장음표시 사용
531쪽
88 Lib. I. De generatione ct corrupi.
habet primas qualitates,& operationes earum, a quibus eors- seruatio eius dependet;mixtum vero non solum a primis qualitatibus,sed etiam a secundis ex temperamento earum procem dentibus, & ab earum operationibus depedet in conseruari, vemanifestum est in viventibus.Secundae autem qualitates,& Earum Operationes non parum variantur, ex qualibet variatione temperameli,& ideo non pollunt mixta cum tanta variatione primarum qualitatum conseruari,atque elementa , praesertim cum temperamentum indiuiduale mixtorum minorem habeat latitudinem gradualem , quam habent primae qualitates elementorum. Et haec est ratio propter quam mixta habentia contrariam qualitatem, vel quae postulant contrarium tempe- Tamentum,possunt se corrumpere,& si liquida sint quae ad exiguas partes redacta facilius misceri possunt, facilius etia pociunt se corrumpere. & tertium quoddam mixtum per veram mixtionem ex eis generari.
3 Capite praesenti disputant recentiores quidam de diuersis
temperamentis mixtorum, & an dari possit naturaliter temperamentum aequale ad pondus,vel solum quoad iustitiam:atque etiam de modo, quo te expellunt contraria ab eodem subiecto. nempe in gradibus intensis,uel etiam remissis. & tandem, an in his gradibus sint vete contraria , vel solum secundu gradus intensos. Haec tamen commodius disputabuntur in h. lib. ubi de contrarietate , &latitudine primarum qualitatum , ac modo. quo agunt, & patiuntur circa idem subiectum ex professo agit Aristoteles. Haec igitur satis sint de mixtione adnotata , atque adeo de toto libro primo.
532쪽
Aristotelis de ortu,& interitu, siue de generatione,&
Xplicata natura generationis, & corruptionis substan
tialis rerum naturalium in com ni , atque etiam alterationis eam praecedentis,nutritionis, & augmentat mi is eam conseqtientis, actionis , & reactionis mixtioin
que,quibus mediis fit: agendum statim foret degeneratione eadem substantiali earumd. m rerum in particulari nempe animatorum, ac uiuentium caeterorumque corporum. Sed quia inter naturalia, vel sensibilia corpora, ut generationi, & corruptioni subdita primum locum tenent simplicia, s quae vocantur elemental ex quibus caetera omnia ( quae mixta vocant generantur et elementa vero non ex aliis , ideo necesse fuit in secundo libro huius operis statim dissere te de seneratione elementorum,atque mixtorum in communi ex eis,ut statim possit disputatio institui de aliis corporibus mixtis in particulari in reliquis operibus naturalis Philosophiae: & hoc est intentu huius libri. Quem clatiratis gratia postumus in quatuor partes diuidere. Nam in prima agitur de principiis generationis
clementorum,at que de numero eorum: in secunda de generatione eorumdem elementorum: in tertia de generatione mixtorum ex eis: & tandem de causis eiusdem generationis elementorum.
TEX Tvs ARI STO T. De mixtione igitur, ct iactu,sr de ipso facere,ct pati dictum est,quomodo existant in rebis c. H H s Breuis
534쪽
se palatum realiter iab elementis, immo neque an sit principia materiale, nisi confusa quadam ratione vocans illud receptaculum omnium, & addens subiectum elementorum sic se habere ad elementa ipsa, sicque ex eo fieri, sicut aurum se habet ad opera ex eo facta. Ex his autem tribus opinionibus solum reiicit Ai istot. pri mam,& tertiam , secundam vero ex parte videtur admittere, quia imprimis admittit quatuor elementa in reru in natura, quod verum esse opinatur ipse deinde ex his quatuor per mutuum congressum , vel alterationem verum est aliquo modo generari elementa secundum partes , atque etiam mixta omnia ; &ideo aliqua videtur dicere vera,& propterea non censuit esse omnino reiiciendam. Primam vero probat esse falsam hoc argumento. Impossi- bile est,quod primum principium materiale elementorum semparetur ab omni contrarietate , hoc est, a primis qualitatibus
elementorum, inter quas vera contrarietas primo repet itui :ergo impossibile est, quod sit realiter separatum ab elementis, ut asserit eadem opinio. Euidens est consequentia, quia primae qualitates solis elementis lunt propriae, & ideo non possunt alteri corpori conuenire,nisi forte eas ab illis participauc- rit;& id quidem in elle remisso, atque imperfecto. Sed probatur antecedens, quia vel tale corpus,quod est principium, erit graue aut leue: si leue,naturaliter moltcbitur ad locum ignis,&n graue ad locum terrae: sed locus naturalis sequitur naturam corporis naturaliter ad eum tendentis et ergo tale corpus erit ignis, vel terra. habebitque qualitates eorum. Quare falsum
est quod ab eis sit distinctum, vel separat uim Refutat deinde opinioncm Platonis,qui dicebat principium
materiale, ex quo generantur elementa praedicari in recto de eisdem elementis genitis ex eo , sicut aurum praedicatur de operibus ex eo factis: nam verum inquit, est, vas confectum ex auro esse autum:& ita est vexum ignem ex illo communi subiecto factum , esse illud idem subicctum ex quo fit. Hoc autem sic probat esse falsum, quia impossibile est principium naturale, ex quo tamquam ex materia generatur corpus, praedimcari de eodem corpore in rector ergo falsa est sententia Platonis. Probatur antecedens. Nam principium materiale generationis substantialis s.lum potest esse subitantialis pars eius, ex qua simul cum alia , nempe substantiali forma fiat corpus genitum, alioqur,si totum sit substantiale, nihil eius corrupetur. neque aliquid substantiale fiet per generationem , sed
istum erit mutatio accidetali quod patet esse falsum, sed pars subitan
535쪽
s o lib. I I. De generatione S corrupi., Breuis expositio textus.
