidenti experientia constat maioris virtutis, ac roboris eale aut malia

post incrementum , quam ante illud, siue fiat uno modo, siue alio,& homines in aetate virili, quam in puerili , sed per rarefactionem n6 solum non crescut vites, sed necessario debili tantur: ergo fallam est, quod augmentatio sit sola ratefactio

255쪽

rix Lib. I. De generatione ct corrupi.

Probatur minor, quia virtus unita sortior est se ipsa di spersa ised per rarefactionem magis est dispersa, ut costat: ergo debilior, quam prius. Secundo, quia eadem experientia docet meis

bra corporis dentiora, atque solidiora cite in viris, quam in pueris : ergra evidens signum est non crescere per rarefactionem, sed per acquisitionem nouae quantitatis, qua necesse est acq dicere sup osita aequisitione nouae partis substantiae per

nutritionem. Tanqua certum igitur tenendum est, vera nuttiat Inem,& veram augmentationem dari in rebus naturalibus., Ad testimonium ex Euangelio respondet D. Tho m. p. q.

iis .artac. t ad primum, sentum illius propolitionis non elle quod omnes cibi,&secundum omnes suas partes in ventrem vadant,& in secessum emittantur; sed quod ex cibo quocumque aliquid emittatur, nempe terrest te illud, atque impurum. quod relinquitur ex ciborum cococtione, atque ex P urgatione in stomacho facta. Itaque uniuersalis est propoli tio ex parvie ciborum, & sabiectum eius distributum pro omnibus , dc singulis cibis, sed in ordine ad partes eorum indefinita. Et est legitima expositio verborum , si contextum capitis inspici mus , quia cum Pharisaei pro delicto opposui isent discipulis, quod illotis manibus manducarent, Christus respondit nullum in hoc peccatum inesse , quia cibus assumptus operibus naturalibus deseruit, hoc est nutritioni, dc augmento corp iis, & quod residuum est in ventrem vadit, & in secessum

emittitur: in his autem operibus cum naturalia suri, nihil fleccati reperiri, &ideo nec in sumptione cibi , ex eo quod illotis . vel ablutis inanibus sumatur, ea vero . quae de ore exeunc, cum procedant a corde, hoc est, a voluntate liberapes cata esse posse,& ideo haec & non illa inquinare animam ad hoc autem institutu in nihil refert , quod totus cibus a sumptus, vel partes eius per hanc, aut illam viam emittamur quare suscienter declaratur intentum Christi, & verba eius per explicatum sensum. Ad argumentu concedunt iuniores quidam,unionem animae rationalis ad corpus esse spiritualem, & ideo non attingi per virtutem corpoream. Hoc tamen salsum esse censeo. Primo, quia isti sol uni ponunt unicam unionem inter animam. 6c corpus um communi sententia, & hanc dicunt educi de potentia materiae : ex quo su 'tritur attingi a virtute corporeaigentis naturalis. Secundo, quia si non attingeretur: ergo neque verum esset, quod homo generaret hominem , ne8; quod eae cienter se nutrii et, quod est i ilium. Piobatur consequen-

M, quia homo uou attingit Mimam a solo Deo cceatam, nequc

256쪽

Cap. V. Trin. de augment. Cuest l. ars

neque attingit unionem eius cum corpore: ergo nee attingit hominem , vel substantiam factam per gelicrationem, & nutritionem, quia homo nihil est realiter distinctum a corpore.& anima,ut enitis .Probatur tandem, quia homo genetas hominem producit modum umonis, vel falsum ineum generare , cum nihil ad eum pertinens producat: sed non pioducit modum unionis ex nihilo per creationem: ergo ex praesupposita materia, quare necesse est illum educere de potentia euis; sed quidquid educitur de potentia materiae, est materiale, de

corporeum : ergo repugnat modum unionis est spiritu de re ideo repugnat esse in anima rationali et aquam in subiecto. Sed respondent educi qnidem dc potentia materiae, ed tralure ad animam,& non permanere in materia. hoc tanD n aperte sal sum est, de argumento non satisfacit. Plobatur esse falsum, quia repugnat aliquid educi de potentia materiae,& in ea uo permanere primo quia educi de potentia materiae est fieri in materia rergo neeesse est simul heri,& materne ineste, rique adeo in ea ede tanquam in iubiecto. Secundo educi de potentia materiae est dependere ex materiali concursu eius , ut lub

