R.P. Antonii Ruuio Rodensis, ... Commentarii in libros Aristotelis Stagyritae de ortu, & interitu rerum naturalium; ..

발행: 1620년

분량: 736페이지

출처: archive.org

분류: 철학

331쪽

18 8 Lib. I. et e generatione S corrupi.

Aristoteles: Metur itaque eius quod augetur, quacuque pars au ela esse. Similiter autem , S in diminutione minor generata esse,s. Adhuc autem quoracumque signum,aut maius. aut

minus faectum esse e.

Primus autem modus dicendi est etiam expresse contra Diuum Thomam I. p.q. ra'. art. i. ad x. Et probatur, quod sit falsus; primo, ratione eiusdem Diui Thomae , quia partes num trimentales eiusdem rationis sunt cii spermaticis,& ideo cori ruptibiles sicut illae,ut os,& caro quae de nouo aa ueniunt per nuti itionem eiusdem rationis sunt eum osse, & carne productis per primam generationem,&corrumpi possunt sicut illa, di calor naturalis, a quo corrumpi possunt est idem, & debit Eapproximatus omnitas: ergo sicut haec potest corrumpere, sic illa,& est agens naturale: ergo agit circa omnia in quantum potest,& omnia corrumpit: Falsum est ergo , quod illae partes tog sine corruptione permaneat per totam vitam. Secundo. quia si prima subitantia,in qua generatur homo, non potest corrum pi, sequitur pueros postquam primo geniti sunt, non indigere alimento ad reparadum id, quod per actionem caloris naturalis deperditum est, sed solum ut augeantur: sed consequens est falsum, & contra experietiam: ergo falsum est etiam, quod nihil corrumpatur de prima illa sus stantia. Probatur minor, quia euidens est, quod si paruulus statim postquam natus est,

Don alatur, deficit atque consumitur: quod non potest ex alia causa prouenire, nisi quia calor naturalis incipit statim agere in illam substantiam , ea inque consumere.& ideo indiget alimento primo ad reparandum id, quod consumptum est deinde ad ausmentum. Probatur deinde falsum esse secundum modum de partibus durioribus. &solidioribus nunqua corrumpendis: primo,quia partes isti nutriuntur per totam vita, sicut molliores ut fatetur,qui eum defendiit: & probatur euidenter ex illo principio Aristotelis ab omnibus recepto, quod mulitio fit secundum omnes partes, sicut augmentatio: ergo ter totam vitam additur illis aliquid substantii novum:& ni- iit ab eis detrahitur : ergo fiunt semper maiores,& longiores etiam post statum, de tepore decrementi: & consequenter totus ipse homo procerioris fiet staturae: immo consequenter sequitur per totam vitam augeri has partes, & nullum haberellatum, nec augmetationem intrinsecum terminum. Probatur

consequentia, quia si nihil substatiae ab eis detrahitur per tota vitam : ergo nihil etiam detrahitur quantitatis. Et si semper additur eis noua substantia: ergo etia in noua quantitas, &ita seirarer fierent masores, quia nec potest detrahi, nec addi subi stantiae,

