R.P. Antonii Ruuio Rodensis, ... Commentarii in libros Aristotelis Stagyritae de ortu, & interitu rerum naturalium; ..

발행: 1620년

분량: 736페이지

출처: archive.org

분류: 철학

61쪽

concursus, quem tunc adhiberent formaliter, adhibet virtua liter: a causa vero secunda procedunt virtuat iter propter virtualem modum dependentiae , quem habent ab eius instrumento tempore immediate praecedenti existente,& operante, cuius operationis virtute procedunt actio , & effectus in i stanti terminatiuo eiusdem temporis.

Sed haec etiam sententia difficile potest sustineri, quod sic

probo; actio dicit ab intrinseco actualem egressionem, ac de pendentiam ab agente; sed ab eo,quod non existit actu, nihil potest actu egredi , aut dependere; ergo nec potest agere id, quod non existit actu. Secundo, non potest agens agere, nisi per actualem concursum & influxum iri effectum; sed influxa actuale,vel concursum praestare non potest, nisi actu sit:ergo neque potest agere. Probatur minor, quia actualis concursus, vel influxus procedit ab entitate formae,vel agentis;sed quod non existit actu, non habet entitatem realem extra causas: e go non potest praestare concursum, neque influere in essectu, nec proinde poterit agere. Quare nisi causa secunda actu exi stat. per se. vel per instrumentum, non poterit esse causa gene-Xationis, aut effectus.

Nostra igitur sententia est;causam secundam per se,vel per suum instrumentum actu existere,&praesens esse, actuque influere in instanti generationis , & ideo actionem iustant neam, quae est generatio, ab ea procedere. Quod in senerationibus rerum non viventium satis est manifestum: cum ignis a quo generatur alius ignis ex ligno in instanti generationis

permaneat. atque etiam calor in eo existens, qcto utitur tanquam instrumento ad generationem: quod vero non permaneat calor, Set ali q dispositiones, quas produxit in ligno peraia terationes praecedentes, impertinens est,quia valde probabilo est non concurrere effective ad generationem ignis, sed solui in genere causae materialis disponendo materiam;& etiam si effective concurrerent, necessarium non esset, quod in eo inmstanti permanerent : sed satis est permaneat instrument uiri coniunctum, quod est calor proprius ignis, quo medio actio generationis procedit ab igne . a quo processerunt eaedem dispositiones praecedentes. In seneratione autem viventiu permanet etiam virtus seminalis in instanti generationis, qua media, tanquam instrumento producit actionem generandi,& effectum. Quod ut intelligatur, notandum est ex doctrina D.Thomae x. lib. contra gentes cap. D.&cap. 8'. atque etiam quaest. 3. de potentia art. s. & ii. semen duplices partes habe-

1e , quasdam crassas, alias velo tenues , & quasi spirituosas

in qui

62쪽

i Lib. L Te generatione ct corrupi.

in quibus sunt spiritus quidam similes vaporibus , & in hiespiritibus contineri virtutem seminale, perquam disponitur,& organiratur materia earundem partium subtiliorum, ex qua i ola educitur anima, vel ei soli unitur si rationalis sui Set non ex materia partium erassiorum , sed istae corrumpuntur,cs vel resoluuntur in aliud compositum non vivens.Et huius distinctionis habemus exemplum per experientiam notum iri grano tritici, & aliis seminibus, in quibus videmus virtutem seminale, aqua procedit generatio, non in omnibus partibus

grani cotineri, sed in quibusdam distine is ab aliis; distinctio autem in semine animalium per spiritus illos cognoscitur, quia partes quidem seminis distinctae sunt ab illis. quaru materia organi Eatur, atq; disponitur pro introductione animarin ea: & ideo possunt in illas agere per virtutem seminalem, qua continent actione reali, cum dis linguantur realiter.Pota sunt etia spiritus illi simul cum virtute seminali perseuerare in instanti generationis,&re vera permanent, quavis corrupantur reliquae partes seminis, in quarum materia introducitur anima: permanens vero virtus seminalis potest actu concurrere ad generationem, & compositum genitum tanquam instiumentum generantis,&consequenter potest noua actio generationis instantanea ab ea procedere in instanti generationis, pol eam vero spiritus illi, in quibus residet varius seminalis ,resoluuntur, & pereunt. Quod vero dicitur de hac virtute seminali exi stente in semine deciso a virtute pro generatione alterius similis in specie,dicendu est in reliquis generationibus, quae sunt quasi viae a. alias, & ideo imperfectae,ut de generatione embrionis sub vita plantae, & deinde sub vita senstiua, si verum es lut Aristoteles &D Th. docenti in generatione hominis prius introduci anima vegetatiuam in materia,deinde animam sensitivam &tandem rationalem: tunc

