장음표시 사용
321쪽
1 8 ' Lib. I. De generatione Scorrupi.
aquae neganda est similitudo ,sed fit per iuxta positionem alimenti, &c6uersionem elus, atque unionem cum caeteris paristibus, quod non reperitur in augmento aquae, non tamen fit
per iuxta positionem partis subitantialis per conuersione aliis menti productam, sed per additionem eius continuatione fatactam. Differt autem augmentatio viventium ab augmentatione non viventium in tribus. Primo, quia illa fit pet intus sumptionem; haec vero per externam latum iuxta positionem pabuli, ut patet in igne. Secundo, illa fit secundum omnes partes viventis, quia omnibus approximatur alimentum ex proprio, & naturali modo; haec vel o solum secundum illam partem fit, perquam pabulum iuxta ponitur,&licet possit per omnes partes iuxta poni;hoc non petit natura corporis non viventis, sed per accidens contingit;petit vero natura corporis viventis, ut omnibus partibus approximetur alimentum;& tandem illa fit secundum partes formales, haec vero potius secundum materiales,& propterea in infinitum abire potest; cum tamen illa certum habeat terminum a natura constitu
An augmentatio duret toto tempore vita EDTetersa quaestio est haee, ac alia, quam in hoc tractam
agitauimus de continuatione nutritionis,& augmentarionis , non enim quaerimus modo, an augmentatio sit continua toto tempore vitae , vel eo saltem tempore, quo fit, aut
cistaeta, ita ut per minima fiat in solis instantibus temporis, quantum ad hoc enim eadem prorsus ratio est de ipsa , ac de nutritione; unde quod superius probauimus de nutritione, non sic erae continuam , ut per totam vitam nullo temporet interrumpatur:esse tamen continuam eo tempote, quo fit, &non per minima fieri in solis in statibus, sed per partes in partibus etiam temporis continui, eodem modo intelligendum est de auginentatione. Quod igitur nunc quaerimus, est, ausicut nutritio praedicto modo tacta durat usque ad fine vitae, sic etiam duret augmentatio 3 Et videtur probari his argumentis , quod usque ad finem vitae augeatur homo, sicut nutritur. Primo, quia sicut quantitas naturaliter consequitur substantiam , se motus ad quantitatem naturaliter sequitur mutationem in substantiam , quae est nutritio , & eodem tempote fit cum ea; sed motus ad quantitatem est augmentatio:
322쪽
ergo durare debet .sque ad finem vitae , sicut durat nais tritio. Et si dicatur, durare qa di in motum ad quantitatem,
non tamen augmentatiCnem , quia non omnis motus ad
quantitatem est augmentatio, seu solus ille, per quem adquiritur maior quan tria,, lira in deperdi a sui taconstat vero non semper maiorem adquiri, sed certo quodam tempore; post illud vero aequalem tantum, vel minorem 1 N ideo non semper durare augmentatione in . Coutra hoc est, quia tegminus ad quem motus dicit ordinem ad ternimu.n a quo , dc respectu illius talis dicitur , ut patet in alteratione, per quam si magis perficitur calor in termino ad quem, quam erat pers ctus in termino a quo;dicitur intendi,& alteratio perquam perficitur , vocatur intensio :llicet non adquiratur per ea
perfectior calor, quam habuit aliquando subiectuini ergo ut
motus ad quantitatem sit augmentatio, non requiritar, quod . per eum acquiratur maior quantitas, quam habuit aliquando subiectum,sed satis et , quod acquiratur maior ea , quam habebat in termino a quo, ted imposubile est corpus moueri
ad quantitatem, quin acquirat maiorem, quam ha blut in termino a quo, nam alioqui nullam de nouo acquireret et ergo cum motus ad quantitatem duret toto tempore vitae, durabit etiam augmenta iiD.