332쪽

stantia, nisi addita, vel detracta quatitate.Secundo, quia de his

partibus durioribus,ac solidioribus duo sunt certa ; primum, quotl corrumpi possit ut, cum constent materia sublunari;deinde, quod in eis sit calor naturalis, quamuis non tantum in eis vigeat, quantum in mollioribus. Ex quibus probatur, quod corrumpi possint, quia calor naturalis est ages debite approxima turn respectu earu, sicut respectu aliarum. ergo sicut potestillas corrupere, ita & has, quamuis dissicilius, & tardius propter maiorem resistentia earum. Quemadmodum guttae aquae cadentes super lapidem durum,& mollem,utrumque quidem excavare possunt,& excavant, qua uis citius mollem; Set durum tardius,etiamsi sit durissimus,propter continuationem: ergo eum sit continua actio caloris naturalis, aliquid semper pol Vt ab his partibus quantumlibet durissmis extrahere. His opinionibus refutatis, nostra sentetia explicatur tribus ic TasIertionibus, quarum prima est,in nutritione viventium im- vperfectorum, quorum animae sunt diuisibiles, simul cum noua parte materiae aduenit noua pars animae eductae de potentia eiusdem partis materiae. Ita Scotus in . distinet. . quaest. i. arti c. i. gidius in i .distinct. s. arti c. 1 quaest. s. Marsit. Idib. de Ceneratione, quaestri.&D. . Petrus de Mantua tractatu de primo,& vltimo instanti .Palat. h. lib de Anima.Toletus quaest. p. huius capitis,& iuniores multi. Quain efficaciter probant a gumenta facta contra primam opinionem. Secunda assertio, sicut omnes partes viventis augentur, ita omnes diminuuntur; in viventibus quidem imperfectis, tam secundum formam, quam secundum materiam;in viventibus vero perfectis, secundum materiam,& secundum extensionem animae ad eam informandam. Haec est expressa apud Aristotelem loco,& verbis citatis contra secudam opinionem ;& eam

tenent Auerroes i. lib. de Generatione, comm. 38 Diuus Thomas in hoc libro lech. I . ad finem,& lect. I s. in principio,& I. p quaest. Hs .arti c. I. ad 1.&ibidem Caietanus,Con imbr. I. lib. Physic. c. s. quaest. s. arti c. t. in fine, & omnes fero nouiores. Et probatur etiam efficacitet argumentis factis contra eandem opinionem secundam. Assertio tertia, non est necessarium ita diminui omnes partes viventis,saltem duriores,&solidiores,ut ossa , & nerui secundum materiam , aut secundum sormam , vel egiensionem Eius,ut milla earum, quas habuit a principio suae generationis, permaneat eadem numero in fine vitae, sed multae permanentinuariatae magna ex parte. Haec est contra iuniores quosdam necessarium putates,quod omnes partes varientur. Et proba Legener. T tur

333쪽

xso Lib. I. De generatione ct corrupi.

tur hoc argumento, nam partes istae ex propria natura resistut maxime actioni caloris naturalis, &ex alia parte calor ipse non Ita viget in eis, neque ita intensus est: quare licet agat in

eas semper, remistissima absque dubio actione, & fere nihil

corrupente; ut probat experientia in infirmitatibus, in quibus . licet caro,&aliae partes molliores multum diminuantur, duriores vero,& tolidiores sere nihil: ergo talis actio caloris in has partes, licet contanua sit , non est tamen sufficiens , ut eas totaliter corrumpat Probatur etiam exemplo guttarum cadentium super duri Ginium lapidem, quae licet motu continuo cadant, & per totam vitam, non Pollunt totum lapidem coretum pere propter maximam resiste iam eius: ergo licet coti-mua iit amo caloris naturalis, nunquam corrumpet totaliter duriores, ac solidiotes partes viventis, propter maximam reta

sientiam earum.1og Ad testimonium Aristotelis pro prima opinione adductum

respondeo, quod dum asserit, augmentationem non fieri si eundum partes materiales sed secundum partes formales; per

partes formales non intelligit formam subitar tialem Hlyficam . ut Philoponus, ct A lbertus Magnus affirmant; sed nec

