R.P. Antonii Ruuio Rodensis, ... Commentarii in libros Aristotelis Stagyritae de ortu, & interitu rerum naturalium; ..

발행: 1620년

분량: 736페이지

출처: archive.org

분류: 철학

511쪽

68 c. Lib. I. De generatione ct corrupi.

Aureolus in h. dist. II. Hane etiam sententiam tenuit Comomentator L. lib. de Generatione comm . so. &lib. 3. de Coelo comm. 63. ita etiam explicans, ut formae substantiales elemenis eorum permaneant in mixto non secundum esse perfectum sed

quodammodo remissum. (Supponit enim author iste substau-tiam suscipere intensionem , & remissionem ) ita ut sicut alii

dicunt qualitates elementorum permanere in mixto ad cetium

gradum rediissam attemperatas, ita ipse sentiat de formis substantialibus. Probat testimoniis Aristotelis, nam s. Metaph. cap. de elemeiu. tribus modis definit elementum. Prima definitio est;

Elementum est,ex glio in existenti liquid primo componitur. Secunda, Elementa eorporum dicuntterultima in qua corpora cun

duntur.Tertia: Elementum est.quod primo unicuique inest. Ex

quibus sequitur elementi ex quibus mixta fiunt,manere in eis secundum proprias formas substantiales. Probatur consequentia, quia quod primo alicui inest, ipsum componendo . formaliter debet manere in eo. Alia etiam sunt testimonia, in qui inbus Aristoteles quaedam dicit de elementis existentibus in mixto, quae non possunt esse vera,nisi in eo sint secundum proprias formas substantiales: ut capite praesenti in fine definiens mixtionem ait, Mixtio est missibilium alteratorum uni ossed quae alterantur,non coriumpuntur, sed permanent secundum formas substantiales: ergo sie permanent in mixto elementa,alioqui si substantialiter corrumperentur, non bene diceretur mixtio alteratorum unio, sed corruptorum potius dici deberet Et x.Iib. de anima text. 3s docet, quod nisi in corporibus animatis anima contineret, vel detineret elementa .discederent ab eis.& in

diuersa loea tenderent, in quae naturaliter inclinantur ut ignis sursum, & terra deorsum , quod patet verum esse non posse de solis qualitatibus,quae nec discedunt a subiecto, nec mouentur

per se locali teste ergo intelligi debet de elementis ipsis secundum formas lubstantiales ut verum sit & r. lib.de Coelo text. . asserit corpora mixta moueri ad locum elementi in eis praedo minantis,ut lapis ad terram, quae in eo praedominatur I & in A.

priam figuram,quia si haberent propriam .eam conseruarent inmixto.& ideo non possent ex eis indifferentet componi mixta diuersae figurae. Et tandem E. lib. de anima texi s t. dubitat, quare sensus non sentiant elementa,ex quibus constant,& respondet, quia non est medium inter sensum,& talia elementa, sed immeiate sunt in eo, & ideo non sentiuntur, quia sensatio requirit' me diu, ut visu ,& auditus aerem,vel aquam. Haee autem omnia patet Zod by Coosl

512쪽

Cap. I. Tract.de mixtione. Quest. IV. cy

patet non esse vera si elementa solum sint in mixto secundum suas virtutes, & non secundam formas substantiales. Sentit ergo Atili. hoc posteriori modo in eo permanere. Probatur deinde ratione,primo, quia si non manent in mix- 3 sto formae substantiales elementorum; ergo solum permanebit

materia; unde sequitur non alio modo permanere in eo,ae permanet quodcumque corpus in alio ex eo genito, ut aer in aqua. si ex eo fiat. Consequens aute falsum esse probatur ex eo, quod nemo umquam dixit corruptum virtute permanere ingenito, de omnes assirmant elementa virtute salte permanere in mixto:

ergo sentiunt aliquid aliud praeter materia permanere. verbum

etiam: qaluantur enim Virtutes eorum. apud Atistotelem plus significat, quam virtutes eorum permanere in potentia materi ae, quia si ac solum permanent:ergo corrumpuntur secundum esse actuale. Quod vero secundum esse actuale corrumpitur non saluatur,alioqui omnia,quae moriuntur,vel pereunt, dicerentur saluari , cum permaneat materia eorum , in cuius potestate continentur forma, & accidentia.