enim pro singulis formis poneda est virtus seminalis cuilibet formae propria, ac proportionata residens in partibus dis in-chis ab his, ex quarum materia organigatur corpus ad introductionem animae, a qua virtute tanquam ab instrumento generantis procedunt alterationes , per quas praeparatur materia,& organi Eatur corpus, fitque aptum ad talem forma recipiendam, atque etiam eductio formae de potentia materiae .vel unio eius cum materia, ut copiosius explicabitur x. lib. de anima,ubi ex professo agemus de generatione viventium,

nunc enim solum de generatione substantiali in communi agit Aristoteles.. - Et ex hac doctrina lacile soluuntur argumenta psimae opimonia

63쪽

nionis, nam ad primu distinguenda est minor, quod in instatigenerationis non permaneant accidentia; sunt enim duplicia, ruidam producti per alterationes in materia, T qua educenta aest sorma , pro eiusdem materiae dispositionc; alia in agen te, per quae producuntur,ut in seneratione ignis ex ligno est

ealor productas in ligno pro dispositione materiae, & est ea-lor eiusdem ignis , cuius virtute productus est. Et de primis accidentibus concedi potest, quod non permaneant in instanti generationis , quia corrumpuntur ad corruptiovem totius ligni: sed negandum de posterioribus, quibus mediis tanquam instrumentis potest actio generationis procedere in instanti generationis ab agente suppositis alae rationibus

Praecedentibus.

Ad secundum concessa maiori, neganda est minor, qu Ad in instanti generationis corrupta sint accidentia, per quae agere possit generans,ut in generatione viventium, quod corruptant virtus seminalis, cum sit corruptum semera, in quo erat; nam virtus seminalis non est in toto semine, sed in quibusdam partibus eius,quae vocantur spirituosae, extio quod in eis resident spiritus quidam continentes virtutem l eminalem , Meum hi spiritus sint partes distin tae,etiam ab eisdem, in quihus resident;sicut spiritus vitales, qui resident in sanguine, diastinguuntur ab eo, possunt per eandem virtutem seminalem agere in easdem partes,quibus adiunguntur, usque ad eorruptionem earum, cum quibus tamen non corrumpuntur , sed

permanent in instanti generationis, post illud vero resoluuntur in res alias. .

Ad tertium,concessa maiori, & nori,neganda est conse- quentia, quod non requiratur noua alia actio in instanti te minatiuo alterationum praecedentiu,pro introductione nouet formae, nam cum eductio formae substantialis de potentia materiae,vel unio eius cum materia sit nouus esteinis substantialis distinctus a dispositione materiae , & per se productus, requitit nouam, ac distinctam actionem substantialem, per qua producatur , praeter alterationes praecedentes ; per quas licet e dispositive expellatur forma substantialis praecedens,non tamen formaliter nisi per formam substantialem nouam atque ieductam de potentia eiusdem materiae, vel ei unitam. Non est ergo bona consequetia, forma substantialis praecedens no potest permanere cudispositionib. ccitrariis, ergo ab eis expellitur suffeteter,sed ad sermale expulsione eius requiritur introductio nouae, aqua sola expellitur formaliter, ab agete effectitaue,a dispositionib.vero sotu dispositivtivi inferius ostedetur.

64쪽

6 Lib. I. De generatione ct corrupi.

Et ex doctrina huius quaestionis eo stat generationem esse

actionem,uel mutationem distinctam realiter ab alteratione,ptopter distinctionem realem effectus per utramque produ- praeterea distinguntur ex parte subiectorum , nam si lectum alterationis est compositum, quod ei praesupponitur, di circa quod agens operatur : subiectum vero generationis est materia prima, ut probabimus. Distinguntur tandem ex parte terminorum ad quos , quia terminus alterationis est qualitas, generationis vero substantia de nouo producta. Et

haec distinctio est specifica , quia species actionum, & mutationum, & distinctio earum specifica a terminis ad quos accipienda est,ut lib. s.Phys probauimus.