partes porosas, hoc est, concauitates illas, quas vocamus poros , ut dicunt Marsil. & Albertus Saxoniae. Nec etiam partes habentes aliquam operationem in corpore, ut sunt INembra eius,ut voluerunt alij Nec demum partes sper maricas, ut docuit Alexander. Sed ex ipsis verbis Aristotes is duplox expositio vera,& tenenda colligitur: prior est , quod per formam partis intelligatur natura, &species eius , ut caro secundum formmam fgixi ficet carnem secundum speciem,& naturam carnis, per partem velo secundum materiam intelligatur haec illa secundum rationem indiuidualem huius partis , ut caro haec, aut illa, quae modo producitur per nutritionem,uel dem perditur per dran inutionem : nam ratio specifica cuiusque rei formalis vocatur, sed indiuidualis quasi materialis;& quia necessaria conditio ad propriinn augmetu in est, quod permaneat semper idein, quod augetur:& natura, atque species catanis, vel ossis semper manet: haec vero , aut illa pars caruis,vel ossis deperditur, ac variatur; ideo dixit Aristoteles augmentum fieri secundum formam, aut secudum partes formales, tanon secundum materiam, vel partes materiales. Secunda expositio est, quod per formam partis intelligat Aristoteles, no substantialem sed illam. quae costituit quartam speciem qua

litati & vocatur etiam figura; ut figura manus, brae iiij, capitis, aut pedis de quae uidens est. quod permaneat sempeseadem

334쪽

Cap. V. Tran. de augment. QiDest. IX. a m

eadem in partibus corporis: per materiam vero, vel materialem partem , hanc vel illam partem manus, vel brachij, quae accedit, & recedit per nutritionem , vel diminutionem si de quibus constat non temper manere,ideo secundum formam, vel figuram semper manentem dicuntur augeri partes, non secundum hanc,vel illam entitatem materialem passim recedetem,vel de nouo aduenientem. Uerba autem Aristotelis , ex quibus utraque haec expositio satis aperte colligitur, huc sunt roportet enim intelligere quemadmodumsi quia mensurabit eadem mensura aqαam.semer enim alia, edi alta. se Utique augmentatur materia ramis, em non cuicumque partium aliquid adiicitur, sed hoe quidem defluit Are autem aduenit, figura autem, et forma cui remque particula. In hu autem, qua sunt dissimilium partium, hoc magis manifestum, ut manus, quodproportionaliter aucta est, Asateria enim altera existens man festa ea magis ipsa forma fui. quam in carne, b his,qua similiumpartium, ideo , mortui magis videbitur esse adhue eare, b os,quam manus, ct brachium, e chytiorem veto expositionem tenet Diuus Thomas i. pari. quaest. I ip .art. l. ad secundum.&cum eo Toletus quaest. s. Eu ius capitis,quam sequuntur fere omnis recentiores Posteri rem vero sequuntur alij. Testimonium autem sic expositum iuxta mentem Aristotelis nihil probat contra uolitam lententiam.

Ad argumentum eiusdem opinionis respondet D Thom. in i*'eodem articulo ad quintum, suobus modis contingere,quod varientur partes integrantes alicuius corporis, simul quidem omnes, ita ut loco earum aliae senu i succedant numero diuersae, vel successive paulatim desinentes una post aliam . & sue. cedentibus etiam successi u E aliis loco earum;& si primo modo varientur. certum est, non polle manere candem rem numero, sed dicetur potius desinere elle, Si conuerti in aliam,cuius forma succedit in eadein materia. 3i vero vatientur secundo modo, manebit quidem eadem res numero, licet varientur omnes partes materiales eius. Et hoc modo variantur partes viventis in augnae utatione, &diminutione; nam peractionem calori S naturali S quaedam consumuntur,&aliae succedulex conuersione alimenti, & vniuntur eidem corpori viventi per realem , ac Physicam continuationem, & ideo efiiciunt unum numero, quia unum continuum,& unum numero idem

sunt, ut docet Aristis lib. Phic itaque licet concedamus in viventibus imperfectis variati totam materiam, & totam forma, qua habuit a principio ; ita ut nulla pars matellae,vel sormae peLmaneat ex his, quae in principio generationis habuit:

335쪽

xph Lib. I. De generatioue S com t.