Secundo , quia augmentatio procedit ab anima tanquam a causa principali, &a potentia nutritiua, dc calore naturali
tanquam ab instrumentis eius naturaliter operatibus, atqui ex determinatione ad unum: sed virtus naturalis horum non diminuitur procedente tempore, neque per continuam actionem circa alimentum hebetatur, quin potius calor naturalis augetur : ergo si maius alimentum ei iuxta ponatur, maiorem producet substantiam in qualibet aetate,& consequenter maiorem quantitatem, per quam augebitur corpus usque adfinet vitae. Probatur minor . quia eadem est ratio de calore naturali corporis viventis, ae de calore clementari ignis . sed calor ille creicit, quo plura ligna conuertit in ignem: nam cum eisdem lignis conuersis aduenit ei novus calos tergo calor etia naturalis crescet per aduetum caloris naturalis cum qualibet parte alimenti conuersi in substantiam. Et ideo plus alimenti semper potest conuertere, dc plus quantitatis producere. Probatur tande experientia, nam videmus plures post quadragesimum annu suae aetatis pinguiores fieri . N ideo malo
rem quantitatem acquirere: ergo adhuc in ea aetate crescunt.
quod non potest fieri, nisi per vera augmentatione adhuc du-tant cm i falsum est ergo, quod dici solet, homine non crescere,, s nec
323쪽
a 8 et Lib. I. De generatione es corrupi.
nec augmentationem durare post eam aetatem, quam status,
Pro solutione huius quaestion s notandum est primo exdo-
et rina Aristotelis 3. lib. de anima tex sy. corpora viventia quatum ad nutritiuam virtutem triplicem habere statum, nempe augmenti, status, ac decrementi, seu diminutionis. Tempus autem augmenti solet designari a principio vitae usque ad tertium septennium , aut vigesimum primum annum aetatis, ut docet Diuus Thomas r. i. quaest. I T. art. q. ad secundum, quia
usque ad id tempus fortior est potentia nutritiua, & calor naturalis robustior ad conuertendum alimentum in substantiam aliti, ideo plus eo nuertere potest alimenti, quam de propria substantia consumere. Tempus vero status solet designari a vigesimo primo anno, usque ad trigesimum quintum, in quo
minorem iam vim habet calor naturalis, tantumque alimenti conuertere potest, quantu substatiae propriae cosumere: quare neque augetur corpus in aetate i sta, nec diminuitur, sed statum habere dicitur. Ab hac autem aetate usque ad ultimam sene tutem numeratur tempus decrementi, vel diminutionis, quia calor naturalis debilitatus non tantum potest alimenti conuertere, quantu de propria substantia consumit, ideo decrescit corpus , ac tandem consumitur. Ratio uniuersalis horum si tuum sumitur ex propria natura ipsius hominis, & eiusde caloris naturalis; virtus enim utriusque limitata es ,& ideo tantum temporis durare potest homo, ut vita eius no possit vlt rius procedere,&virtus caloris naturalis, eu sit potentia acti-ua , limitata est per intrinsecum terminum , ut de omnipotentia activa docet Aristoteles i. libro de coelo & inundo cap. . Tantum ergo potest augere corpus , ut non possit ulterius, in augmento procedere, ted siliere debeat; & tempus illud
P augmenti vocatur , hoc vero status. Et tandem cum natura corporis viventis paulatim deficiat, & extenuetur, necesse es hi dein corpus diminui. Ratio vero particularis sumitur ex tribus, quae docet Aristoteles in libello de longitudine,& breuitate vitae non longe a principio, & sectione 3. Problematum,
problemate i & Diuus Thomas in x. distinct. 3. q. I. art. I. ad quintum. Quotum pri inum est, vitam naturalem corporis, quae certum temperamentum requirit, consistere in calido,&humido, quod temperamentum perfecte habet corpus in prima generatione; sed ab eo de deficit in senectute, de qua docet experientia esse siccam, propter nimiam consumptionem hum: di: deficiente ainem humido,& calore coniumsto cum sicco plus dissipat alimenti , quam conuertat in substantiam, qui
324쪽
Cap. V. Traul. de augment. Quasi. VIII. Est
quia virtus eius maxime dependet ex coniunctione eum humido, quo deficiente valde debilitatur, quare non potest iam meo statu vivens augeri. Secunda ratio diui Thomae est, quia
substantia producta per nutritionem ex conuersione alimenti non est ita connaturalis viventi, sicut prima, quam accepit per generationem, sed quodammodo extranea,cum ex materia,&corpore extraneo contrarias dispositiones , dc qualitates habente producta sit ideo non continet ealidum , & humidum adeo con naturale;& eet alia parte prima substantia iden, temperamentum perfecte continens incipit consumi a calore na- turali;& ita procedente: tempore substantia corporis viventis ex conaturali,&extranea permixta minoris virtutis fit, & calor naturalis in ea existens eodem modo permixtus quasi reis tunditur, & habetatur, ita ut non possit tantu comi ertere, qu tum de propria substantia corporis coniiunii; vel certe non plus,& tunc non potest augeri corpus, nec ulterius procedeae motus augmentationis. Quod exemplo vini,cui permiscetur aqua,explicuit Aristoteles,cuius virtus eo magis debilitatur,
quo plus aquae ei admiscetur. Tertia ratio Diui Thomae est, quia anima, quae est forma corporis limitatam hubet virtu tem informandi materiam, & agendi in corpore et unde quo plus diffunditur, vel extenditur ad informandam ampliorem materiam superuenientis alimenti, eo minor est virtus eius ad agendum per potentias, & instrumenta corporea propter illud uniuersale principium et Virtus unita fortior est se ipsa di . spersa: sed quo plus augetur homo usque ad statum, eo magis
extenditur anima ad nouam materiam informandam et ergo minor est virtus eius ad agendum per potentiam nutritiuam,& calorem nat uralem. minusque alimenti conuertere potest, quam prius,& tandem so perueniet, ut non plus possit conuertere,quam consumitur ;& tune dicetur corpus peruenisse ad statum . ac tandem ob maiorem permixtionem extraneae iustantiae minus adhuc conuertere poterit, & dicetur corpus peruenisse ad statum decrementi,vel diminutionis.