Secundo, quia si elementa non manent in mixto secundum 3sformas substantiales; sequitur mixtum non minus esse corpus simplex,quam elementa;consequens eli salsum: ergo falsum est etiam, quod elementa non amant formaliter in mixto. Sed probatur consequentia,quia si in mixto no manent formae substantiales elementorum et ergo solum habebit compositionem substantiale ex materia,& mima;& accidetalem ex subiecto, de accidentibus nempe ex qualitatibus elementoru, sed utramque compositionem habent elementa, ut per se est manifestum , dc nihilominus dicunt ut corpora simplicia : ergo alia compositio substantiat is ex formis elementorum necesiario ponenda est inmixto, propter quam non possit appellari corpus simplex. Secunda opinio negat elementa permanere in mixto secundum formas substatiales, sed has corrumpi docet in mixtione,& nihil aliud substantiale eorum permanere praeter materiam.

nes fere interpretes Atis .capite praesenti, praesertim Albertus Saxoniae q. I p. Marsil.q. xx Astud illo q vlt. Tolet.q. l .&cum

eis vallesius lib. de sacra Philosophia cap. i. ubi probat hanc fuisse mentem Platonis, Hippocratis,& Galeni,& haec sententia non solum probabilior est, sed vera,& tenenda . Probatur duobus testimoniis Aristotelis satis expressis. 3T

C G 3 Primum

513쪽

io Lib. I. De generatione O corrupi .

Primum habetur capite praesenti textu 8 .his verbis. Videntur

ni mea, Tua miscetur prius ex separarac eouensentia , et possibilia separari rursus,neque permanet igitur actu.vi coram , et nisum neque corrumpuntur, neque alterum, neque ambo Attiantur enim 'virtutes eoru. Secundum vero reperitur lib. 1. de partibus animmalium cap. I.non longe a principio,,ubi sic ait, Cum ita T, tri' plex sit copositio , prima statui potest ea,qua ex primordiis consitur his, qua nonnulla elementa appetant, terram dico, aqua, aere,

ignem :sed melim fortas. dici potes ex virtutibu/ confici elementorum,hGue non omnibus,sed ut ante expostum est,humiditas enim,&Acita , ct calidum, se frigiditas materia corporum sunt compositorum, eatera autem disserentia em sequuntur. Probatur deinde experientia,& ratione. Experientia quide, nam plura generantur mixta sub aquis, nempe omnes pisces, sed in eo loco nec potest existere naturaliter elementum ignis,

neque illuc usque deferri , ut per se est manifestum. Et de aere vix potest intelligi.quod sub aqua sit in omnibus illis partibus,

in quibus generantur: ergo euidenter falsum probatur , quod elementa uni in mixto secundum proprias formas substantiales s & pari ratione de mixtis, quae generantur in aere, euidens est non posse constare elemento terrae, quod naturaliter repu-ss gnat illuc usque ascendere.Ratione vero primo,quia si elementa manent in mixto secundum formas substantiales, vel in singulis partibus materiae eiusdem mixti omnes permanent . vel singulae latum in singulis partibus eiusdem materiae.Si primum concedatur,euidenter ex eo sequitur plures formas substantiales informare eamdem parte materiae .quod naturaliter saltem esse impossibile docent omnes.Si vero dicatur secudum, sequitur nullam dari veram,& propriam mixtionem. Probatur consequentia quia una ex conditionibus omnino necessariis verae mixtionis est;quod quae libet pars corporis mixti sit mixta ; sed nulla daretur pars corporis mixti, quae mixta esset, si in nulla essent omues formae elementorti, ut per se est manifestum:eigo nec daietur propria mixtio, sed solum coniumstio quaedam l ealis elementorum; nam quodlibet esset separatu ab alio secundum formam substantialem,atque etiam secundum materiam. 33 Secundo,si elementa permanent in mixto secundum proprias formas substantiales, vel praeter illas habet mixtum aliam subostanti alam formam vel non. Si non habet aliam, sequitur primo , nullum dari mixtum animatum, aut uiuens , quia formae elementorum non sunt animae,sed ea inferiores. Secudo sequitur,nec mixta eorpora distingui specie inter sese,neque ab elementis, & utrumque est absuidum. Sed probat ut conlequentia