negandum est, quod non sit idem corpus numero in fine vitae cum eo, quod genitu fuit in principio:& ratio huius est, quia

solum variantur partes materialiter, non formaliter; hoc est, solum variantur, ut sunt entitates in completae realiter distinctae, non vi essiciunt unum numero completu , nam quantum ad conpitutionem unius completi idem, atque eodem modo illud constituunt superuenietues, ae illud constituebant recedentes , quia continuatio realis effeti eadem rem numero,

licet ex diuersis partibus entitatiue distinctis ; quod in motu,& tempore satis manifestum est. nam licet partes praecedentes desinatu esse , & subsequentes incipiant, & ideo tempersint diuersae partes secundum entitatem, ex quibus constituuntur successiva haec ; realis tamen continuatio essicit, ut semper sint eadem numero, nisi realiter interrumpantur; nam tunc cessante continuatione cessat identitas numerica., Et si dicatur ex hoc sequi, no alio modo esse unum numero corpus vivens a principio vi tae usque ad finem, ac dicitur unus populus, vel fluuius a principio vique ad fine quamuis in fine, Immo post paucos annos nullus homo permaneat ex his, quos habebat prius. Respondeo aliqua esse similitudinem in exemplo populi, ac fluminis sed maximam differentiam, quia populus non est unus numero identitate Physica, sed morali, in quantu diuersi homines succedentes sub ordinantur eisdelegibus; corpus vero est idem numero identitate Physica propter Physicam continuationem partium succedentium cuimpraecedentibus.& praeexistentibus, & quamuis flume sit idem

numero identitate Physica ratione realis cotinuationis aqvq. maiorem lsige habet identitatem Physicam corpus, quod augetur, quia fluuius nullam habet parte aquae eamdem numero cu ea, quam habebat prius, sed omnes fluui, &ideo solum possunt idem numero flumen e Scere per continuatione. sed non omnes partes viventes fluunt, era aper totam vitam, quin potius solidae, ac praecipuae omni fere ex parte permanent, veprobauimus. quare longe persectius est idem numero in finevitae, quam flumen, eum sit idem iasi solum per realem continuationem omnium partium sed per realem, ac materialem pluriu, ac praecipuarum .Haec autem vera sunt, etiam si admitteremus omnes partes integrantes materiae,& formae variari; sed cum permaneant duriores, & solidiores magna ex parte, quae iunt quali fundamentu caetera ru,maiori ratione dicetur Permanere id e corpus numero, etiam in viventibus, quorum

animae sunt diuisibiles; & si contingat nullas habere partes dura res,vi videtur contingere in quibusda reptilibus impei sectis,

336쪽

sectis , adhuc in his dicimus non variari omnes partes, quia

quamuis molliores sint, calor tamen naturalis in eis es debilissimus, unde nunquam eas consumet omni ex parte.

Ad primum argumentum primi modi defendendi lecunda ii

opinione respondeo prrino, negado antecedens, quod omnes partes corporis varientur, nam licet forte varietur molliores totaliter,de duriorib. probatum a uobis est non variari totaliter;& ideo ex parte illarum non sequitur totum variari. Secundo, respondeo, quod etiam si concedamus variari omnes, neganda est consequentia: quod non permaneat id e numero corpus in fine vitae Et cum dicit ut tota non habere aliam enistitatem praeter entitatem partium, si intelligatur simul unitarum,concedendum est: minor vero, quod entitas partiu sit diis uersia,distingui debet;nam duobus modis considerari possunt omnes partes per totum vitae tempus fluetes, primo secunda entitatem materiale, per quam inter sese distinguuntur realiter;&hoc modo diuersam entitate habem: si vero considerentur ut unitae per continuationem realem, & Phylica, quamuis

successiua , essiciunt eadem entitatem completam unam numero;& hoc modo acceptae non habent aliam entitate praeterentitatem totius, nec totum alia entitatem praeterentit tem earum,sed cum per totam vitam continuentur, essiciunt compositum unum numero permanens per totam vitam.