Nientum huius primi capitis est, agere de principio materia-
Ili gine rationis elementorum. Diuiditur autem in duas partes. In prima enumeratis his, quae explicata sum in primo tibi os proponie, dc reiicit opiniones antiquorum Philosophorum de principio materiali generationis elementorum. In secunda etiplicat natu iam eiusdem principi j ex propria sententia. Asse iit et go Aristoteles expositam esse a se in primo libro
naturam generationis,&corruptionis substantialis, atque etiacontactu, eorumdem corporum ad agendum ,& patiendumpi aerequisiti, alterationis etiam eam praecedentis , nutritionis,& augmentationis, atque mixtionis; ideo consentaneum et se,ut in hoe xdib.disputetur de generatione elementorum,quae prima corpora vocantur, quia ex eis generantur reliqua; simplicia, quia ex eis componuntur alia,& primo sensibilia .quia qualitatibus primis lensibilibus piardita, pei quas non solum senta untur ipla sed caetera corpora naturalia a quibus participantur. Veautem generatio elementorum explicari possit , tradenda esse docet principia eius, atque imprimis materiale,quod sibi explicandum proponit cap. praesenti. Circa principium vero materiale diuersas opiniones antiquorum Philosophorum refert. I limam quidem eorum . qui
posuerunt vinum elle. nempe aerem .ex quo elemeta omnia generabantur tamquam ex materia vel ignem,aut medium aliud
corpus inter haec , aere quidem subtilius. sed igne crallius. Itaq, omnes isti pio cadcm citantur opinio die, quia licet diuersum
principium materiale posuerint, omnes tame dixerui, esse unu; atque citia, in omnes docuerunt hoc unum principium esse persci xistens,& separatum i ea liter ab elementis ex eo gener adis. Secunda opinio fuit aliorum,qui posuerunt principium ma terialc generationis elementorum non else unum , sed multiplex. Nam quidam posuerunt duo , nempe ignem,& terram. Ali i vero tria, addentes aerc;ali j vero quatuor addentes aqua, ut Empedocles. Et hi omnes dixerunt,ex his duobus, vel tribus, aut quatuor principiis per congregationem generari corpora naturalia,& per separationem corrumpi: cum tymen alij , qui
unum posuerunt per solam alterationem eius, ut pet rarefactionem, vel condensationem generationes rerum naturalium fieri existimauerint.
