R.P. Antonii Ruuio Rodensis, ... Commentarii in libros Aristotelis Stagyritae de ortu, & interitu rerum naturalium; ..

발행: 1620년

분량: 736페이지

출처: archive.org

분류: 철학

361쪽

3 i 8 Lib. I. De emeratione O corrupi.

intensionem, vel extensionem,ut possit occupare maiorem l cum,uel correspondere maiori spatio, quam correspondebat

prius, sed ad tollendam hane difficultatem sufficit assignate

pro causa maioris exiesionis primas qualitates corporis,nem re calorem, frigiditatem humiditate, & siccitatem tali modo attemperatas tergo prima causa non est lassiciens , sed nee se. eunda de causa proxima effectio maioris exiesionis, iuel praesentiae, nempe qualitate,quae sit raritas: quia talis qualitas alia quam debet habere causam proximam tuae oroductionis in corpore;& hanc sufficeret alti gnare pro caula maioris extensionis,vel praesentimabsque qualitate media, nempe tale tem- Peramentum corporis,vel diuertum, secundum primas qualitates,a quo poterit sufficienterprouenire,ut maiorem,vel mi norem praesentiam habeat successive in loco. et Probant tandem experientiae quia per solam Compressi nem disito facta in condensatur aer in utre inelusiis E, Ied non

est possibile,quod per actionem tam facilem producatur noua qualitas in eodem aere, quaesit densitas:ergo non est pon da,& consequenter nec motus, per quem producatur, quae sit condensatio,sed sufficit motus localis ei uidem aeris. quem facile intelligimus digito posse fieri.

Praeterea,eadem condensatio aeris fit per impulsum digito impressam,sed impulsus no est productivus alterius qualit iis, sed solius motus localis, & localis praesentiae, ut per se est manifestu: ergo densitas producta in aere non est aliud, quam minor praesentia localis, neque condensatio erit aliud, quam motus localis, per quem per se primis producitur.Tertia opinio negat, raritatem,& densitatem esse maiorem, aut minore extensionem localem, maiorem aut minorem praesemiam: ac

serit vel o esse qualitatem quandam di stin cham realiter ab his, .& priorem natura eis, tanquam causam utriusque , ita ut per eam disponatur corpus ad maiorem,extensionem , & mal in rem praesentiam localem habendam,vel aequi redam: rarefactionem veth,& condensationem dile motus inerationis per se primo tendentes ad has qualitates. sicut calefactio ad calo

rem: maiorem vero extensionem in .loeo, & maiorem praesemtiam consequitiaturaliter rarefactionem .Haec est communisi

apud antiquos Philosophos,&interpretes Armotelis: imm

eam tenet ex sanetis Partibus Augustinus cap. b. Categ riarum in t . tonio, Damase .capite ii suae Physicae , Boetius, do Alberi. Mag. m praedica ineli. quantitatis I autor sex princi piorum capite de situ; eomni . .. lib. Physi cen. 8 . de ibidem Burleurum, Capreol is a.distri s.quael . t .art. 3. AIsem in L. d. I M

362쪽

Cap. V. Tract. de rarefact. si aest. II. 3io

quaest. unica art. .Durand. ibid. q. t .atque etiam Hispalen .so- etinas s. Metapli. q. TI. Caietan. 3 p. q. q. arti c. s. etiamsi simul Arat,rarefactionem fieri cum additione nouae partis quantitatis:&ea recentioribus multi,& videtur mihi longe probabilior,& tenenda.. Nam in primis eam absque dubio tenet expresse Alist . . lib. I DPhysicap. a. teX. I I. 8c t. lib. de partibus animalium, c. i. quibus locis enumerat qualitates tangibiles,&inter eas raritatem. de

densitatem:vnde non potest vel apparens expositio adhiberi his testimoniis ab aut noribus secundae opinionis:testimoniuvero ex praedieamento qualitatis adductum ab eis, optime . nobis exponetur suo loco, sed elarius adhuc loquitur Arist. . lib.Phyctext. 8 c. his verbis: Densum enim, S rarum feeundum