Ad seeundum neganda est consequentia, quod corpus per

tota vitam sic renovetur, ut nu quam senescat; nam licet reis nouetur in quantum nouae partes semper ei adueniunt deficit vero ex parte virtutis conuersuae, quae est calor naturalis;hic enim repatitur semper ab alimento habente cotrarias qualitates. & ideo quasi hebetatur,& impotentior fit ad conuerteis dum alimentum,& dum non tantum potest conuertere, quatum consumpsit de substantia corporis, diminuitur corpus, aedebilius redditur, atque consenescit: & quo plus debilitatur calor, magis, ae tandem moritur. Itaque materialiter, hoe est ratione partium aduenientium renouatur, sed sormaliter. hoc est ex parte virtutis deficit, atque consenescit., Sed aduersus hanc doctrina sic arguo; calor naturalis, quo ra 3 plus procedit, magis debilitatur. Ac ideo tepore diminutionis

minorem partem alimenti potest conuertere : ergo eadem ratione minorem quoque partem substantiae consumet, quare nunquam diminuetur corpus. Probatur consequentia. quia omnis actio est intercotrariarergo sicut reparatur a cotrario in eouersione alimenti . & ideo debilior iit virtus eius ad tal Ecduersionem, repatietur etiam agendo circa partes corporis,

337쪽

1y Lib. I. De eeneratione O corrupi.

mas consumendo, & debilior essicietur virtus ad easdem

consuinendas,& minores poterit consumere. Respondeo,c cedendo, quod repatiatur in utraque actione , qua agit circa alimentum,& circa partes corporis, sed multo minus in illa actione qua in in hac, quia alimentum magis dissimile est, de maiorem habet contrarietatem cum calore naturali ex parte qualitatu ac dispositionum, qui b. assicitur, quam partes corporis,o per se est manifestu: & ideo longe dissicilior est eo n-

uersio eius in substantia, quam conuertio partium in vapores, di excrementa, & plus repatitur calor in una conuersione,

quam in alia et quare licet debilitetur in ordine ad utramque essiciendam, & quo plus procedit, minorem cssiciat utraque: sed multo magis debilitatur in ordine ad conuersionem alimenti longe dissiciliore,& propterea minus potest de alimet conuertere in statu drintarii tionis, quam de iubstantia corporis consumere.& llaec est causa propter quam, quo plus procedit vita hominis, magis diminuitur,& tandem moritur. Sed arguo secundo aduersus eadem lolutionem, quia ex ea sequitur nullo tempore posse auseri vivens, quod est falsum. Et consequentiam probo, quia si aliquo tempore augeri possset,inaxime aprrina sui generatione vique ad thatum: led noctempore non potest:ergo nunquam. Probatur minor, quia si hoc tempore potest augeri, ideo eritiqui a calor naturalis foristior est; & ideo potest plus alimenti conuertere, quam de substantia corporis consumere sed hoc est impossibile Probatur ex solutione praecedenti vi nam si alimentum magis cottarium est quam substantia corporis viventis, ut dicebamus:&cosequenter fortius retistit;& propterea dissicilius conuertatur, dc magis debilitatur calor ex actione circa illud. quia magis ab

eo repatitur: ergo minus conuertere poterit de alimento,et larem pore augmenti,& plus consumere de substantia corporis minus resistenti:nunusque proinde debilitante eundqm eat . rem:<a neque hoc tempore augebitur corpus. Responde diuersam esse rationem de tempore augmenti aede statu , &i tempore di in i ciuit ouis. Et differetia consistit in duobus, quorum primu se tenet ex parte corporis viventas, v aliud ex parte alimenti: nam dum corpus primo gerinum eli, duo pollunt in eo confidei ari. pri mu est, quod purissimam habeat substantiam ex materia leminis immediate genitam,& ideo nullam habentem admixtionem alicuius aduentitiae lubstantiae, vel qualitatis, aut dispositionis extraneae . ex parte cuius maioris virtutis est ad resistendum calori, & minori resistetia indiget, quia quo purior est, magis est ei conatui alli calor, ta minore

habet

338쪽

habet euineo contrarietatem,&ex consequeti remissus age calor in eana et quod adeo verum est, ut plures censeant nunquam pati, neque consumi ab eo, ut vidimus , & refutauimus. Aliud est quod in eadem substantia primo producta considerari debet, nempe paruitas materiae, & quantitatis, defecta