3 Tertia opinio fuit Platonis in Timaeo , qui unum principium materiale videtur posuisse,cum prima opinione, sed confuse locutus est de eo, non explicaus, quodnam sit, neque an sit separatum
536쪽
se palatum realiter b elementis, immo neque an sit principia materiale, nisi confula quadam ratione vocans illud receptaculum omnium, & addcns subiectum elementorum sic te habete ad elementa ipsa, sicque ex eo fieri, sicut aurum se habet ad opera ex eo facta. Ex his autem tribus opinionibus solum reiicit At isto t. primam, & tertiam , secundam vero ex parte videtur admittere, quia imprimis admittit quatuor elementa in rerum natura, quod verum esse opinatur ipse. deinde ex his quatuor, per mi tuum confreissum , vel alterationem verum est aliquo modo generari elementa secundum partes , atque etiam mixta omnia ; & ideo aliqua videtur dicere vera,& propterea non cen fuit esse omnino reliciendam. Primam vero probat esse fallam hoc argumento. Impossi- bile est, quod primum principium materiale elementorum semparetur ab omni contrarietate , hoc est, a primis qualitatibus
elementorum, inter quas vera contrarietas primo reperiturrie
go impossibile est, quod sit realiter separatum ab elementis, ut asserit eadem opinio. Euidens est consequentia , quia primae qualitates solis elementis sunt propriae, & ideo non possunt alteri corpori conuenire,nisi forte eas ab illis participauc- rit;& id quidem in esse remisso, atque imperis etc. Sed probatur antecedens,quia vel tale corpus,quod eli principium, ei it graue,aut leue: si leue, naturaliter mouebitur ad locum ignis,&si graue ad locum terrae: sed locus naturalis sequitur naturam corporis naturaliter ad eum tendentis et ergo tale corpus e tacignis, vel terra. habebitque qualitates eorum. Quare falsum
est quod ab eis sit distinctum, vel separatum. Refutat deinde opinionem Platonis, qui dicebat principium
materiale, ex quo generantur elementa praedicari in recto de idem elementis genitis ex eo , sicut aurum pra dicatur de operibus ex eo factis:riam verum inquit, est, vas confectum ex auro esse autum:& ita est vexum ignem ex illo communi subiecto factum , esse illud idem subrectum ex quo fit. Hoc autem sic probat esse falsum, quia impossibile est principium naturale, ex quo tamquam ex materia generatur corpus, praedicari de eodem corpore in rector ergo falsa est sententia Platonis. Probatur antecedens. Nam principium materiale generationis substantialis solum potest esse substantialis pars eius. ex qua simul cum alia , nempe substantiali forma fiat eoi-pus genitum,alioqui,si totum sit substanitiale,nihil eius corruis petur, neque aliquid substantiale fiet per generationem , sed
istum erit mutatio acciderali quod patet esse falsum, sed pars subit a
537쪽
σ1 Lib. I I. Te generatione o corrupt.
substantialis,etiam materialis non potest praedicati in recto de eomposito substantiali genito sed ad summtim in obliquo: non
enim dicimus compositum esse materiam .sed ad summum eo se materiale .ergo falsum est,quod materiale principium praedicetur in recto de re ex eo genita. ut assirmat Plato.s In secunda parte proponit propriam sententiam dices; principium materiale, ex ouo generantur clementa, dum producuntur de nouo quaedam partes eorum corruptis aliis unumelse, non quidem unum aliquod elementum , neque unum aliquod corpus sensibile,sed una materia, quae potest esse pars curii ibet corporis, non tamen est separata ad omni forma sta. antiali elementorum . neque ab omni contrarietate, hoc est, ab omnibus primis qualitatibus, sed coniuncta semper alicui formae eorum & aliquibus qualitatibus primis, quarum ratione potest transmutari ad aliam sormam; & ita circa hac materiam transmutatam de una forma in alteram, tamquam commmune subiectum fiunt generationes ,& corruptiones clemen torum. Probat autem Aristoteles, quod praeter contrarietatem. id est, praeter qualitates primas contrarias ponendum sit hoc principium materiale, tamquam commune subiectum earumnac ratione. unum contrarium non potest ita utari in aliud
ita ut aliquid eius fiat quia repugnat frigiditatem fieri calore. vel e conuerso: ergo non possunt agere. & pati, ut se transmum tet,nisi assignetur commune subiectum. quod transmutetur ab uno in aliud,& de calido fiat frigidum,aut de frigido,calidu.&ita unum contrariu corrumpat aliud.& generet ubi simile circa illud mei subiectum,quod ideo sit commune principiu materiale omnium transmutationum omniumque generationu,& corruptionum elementorum.
Quoniam igitur quaeramus sensibilis corporis
principia,etc. Breuis expositio textus.s V X plicato principio materiali generationis elementorum II capite praecedenti, quaerit Aristoteles in praesenti princi-
Pium formale nempe formas eorumdem elementoIum. Diu ditur
538쪽
Cap. II. Expositio textus. dy3
ditur autem in duas partes. In prima docet formas elementorum esse qualitates tangibiles,non quascumque, sed primas,sicut elementa ipsa prima corpora generabilia , & corruptibilia
vocantur. In secunda parte enumerat omnes qualitates tangibiles,& ostendit,quatuor ex eis esse primas ad quas reducuntur reliquae ipsae vero non reducuntur ad alias:& has quatuor primas qualitates esse formas elementorum. Asserit ergo Aristoteles inquirendas esse formas elemenis eorum, ut corporum sensibilium, non quocumq; sensu, ut vi sis, vel auditu. sed solum sensu tactus,ideo quaerendas esse formas eorum , ut tangibilium corporum , cuius ratio est manifesta. quia in hac parte considerantur elementa, ut sunt generabilia, de corruptibilia aergo considerantur, ut activa.& passiva. Probatur consequentia,quia per actionem,& passionem proprie sumptam agunt,& patiuntur , sed actionem, & passionem exercent
per contactum: ergo considerantur ut tangibilia corpora.
unde sequitur formas eorum debere esIe qualitates tangibiles,& eum sint prima eorpora tangibilia,debere esse primas qualitates tangibiles.