His suppositis duabus conclusionibus respodetur quaestioni. Prior sit, motus ad quantitatem durat toto tempore vitae. Hanc probat primum argumentum in principio positum , quia nutritio durat usque ad finem vitae: quia usque ad illum sumtur alimentum, & conuertitur aliquid eius in is stantiam ; ergo durat semper nutritio, sed partialem substantiam eonsequitur naturaliter quantitas partialis terminans motum per se: ergo durat etiam motus ad quantitatem usque ad finem vitae.
325쪽
18r Lib. I. De generatione O corrupi.
Posterior conclusio. Motus augmentationis solum duraetusque ad statum. Probatur ex doetrina tradita , quia motus auginentationis tendit per se ad maiorem quantitatem corporis,ea, quam habebat prius; sed haec maior quantitas adquiritur tantum usque ad statum .ut probatum est: ergo solum volue ad statum durat motus augmentationis, & non usque adnem vitae.
Ad primum argumentum concessa maiori,quod motus ad quantitatem durat per totam vitam, negada est minor, quod omnis motur ad quantitate sit augmentati ornam Aristotel. s. lib. Phyctex.Ig. docuit,motum ad qualitatem sub hac ratione quasi communi in nominatu esse, sub specialibus vero vocari augmentationem, & diminutionem. Et cum dicitur omnem motum ad quantitatem esse ad quantitatem maiorem ea, qua habebat corpus in termino a quo ; negandu est, quia licet aliquid quantitatis acquiratur per omnem motum, sed plus d perdi solet per actionem eiusdem caloris naturalis eodem impore, quo fit motus:& ideo non est necessariu, quod motus ad quantitatem terminetur ad maiorem respectu termini a quo; nam adhue respectu illius minor habet corpus in termino. ad quem talis motus, ut per se patet. 33 Ad secundu , neganda est etiam minor, quod virtus animali& caloris naturalis non diminuatur procedete tempore; nam
virtus animae minor es dispersa,vel diffusa ad maiorem mat riam informandam, & calor naturalis valde debilitatur in senectute deficiente humido , ex cuius societate fortior erat in iuuentute, atque per coniunctionem cum sicco, ut os edimus; di propterea non potest plus alimenti,immo nec tantum conuertere, quantum de substantia corporis dissipatum est;&ideo non potest toto tempore vitae augeri corpus. Ad ultimum respondeo non augeri simpliciter corpus, nisi secundum Iongitudinem fiat maius: quod vero versus alias di-IDensiones crescat ultra tempus augmenti, solum est maius
fieri secundum quid;& hoc quide aliquando contingit: quod
vero maius fiat secundum longitudinem . nunquam. Et ratio utriusque est, quia ossa duriora sunt, de sicco temperamento conliant, atque ex difficiliori alimento nutriuntur, nempe ex medulla facta ex sanguine, ideo difficilius augentur,& propterea virtus caloris naturalis extra statum augmenti non estiam sufficiens ad ea augenda . bene tamen aliquando ad augendam carnem molliorem,ac magis humidam, atque ex faciliori alimento nutriendam, propter peculiarem dispositionem corporis.