514쪽

p. X. Tras. ae mixtione. Ouasi. IV. t

haec quia distinctio specifica corporum est per formas substantiales, sed omnia mixta habent easdem formas substantiales

elementorum,& nullam aliam rergo non distinguutur inter se, nec ab elementis simul sumptas, quoru formas habet, & praeter eas no habent aliam, per quam distinguantur ab eis. Si vero dicatur habere alia forma,euidenter sequitur, in singulis partib. materiae dari duplico ad minus forma lubstantialem. Probatur consequentia, quia forma niixti, quae datur distincta a formis

elemetorum, necessario debet informare totam materiam elemcto tu, ut totu corpus sit mixtum rergo debet etiam informare

omnes, & singulas partes eius, sed in singulis partibus reperiu-tur singulae saltem formae elementorum:ergo ut minimum inis formabuntur singulae duabus formis lubitat talibus empe pr pila de communi forma mixti omnes informante. Ad argumentum oppositae sententiae respondendu est, quod ratres illae definitiones elemeti ab Arist. traditae diuersis modis ex pontitur a diuersis aut horibus. Nam ptima , & tertia exponit

Scot ubi su p., .ad dictum comment. non de constetis,aut vulgaribus elemetis, terra, aqua, aere,&igne,sed de materia prima. . quae est primu elementu, ex quo coponuntur omnia corpora.

Qua expositione sequiturTolet . ubi tu p. ad x.& si haec expositio veta sit, nihil ex his definitionibus probatur aduersus nostram sententiam. Sed magis ad mente Artii. videtur expositio D.Th. asse tentis easde definitiones etia conuenire coluetis es emetis. ex quibus componuntur mixta;quod videtur colligi ex verbis secundae definitionis. Et iuxta hac expositione dicendu eluadrationem elemcti sufficere 'uod actu, vel virtute insit et,quod ex eo coponitur, ut Arist. ipse docet in utroque testimonio pro nostra sententia adducto; nam in primo mi mixta componi ex elemetis. vel potius ex virtutibus eorti; & in secundo non manere in eo actu, neque etiam corrumpi, sed virtutes eoru in eo saluari Secunda vero definitio hunc sensum habet, quod mixtum diuiditur,aut resoluitur in elementa, quia quando ex eo generantur elementa, unum, vel multa Aluasi ab eo dicuntur seta

parari.& separatio haec, quasi diuisio vocatur, vel etia resolutio. Definitio etiam mixtionis diuerso modo intelligitur 1 di uersis: nam quidam verbum illud Muratorum, id e esse aiunt.

atque Corruptorum, quia per mutuam alterationem corcumpu-

turmiscibilia,& sic corrupta uniuntur materiae eoru sub eadeforma mixti. Haec tamen expositio non est ad mentem Ar illo is telis, qui verbum illud de vera alteratione praecedente intelligit, non de corruptione ea subsequete, ut ex cotextu totius capitis est manifeltu.Sesus isitur definitionis satis est manifestus