hane eontrarietatem latio in factiva sunt,secundum autem ipsum

durum edi molle , passionis, O impassibilitatis,flnon lationis. sed

alterationis magis. Quibus densum. & rarum causam esse docet duplicis contrarietatis qualitatum, nempe grauitatis , MIeuitatis; atque etiam duritiei,& mollitudinis, dc in quantum sunt causa primae cotrarietatis asserit esse causam effectivam motus localis ab ea effective procedentis Ex quo euidens a gumentum desumo aduersus secudam opinionem hoc modo. Rarum de densum sunt causa effetens motus localis media grauitate & leuitate et ergo sunt causa essiciens extensionis

localis , & localis praesentiae, quae sunt terminus per se motus localis Ex quo euidenter sequitur, raritatem , & densitatem non consistere in extensione Iocali, vel praesentia loeali , sed evie his priora seeundum naturam , eum sint causae effcientes harum. De raro autem & denso loquitur propriissime Arist.eo loco , ubi agebat aduersus antiquos Philosophos, qui ponebane dari vatium intra corpora rara: nam cum videatur partes eorum esse separatas , videtur esse intra illas vacuum:

sed arguit Arist. quia vacuum non potest est e causa motus localis, cum eum potius impediat, sed rarum , & densum sunt i

causa effciens motus localis, media grauitate&leuitate, quas causiant: ergo non potest vacuum consistere in raro. Quod argumentum nullius momenti esset, nisi de raro & de vis protri h loqueretur. Idem D. Tho. expressissimo t. l.degen. leta. I . Isis verbis: Si aer raresat, vel tondensetur .dicendum ast qu)d talis transmutatio non potes proprie diei augmentum, sed alteratio, stensem secundum transmis taeionem passibilium qualitatum si Aeet arni, dens et Ac 3 piq. .ari t. ad 3.ubi ira ait, Rarum, An m t quadam qualitates rans M ntes eo ora re hoc quod habent inutivmi Uel tarum de materiasub dimensionibus.

363쪽

31o Lib. I. De generatione O corrupi. et

et ' Deinde probari potest efficacioribus argumentis,& sit priamum .impossibile est eadem quantitatem prorsus immutatam habere vel acquirere maiore extensione ad Iocii, aut maiore praesentia: ergo assignari debet aliqua mutatio in quantitate Prior natura,qua maior exlesio,vel maior prcsentia,a qua haec Procedat, taqua a causa proximas sed non est alia assignabilis.

Praeter raritatem: ergo prior natura est haec maiori extensi ne, maiorique praesentia. quare nulla haru potest esse raritas,ne que acquisitio eius rarefactio Probatur minor, quia calor,vel frigus,aut temperamen tu,quod assignatur ab authoribus semcundae opinionis pro causa maioris exiesionis, vel praesentiae,

non potest esse proxima,sed solu remotaetergo necesse est alia qualitatem assignare pro causa proxima, & haec erit raritas. Probo iterum minorem, quia rarefactio est motus localis, pecquem corpus mouetur ad maiorem extensione,& praesentiam localem : ergo illa erit causa proxima maioris extensionis, &maioris praetentiae. quae fuerit eausa motus localis, per quem produciturned primae qualitates,& tale temperamentum eam rum sunt causa remotissima motus loealis et ergo etia maioris ratesionis,&praesentiq.Probatur minor. Pi imo, quia proxima causa motus localis, sunt grauitas,& leuitas eorporis,& causa proxima harum raritas, & desitas,ut doeet expressE Arist. loe proxime citato: ae causa raritatis Sedensitatis proxima est tale temperam ctum primarum qualitatum, ut docet expresse ideAristot t. lib.de partibus animalium eap. i.in princip his vel his: Humidum enim, disiectivi, et ea selm, et figidiim materi

