R.P. Antonii Ruuio Rodensis, ... Commentarii in libros Aristotelis Stagyritae de ortu, & interitu rerum naturalium; ..

발행: 1620년

분량: 736페이지

출처: archive.org

분류: 철학

311쪽

168 Lib. I. D e generatione Scorrupi.

per se terminare mutationem successiva, sed lotum pet aeclis dens.Verum quidem est non posse naturaliter produci quatiatatem, nisi ad productionem substantiae ; de ideo si subitantia 'Producatur in instati, necesse est quantitate eam consequentem in instanti producu& propterea si nutritio esset instant

Dea, non esset augmentatio motus successivus, sed etiam mutatio instantanea,petit autem natura quantitatis, per qua augetur vivens, successive produci, quia petit produci simul eupartiali substantia,sed propter latitudinem cotrarietatis, qua habet sufficientem ad terminandum motum,per se petit produci successu E,& terminat motu per se. Itaque utraque petit naturaliter successionem, sed non utraque natura sua, sed sola Juantitas,propter latitudinem,qua habet ire sua natura, subat Iavero non natura sua,sed propter naturam successi ut alis terationis cui na turaliter eo iungitur, & ideo productio partialis substatic naturaliter eii successi ua, sed per accidens,pr ductio vero partialis quantitatis est successiva naturaliter per se, quia sua natura habet latitudinem, substantia vero no habet eam natura sua, de ideo solum fit successive per accidens propter latitudinem dispositionum, quibus naturaliter conis mugitur, sed quantitas per se propter latitudinem quam ex se

habet;vnde no produceretur,ut petit propria uatura,si consequeretur nutritionem instantaneam, quin potius eam succe lionem quam habet nutritio ratione alterationis praecedentis,habet etiam ratione quantitatis , quia non disponeretur, neque conuerteretur successiud alimentum in substantiain aliti, nisi haberet exlesionem partium, ratione cuius una pars propinquior est agenti,quam alia.& ages agit in omnes partes alimenti uni bormiter difformiter , ac propterea actione successiva. Quod etiam colligitur ex motu locali naturaliter eonsequente augmetationem: nam simul ac augetur corpus, extenditur ad maiorem locum, & acquirit maiorem praesentiam;& talis extensio localis ex propria natura est successi uarra quo sequitur augmentationem. quam consequitur, & aqua habet successionem, per se, dc ab intrinseco elle luccessiuam,& motum per se ad maiorem quantitatem.

V AESTIO VII.

312쪽

VT intelligatur quaestio, explicandae sunt diuersae partes ra

vi uentis . nam quaedam sunt esistentiales,ut materia,& for ma,sive corpus,& anima. Aliae vero integrantes, quae licet sine substantiales,vel entitativae, non tamen essentiales, quia sine una, aut altera earum, aut etiam sine pluribus, immo sine ulla earum saluatur integra essentiaret; qua uis non existens acturtales sunt manus, pes, brachium,& caput, ita sine tribus prim xib. potest permanere homo:cum tamen sine aliqua essentiali non possit. Qvqstio autem non procedit de partibus essenti libus, quia certii est in multis viventibus, nec augeri, nec a

Ieri posse praecipua partem essentialem, quae est forma, ut in romine,cuius forma est incorporear & in caeteris animalibus perfectis, quorum animas esse indivisibiles, non caret probabilitate. Solum ergo procedit de partibus integrantibus; quae adhue sunt in duplici differentia, na quaedam iunt homogetneae, aut similares,ut caro, neruus,& os:aliae heterogeneae, aut dissimilares, ut manus, pes, caput:&istae compon utut ex illis: ut manus, di brachium componuntur ex carne,& osse. Sed adishue tertio diuiduntur partes integrantes in aequales, vel aliquotas, quae sunt certae magnitudinis et & quaelibet est extra aliam:& in proportionales, quae includutur in eisdem aequalibus,ut pars carnis certae magnitudinis includit duas medi rates,&quaelibet harum medietatum duas alias,& sic in infinitum:&istae dicuntur proportionales.Procedit autem quaestio tam de homogeneis, quam de heterogeneis : an necessest omnes augeri, quotiescumque augetur vivenspIn qua quaestione duo sunt certa, quia expresse dicuntur ab et Aristotele, recipiuntur ab omnibus,& probantur euidenti ratione .Primum est, quod in communi loquendo de partibus,