tecti praesuppositi: ergo est in ea fieri tanquam in subiecto,&proinde in ea permanere,vel de subiecto in subiecturis migrare. Quod vero non fiat satis argumento , euidens est , nam silem ei concedat ut educi de potentia materiae, ut conuincit argumentum.& conceditur ab his materialis debet esse & ideo no poterat in anima rationali recipi tanqua in subiecto. Negandum igitur et , quod unio sit spiritualis,sed vere corporea est, ut suo loco ostendetur. Quod vero dicitur ei e in anima, ut in subiecto, falsum est. sed solum adhaeret ei tanquam modus eam coniungens materiae , vel corpori, quod non repugnat rei corporeae :& ita dicimus , agens naturale eandi munionem attingere per virtutem corpoream tanquam per m- strvinentum in generatione,& nutritione:& ex hoc verum est quod homo generat hominem,& eis cienter ie nutrit.

si id it nutritioso quid augmentatio

VT intelligatur in quanam actione consistat nutritio,& to

in qua augmentatio, notandum est nutritionem viventium plures alterationes alimenti praecedere ;& prima fionore, ubi non solum conteruntur cibi, sed veth alterantur pecadmistionem saliuae, quae magnam habet virtutem alterandi,& resoluendi, ut testatur Galenus i . lib. de simplicibus cap. s. R colligitur ex colore,odore, M sapore,quos mutasse constac

o 3 cibos

257쪽

ri Lib. I. De generatione Ercorrupi.

cibos post attritionem ; ab ore deseruntur cibi in ventriculta, vel stomachum, ut docet idem Galenus lib. de usu partium cap. s. ubi hi secunda alteratio quae est prima concoctio,vel digestio eorum, & per q uam magna pars excrementorum ab eis extrahitur , & in inferiorem partem intestinoru reiicitur, sicq; permanent cibi magna ex parte expurgati sub forma cuiusdam substantiae liquidae,& colore albae, quam chylum vomcant. Ex ventriculo vero ahitur ad iecur per venas metarai

cas,ubi fit tertia alteratio & secunda digestio , vel concoctio,

maioremque expurgationem cibus accipit; nam terrestrioreschyli partes ibi subsident, Sc leuiores aliae quasi spuma supernatant; aliae denique sunt mediae. Et terrestriores quidem sunt naturae atrae bilis , seu melancholiae, descenduntque a iecore ad lien , ut ex eis magis ab eo expurgatis nutriatur: leuiores vero sunt naturae cholericae, seu flauae bilis, ascenduntque ad solliculum, seu vesicam sellis. Denique partes mediae colorem rubeum ibi aequirunt senilem coloris iecoris , habentq; natura sanguinis. Circa sanguinem vero in iecore factum diuerso modo opinatur Medici ex una parte, & Aristoteles ex alia, nam Aristoteles x. lib. de partibus animalium c. . & lib. 3. de historia animalium cap. is . aiserit ossicinam sanguinis esse cor, non iecur, sed a iecore dimitti , &iii corde recipi, ut ibi ultimam expurgationem recipiat,& ad singulas partes corporis per venas derivetur. Medici vero, praesertim Galenus 6. lib. de placitis cap. I . ex opposito affirmant officinam sanguiniselle iecur, a quo derivatur per venas ad cor, dc caeteras partes corporis, ut in eis viti inam expurgationem accipiens conuertatur in substantiam aliti, & praecipue in corde tum mam Iecipiat expurgatione, &purillimus euadat, ita ut in spiritus vitale S co uerti possit, quos certum est apud omnes in corde fieri ex purillimo sanguine, quia certu est in corde residere vit- tute in seu sacultatem vitalem tanquam in sonte totius vitae. Vnde &in eoderes det pulsatrix virtus , ut ostendit continua agitatio,& inotus eius, & ab eodem etiam derivatur per arterias,&ita sentitur in brachiis, & aliis partibus corpo tis, in quibus ostenditur,& morborum signum est.Et videntur hanc. sententiam desumpsille Medici ex Platone in Timaeo , ex Philone Iud cri in libro de victimis, quos sequuti sunt D. Greg.