qua i i genim a sectiones. Ersto de primo ad ultimum remotissima causa eiusde maioris extensionis,maiorisque praesentiae loca, Iis erit tale temperamentum primarii qualitatum. Proximior vero raritas, & densitas media grauitate & leuita te, quae ex eis rio sequuntur. secundo probatur eadem minor,quia per primas qualitates,vel per tale temperamen tu earum, non disponitur corpus immediatd ad oceu pandum locum , vel ad maiorem praesentiain in spatio r ergo non pollunt esse eausae, per quas quantitas eis affect occupet maiorem locum, sed alia erit nec effatio assignanda, quae non potest esse,nisi raritas Probatur antecedens,quia bene sequitur. Per tale temperamentum non

disponitur immediate corpus ad motu locale, sed per grauitatem,& Ieuuatem: ergo neque ad terminii eius, quae eit maior extensio,vet praesentia,quae sunt terminus per se illius: solum

ergo potest ei se r(mota dispositio. Quod veto non fit alia

Proxima

nitiae

364쪽

Cap. V. Trin. de rarefact. suas . II.

proxima praeter raritatem,&desitatem: probatur. quia corpus ratefieri ,est partes eius magis separari inter sese,& e densiari, magis uniti, atque coniungi; sed haec est proxima dispositio ad maiorem, vel minorem extensionem , dc praesentiam , quae statim sequitur ex maiori distantia partium inter sese rergo r/ritas & densitas assicientes eorpus lunt immediata caula, ratione cuius quantitas eius extenditur ad maiorem locum , de acquirit maiorem praesentiam in eo, & ex coli sequelm maloe praesentia, atque extensio non possunt esse raritas, & densitas,

sed effectus harum. . . . s. -

Secundo sic probatur. Raritas. & densitat possunt separari iis ab extensione, At praesentia locali corporis: ergo non possunt in his consistere, sed distin tui debent ab eis ex natura rei . Euides est consequentia,& probatur antecedens in my sterio Eucharistiae: nam quaedam partes corporis Christi sunt densores aliis,

aliae aliis rariores,ut ossa densiora sunt carne, & humores rariores earne,&ossibus,ct tamen constat non ii Ebere extensio- .. - .nem in ordine ad locum , neque praesentia localem, sicut nec eam habet ipsum corpus et ergo raritas & densitas reperiuntur sine maiori extensione, ac maiori praesentia tae ali. & ideo non

possunt in his consistere: & ide potest piobari de quocumque

corpore raro & deso, ut de aere,& terra: qui a scut potest Deus conuertere panem in corpus Christi, ita potest conuertere aerem in terram, quamuis requiratur contrarietas ad conuersionem: nam aer.& terra contraria sunt:facta autem tali conueris

sone esse e terra sub aecidentibus aeris nullam habens extenasionem ad locum,nee locale praesentiam; sicut neutram habet corpus Christi sub aee identibus panis existens;& tamen habearet naturalem suam densitate, sicut caetera accidentia naturalia frigoris disiccitatis: ergo raritas,&densitas non consistunt in maiori extensione, aut maloci praesentia locali. Huic argumento respodent autores secundae opinionis ne-giligando, quod partes Christi in Eucharistia existentes habeant raritatem,vel densitatem .sed dicunt esse dispositas , ut raritatem,& densitatem inducant, si suae naturae reliquantur e ideo autem videtur nobis raras esse,vel densas: quia apprehedimus eas seeundum modum que habent in coelo, aut in caeteris corporibus humanis, & eodem modo negabunt, terram habere . densitatem,si esset sub accidentibus aeris in eam couersis.Haec tamen solutio falsa est, quia rarum &desum sic definiuntur, ut is

q. p .art. t. ad 3 colligens definitiones eorum ex Arist. . Physi ite Tt. 8 . Si lib. T. text. 1i . Racum est, q uod parum habet materiae

Degeucris X si a

365쪽

3 15 Lib. I. Te generatione 'corrupi.

sub magnis dimensionib-idensum ver b, quod mulitim habet materia hia paruis dimensionib-. Sed definitiones istet conueniunt partibus Christi in Eueharistia existentis: ergo ibi habent v