augmentatio fit secundum omnes partes et ita ut omnes a Vantur.Ita Aristoteles in hoc s. cap. tex. 32. his verbis: Vitetur isque eius, od augetur, quacumque pirs aucta autem, in Anninutione minor generata esse. Et ratio est manifesta,nam quaelibet pars nutritur, dum nutritur totum corpus. ergo quaelibet etiam augetur,dum augetur totum reuidens est consequentia, quia augmentatio sequitur naturaliter nutritionem. Sed probatur antecedens, quia nutritio est propria operatio vitae, unde haee sola reperitur in plantis, in quibus solus etiam est gladus substantialis vitae ergo necesse est qua

bet partem viventis nutriri, & ex consequenti augeri. Secundo, calor naturalis reperitur in toto corpore , & in quacumque parte eius, ut docet euidens ex pei ientia: sed calor na-

M lia Perpropria orerationem consuluit aliquid substatiaei eiusdem Disiti pod brum Cooste

313쪽

x o Lib. I. De generatione ct corrupi

eiusdem corporis viventis, quod non potest reparari, nisi per

nuttitionem: ergo quaelibet pars nutritur:vnde sequitur qualibet etiam partem augeri,duin augetur totu .Hoc autem iu-telligendum est per se,& ex natura augmetationis, & corporis viventis, ac patitu eius ; nam per accidens contingere P test, ut putes aliquae sint ab extrinseco impeditae, ne augeantur;vt constat de partib. aridis, no quidem omnino mortuis,

sed ab officiis vitae impeditis, qua uis non desunt, qui asserant

aliquantulum augeri, quia non videtur naturaliter possibile vitam participare,& nullam habere operationem vitalem. Secundum, in quo omnes conuenium est, sic augeri omnes Iartes viventis , ut primo augeantur homogeneae, & rationearum.& quasi secundarici heterogeneae: ita Aristoteles cap. praesenti tex. 33.his vel bis: Ea qua sunt dissimitium partium augentur,quia ea, tua sunt censimilium partium augentur: eomponitur enim ex his unum tuodque. In quibus continetur ratio satis manifesta: nam partes heterogeneae, aut dissimilares compo- nutur ex homogeneis,vel sinii laribus, ut manus,& brachium ex carne, osse,&neruis: ergo non possunt augeri, nisi his auctis: quare istae sunt,quae primo augemur; illae vero Lata ueharum, nam ideo manus maior fit,& silviliter brachium, quia plus carnis.& ollis acquirit.

His luppositis,duo tantum sunt dubia circa hanc quaesti

nem. Prianum est , an omnes patres similares talia aliquotae, quam proportio ales augeatur immediate,&per se; vel solualiquotae: ptoportionales vero mediate tantum ratione earu . Secundum , quonam modo fiat augmentatio secundum omnes partes, sine penetratione alimenti cum corpore vivente. Circa primum est prima opimo quorundam recentiorum afferentium , augmentationem non sieti per se primo secundum omnes partes similares , sed solum secundum partes aliquot as,vel certae magnitudinis: proportionales vero non au- heri per se immediat essed mediate,& ratione aequalium. PLO- aut testimonio Aristotelis cap. praesenti tex. 3s ubi ait: Adhuc autem quodcumque signum sensibile, aut maius, arat minus factu esse, is non vacuum esse corpus, nequa duare magnitudines in eodem loco. be. Quibus vel bis videtur declarare id , quod dixerat, nempe augmentationem fieri secundum omnes partes, sta

esse intelligendum,ut fiat secundum signa sensibilia: hoc est. secundum partes sensibiles, & designabiles per sensum, quae solum sunt partes certae magnitudinis . nam proportionales in infinitum procedunt .&ideo non sunt omnes per sensum designabiles. Probant