TRACTATUS SECUNDVS.

De corruptione substantiali.

v AESTIO I. An sit, O quid sit corruptio substantialis, O an naturalia

sit reburum sublunaribus

eg Vatuor inquirit titulus quaestionis eodem ordine expli et canda .primum,an sit eorruptio substantialis Esecundum, quid sit tertium,an sit naturalis, vel violenta quartum an in- tedatur per se a natura Et circa primum, quod detur in rebus naturalibus corruptio substantialis,eitae prorsus testimoniis Aristotelis,Platonis,& aliorum Philosopho tu, eisdem rationibus naturalibus,eadem experientia probatur,ac probatum est in principio tractatus praecedentis, quod detur generati substatialis; quia,ut inserius ostendetur, generationi naturali unius rei necessario coniuncta est corruptio alterius, ideo noest modo probandum, sed tamquam certum praesupponendu . Circa secundum vero Quid sit corruptio substantialisl fieest corruptio definienda: Gor urato est mutatio ab esse sub tiali forma in materia ad non esse eiusdem. In qua definitione ponitur

mutatio, non tanquam genus,ut in definitione generationis, sed loco generis;quia generatio. & corruptio non conueni ut viij uoce tu ratione mutationis, sed conuenietia quadam analogi casum generatio sit vera, ac positiva mutatio, corruptio

vero no positiva,& ideo nec vera, sed negativa, & per similitudinem, vel attributionem ad generationem I&pei muta

tionem Disii iaces by Coos e

65쪽

tionem ita explicatam excluduntur omnes actiones,quq non sunt mutationes,ut creatio & amhilatio si veret actiones sunt atque etia prima eductio formarum substantialium de pote-etia materiae, in qua cu non praecesserit materia sub priuatione formae, no est mutatio:&ideo neque est generatio,vel corruptio sed actio productiva substatiae Per caeteras vero particulas explicatur terminus a quo,& ad que corruptionis: ille quide, ta quam necessaria conditio mutationis , iste vero tamquam id, a quo habet speciem. Dicitur autem terminus a quo esse formae in materia, quia sicut esse formae in materia est terminus formalis ad quem generationis, ista est terminus formalis a quo corruptionis: sed substantia composita est terminus totalis,atque completus, terminus vero ad quem eiusdem corruptionis est non esse eiusdem formae in materia, non quidem pure negative sumptum sed priuatiue: quod est dicere, priuationem eiusdem formae in materia esse terminum formalem, a quo habet speciem, quamuis non esse totius substatiae completae sit terminus adaequatus, atque completus , & per hanc particua am sic explicatam distinguitur corruptio substantialis a generatione lubstantiali, atque etiam a generatione, &corruptione accidentali, cuius terminus est non esse formae accidentalis, in subiecto. Et ex his constat corruptionem subi antialem esse in rerum natura,& quid sit.

An corruptio sit naturae 3 EPRius quam diuersas opiniones afferamus, duo sunt expli- O

canda: primum, quot modis sumatur naturales secundum.

in qua significatione nunc accipiatur.Primo modo accipitur, prout oppositum supernaturali,& artificiali: neutru enim horum pertinet ad ordine naturae, sed supra,vel praeter illum dicuntur esse:& hoc modo non accipitur naturale in hac parte, quia certum est corruptionem substantialem nec supra natu-Xam esse, nec ad artem pertinere. Secundo modo accipitur proco,ad quod inclinatur natura: in qua significatione naturale est materiae recipere formam, quia natu talem habet inclinationem ad illam, atque etiam est naturale lapidi moueri deorsum.& in hac significatione opponitur violento,ut docet Ariet stoteles s. lib.Phys cap. c. tex. . Tertio modo accipitur pro eo quod aliquo modo conuenit naturae rei,vel ei consentaneum est,ut dicimus,coelo conuenire,quod non habeat aliquam exprimis, vel secundis qualitatibus:accipitur autem naturale iuius duabus acceptionibus. T. Secundo notandii est corruptione cum tribus posse comparari,

66쪽

O Lib. I. De generatione Scorrupi.