515쪽

ex dictis a nobis in x.q. nam mixtio non solum dicit sormale, nempe introductionem formq mixti. haec enim sola mixtio noest,cum costet teperiri in qualibet generatione unius mixti ex altero et sed dicit etiam materiale,& connotatum, nempe conmcursum miscibilium se alterantium; immo pro hoc tantu supponit licet illud de sormali significet,&ideo melius dictum estataratorum, quam corruptorum 1 quia concursus miscibilium se alterantium mixtio vocatur, quamuis per alterationem se corrumpant. sed dum iam corrupta sunt, mixtio non est, licet sit introductio formae mixti,quae non habet rationem mixti

nis, nisi in ordine ad alterationem praecedentem, sicut albedo non facit album,nisi in ordine ad corpus,cui inhaeret. Illud vero ex x .li.de animamempe, quod dissoluerentur elementa , & desineret esse mixtum , nisi ibi esset fotma mixti quasi ea continens : argumentum quoddam Aristotelis est tam tam aduersus Empedoclem , qui ponebat integra elementa in mixto, non solum secundum formas substantiales, sed etiam secundum suas qualitates perfectas, addens,augmentum eius . i dem mixti corporis non prouenire a forma eius: quo supposito probat Aristoteles, quod si ita esset dissoluerentur elementa ; nam si forma mixti nihil agit, nec ab ea procedunt operationes; nec pollent elementa detineri, vel contineri ab ea, sed unumquodque discederet in suum locum naturalem teum dens et nihil ergo erobat teltimonium hoc aduersus nostram, sententiam. Aliud vero de motu mixti ab elemento praedorum minante ex propita sententia Aristotelis est. Ideo respondeo. quod potentia motiua ut grauitas, aut leuitas,a qua mouetur mixtum ad suum locum naturalem est quaedam secunda qualitas procedens ex mixtione primarum,ut docet expresse Aristoteles x. lib.de partibus animalium in principio; Iaeo si in mixtione eleinei, torum praedominetur ignis secundum suas qualitates,generabitur mixtum simile naturae eius, non solum secundum substantiam, sed etiam secundum virtutem motivam, quae eam consequitur , eritque leue ad similitudinem ignis. si vero in mixtione praedominetur terra secundum suas qualitates, generabitur mixtum ei simile in subitantia, & grauitate:&cum motu et sequatur ex virtute motiua , mouebitur mixtum

ad loeum elementi praedominantis;cum sit ei simile in substatia,& in virtute motiua; ut lapis ad locum terrae.Praedominatio vero elementi huius. vel alterius in mixtione secundu qualitates eoivin intelligitur, per suas agunt, & patiuntur;& unudicitur potenti aes altero,& conlequentet praedominari in misisto. Quare du dicitur mixtu moueti ab elemeto praedominate. senius

516쪽

Cap. X. Tract.de mixtione. suasi. IV. 3

sensus est, moueri a virtute motiva simili elemento praedominati,quia procedit talis ratione eiusdem elementi praedominatis in mixtione per suas qualitates; quare ex hoc solum sequitur permanere elementa in mixto secundum suas qualitates. non secundum formas substantiales. Aliud vero de figuris argumentum quoddam est contra Democritum, ut contextus eiusdem litterae ostedit; ponebat enim Philosophus ille corpora componi ex atomis, tamquam ex

elementis,a quibus proprias figuras dicebat esse inseparabiles; quo supposito arguit bene Aristoteles,quod ex talibus Hemetatis non possent componi mixta diuersae figurae . qualia esse in

rerum natura experimur.

vltimum testimonium diffieultate caret, loquitur enim Aristo t. in eo, non de substantiis elementorum, sed de qualitatibus eorum,quare sensus est, elementa quae sunt in sentibus,vel organis eorum non sentiri ab eis;id est,qualitates elementorum, ex quibus componuntur eadem organa , cum sint mixta, non sentiri;quia immediate eis inhaerent,& nullum datur medium, quod necessario postulat sensatio. Ad primum argumentum concedendum est, nihil ex Nemetis permanere in mixto praeter materiam , quia nequc caedem numero qualitates permanent, sed corrumpuntur cum formis substantialibus,sed permanent aliq similes in certo gradu,quas postulat forma mixti introducta ; & in hoc sensu dieitur, permanere elementa in mixto secudum suas qualitates ab his,qui cum Diuo Thoma . ac nobiscum tenent accidentia inhaerere composito, tam)uam proprio subiecto;qui vero immediate dicunt materiae inhaerere,consequenter concedunt easde numero qualitates elementorum ad certum gradum attemperatas permmanere in mixto. De caeteris vero corporibus,ex quibus alia generantur,non potest esse veru,quod in eis permaneant,etiam secundum virtutes,quia nec eorum qualitates eo modo in eis permanent,sed nuda tantum materia.