- Iam,& formalem raritate, & desitatem. Probatur minor, quia euidens est, ossa eius plus materiq habere, quam carnem.& i

cur plus quam sanguinem, & reliquas partes , & hoc ex pro Prio, ac naturali temperamento,quod in Eucharistia habere, non potest negari, cum habeat tuum esse naturale partes istaei habe ut etiam sub minoribus dimensionibus .Quod sic probo.Partes istae sic existentes sunt occupatiuae minoris loci, & minorem occupant in coelo ubi habent locale extensionem: erso minores habent dimensiones. Proba tur conseque utia, quia dimensiones per se primo sunt maiores, vel miuores. non per actualem occupationem maioris loci, sed per apti tudinem, quam euidens est non amittere, etiamsi actuali ordine ad lo- eum careant, ex quibus sequitur, densiores esse alias, alias vero rariores, quia maioris loci sunt occupatiuae. U Probatur ladem, quia cum aequali extensione locali,& etiacum aequali praesentia stat, unum eorpus esse magis densum,vel Tarum, quam aliud: ergo raritas,& densitas non consistunt in maiori,vel minori extensione, aut praesentia locali re uidens est consequentia. Antecedens sic probo . Ponamus duo vasa eius. dem mensurae, quorum unum sit plenum aqua, aliud vero non

Olenum,sed quod minus aquae eiuste prorsus conditionis ha-

eat, quae calefacta ab ignerare fiat, & sic rarefacta vas ipsum non minus qua alia adimpleat. Quo supposito, sic arguo. Istae duae aquae habent eandem prorsus extensionem localem eandemque praesentia, ita ut neutra habeat maiorem extensione, quam alia, nec maiorem praesentiam:& euidens est,posteriore habere multo minorem densitatem: ergo densitas non cdsistit in minori extensione, vel in minori praesentia. Et idem argumentum effici potest de raritate . si ponamus medietatem eius plenam aqua, de aliam medietatem plenam aere, tunc enim aequalem habent extensione localem, aequale que praesentiam,& aqua est densa, aer vero ratus: ergo non consistunt raritas redensitas in maiori extensione,vel maiori praesentia locali. Ut autem veritas nostrae sentetiae melius intelligatur. & argumenta aliarum facilius soluantur, explicandum est, quae fit ratio ei Ientralis raritatis, & densitatis, vel in quo consistant qualitates istae, de qui sint effectus formales , ac primari j earum s ex his enim intelligetur quidnam sit rarefactio, de condensatio. Notandum igitur est primo, raritatem,& de natatem quatuor praestare corpori. Primum est,quod partes eius magis

366쪽

Cap. V. Trin. de ramefacti Quae p. II. 323.

fiat separatae,vel disiunctae iotet se,aut magis eo diiunctae, vel minus separatae sine discontinuatione ; illud enim habent persraritatem hoc per desitatem. Secundum,quod piae stat corpori, est, quod minorem habeat multitudine materiae. ac partiuquantitatis sub maioribus dimesionibus,vel maiorem multi. tudinem sub minoribus viillud enim habet corpus raru ,vel rarefactum, hoe vero corpus densum, vel condensatu in .Tertium est, quod maiorem, vel minorem habeat exiesionem localem corpus ipsum,& partes eius, maiorem quidem per raritatem. - vel rarefactionem,& minote per densitatem, vel eo densationem. Sed in nullo horum trium eo usistit effectus formalis primarius raritatis, sed duo priora quasi materialia sunt respecterprimarij, ae formalis effectus,& ideo ab eo con notatur quaret non potest sine utroque intelligi. Tertius vero eflectasseeuuae darius est tarmalis quidem,vel certe in genere caui messicien iis ab ea procedens, lecundu diuerso: modos loquendiautho . tum nihil ad praesens institutum referentes: na cum extra primmarium essenum sit, parum refert, vocareo te effectum foris malem,vel secundariu efficientis causae.Vltimum igitur, quod raritas & densitas praestat corpori,est, ouod maiores dimetio Des, aut maiorem molem,vel magnitudinem habeat,vel suscipiat, sine additione nouae materiae. aut nouae quatitati se& hoc est primarius effectus eius, qui no debet sic intelligi, ut mai res ipsae dimensiones, aut maior magnitudo sint inectus primarius,& formalis raritatis,vel densitatis; nam maior, aut mi Dor magnitudo corporis vel maior moles, eu maior dimefio, a quantitate prouenit, n6 tamen nud E aecepta;sed affecta raritate. vel densitate:ergo non potest esse effectus formalis raritatis. aut densitatis,quae sunt qualitates quaeda, sed effectiis forma lis primarius earum est, constituere eorpuI rarum formma liteir, hoc est,ita illud assicere,ut sic affectum maiorem maritudinem,& molem, maioresque dimensiones habeat , Cainem e ius materia,& eadem eius quantitas.