314쪽

Cap. V. TracE. de augment. Quaest. II. et I

Probant deinde ratione, quia si partes proportionales a Wgentur immediate per se:ergo quaelibet tu i cipit alimentum, de illud couertit immediate per se: sed no potest suscipere illud,

n i ii per poros, vel per penetratione, &penetratio est naturali tot i in possibilis:ergo non nisi per poros illud suscipiunt. Ex

quo semiitur omnes este diuisas per poros, & ideo corpus vivens este diuisum in omnes partes proportionales, quod repugnat: quare necessario dicendum est, partes proportionales non augeri per se immediate, sed per partes aliquot as,in qui.bus continentur,&quae pe1 se immediate suscipiunt alimentum:& illud in se conuertunt. Secundo, quia si partes proportionales per se immediate augerentur, quaelibet per se fieret

malor, ergo quotiescumque augetur corpus, fieret duplo maius, quod est contra experientiam.

Haec tamen tententia contraria est doctiinae Aristotelis, de salsa. Probo primum exiret. 33. huius capitis, ubi ita ait Arias oteles: Hae autem sunt tria, quorum unum quidem est, quamcumque artem maiorem'ri eius,qua augetur magnitudinis Ut si caro,earnis. Quibus verbis expresse, atque uniuersaliter docet

carnem si c augeri, ut quaelibet pars eius augeatur: sed partes proportionales eodem modo significantur nomine partis, sicut aliquotae: ergo uniuersaliter, & sine distinctione loquens, de omnibus eodem modo intelligi imam dum asseruit quamlibet partem corporis augeri, quia partes dissimilares non au-sentur per se immediate, ted quia augentur similares, ex qui-Dus componuntur, distinctione proposita de his partibus explicuit drirer sum modum, quo augentur, quem si intelligeret in partibus similaribus reperiri, quantum ad aequales, & proportionales , eadem distinctione illum explicaret: quare unia uersaliter,& sine distinctione loquens, non intellexit diuerso modo augeri has,& illas, sed eodem.. Sed probatur ratione falsitas eiusdem sententiae, quia quaelibet pars aliquota continet infinitas proportionales eiusdem rationis, hoc est similares sicut ipsa: ergo impossibile est augeri per se immediat h. quin simul,& eode modo augeantur proportionales in ea contentae. Probatur consequentia quia non

nabet aliam entitatem, quae augeatur per se immediate praeter easdem partes proportionales, a quibus solum differt per hoc, quod est extra aliam esse, vel in alia contineti ergo re pugnat augeri alio modo. Secundo , quia immediate per se suscipere alimentum , & immediate per se augeri duobus modis intelligi potest Primo, ita ut immediate , &per se ei applicetur alimentum, eique vivatus Passis conue1ia, & non eo. Icci gi

315쪽

1 et Zik I. De eeneratioue ct corrupi.

per suas extremitates:& hoc modo nulla pars aliquota augetur per se immediate; cu euidens sit non suscipere alimetum, nec partem conuersam ei uniri, nisi per suas extremitates ,sed