326쪽
Cap. V. Tract. de augment. est. IX. 283
An corpus vivens toto tempore dita, quo nutritur, perma
neat idem numero , saltem secundum aliquas partes,vel secundum omnes
varieturi VT intelligatur quaestio , tanquam certum est praesupponendum, quod ante. & post nutritionem, & augmetationem permanet eoi pus, quod augetur idem numero;quod pristoteles non solum a s Ierit capite praesenti, sed saepe reperit, ut textu AS. 3 . 3 3.& 3 s. asserens unam ex coditionibus necessatariis ad veram augmentationem esse, quod res, quae nutritur, di augetur, permaneat eadem numero ante, & post nutritionem,& augmentati ovem. Quod probatur euidenti rat: one,
quia si non permaneat corpus idem numero ante,& post nutritionem , sequitur nutritionem non distingui a generatio-De, SP corruptione. Probatur consequentia , quia si non m net idem numero : nee manet idem secundum substantiam; sed eorrumpitur substantialiter corpus, quod erat ante n tritionem,&generatur aliud: erit ergo nutritio generatio, aecorruptio substantialis: quod est fallum. Hoc supposito iam intelligitur diffieultas quaestionis in eo beonsistens, nam actione caloris naturalis duo fiunt, consumiatur ex una parte substantia propria corporis,& resoluta in vapores , & excrementa diminuitur corpus et ex alia vero parto conuertitur alimentum in substantiam eiusdem corporis, ut reparetur id quod deperditum est: & si maior sit pars alimenti conuersa,quam deperdita ex corpore,augetur corpus. Ex quo sequitur corpus semper mutari, recedentibus partibus, quas habebat, & accedentibus aliis distinctis saltem ex parte materiae, & aliquando ex parte formae, si anima sit diuisibilis; tunc enim necessario videtur corrumpi pars formae cum parte materiae, quam informabat,& nouam quoque partemta mae produci ad informandam materiam eiusde alimenti conuer . Et cum transmutationes istae fiant per totam viram, sicut fit nutritio, non videtur ad finem vitae permanere vlla pars eorum , quae habuit corpus, dum primo fuit genitum. Mutatis autem partibus substantialibus , tam ex parte formae, quam ex parte materiae, mutatur entitas , & substantia rei: ergo merito dubitatur, an maneat idem corpus numero ante, & post nutritionem, & augmentationem toto tempore
327쪽
28 Lib. I. De generatione O corrupi.
vitae, ut voluit Aristoteles,& probatur ex disserentia inter g
roo Sed certum est se cudo. idem numero manere corpus, cuius anima est indivisibilis. salte ex parte formae, ut in hominibus, atque etiam in animalibus persectis,quorum animae non sine probabilitate ponuntur a multis indivisibiles Et huius ratio est manifesta, quia cum anima careat partibus', sequitur perdiminutionem corporis nullam partem eius deperdi pocse; sed tum deperditur pars materiae, quam informabat anima indivisibilis: tota vero ipsa anima quae illam in adaequata informabat, desinit eam in mare permanens tota in reliquis partibus. unde sequitur permanere eamdem numero se mam in nutritione horum corporum per totam vitam:& cum identitas numerica rei praecipue sumatur a forma, permanebit idem numero corpus ex principaliori saltem parte . Solum ergo habet locum difficultas quaestionis in viventibus, quorum anim e sunt diuisibiles secundum sententiam Aristot lis,& communem Scholae, ut in plantis,& imperfectis anim libus,qualia censentur reptilia. Et prima opinio asserit in nutritione, & augmentatione
horum idem numero corpus permanere toto tempore vitae, quia licet deperdantur partes materiae. dc aliae diuersae aequirantur per conuersionem alimenti, & ideo ex parte materiae non omnino permaneat idem numero corpus, nulla tamen
pars formae deperditur,quia illa pars formae quae informabat partem materiae deperditae, qua si retrahitur ad aliam partem proximam ex his, quas informabat prius,& ita manet eadem numero forma, di qua praecipue sumitur identitas numeri ea
corporis et & ita eadem anima numero , de secundum omnes partes permanet semper. Ita Albertus Magnus opusc.de nutritione titulo primo, cap. 3.& titulo h. cap. I. Philop. l. lib.de Generatio ire, cap.. Nimphus ibid. tex. Exo.& Albertus. saxoniae quaest. ix. Burteus tractat.de intensione,& remi stione latis