Qitatuor ergo modis pollunt definiri raritas de densitas, his culta. um hos quatuor effectus,ut sigillatim explicentur,& testi im ,nus Aristot. dc D. Tho m. confirmentur. Primo pialunt de fit si ri h oe m od o: Rarum est,quod habet pa tes d stante a a se in- Meee m. densum vero , Cui repartes fa r sis prosin Illa sunt, & petha; definitiones explicantur secundum primum este stum perrat iovem intrinsecam eoru con notarum, quarum, tradit Arist, in pti edicainento qualitatis tecundo definiunt. ui sic Rarum est, qu ad parum habet materie sub magnu dimet. . nibu- ; & densum,

quod multum halet materia Iub parvis I S. his definitionibus

367쪽

yra, ris . I. De generatione ' corrupi.

definiuntur permultitudinea,pati tu i etiam con notatam in ratione earum intranseca quac de fili tiones tradidit D.Tho m. 3. paLCq stione 2 .am c. r. ad s. ex Aristoti collectas . lib.

Psysicotarat .s de as. Tertio modo possunt definiri per maiorem, vel minorem extensionem localem, aut localem praesen Ham , tangetlim per effectum remotum, in hunc modum. Rarum est , Pod sub eadem materia i di quantitate , maiorem 'habet extensionem Ioealem aut maior m pastutiam , dc densum, fland minorem , & has definitiones non inuenio apud Aristot. vel D. Tho in nam dum Aristor. capite de qualitate asserit,rarum , Ac denium magis monstrare quandam positionem parmam . quam radionem qualitatis, non de positione partium in

ordine ad loeu lucelligit, sed de post ne partium inter sese,

ut definitiones ab eo ibidem assignatae euidenter ostendunt. vltimis Mefinm possunt hac ratione. Raritas est qualitas aptasire visurea reppus . vi ex eius nisectianae ma sorem magnitudinem, vel dimensisnos habeat sub eadem murenis, quantitate. Densitas vero qualitasti ra sic asieere ravus, ut ex affectisno eius maiorem habere magnitudinem . vel minires dimonsiones sub eadem materia, oremmtrtate. Quas definitiones dedit stas et Aristo t. Physi Lext. 8 .&8s attulit D. Thom .i. p. q. PE. art. 3. ad C. his verbis comprehensas: Hoc autem Ut rarefieri scilicet,materiam andemvrce pere marores dimensiones ;& censeri debent essentiales,quia assignaen turper verum genus raritatis, quod est quali.

ras, & per ordinem ad effectum tarmalem , atque primarium eius,ut si definiamus albedinem diceturii Albedo est qualitas

apta facere corpus album . . .

et sis Secundo notandum est, quosl cum essentia quantitatis cos stat in extensione partium , secundum molem, vel magnitudinem,ita ut una sit extra aliam,& cuilibet debeatur dillincta pars loci , perfici potest quantitas in subiecto accide taliter se

cundum hane extensionem, sicut qualitas perficitur accideraliter secundum intensione quamuis diuerso modo; quia qualitas perficitur per additionem partium gradualium pertinentium ad entitate eius quantitas vero perficitur secundum extensionem sine additione noxiae partis pertinentis a dentitate eius; sed ex eo quod assicitur qualitatibus procedetibus e R tali temperamento subiecti, quae sunt raritas & densitas . quarum rata octe accidentaliter crescit extensio , vel magnitudo eius .Et ratio huius differentiae sumitur ex diuersa natura qua- piratis,& qualitatis;nam cum edestia quantitatis consistat in extensione partiu hapta est magis dilatari, vel conita hi , Necundum partes, q x iam habet actu per aduentum alicui ut