solum in hoc rigore loquedo per se augetur illa pars proportionalis extrema, cui adhaeret ultimum indivisibile terminas, iuxta quod immediate est potus continens alimentum,indeterminata quidem, quia nulla datur determinata indivisibili terminati immediata,vt per se est manifestum, & huius ratio est , quia solu huic parti proportionali indeterminatae applicatur proxim E alimentum, & solum ei proximd unitur pars eius de alimenti conuersia Secundo modo potest sumi id, quod est per se immediate augeri, ita ut non per aliud a se extraneum , vel separatum, sed per aliquid pertinens ad propriam substat iam,& in hoc genere sibi intrinsecum,augeatur: per se immediate augentur partes aliquotae, quia per extremitates proprias suscipiunt alimentum, & illud sibi uniunt, sed non minus per se immediate augentur proportionales. uod primo probo, quia extremitates illae iunt partes proportionales in determinatae. Secundo , quia sicut sunt extremitatu partis aequalis,sic sunt extremitates proportionalium, quae tu ea coiae inentur . nam ideo sunt extrema illius, quia sunt ultimu quid sub ea contentu,vltra quod non est aliud,sed in eodem sensa sunt ultima pars proportionalium, licet in determinata tergo

etiam sunt extrema earum .Prqterea, cum partes proportionales contineantur immediate in parte aequali,& pertineant ad substatiam eius, eo ipso quod sunt extremitates partis aequam lis, aequE immediate sunt extremitates earum,ideo non minus istae augentur per se immediate, quam aequales. Nostra igitur sententia est, quod non solum omnes augeam

tur per se immediate, sed potiori ratione proportionales, quia

secundum utrumque sensum aliquo modo eis conuenit; aliquotis vero secundum postremum tantum,ut probatum est.

Ad testimonium Aristotelis respondeo per signum leti sibileio telligere omne parte designabile per sensum, quae neq;omnes aequales, neque omnes proportionales , sed plures aequales,& plures proportionales comprehedit, nam tam minimas aequales postumus per intellectum apprehendere , quae non sint designabiles per sensum ,& plures proportionales possumus de lignare per sensu, et patet in vina, cuius primae medietates sunt aequales, primi palmi,& primi digiti,sed medietates harum omnium iam sunt proportionales: quamuis etiam alia ratione sint aequales, & omnes sunt designabiles per sensum: Aristoteles rago non voluit excludere ab augmento per se

immediate Disiti red by Go le

316쪽

Cap. V. Tract. de augment. suest. VII. a s

im mediate partes no perceptibiles per sensum, quia si hoc vellet, plures Partes excluderet aequales, sicut plures proportionales, sed lotu docere,quod cum augmetatio sit motus Physicus corporis viventis,ex partibus sensibilibus debent considerari, atque a nobis cognosci conditiones eius. Primum argumentum concedendum est,in quantu probat artes proportionales suscipere alimentum per poro S; neganum tamen, quod ex eo infertur, nempe omnes tres partes elIediuisas per poros, na licet pori si ut dispersi per totum corpus, non sunt inter sese immediati , ut statim ostendetur: sed inter quoslibet poros mediat partes aequales,& infinitae proportionales quibus approximatur alimen tu per extremitates,& peteasdem eis uniuntur partes alimeti conuersae, quod lassicit, ut omnes augeantur proprie,& ut augmentum fiat secundu omnes partes ; nec potest alio modo augeri corpus vivens, ut euidenter probauimus. Patet ergo non esse necessariu, quod omnes partes proportionales sint diuisae inter sese per poros. Ad secundum,concelso antecedet i, quod omnes,& singulae partes proportionales augeantur per se immediate Idistinguedum est primum consequens, quod quaelibet fiat maior; nain si intelligatur fieri maiorem secundum quantitatem, vel excensum determinatum, salsum est, si vero secundum proportionalem,verum es necessarium. Quod hoc modo intelligendu est, ut sicut partes proportionales ita se habent, ut una sit minor alia in infinitum; &sub qualibet comprehedantur infinitae ea minores,& ideo ex omnibus non resut et nisi finita, ac determinata magni ludo; ita etia considerandum sit, quod licet pars quaelibet alimenti conuersa, per cuius additionem fit augmetu, sit finita,& aliquando maior aliquando minor, semper habet infinitas partes proportionales maiores,vel minores , t ideo distrabui potest per infinitas partes proportionales corporis ;: ita ut cuique tribuatur aliquid proportionale iuxta magnitudinem eius, non quidem separatum ab eadem pariste, ted in ea inclusum. Ex qua proportione intelligitur, pota .se omnes , & singulas crescere per quodlibet augmentum finitum sicut etiam omnes (licet actu infinitael non nisi finitamentitatem efficiunt, & nimis aliquando exiguam. Et haec de primo dubio.