Nyssenus in lib. de creatione hominis c. vitiano, D. Nemesius in lib de natura hominis cap. 13. D. Theodor. sermone . de prouidentia. Lactan. in lib de Opificio Dei cap. I . Richar. in . d. 3. qt. ad i. Maior ibidem quaest. s. Et eodem fere modo disserunt qu tum ad spiritus animales, nam Aristoteles L. lib.

Diuiti pod brum Coos e

258쪽

generatione animalium cap. .& lib. 1. de pallibus animalium cap. . putat in corde etiam esse principium sensim uae virtutis , de ideo in eodem fieri spiritus animales expurissimo sanguine, & suo motu per arterias discurrere partam ad cere brum, partim ad reliquas partes corporis Caeteri vero, & cum eis medici omnes principium virtutis sensitiuae primo in cer bro potius collocant pro internis iensibus, de in reliquis sen- fortis eiusdem capitis pro externis; unde spiritus anim xlcs non in corde, sed in cerebro fieri docent, ita ut a corde quidem deis rivetur pars quaedam spirituum vitalium, Ac per quas da oblia quas, atque angustas m p crueniat ad cerebrum , ubi per virtute, eius dein cerebri magis attenuatur,&ex vitalibus fiunt animales absque corruptione substantiali per solam attenuationem , nam opera animalis praesertam sensationes internae omnium aliaru perfectissimae, quibus deseruiunt spiritus animales perfectiores lunt vitalibus, & ideo perfectioribus, ac tenuioribus spiritibus indigent ;hi ergo spiritus animales a cerebro derivantur per neruos ad reliquas partes , per quas exercetur operationes animae sensiciuae, quales sunt tentationes.& motus progressui. Itaque ut breui sermone haec explicentur, spiritus non est aliud, quam substatia quaedam tenuic si In facta exputissimo sanguine ad modum vaporis exeode Insanguine extracti: nam quemadmodum Sol in mundo magno sua virtute calefactiva extrahit ab aqua vapores, qui sunt tenuissi mae quaedam substantiae quas de natura aeris, ita in mu-do paruo, hoc est, in corpore animali, vel humano, se habet cor. &sua virtute caloris vitalis extrahit ex purillimo sanguine in se recepto, & nimis expurgato quasi vapores quosdam, qui sunt obstantiae quaedam subtilissimae, quas de natura adistis, & ideo vocantur spiritus, & vapores isti subtilissimi, de ideo leuissimi per virtutem vitalem , quam in se habent, moueri pollunt, re suo motu facile dilicut runt per arterias, de

alias vias corporis. Distinguuntur autem in vitales & an iis males, qui . operationibus vitales, ut nutritioni,& augmenta tioni deseruiunt, atque etiam operationibus animalibus, hoc

est, animae senstiuae , ut sensationibus, & motibus localibus eiusdem animalis: necessari j autem sunt imprimis ad replenis das vias corporis, per quas, si plena omnino essent alimeto, noposset idem alimentum omnino derivari: necesse est ergo aliquam partem earii vacuam esse, sed spiritibus plena, ne det ut vacuum& cum spiritus facile cedat, facile etiam decurrit alimentu,& ad partes corporis defertur. Deseruiunt praeterea admotum eiusde alimen i vitales,in quantum sunt instrumenta

259쪽

os Lib. I. De generatione ct corrept.

quq dam vitalis virtutis,&animales deseruiunt sensationibus, de motibus localibus , in quantum sunt instrumenta virtutis motivae vitalis: nec tamen differunt substantialiter sed solum accidentaliter, quia animales subtiliores sunt, & magis atte-perati, & ideo ex vitalibus transeunt in animales per alterationem, ut explicatum est. Et haec de spiritibus adnotare placuit, ut quadam saltem imperfecta ratione cognoscatur natu, ra,& ossicium eorum in corpore, de ex ea melius intelligatur modus, quo fiunt nutritio , & augmentatio Postquam ergo sanguis per venas, siue a corde siue a iecore procedentes deriuatur ad reliquas partes corporis, in eis consequitur vltimam