Ad secundum distinguendum est consequens prioris enthymematis,quod mixtum non sit magis compositum , quam et mentum; nam si ex parte solius compositionis substantialis

intelligatur . concedi potest ; si vero ex parte qualitatum , ac dispositionum quas postulat forma mixti,falsum et nam forma elementi solum pro dispositionibus postulat duas qualitates

non contrarias: forma vero mixti omnel qualitates contrarias.

c ideo ex parte harum maiorem habet compositionem,immo etiam ex parte substantiae quodam modo dici potest habere Maiorem . quia cum forma mixti naturaliter postulet talem

517쪽

lib. I. Degeneratione ct corrupi.

compositionem qualitatum contrariarum;quadam ratione virtuali dicitur eomposita,& magis composita,atque adeo minus simplex, quam forma elementi , in qua solum duae contrariae virtute continentur. Merito ergo communi modo loquendi, de eoncipiendi elementa dicuntur corpora simplicia , mixta vero composita; nen solum propter copositionem qualitatum eontrariariim. sed suo etiam modo propter compositionem ex materia,& forma quadam ratione virtuali mixta re eomposita.

D v v I v M. Quidnam sit elementa virtualiter contineri in mixto E

s TIRaesupponitur exquaestione iam agitata, quod elementa

I manent virtualiter in mixto , dubitat ut vero quidnam sit virtute in eo permanere.Duo autem possunt significati. du dicitur elementa permanere virtualiter in mixto: primum, quod permaneat per tuas virtutes, aut qualitates proprias,nempe calorem ,frigiditatem, humiditatem,Sc siccitatem ea idem numero, vel saltem specie, iuxta diuersas opiniones de lubiecto accident rima. Secundum,quod permaneant per suas formas substantiales virtute contentas in forma substantiali mixti. 6 Et prima opimo asserti utroque modo permanere elementa

in mixto virtualiter. Ita Scotus m l .d. I S.qu Tl . D ca. s. b. t men. Gregorius. & Gabriel .d. i5. Agid. x. lib.de gener ad rextum g. Coloniensis cap.prqsenti. Postremam vero continentiavit tualem formarum substantialium explicant exemplo medii ea loris, ut viridis vel rubeti,qui dicitur virtute continere extremos, in quantum utroque participat,&quali eduenientia quae

dam vitrii iesue est: neutrum vero extremorum continet alte

rum. quia neque ipsum participare dicitur. Secunda opinio tenet elementa permanere virtualiter inmixto, solum, quia virtutes, seu qualitares eius in eo manent, non quia forma mixti virtute contineat formas substantiales elementorum. Ita Caietanus I .p.q. s. artie. . ad finem. Probat hoc argumento ; si forma substantialis mixti virtute contineret substantiales formas clementorum , in aliquo genere ea usae formalis, vel efficientis eas contineret et formalis quidem . quia tribueret materiae esse earum, sicut anima sensititia continet vegetatiuam, quia tribuit corpori esse vegetatiuum, vel essicientis, quia posset eas effective producerem materia, ut corpora coelestia virtute continent qualitates elementorum, quia eas producunt m corporibus, vel certe quia Nerationes,