Explicatur modi quo fit augmentatio.

SEeundum dubium est circa modum , quo fit augmentatio. '

Et videtur nullo modo fieri posse propter hoc argumentia; quia vel sit per intus sumptionem, vel per iuxta politiovem Da Ic ner. S sed

317쪽

st Lib. I. De eeneratione ct corrupi.

sed primum est impossibile,& secundum falsum: ergo non est

naturaliter possibilis. Maior est certa, cum euidens iri non esse alium modum pollibilem, quo augeatur corpus praelec duos illos. Sed probatur minor, quia si vi per intus sumptionem:

ergo alimentum ingi editur partes corporis, ut intra illas conis

uertatur in substantiam, quod nsi potest fieri nisi per penetra-eionem alimenti cum eis, vel per diuisionem earum; sed experientia constat non diuidi, quia diuisio causat dolorem, quem non sent tinus et ergo fit i ingressus alimenti per penetrationem naturaliter impollibilem Et si dicatur alimetum per venas,&potos transire ad omnes partes corporis, quia omnes lunt venis,& poris plenae; lioc non tollit dissicultatem, quia venae, &pori finitae sunt,& inter quassib et venas,& poros mediat pars solida, quae augetur;vel ergo alimentum penetrat illam parte, vel permanens in venis,& poris conuertitur in substantiam,&iam conuersum multo minus poterit penetrare carnem, vel o Osa sum sit iam factum caro, &os; unde sequitur non posse augere alias partes iuxta venas, & poros extitentes, nili quia eis Iuxta ponitur,& unitur per continuatione, quod est augmentum viventi uin per iuxta positionem fieri: hoc autem aper thsalsum ethnam iam non differret ab augmento non vivetium

impropratissimo, ut ignis,&aquae, quod fit per iuxta politionc lignorum , vel alterius corporis conuersi in substantiam es eis menti,& ei additi, ac iuxta positi. ps Pro solutione huius dubi j ranquam certum supponendum est, quodlibet corpus vivens plenum elle verris,& poris, quae sunt cocauitates quaedam,& quasi aquae ductus , per quos Lan- tuis, qui est ultrinum. atque proximum is limentum corporis, uir, & ad omnes partes corporis defertur. QAod non est sic

intelligendum,u aucturi Commetator I libro de generatione commento 38. putans quamlibet nartem minimam corporis habere suum porum; nam si ita ellat,no essent magis porosae aliquae partes corporis, quam caeterae omni si neque unum

corpus magas porosum, quam aliud, q .iod experieti a patet esse salsum,&propterea salsu est. dari in corpore partes minimas; .eiam constet omnes esse diuisibiles in infinitum,& ideo qualibet data etia in minima, dari aliam minorem. Sed ita debet intelligi, ut quaelibet pars corporis sit circumdata poris versus quamlibet parte, masis iamcn, aut mirius distantes inter sesecundum naturam cuiustibet partis. Est autem differentia inter venas,& poros, quod venae sunt longe maiores, de capaciores; pori vero angustissimi: unde per poros non tam fluit sanguis,

quam subitur ab eis de venis, toti vero ideo si ut a natura, quia cym

318쪽

cap. V. Tract. de augment. Quast. VII. et s

cum eorpus sit solidum, impossibile erat per venas ad omnes

partes corporis deferri alimentum , esset enim tunc omni ex parte perforatum,&quasi spongia,& non posset conuenietes operaciones exercere, ad quas exercendas requiruntur solida