expurgationem, maiorem, vel minorem, secun aum maiorem,

vel minorem perfectionem cuiussib et partis ex eo nutriendae. Expurgatur autem,& perficitur per virtutem vitalem in singulis partibus participatam ab anima,& sic expurgatus,& perfectus sanguis dicitur vltimum alimentum, quia nondum esteonu et sum in substantiam aliti, immo nec mutatum substantialiter, sed accidentaliter tantum per varias alterationes explicatas. Sequitur deinde conuersio eius substantialis in carne, ossa, de neruos, aliasque corporis partes. uae conuersio non est aliud, quam eorruptio eiusdem sanguinis, in cuius matella introducitur anima,& unitur substantialiter & per tale unici,nem generantur in toto corpore diuersae partes substamiae. &vniuntur praeexistentibus,& cum no possit produci substantia corporea naturaliter sine quantitate , quae est propria passio eius, si inui ac producuntur nouae partes substatiae, aequitu turetiam cum eis nouae partes quantitatis, siue de nouo produehae , sicut producuntur partes substantiae . siue de nouo aduenientes, cum materia alimenti iuxta diuersas opiniones de subiecto accidentium superius explicatas. Et partes istae quantitatis de nouo aduenientes uniuntur quantitati praemittenti

eiusdem corporis viventis &ideo per eas sic unitas dicitur vivens proprie augeri,&maius fieri.r Ex quibus iam intelligitur in quanam actione eo sistat nutritio, atque etiam augmentatio,&quid utraque sit: nutritio quide consistit non in almua alteratione praecedenti, per quacibus praeparatur in ore, aut vetriculo, nee etiam in ea alteI

tione, per quam fit sanguis in iecore,vel corde , nec etiam expurgatione, qua acquirit in singulis partibus, ad quas Fer venas, dc arterias peruenit, sed in conuersione substantiali, per quam desinit et se sanguis in singulis partibus, & materiae eius unitur substantialiter anima. Erit igitur nutritio, Mutatis sub tantialis,per qua materia alimenti mutatur ex priuatione forma

260쪽

Cap. IV. Tra'. de augmen. Quest. II. Lir

uiuent ad formam ipsam. Vel eri t, Productio partialse substan-ria viventis ex conuersone s Uantiali alimenti. Et in utraque

definitione intelligitur unio substantialis partialis substanti Froductae elim sub antia ipsius viventis simul facta cum conuersione vel ordine naturae ei praesupposita secudum diuersas

opiniones inferius explicandas. Augmentatio ve ro consistit in actione per quam acquiritur maior quantitas, vel de nou producta, dc unita quatitati viventis, vel praeexistens in materia alimenti,& unita eidem quantitati viventis secun tum di. uersias opiniones. Sic igitur poterit definiri et Augmentatio est aequisitio maioris quantitatu ex substantiati conuersione alim ii. Et ecce iam explicata duo illa proposita in titulo quaestionis, an sint in rerum natura nutritio, & augme utatio ,& quid utraque fit.

H AESTIO II.

An nutritio,ct augmentatissim mutationes distini

realiter,

SEquitur secundo disputadum, an nutritio,& augmentatio is

sint mutationes distinctae realiter, vel una & eadem secundum diuersas rationes formales, aut considerationes distincta. Et prima opinio iuniorum tenet non esse mutatione distinctam, sed eandem realiter; distinctam vero ratione, quia conuerso alimenti in substantiam , in quantum dicit productionem partialis substantiae ex unione animae ad materiam, alimenti, est nutritio, ex vi autem nutritio uis praecise absque ulla noua actione quantitas alimenti fit propria viventis . de per illam dicitur augeti, & ideo augmentatio non est actio distincta a nutritione, sed eadem nutritio, ut per eam acquiriduivens nouam quantitatem. Hanc sequuntur plures, sed non omnes eodem modo illam defendui, sed antiquiore, quidam ideo dicunt facta nutritione, sine alia noua actione adquirere vivens maiorem quantitatem, quia quantitas est propria passio substantiae corporeae, propria autem passio no fit noua,aut

distincta actione ab ea, perquam producitur eius subiectum, sed naturali quadam resultantia sequitur , ut risibi trias non fit alia actione distincta ab ea, per quam fit homo , sed ex eaedem resultat naturaliter. Ita Peterius lib. g. saae Philosophiae cap. 13.ad quartum,Marsilius i. lib. de generatione quaest. io. Albertus Saxoniae ibidem quaest. s. velletus rap. 6. eiusdein

SEARCH

MENU NAVIGATION