368쪽

extrinseei, ratione cuius maiore elltensionem acquirunt, quod non habet qualitas; non enim perfici nata est, nisi per partes de nouo educendas de potetia subiecti, ut per te est manifestum . Et ex his intelligitur sensus quorundam verborum D. Tho. . . q. s L .art. t. ad i. quibus asserit, quantitatem augeti in his,quae

ratefiunt, per intensione, absque noua additione, quod dissicile visum est multis eius interpretibus , ex eo quod quantitas non suseipit magis & minus, id est, intensionem , & remissi ocnem,ut docet Aristoteles in praedicamento quantitati se ergo non potest esse veruin quod augeatur per intensione in rar factione. sensus tame D. Tho m. non caret veritate,& proprietate, iuxta hanc nostram doctrinat, nam cum extenuo qu ..uiis . latis augeatur media raritate, qnae est qualitas habens gradus

intensionis in subiecto,vere,& proprie dicitur augeri per in

tensionem, non propriam I sed raritatis eam afficientis, & augentis eius extensionem Ex hae doctrina manet explicatus effectus formalis primarius raritatis 3c densitatis, qui non est at ud, quam constituere corpus ratum,vel densum ; hoc est, sic ipsum afficerent ex tali esse formali maiorem, vel minorem habeat extensionem aceia dentalem partium inter sese, quae uon est aliud , quam maior, vel minor magnitudo, aut moles,seu maior diniensio lub ea- de materia & quantitate. Deinde colligitur id, in quo decepti sunt authores secundae opinionis, nempe in eo, quod vitinni,

atque remotum effectu raritatis potuerunt pro essentia eius, nempe maiorem extensionem localem , vel malorem praesentiam. Quod a priori potest probari elle salsum hoc argumento ex eadem doctrina deducto Prius intelligitur quantitatem habere maiorem exiesionem partium inter sese, malo thmque magnitudinem, &molem, quam intelligatur habere maior Eextensionem in ordine ad locum, maioremq; praesentiam; nahaec ex illa oritur laquam effectus ex causa: ergo prius intel-

ligituri sed eo ipso, quod habet maiorem magnitudinem, sine additione nouae partis intelligitur rarefacta, quia non potest intelligi habere maiorem magnitudinem in se seclusa additione partis, nisi per rarefactionem: ergo raritas non consiliit in maiori extensione locali, sed in alio priori. Tertio colligitur, Quidnam sint rarefactio dc condensatio, ivel in quo conlistat clientialis ratio earum. Est enim rarefactio m 'tis alterationis per se ipsens in inritatem ;&condensatio

m tm alteration re per se tendens m denitatem, caetera enim, quae

per rarefactionem & condensationem fiunt, non pertinent

ad eisentiam earum , sed vel materialia sunt , & ideo conis x , notas

369쪽

3 1 6 , L b. I. Degeneratune ct corrupi.

notantur per illas , ut dilatatio partium , di sumstio, vel eoniunctio maior earum , maior etiam multitudo partium elusidem materiae, & quantitatis iii b minori magnitudine, remo tos quosdam effretus continent ex eadem quatitate his qualitatibus affecta proue mentes Vt maiorem extensionem localem, vel maiorem praesentiam.

Ultimo colligitur, raritatem,& densitatem possie esse in eo pore non extenso in ordine ad locu per potentiam Dei absolutam ; quia errensio maior in ordine ad locum est effectus quantitatis rarefactae, & distinctus ab ea ex natura rei; idebpotest ab ea separari , & vere separatur in corpore Christi in Ei aristia exilienti, cum sua raritate & densitate naturali, desne ulla extensione ad locum. Ad argumentu primae opinionis neganda est minor, quod partes corporis non possint fieri magis & minus distantes inter sese, nisi per penetrationem, naper rarefactionein,& condensatione pollunt, quia sic afficiu-tur ab his quali talibus, ut maiores, vel minores dimesiones recipiant, maiorem, vel minorem magnitudinem , vel mole habeant' iub ea maiorem, vel minorem multitudinem partiu,& tandem maiorem, vel minorem extensionem in loco. Quae omnia constat in aere & aqua, de quibus, si duo vasa aequalis mensurae eis repleantur, constat maiorem multitudinem partium habere aquam, magiique inter se coniunctas, quam aerem sine penetratione.