quas

518쪽

Cap. 1. Tractiu mixtione. Quast. IV. s

puas exercent formae elementorum pollet forma mixti perfe-: ius exercere , vel aeque saltem perfecte,sed neutro modo eas continet et ergo ratione talis continentiae virtualis non exit verum,quod elementa permaneat virtualiter in mixto,sed solum ratione qualitatum. probatur minor,quia forma mixti non tribuit materiae esse substantiale ignis,aquae, terrae & aeris,ut per se est manifestum : ergo non continet formas eorum in genere

causae formalis. sed neque in genere essicientis, quia nec potest formas elementorum effective producere , ut producunt corpora coelestia , nec operationes eorum aeque periecte exeriscere , sed quas potest, iam minore longe perfectione et non enim potest lapis calefacere sicut ignis , nec sicut aqua infri

Seeundo probari votest,quia id,quod continet virtute aliud, 'perfectius illo esse debet: ergo si mixtum virtute continet formas substantiales elementorum . perfectius debet esse subli antialiter, non solum singulis, sed omnibus simul lumptis, cum omnia simul sumpta contineat substantialiter. Quod tamen de pluribus mixtis videtur ablurdum . immo etiam de omnibus, quia licet mixta viuentlaperfectiora sint singulis elementis, atque etiam omnibus simul sumptis. hoc non habent sub ratione mistoru , sed ex ratione speciali animae habentis superiorem gradum essendi respectu elementorum. Nostra sententia hae distinctione explicabitur,per quam ad concordiam reuocati possunt duo isti modi dicendi, quamuis

contrarii videantur. Dupliciter contingit unam formam substantialem virtute continere alteram , primo, ita ut eam per se sumptam,atque immediate contineat, quo pacto sorma sensitiva continet vegetati v m, vel coesestes continent Nementares. Et iste modus continentiae perfectissimus est . de non formalis tantum , sed per eminentiam, de ideo non reperitur,nisii in formis habentibus superiorem gradum, vel modum essendi. Secundo modo potest contingere . quod una forma dicatur eontinere alteram, non per se sumptam , nec

immediate. sed quia continet aliquam virtutem, vel dispositionem eius propriam: nam cum talis dispositio sit quali in- gehoatio eiusdem formae substantialis in materia , illud , quod continet hane dispositionem forma I iter , dicitur quadam ratione virtuali continete talem formam , non per se sumptam, nec immediate.sed quia talem eius vit tutem continet,& ideo

quasi remote, de non secundum se , sed per aliquid ad eam

pertinens. Mixtum igitur non continet virtute formas substaei alei clementorum secundum sic sumptas , nec mediata

contineri Disi tiroc b, Coos e

519쪽

6 Lib. F. De generatione ct corrupi.

continentia,' probat euidenter argumentum Caietant,sed in quantum continet virtutes, seu Qualitates,quae sunt dispositio. nes eorum propriae. & quasi inenoationes earumde formarum iu materia; & continentia haee respectu eiusdem virtutis est

proxima sed respectu formae substantialis remota per quam non potest diei per se,vel seeundum se eontineri, sed solum per aliquid sui non pertinens ad propriam substantiam.Modus igitur dicendi Caietani veritatem habet iuxta primum modum continentiae modus vero Seoti iuxta secundum , & quia modus ille eontinendi proprius est; iste vero improprius quamuis in solo modo loquendi differre videantur Scotus,& Caiet. magis proprie loquitur iste quam ille. Quare argumentum Caietani concedendum est quia de primo modo continendi formas substantiales elementorum conuincit , sed non de secundo. Et 'eodem modo ad aliud argumentum distinguendum est consequens: nam si modo priori contineret mixtum formas substatiales elementorum, non solum deberet esse perfectius, sed insuperiori alio gradu, vel modo essendi, sed cum hoe modo eas ' non contineat, non tequitur id habere. Ex modo autem posteriori continendi non sequitur perfectius esie debere omnibus elementis simul sumptis, quia no postulat virtutes eorum pro dispositionibus in materia secudu gradu ita perfectum, ac formae illorum,nec imperfecte operatur per easdem virtutes,aut qualitates. An vero necesse sit perfectius esse singulis elemetis3 respondeo non esse necessarium,quod aposteriori probari potest,cu videamus mixta quaeda adeo imperfecta,ut licet omnibus qualitatibus elementorum constent, non habent virtutem

generandi sibi similia, ut lapides & similia.