cuius tenera , atque imbecilliora sunt membra eius ad exeriscendas operationes : & licet ratione primi, minus consumatur per actionem caloris; sed ratione iecundi, parua consumptio debiliorem eam efficit Et propterea, nisi breui ei succurratur subministrato alimento, breui etiam peribit. Secundum vero, in quo consistit differentia utriusque status , tenet se ex parte alimenti, quod in aetate illa subministrari debet et

proportionatum quidem tenerat udini,ac imbecillitati corporis , quam habet in parua illa quantitate genith, & ideo talis conditionis,ut facile pollit conuerti in lubstantia Et ex utraque differetia sic explicata intelligitur corpus vives in ptima aetate plus alimenti conuertere . quam de propria substantia consumatur, sed quo magis augetur, minoris virtutis efficiis tur eius substantia; quia iubstantia ei adueniens ex conuersione alimenti aduentitia est , atque extranea, nequeri a conna turalis calori naturali propter maiorem admixtionem extraneae qualitatis et per admixtionem igitur huius ad uetitiae sub statiae puritatem illa amittit prima,cum qua genita est,&de bilior efficitur ad resistendu;& maiorem contrarietate acquirit cum calore naturali & ideo magis ab eo consumitur: sea ex alia parte crescete qualitate eius magis roboratur ad agendici rea alimetu, quod valde necessariu, est quia alimetu postulat magis solidu, At ideo difficilius conuertendum. Quibus ex

utraque parte conlidetatis intelligitur tempore primae aetatis plus alimenti posse conuertere calore, quam it substantia corporis ab eo consumpta,&ideo toto illo tepore crescere posse. Ad primum argumentum secundi in ocii defendendi ean Idem opinionem, negandum est antecedens, quod tempore infirmitatis non diminuantur partes duriotes corporis, semper enim diminuuntur,& semper reparatur aliquid, vel etiam totum, quod de substantia earum consumptu est, ut probaurinus resut 'Dres hunc . . ,dum dicendi. Sed quod ex his partibus diminia. . ore infirmitatis, siue quouis alio paucissimu est i perceptibile per sensum , & noc propter maxima resistetitia earii,& remiisam valde actione caloris naturalis: video no iudicat lenius, quod aliquid sit detractu ab eis sed iudicat intellectus propter efficaces rationes a nobis adductas, per quas scutas debet corrigi, ut saepe in rebus aliis contingit.

339쪽

ry6 Lib. I. De generatione O corrupi

Ad secundum concesso antecedente, quod calor naturalis minus vigeat in partibus solidioribus, & ideo remissius agat virca illas, & magis ipsie resistant. quam molliores, neganda est consequentia, quod nihil earum consumatur per aetionem eius, sed consumitur quidem paucissimum, & quod sensu non potest percipi,ut lain probauimus.

V AE STIO X.

An augmentatio, or diminutis distinguantur specier

ri g T Uo sunt ei rea hanc quaestionem disputanda; primum est, Lean augmentatio, & diminutio distinguantur tanquam duo motus positi ui Secundum, an distinctio earum sit specifica, vel solum accidentalis 3 Et ideo in duas partesdiuidenda est quaestio elaritatis gratia. Et circa primum asserit prima opinio aliquorum;augmetationem,&diminutione elle duos motus positivos. Probant testimonio Aristotelis s. lib. Phys. text. I 8. ubi postquam separauit motus positivos & proprie