I i s Ad primum argumentum secundae opinionis negandu est

antecedens, quod raritas &densitas non sint qualitates, etiam ex mente Aristo t. qui tam expresse eas connumerat inter se-eudas qualitates duobus illis locis citatis, sed quoniam multa operantur in subiecto, ideo de illis loquitur diuersis in locis

secundu diuersa, ex quibus illud est magis ad sensum manifestu, quod partes corporis magis, vel minus disiunctas,vel coniumstas efficiant inter sese, quod est tale positionem in continuo illis conferre,vel diuertam, & ratione huius effectus materialis non pertinentis ad earum essentia, nisi tanquam conis notatum, sicut pertinet subiectiam ad rationem accidentis in eo ne reto significati, loquitur de illis in praedicam ero qualitatis: in aliis vero locis eas considerat sub propriis rationibus, Ac effectibus formalibus, atque primariis;& ideo inter qualitates sensibiles eas eon numerat. Et in eode sensu intelligi debet testimonium D. Tho m. cum in aliis a nobis citatis de illis loques sub propriis rationibus expressius doceat esse qualitates. ico Ad primu argumentu concessa maiori, quod no sunt multiplicandae entitates sine urgeti necessitate, negada est

minor,

quod

370쪽

Cap. V. Tract. de rarefact. si est. III. set

quod nulla urgeat necessitas ponedi qualitatem, quae sit rati-ras,vel densitas, praeter maiorem extelionem localem corporis, aut maiorem praesentiam: quia non est intelligibile,quo Acorpus immutata prorsus quantitate habeat maiorem extenissionem localem: quare necessaria est qualitas aliqua praee dens, per quam sic afficiatur,ut maiores dimesiones aequirat, maioremque magnitudinem, a qua procedat maior extensio localis,& maior praesentia: haec autem qualitas non potest esse

prima. nec temperamentum primarum, quia istae remotu tantum fundamentum esse possunt maiorum dimensionum reum per eas,vel earum temperamentum , non ordinetur proxim Ecorpus ad illas, & multb minus ad extensionem localem,sicut nec ordinantur proxime ad motum localem, per quem pro dueitur localis praesentia. Ad ultimum concedenda est etiam maior, quod per compressaenem digito factam eondensetur aer in utre in elusus e sed minor neganda, quod per eam leuem actionem producatur qualitas:quia si leuis est actio,ieue est etia corpus aeris,&facile comprimitur, parua est etiam raritas, quae producitur, sicut solet in subiecto nimis disposito , ut in stupa leuissima quaedascintilla calorem & flammam producere. Et quod tandem de impulsu obiicitur, quod n6 si productivus alterius qualitatis, sed solius motus localis, difficultate caret:quia impulsus non producit raritatem per se, sed per accides, medio motu locali, cuius est principium per se , sicut etiam solet producere cal rem per accidens,in quantum motus localis elicausa per accidens caloris in corporibus calidis.

An corp us paruum,cui nihil materiae,nec quantitatis addi

tur,possit fieri magnum sine rarefactione per po

tentiam Dei absolutam.PRima opinio eoneedit esse possibile. Ita Magister senten- icitiarum in L. d. I g. cap. s. Durand. ibidemq. i. Argenti n. a. . Henric. quod lib. .q v. Altisiodor. lib. s. summae q. de veritate hutnanq naturq, Agid quodlib x. q. o. pro quare serutur etiam non ulli expositores sacrae Scripturae,ut Nyssen.oratione 3. de resurrectione, Hugo de sancto Uictore lib. i. de sacram E- 'tis p. f. c.vit. Nicolaus de Lyra in cap. 1. Genes. Probat Durand primo, quia si eorpus paruum,cui non addi turmalesia,ne qum

SEARCH

MENU NAVIGATION