membra, atque instrumenta Necesse ergo fuit per angustissimos aquaeductus deferri alimentum non omnino pugnates eum soliditate corpo is requisita. Eiusmodi autem pori, licet mulii sint per omnes partes corporis dispersi. non tamen sunt infiniis, sicut indivis bilia corporis, nec immediati, nam hoc

pugnaret cu praedicta soliditate corporis, sed inter quossib et

poros quantumlibet parum inter se distantes mediant partes, quibus per eosdem poros approximatur alimentum. Neque omnes sunt aequales, sed alij maiores aliis , non solum in eodem corpore tecundum diuersias partes eius, sed etiam in diuersis, immo in eodem etiam secundum diuersas aetates; nam in aetate iuuenili maiores, & capaciores habet poros corpus, quam in senectute, quia plus alimenti indiget; & per maiorem dilatationem partium in illa aetate ex maiori couersione alimenti causata, sciri partes corporis magis dilatantur, ita pori fiunt maiores. Has vero partes nec potest alimentum is penetrare, & multo minus pars substantiae per conuersionem

alimenti producta, per quam augeri debent, quia quaelibet penetrario corporum est naturaliter impossibilis, nec potest alio modo ad illas deserti; sed in eisdem itoris debet fieri conuersio eius, & pars substantiae producta per conuersionemuniri cum eisdem partibus, non quidem per se immediat Ecum omnibus, sed per extremam illam partem poro immediatam,& tangentem alimentum in eo existens, quae pars non est determinata, nec proinde aliquota,aut certae magnitudinis, sed proportionalis in determinata, nam euidens est partem illam, cui immediath adhaeret indivisibile terminans esse in determinatam, quia eum sit diuisibilis, ante quamlibet designatam datur alia,& alia in infinitum usque ad indivisibile terminans. Et ecce quo pacto nulla pars aliquota potest per se immediate augeri, sed per extremam partem in determinatam , cui unitur in diuisibile terminans , quod necesse qst corrumpi , dum unitur pars alimenti conuersa, & loco indiuisibilis termi tantis produci aliud indivisibile continuatiuum, per quod fiat unio, seu continuatio, & quia pris con uersa unitur parti proportionali indeterminatae, cui adhaereti indivisibile terminans, & post v monem nouum Indi uisibile continuans , dicitur uniri parti aliquotae , cuius extremum est, & etiam omnibus partibus proportionalibus ins x ea

319쪽

1 c Lib. I. De eeneratione Scorrupi.

ea contentis,& ideo per eadem unionem dicuntur istae,& illi augeri. Ex hac doctrina colligo primo, quomodo sit intelligenda propositio Aristotelis ab omnibus recepta, quod au Panentatio viventis fit secudum omnes partes, cuius sensus est, quod dum augetur vivens augentur omnes partes eius ta homogeneae, quam heterogeneae, tam aliquotae, quam propo tio uales, sed tam istae, quam illae iuxta propriam natura: heterogeneae quidem , vel dissimilares non per se immediate, sed quia augentur similares, ex quib. coponuntur; similares ve- Io aliquotae,& proportionales in eis c6 tentae per se immediate, in quantum per extrema tangunt alimentu,&illud disponunt, atque conuertunt in substantia, eisdemq; per ea de ex-t Lmua vultu L. & continuatur pars alimenti conuersa, & ideo

a se, & per se maiores fiunt; per se autem immediate , ita ut

immediate, & per I e tangat alimentum , & pars conuersa ei immediate uniatur, de cum ea immediate continuetur, & no per suum extremum , quod solum habet illa pars proporti natis in determinata, cui immediate adhaeret indivisibile terminatiuum ante conuersionem,& post conuersionem indiuisibile continuatiuum productum , quo medio et vultur pars conuersa, haec enim pars proportionalis in determinata est extremum partis aliquotae,& proportionaliu, quas continet. Secundo colligo, augmentum viventium fieri per iuxta positionem alimenti ad partes viventis, non tamen per luxta pomsitionem partis substantialis conuersq, sed per additione, quae