sumptos, qui versantur inter terminos positive contrarios, a mutationibus , quae vertantur inter terminos priuatiue solum oppositos, qualis est generatio ; numerat motus positiuos & asserit esse tres, nempe motum circa quantitatem, circa qualitatem, & circa v bi: deinde motum circa quantitatem incommuni consideratu in asserit non habere proprium nome, bene tamen in speciali, quia diuiditur in eu. qui tedit ad maiorem quantitate,& vocatur augmentatio,& in eum qui tendit ad minorem,& vocatur dum nutio: ergo numerat augme-3tationem & diminutione inter proprios motus,& ut tales eos distinguit per terminos positivos. Probant idem ratione, quia motum esse potitiuum,vel negat iuu,cognosci debet ex termino ad quem, a quo accipit quilibet motus suam speciem, sed non minus tendit diminutio interminum ad quem positiuum, quam augmetatio;ergo non minus est motus positiuus. quam illa. Probatur minor, quia du vivens conuertit plus alimenti, quam amisit de propria substatia peractionem caloris naturalis . dicitur augeri, quia acquirit maiorem quantitatem, quam habebat,& ideo augmentatio dicitur motus positivus, quia terminatur ad maiorem quantitatem: si vero minus co-

uertat de alimento, quam amiserat de propria substantia , dicitur diminui, quia non tantam acquirit quantitatem, quantam habebat prius, sed minorem ; minor vero quantitas est terminus positivus: ergo non minus habet terminum positiuum

340쪽

llum diminutio, quam augmentatio; & ideo non minus erit motus positiuus.

Secundo, quia diminutio non est sola deperditio quantita- ii ptis, alioqui non distingueretur a corruptione ; sed tunc dieitur aliquid diminui, quando deperdit aliquid ex quatitate,quam habebat prius,& ali ciuid etia ret inet, & ideo minorem habete ergo diminutio tenuit Per se in minore quantitatem per deperditionem alicuius; ted in inor quantitas est terminus positiuus et ergo diminutio motus positiuus est; licet negationem etiam quantitatis deperditae tu cludat.

Secunda opinio tenet augmentationem, & diminutionem non differre tanqua duos motus positivos, sed tanquam motum positiuum,&negat iuu: ita ut augmentatio sit motus pota sitiuus,diminutio vero negativus eo tere modo , quo disserui sub genere mutationis generatio,& corruptio. Ita Fonseca s. Metaph.c. I 3. q. v. sectione . Conina b. . lib. Physq. t. a. h. dcomnes fere recentiores de haec est probabilior,& tenenda.Sed ut eam probemus, tanquam certum supponendum est,

diminutionem per se includere dpperditione alicuius quantitatis, quit vere est corruptio eius: quod sic probo; No est intelligibile aliquid diminui, nisi deperdat aliquid ex quantitate, qua habebat prius,& per hoc diminuitur, quia aliquid deper- ait: ergo diminutio per se includit deperditione , vel corruptione alicuius quantitatis. Antecedes probo, quia diminui est

minus esse,qua erat prius: sed non est minus, nisi per deperdiis . tione alicuius, quod habebat prius:ergo diminutio per se dicit deperditionem, vel corruptionem alicuius quatitatis prae- habitae. Secudo supponendum est quod diminutio praeter deperditionem non includit acquisitionem alicuius quatitatis: quod iaci minus esticaciter probat hoc argumentu sola ratio

diminutionis in eo co pletur,quod aliquid quantitatis p rq habitet deperdatur,& aliquid ei uide perna an eat: ex his enim solis intelligitur corpus diminutu; ut per se patet: sed qualitas pe

manens no est de nouo acquisita, sed prae habita an re Emit mitione simul cu deperdita: ergo perdiminiuione nulla quantitas acquiritur. Tertio suppone tu est, quod praeter deperditio, ine alicuius quatitatis prae habitae,& permanetia al erius, duom tu positiva possunt i litelligi in diminutionetvna cst relatio

quantitatis permanentis ad tota illam,quam Labebat cocpus prius, qua diminueretur, vel ad alia aeqirale alteriri corporis; dicitur enim qualitas permanes post diminutione minor, vel inaequalis respectu totius quantitatis prae habitae, vel respectu alterius quantitatis aequalis prae habitis. Et ratio minoris, vel

SEARCH

MENU NAVIGATION