Parari,nempe cum materia,cum forma,&c6 posito;nam materia est subieetu eius, icut generationis; forma vero,& comis Positum pertinent ad terminum a quo , & non esse totius adrerminum ad quem, modo iam explicato. His explicatas prima opinio modernorum tria asserit. Primum, quod si corruptio coparetur ad materiam nullo modo est ei naturalis. Probat hoc argumento, certum est materiam multam habere virtute activam naturalem, per quam concurrat essicie ter ad eorruptione sicut nec ad generationem;erso non est et naturalis corruptio tanquam principio activo: sed nec tanqualia principio passivo:ergo nullo modo est ei naturalis Probatur minor, quia si materiae esset naturalis corruptio ut principio passivo,maxime quia dum habet unam forma appetit aliam,& ad eam recipiendam inclinatur, & quia eam non potest recipere, nisi expulsa illa, quam habet, & corrupto composito inclinatur suo modo ad corruptione; sed materia solum appetit tarmam amissibilem in communi,& nullam in particulari, satiata est enim ea, quam habet; ergo in materia

nulla est inclinatio passiua ad corruptionem ; nec potest esse

naturalis ei corruptio.

O Secundo,quia corruptio per se vel ratione sui non potest ecse naturalis materiae, sed soluiu propter generationem nouae formae: sed nec generatio nouae fornaae eli naturalis materiae; ergo multo minus est ei naturalis corruptio. Probatur maior,

quia corruptio tendit ad non esse formae, quam materia actu habet, sed materia n6 appetit non esse suae formae, quin potius ea gaudet, ac delectat ;ergo no appetit per se corruptionem. Et eodem modo probada est min*r ,quod non ratione generationis,quia nulla potest assignari idonea ratio, propter qua materia appetat formam, quam non habet potius quam ea, aqua in sotinatur: immo necesse est magis inclinetur in hane,aqua accipit esse cum dispositionabus propriis: ergo nec appetit eductione nouae formae ex propria potetia, quae est generatio. Tertio, quia materia habet este a mima eam actu informare:ergo amissio eius, nec potest esse secundum inclinationem

materiae, nec naturam eius sequi,atque adeo non potest esse ei naturalis primo nec secuilo modo. Probatur prima conseque-tia, quia amissio formae est opposita esse naturali Huod materia habet ab ea; non est ergo secundum propriam inclinationem, nec ullo modo ei naturalis,quia non esse proprium nulli est naturale. Mi Secudum . quod asserit eadem opinio est, corruptionem non esse nai aletu compositis non vineambus,aut formis eorum.

67쪽

Quam sic probant ; non potest esse naturalis eorruptio alicui composito , vel forinae, nisi propter grincipium intrinsecutuactiuum , per quod expellat effcaciter propriam formam, & introducat alteram ; sed tale principium non possunt habere res istae ullo modo; ergo nec post uni essicienter se corrumpere. Probatur minor, quia tale principium non possunt habere,

nisi a propriis formis , vel dispositionibus ea tum et sed ab hia

non totest procedere actio contraria conseruationi compositi, sed potius ei conueniens: ergo nec potest esse eis naturalis corruptio. Probatur minor , quia actio naturalis est conformis naturae effectivi principij, a quo procedit, nempe formae substantiali, atque etiam qualitatibus eius , quibus mediis operatur: ergo impossibile est in his rebus esse principium e

sectivum corruptionis compositi,vel formae eius. Gratia exc-yii;actio procedens ab igne, aut calore eius conformis deberesse naturae suae formae,a qua procedit, & eidem calori, quo medio procedit, quare repugnat esse principium corruption igeiusdem ignis,uel formae substantialis eius; & ex consequenti repugnat corruptionem esse naturalem igni ex parte formae, seu principij activi:&eum probatum sit ia6 esse naturalem parte materiae sequitur Gon esse ei ullo modo naturalem , sea eiusmodi corpora naturalia ab extrinse eis agentibus fetu per corrumpi per violentiam. Secando probatur, quia corruptio ordinatur ad no e Re horum composito tu, sed repugnat aliquid naturaliter appetere, vel inclinari in suum non esse, quin potius omnia appetunc naturaliter esse proprium,& conseruationem eius; ergo non potest esse eis naturalis corruptio ex propria inclinatione naturali, sed nee potest sequi ullo modo naturam eorum , vel esse ei consentanea, quia impossibile est sequi naturam alicuius rei,vel ei esse ullo modo conforme, quod repugnat natum tali inclinationi eius. Asserit tertio, rebus naturalibus viventibus naturalem esse corruptione solum a principio intianseco activo,a quo causa- ur naturaliter propria corruptio. Et principium hoc intri secum est calor naturalis, cuius continua actione consumitu chumidum radicate, & iose etiam calor repatatur agendo , ac debilitatur, & tandem deficit, dc consequeliter compositum aeactione eius consumptum.