An virtutes,mi qualitates elementorum permaneant formaliter in mixto Eso T X quaestione praecedente videtur haec resultare; nam in eas alsettum est,elementa non manere sormaliter in mixto,hoc est secundum proprias formas substantiales . sed virtute tantum.& cum dubitatum fuerit,quidnam sit virtute, aut potentia permanere in mixto: respondimus,uirtute permanere idem esse ac permanere per suas virtutes, seu qualitates , quae ad certum gradum attempe tatae sunt dispositiones naturales formae mixti, quae tequitur , permanere etiam easdem numero

qualitates, si earum lubieet uin sit materia prima, vel easdem secundum

520쪽

seeundum speciem,si subiectum sit compositum, ad cuius cororuptionem corrumpuntur accidentia omnia,quae in i Pso erant; sequuntur vero alia eis similia.Dupliciter autem possumus excogitare has qualitates elementorum permanerem. mixto per

se,& formaliter,sicut per se, & formali ter sunt in ipsis elementis, quamuis non in eodem gradu, sed remissiori in mixto sint: vel no per se,& formaliter,sed quada ratione virtualilita ut peractionem,& reactione harum qualitatu, per quas miscetur elementa, resultet quinta quaeda qualitas ab eis distincta, simplex quidem formali ter, sicut ipsae etiam simplices sunt, sed virtute eas continens;& qualitas haec sit.& dicatur proprium temperamentum mixti: propriaq; dispositio in materia praecedens pro forma eiusdem mixti introducenda. Et si hoc verum est, non permanebunt qualitates elementorum formaliter in mixto. sed solum virtualiter in una illa qualitate lateriori contentae, vel nulla resultet talis qualitas distincta, sed qualitates ipsae elementorum per se ,&urmaliter permaneant incerto quom tam gradu, & proportione : & ipsaemet sie attemperatae sint proprium temperamentum mixti,propriaque dispositio materiae ad introductionem formae mixti. Et prima opinio tenet non permanere per se, & formali ter. ii sed virtute tantum ratione illius temperamenti . quod qualitas quaedam superior est , in qua virtualiter continentur. Ita

Scotus in x. distin. t s.q. unica, s. id tamen. Albertus Ma . h. lib. Physi titui. L. ca. i.Durand.2.quqst.prologi num. i '.& in . dist. Ex. q. l. Gregor. in i .disti T. q. 3.art. S.Iauedus 8. Metaph.q. . SonLina .io. Metaph. .ra.& L . Herueus tractatu de pluralitate formarum. Probatur testimonio Aristotelis t. lib.de generatione textu g. ubi per mixtionem calidi,& frigidi humidi, & sicci ait generari mixtum, quod quasi medium est inter

eadem extrema,nempe inter calidum,& frigidum: neutrum tamen extremorum:ergo sentit mixtum non esse calidum,neque

frigidum formaliter, sed temperamenturn quoddam habere medium, nempei qualitatem superiorem virtute continentem calorem &frigus:quo pacto videtur exponere verba ei us Diuus Thomas lin. g. eiusdem libri ad finem: & ideo videtur

tenere eamdem sententiam.

. Sed probatur ratione. Primo, quia qualitates elementorum s , sunt naturales eorum proprietates, vel naturaliter saltem emanant a substantiis eorum; nam in eodem instanti, in quo generatur ignis, procedit ab eo calor summus , 3c ab aqua summa frigiditas: ergo ubi non est substantia elemetorum,non possunt reperiri qualitates istae per se,& formaliter , sed elementa non, sunt

SEARCH

MENU NAVIGATION