fit media unione de continuatione ia explicata. Probatur primum de iuxta positione alimenti, quia repugnat alimentum

penetrare partes viventis: ergo solu potest ad illas deferri per poros; sed per poros n6 potest ad eas peruenire, nisi in quantum iuxta illas ponitur, & ab eis tangitur : ergo fit per iuxta positionem alimenti. Probatur secundum, quod non fiat per Iux a positionem partis substantialis conuersae, quia id quod alteri iuxta ponitur, solum est illi contiguum . hoc enim est iuxta illud poni; sed pars alimenti conuersa non ponitur iuX-ta partes corporis, nec illis est contigua , sed eis unitur,

continuatur, & per unionem, & continuationem fit unum numero cum eis ergo non fit augmentum per iuxta positionem partis conuersae, sed per additionem eius media unione, continuatione factam. secundo notandu est hos poros, per quos defertur alime notum, numquam esse vacuos led seni per plenos alim et .vaporibus & excrementis quibus da, ut ex ludore exeunte est mani-icstumidum vero fit conuersio rartis alime uti, pus conuersa, atque

320쪽

atque unita parti corporis proximae occupat partem concavitatis eiusdem pori, sed non ideo pori deiiciunt, quia idem

calor naturalis, cuius virtute cdcoquitur alimentum,aliquas

partes eius in ipsa concoctione resoluit in vaporem, & vapor iste quasi impellens partes viventis versus externum locum eas dilatat, & per talem dilatationem, &nouum efficit potum,&easdem partes cssicit occupare maiorem loeum i & ita per augmentationem dilatatur corpus, & lirn ut mouetur localiter per extensionem ad maiorem locum , ut adnotauit Alistoteles cap. praesenti. Notandum tertio, partes corporis viventis esse in duri ieidisserentia, nam quaeda sunt duriores, quae appellantur permaticae, ut ossa, ali ae sunt molliores, quae appellantur nutrimentales, ut caro: &istae quidem certo tempore augentur, de

ulterius diminuuntur,ut patet in infirmitate,& poliquam diminutae sunt,iteru augentur,& reparantur per conuersionem

alimenti, quod deperditum ex eis fuit: quod in ossibus no itaeontingit, non enim perinfirmitatem diminuuntur, vel certe Iarum. Praeterea tam istae , quam illae partes augentur secunum omnem dimensionem, sed non tantum augentur secunis dum una dimensionem, quantum fecudum alias; sed proportionabiliter,ut postulat natura corporis, quod non tam satu, nec tam profundum esse debet,quam longum,ut commodius possit moueri ab anima,& aptum pollit esse instrumentum ad exercendas operationes vitales; ideo magis crescit versus longitudinem, quam versus alias dimensiones,& ideo olla, quae limi partes magis consistentes,magis crescunt secundum longituclinem, quam secundum latitudinem, & profunditatem, caro vero,& aliae partes magis crescunt aliquando secundum

alias dimensiones,& secundum longitudinem parum possunt

ossa superare,ut experientia est mani festum.

Ex his tandem colligitur solutio argumenti propositi pro

ratione dubitandi, nii ad maiorem respondeo, augmentationem fieri utroq; modo, videlicet per intus sumptionem,atque etia per iuxta positionem alimenti ad partes eorporis , & peuadditionem partis conuersae media umone, & continnationet facta. Sed neganda est minor, quod alimentum non possit d ferri ad partes , nisi per penetrationem , defertur namque per poros sine illa. Et cum dicitur inter quos ibet poros medias esse partes, concedendum est, sed nec illas penetrat alimentu, sed eis iuxta ponitur, dc inporis conuertitur in substantiam, uniturq; per continuatione. Et dum tandem ex hoe infertur, augmentii fieri per iuxta positionem, sicut dum aqua additur, 3 aquas

SEARCH

MENU NAVIGATION