o I Probant testimonio Aristotelis tex. st . & 3 . huius capitis asserentis augmetum fieri secundum partes formales eorporis, non secundum materiales ; & reddit rationem, quia cu in augmeto debeat permanere illud, quod augetur, & forma rei permaneat semper,ut forma carnis, & ossis; materia verb ex parte recedat, & ex parte adueniat de nouo per eouersionem alimenti. necesse est secundum formam fieri augmentum , de Don secundum materiam. Haee autem ratio nihil valeret, si forma rei variaretur secundum partes aduenientes , & recedentesa
328쪽
Cap. V. Tract. de augment. Quast. IX. 18s
dentes ,rram tunc non magis augmentario fieret secundu sol mam. quam secundu materiam. Probant deinde ratione, quia si eum parte materiae deperditur etiam pars formae, de cum noua parte materiae aduenientis ex conuersione alimenti ad uenit etiam noua pars formae eductae de potentia eius,sequitur aliquando contingere, ut nulla pars materiae, neque Fo mae .ex his, quae habuit corpus, dum primo fuit genitum, permaneat in enectute, aut in fine vitae, & ideo nec permanere idem numero corpus, sed esse aliud numero diuertum et quod patet esse contra rationem nutritionis, Scaugmentationis. Probatur consequentia, quia motu quodam continuo desinunt partes,& adueniunt aliae: ergo per totam vitam variantur omnes. Sed omnibus variatis, necesse est variari totum, quod non habet aliam entitatem praeter entitatem partium: ergo non manebit idem corpus numero.
Haec tamen sentetia falsa est; quod probo ex natura animae diuisibilis, quae ita dependet a materia, sicut nata est eam informare, neni petota forma totam materiam,&pars partem rergo dependet quaelibet pars formae a sua parte materi ,& eu educatur talis forma de potentia materiae . quaelibet pars eius determinata educetur de parte determinata materiae, a qua nata est depedere: ergo consumpta hac parte substatiae viventis per actione caloris naturalis desinit haec pars formae, a qua informabatur haec pars materiae, eam informare:& no potest naturaliter permanere separata a materia propter naturalem dependentiam ab illa: ergo peribit. Probatur consequentia, quia naturaliter repugnat informare aliam partem materiae eiusdem corporis,cu quaelibet sit informata tua parte formq,& non possit naturaliter eadem pars materiae informari duplici parte formae, sicut materia totalis non potest informari duplici totali forma.Ex quibus sequitur necessariu esse, quod consumpta naturaliter qualibet parte corporis , & recedente materia, pereat etia pars formae. Et eadem ratione probatur, io quod nouae partes formae adueniant cum nouis partibus materiae alimenti, nam partes materiae, quae adueniunt, no pos sunt informari a partibus animae praeexistetibus in eorpore;
quia quaelibet pars formae dependet a qualibet parte materit
determinatae, sicut tota forma a tota materiar ergo sicut haecno potest naturaliter simul informare duas totales materias, ita non potest eadem pars sormae simul informare duas partes materiae: quare necesse est, educi nouas partes animae de nouis pas tibus materiae aduenientis a quibus informentur.
Ides secunda opinio concedit, quod consumpta qualibet pariet
329쪽
Lib. I. De eeneratione ct corrupi.
parte substantiae viueutas coreoris, sicut recedit pars materit, Ita perit pars formae a qua in cniabatur, &sicut adueniunt
nouae partes materiae ex conuersione alimenti, ita adueniunt cum eis nouae partes harum animarum eductae de potentia earu.Negat tamen quod omnes partes matera ae,& tormae v
rientur quia distinguit duplices partes integrates In quolidet corpore vivente, quasda quasi fluentes,ex quibus contum untur aliquae per continuam actionem caloris naturalis,&loco earum iuccedunt aliae, & ita per continuam corruptionemearu , &aduentum aliarum, In fine vitae omnino variatae cenissentur,tam secundum formam.quam secundum materiam:&secundum has partes non manet idem numero corpus per totam vitam. Sed aliae sunt partes integrantes permanentes, quas numquam consumit calor naturalis, neque aliquid detrahit ab eis,sed saluae, & integrae permanet a principio usque ad finem vitae:vnde licet augeantur, non tamen diminuuntur,& ideo eaedem numero permanent, & ratione earu permanet semper corpus idem numero , licet ratione aliarum quodammodo varietur. Ita Magister senten. in x .distinct. 3o.&ibidem Ricardus, Albet tus in lumma de homine quaest l. de potentia generatiua,art. 1. & quaest.de nutritione,& nutrito; Alexa d.&Philop. text. 3 s. huius capitis , Ni mphus etiam quaestis . huius libri,eamdem opinionem tam qua probabilem defendit.