Nostra tamen sententia duabus cones usionibus explicatur. N, Prima est ; si naturale sumatur primo modo pro eo. quod res appetit , vel i ii quod inclinatur , corruptio non est natu Ialis comparata ad compositu ni,vel formanis benc tante cora ratam genera D ad

68쪽

so Lib. I. De reneratione S corrupi.

ad materiam. Probatur priana pars hoc argumento. Corruptio tendit per se ad non esse formae in materia, quod etiam est noesse compositi; sed nihil inclinatur ad proprium non esse, sed

potius appetit naturaliter et Ie,& conser uationem in eo: ergo corruptio non potest esse naturalis sormae,vel composito.

Secunda vero pars, quod sit naturalis materiae, sic probassa est. Materia appetit naturaliter quamlibet forinam; ergo habens unam, appetit aliam, & naturalitet potest eam Iecipere; sed non potest recipere, quam no habet, nisi expulsa ea, quam habet . cum repugnet naturaliter simul habere plures , &ex consequenti sine corruptione compcsti, atque eiusdem formae, si lit educta de potentia eiusdem materiae: ergo corruptionaturalia est ei ex inclinatione , & appetitu eiusdem materiae. Primum antecedens, quod materia appetat quamlibet forma. etiam in particulari, & non solum latione in formae in communi , probaui aduersus hos modernos l. lib. Phic tract..demateria; 32 probatur nunc hoc argumento. Materia ex se non habet minorem proportionem cum una forma substutiali, quam cum alia , sed aequalem cum omnibus: nee habet proportionem solum cum forma in communi, sed cum qualibet in particulari, quia quamlibet potest recte ere, non solum ut formam, sed ut talen ergo quantum est ex se ..omnes respicit, in omnes inest natur, omnes appetit : unde pro qualibet in

particulari recipienda potest disponi: ergo quamlibet in particulari potest recipere: sed non potest recipere naturaliter unam sine expulsione alterius,&cori uptione compositi 1ersonaturalis est corruptio materiae ex inclinatione, &appetita eius ad uouam formam. 3 Secunda conclusio. Naturale accepto se cudo imodo pro eo,

suod sequitur patula in alicuius, vel consonum est ei, naturalis est corruptio comparata ad compositum , ad formam, atque etiam ad materiain. Probatur prim b quantum ad compositum ; nam esse compositi dependet ex unione materiae cum

forma, sed haec potest ex natura sua dissolui; ergo compositum potest ex sua natura corrumpi probatur minor ex modo in imandi eiusdem formae iii hoc distincto a modo informandi formae coelestis , quod haec comparatur ad materiam non potentem recipere aliam formam, de ideo modo in amisesbili, atque perpetuo informat eam,& consequenter unitur ei unione naturaliter in dissolubili.&propterea compositum sua

natura incorruptibile constituit; formae vero sublunares comparantur ad materiam potentem recipere alias formas, quod

69쪽

formant; & unione sua natura dissolubili uniuntur ei de mateliae. Ex quo sequitur compositu constituere sua natura corruptibile,& cui corruptio naturalis erit; quia unio sormae cumateria,& informatio eius, atque conseruatio in materia dependet ex certis quibusdam dii politionibus. ut permanentia formae ignis in materia ex calore,& siccitate; sed dispositiones istae habet alias naturaliter contrarias, a quibus expelli pol sunt a subiecto ; eis vero expulsis impollibile est naturali tectar mam permanere in materia, & unionem non diit olui, ex cuius diis olutione euidenter sequitur corruptio copoliti, cui eadem corruptio naturalis erit. Et ex his rationibus tequitur corruptionem esse naturalem formae; quod sic probo: Formare ductae de potentia materiae non subsistunt per se,ut probatuest l. lib. Phystrach. de forma, sed inhaerent materiae depende-tet ab illa ; sed talis uni odissolubilis est, ut probauimus: ergo tales formae naturaliter sunt corruptibiles. Probatur conle-quentia, quia separatae a materia no pollunt colistere, sed statim e sinunt esse. Et sicut a dispositionibus contrariis expelli pollunt naturaliter propriae, quibus medias conseruantur for-niae in materia, o sequenter expelli pollunt formae ipsae,& per expulsionem corrupi: corrupto igitur composito. & formis