Sed in assignandis his partibus invariabilibus diuisi sunt authores isti: nam quidam eorum distinguut duplices partes
integrantes in corpore vivente,quaedam spermaticq, quae imis mediate generantur ex semine, & sunt omnes illae ex quibus eo ponitur substantia primo producta per generatione. Aliae sunt nutrimentales, quae qui de producuntur per nutritionem ex couersione alimenti,& adduntur primis; de quibus asser ut nullo modo, neque ullo tepore consumi, aut variari, sed omnino integras, & quasi intactas permanere a principio usque ad finem vitae; nutrimentales vero passim consumi, & alias Ioco earum succedere Probant isti primo, quia si omnes partes integrantes corporis vari pixtur,&non datur aliquae semis Per manentes, sequitur nec permanere corpus idem numero usque ad finem uriae . sed tu e iam este aliam numero arborem, de aliud nuin ero animal, immo & alium hominem, quod est falsum .Probatur consequentia, quia totum corpus no habet aliam entitatem, vel substantiam praeter entitate, & substantiam partium integrantium: ergo si o innes istae successive variantur,& non manent aliquae caedem numero, non manebitidem numero corpus. Secudo, quia si omnes partes variatur,
330쪽
Cap. V. Tria. de augment. cu est. IX. 18 3
ergo semper renouatur corpus per num tionem, & nunquam senescet, nec senio conficietur, quia nulla pars eius permanet toto tempore vitae,sed nouas semper habet, quod experientia probatur falsum. Ita sentiunt Alexand. Alberi. Nimphus, quos sequitur Toletus. Alis vero,ut Philoponiis, quem sequuntur aliqui ex noui O- io ribus, alio modo distinguut partes corporis vivetis, siue i permatic vel nutrimentales, nam quasdam elle aiunt duriores,& solidiores, ut ossa, nerui,& cartilagines, quae semper mane eadem numero, quia non pollunt cousumi a calore naturali.
Aliae ver5 sunt molliores, ut caro;& istae semper consum utur,& aliae loco earum succedunt per conuersionem alimenti: itaque duriores,& solidiores augentur, sed non diminuuntur, de ideo nec variatur , sed permanent secundum identitatem numericam, licet augmentum suscipiant, molliores vero augentur,atque diminuuntur,& propterea variatur semper: corpus igitur permanet idem numero a principio vique ad finem vitae,propter numericam identitatem illarum, quamuis aliquomodo varietur propter variationem harum.
Probant primo experientia , quia videmus hominem ob grauem infirmitatem deperdere totam fere carnem; immo dc omnes alias partes subtiliores.& molliores: olsa vero, neruos, immo,& cutem cum c qieris partibus durioribus integras permanere absque ulla dinii mitione : ergo euidens signum est, quod nunquam istae partes consumuntur, vel diminuuntur. Probatur consequentia, quia nulla potest dari sortior causa
diminutioms .Probatur secundo ratione, quia caior naturalis
non habet summam intensionem, quam habet calor ignis, sed valde temperatus est; dc praecipue residet ita partibus mollioribus, ut in carne, ut probat experientia: ergo quamuis possit molliores partes consumere parum resistentes , non poterit consumere duriores, ac solidiores;in quibus inuenit relistentiam maximam: v nde sequi tur integra3 permanere semper.
Sed haec opinio quantum ad utrumque modum eam de se n. ios dendi,contraria est doctrinae Arist.& falsa. Probo primum aduersus utrumque modum, quia Aristoteles eisdem verbis asserit,quod dum augetur vivens , quaelibet pars eius augetur, &dum diminuitur, quaelibet pars eius diminuatur, sed per augmentationem augentur omnes partes , siue spermaticae sint, vel nutrimentales, siue duriores sint,vel molliores ; ergo om- dies etiam diminuuntur. Euidens est Sy logismus,&maior noselum in se est certa, sed conceditur ab authoribus utriusque modi P batur aut g minor ex tex. 31. huius capi tis, ubi ita ait