eductis de potentia materiae naturalis est, tanqua conseques naturam eoru , atque etiam animae rationalis, licet non quantum ab lii bl antiani, sed quantum ad informationem corpo ris Et tandem quod materiae sit hoc modo natur alis, sic pro- AEbatur. Materia sua natura potest recipere omnes formas, etiain particulari,& pro eis disponi; sed naturaliter est impolli bile recipere una, sine expulsione alterius , & corruptione compositi : ergo ex propria natura est subiectum generationis, de corruptionis ; quare non nu Ius haec, quam illa eli ei naturalis, tanquam consessueris naturam eius.

Veritas denique huius conclusionis speciali ratione oste di potest in viventibus, quorum substantia prima, in qua primo

generantur, persecta, atque consistens censetur, & temperamentum naturale eius, cum quo conseruatur, est humidum.

ac stigidum,& ideo appellatur humiduin radicate; in hac veto substantia in cellanter agit calor naturalis calefaciendo, &ex liceando illam,& ideo consumendo humiditatem, ac stigiditatem eius, per quas conseruatur, & ex consequenti coniu- in eiulo partes ei uidem substantiae, quae cum tanto calore, msiae citare non pollunt conseruari: ad reparandam vero huiusmodi corruptionem indigent vivetia corpora noua sumptione tibi per virtutem eiusdern caloris naturalis conuertendi In

D a sub

Disi tiroci by Coostes

70쪽

cet Lib. I. De generatione ct corrupi.

abstantia indigent quoque respiratione continua ad temperandam vim eiuldem caloris, qui cum repatiatur ab eo denumido radicali,&a qualitatibus alimenti sibi contrariis naturaliter etiam debilitatur, ita ut licet in principio vitae possit plus alimenti conuertere in subitantia, & vivens seipsum augere, in statu vero non iam maiorem, sed equalem tantu subriantiam potest conuerte te,& tandem non aequale, sed minorem . & ita paulatim consumitur vivens, di moritur: & eccet mors vel corruptio est ei naturalis a principio actitio intrinseco. Illa vere, corruptio, quae a causis extrinsecis, ta viventibus, quam non viventibus corporibus accidit, no dicitur naturalis, sed violenta; dc propterea Aristoteles distinguit duplicem corruptionem, naturalem . & violentam s . lib. Phys. c. c.

teri .s . Ex cuius principiis colligitur doctrina haec, atque etiam ex D Thi I p. q. s .art. .& ex Scoto in x. distinct.'. V Ad primum argumentum primae opinionis desumptum ex parte materiae, neganda est minor, quod materia sub hanaris non appetat formas in particulari, sed solum in communi, de

quod latiata sit forma. quam habet, utrumque enim falsum

est, quia cum habeat naturalem capacitatem ,& potentiam passivam recipiendi omnes formas in particulari, necesse est omnes appetere,& nulla satiari,ut probatum est. Ad secundum negandu est, quod materiae non sit naturalis

generatio nouae formae.&corruptio eius, qua habet; nam Perte non minus appetit noua formam, quam praesentem,& cum detur agentia naturalia, a quibus polline nouit introduci,na, turalis est materrae noua generatio , quae eu non possit fieri sine corruptione formae praesentis: naturalis censetur ei cor tu-ptio, quam licet per se non appetat, bene tanaen per accides.

Ad tertiit respondeo, quod licet naturale sit materiae illud Asse . quod accipit a forma praesenti, etia est ei naturale aliud esse, quod poteli recipere ab alia forma, qua cu possint agentia naturalia in eandem materiam introducere, potest etiam materia recipere aliud esse sibi naturale ab alia forma,& illud appetere; quod cum no possit recipere, nisi per corruptionem eiusdem esse praesentis , & expulsionem praesentis sormae utrumque dicitur appetere per accidens,& esse ei naturale. Ad primu desumptu in ex parte compositi, & formae, negada est maior, quod coposito non viventino possit esse naturalis corruptio, nisi a principio intrinseco activo et potest enimelle naturalit ex parte unionis natui aliter dissolubilis. propterino tu amissibilem informandi harum formatu lublunarium, Ad iecundu, concedenda st prior pars eius, quod nou vi-

SEARCH

MENU NAVIGATION