Sed obii eit sibi Aristoteles hoc modo.Sensus visus est prior, Tatque perfectior sensu tactus: ergo qualitates pertinentes ad vilum dicentur primae,potrus quam pertinentes ad sensum tactus: sed elementa sunt ptima corpora sensibilia: ergo formae eorum debent esse qualitates sensio iles per visum . & non pertactum. atque adeo non qualitates tangibiles. Et respondet concedendo primum enthymema, quod visus sit prior tactii secundum dignitatem . & uniuersalitatem sui obiecti, sub quo comprehenditur lux,quae est prima, ac persectillima qualitas: de ideo,quod ex hac parte qualitates pertinentes ad visum sint priores pertinentibus ad sensum tactus. Sed quia in hac parte considerantur elementa, non ut eorpora sensibi lia sunt sub Tatione communi, sed in quantum corpora sensibilia per se
activa,& passiua, quae per se generabilia ,&corruptibilia , aequalitates per se activae proer i illima actione , solum sunt illae,
tuae pertinent ad tactum s ideo formae elementorum,quatenus e considerantur, solum sunt qualitates tansibiles. vi autem ostendat in secunda parte capitis non omnes qua- glitates tangibiles esse formas elementorum, sed latum primas, enumerat omnes sub his septem contrarietatibus comprehen .sas,nempe calidum,& frigidum,humidii na,& siccum, graue , taleue, durum, & molle, lubricum, & aridum, asperum , & lene,ctallum, & tenue. Ex quibus duas imprimis excludit, nempe grauitatem& leuitatem,de quibus euidens eii,non esse sol nitit
539쪽
' Lib. II. De generatione ' eorrupi.
elementorum,quia licet sint qualitates tangibiles, & licet sine principia motus localis, & ideo actionis, & pallionis in communi lumptae , non tamen sunt achinae, & passiuae actione propriissime lumpta, ut sum tur in hac parte,quae lola est alteratio corruptiua ideo Son sunt formae elementorum, ut in hac parte consa erantur. Ex reliquia vero solam illas quatuor, ex quibus essiciuntur duae piimae contrarietates, auerit esse formas elementorum,nepe calor,& fi igus, humiditas,& siccitas. Quod probat hoc discursu , elementa sunt prima corpora activa , &palliua, generabilia . & corruptibilia : ergo formae eorum sunt
primae qualitates activae, & palliuae, & ideo primae qualitates rangibiles, quia actio , P passio fit per contactum: sed solum quatuor illae, sunt primae qualitates activae & passi : ergo illae
solum sunt formae elementorum. Probatur minor,quia illa di- cuntur prima in quocumque genere, ad quae reducuntur caetera; haec vero non reducuntur ad alia ; sed ad has quatuor qualitates activas , di passivas reducuntur omnes aliae ,& istae, nec ad alias, nec inter sese reducuntur: ergo sint primae. vi autem probetur haec minor vltima , duo sunt ostendenda . Primum, iquod quatuor istae qualitates sint ac tuae,& passiuae: secundum,
quod ad eas reducuntur caeterae , ipsae vero non amplius redams ci possint. Probat primum ex propriis definitionibus.Nam calidum per se, & sua virtute congregat similia. & consequentet distinxilia separat: ergo est activum, & ideo calor activa qualitas. Euidens est consequentia, quia congregare illa, & separare hec, non potest fieri, nisi per propriam actionem , ut per
se est manifestum. Minorem vero probat experientia in auro igni approximato, cuius partes propriae coniunguntur inter sese; sed parte S alterius naturae, nempe terestres, quas habebat
ad milias, separantur a propriis. Probat deinde de hi igido, quia propria virtute cogregat per se dissimilia: ergo eit pet se acti iv.
Antecedens probatur experientia, nam virtute frigiditatis fit praecipua congelatio aquae , vel alterius liquoris , sed in congelatione coniunguntur, non solum partes aquae , sed paleae,
lapides,& alia valde dissimilia , quod non potest fieri , nisii peractionem propriam : ergo frigiditas est activa qualitas. De humido vero . & sicco probat tantum, quod sint pastinaei nam licet activae sint, magis sunt passiuae ut superius ostendimus Irobat ergo esse passiuas ex propriis etia in descriptionibus, nam humidum et , quod proprio termino dissicile terminatur , facile vero termino alieno , ut aqua, si sibi relinquatur, diffunditur per spatium ; sed facile se accommodat figurae vasis. ve intra terminoiems concludi possit. Ex opposito veroliceum
540쪽
sccum est, quod non est faci lyterminabile termino alieno. sed 'oprio, ut patet de terraique non facile includitur sub alio. vi
intra ipsum contineatur ,& terminos eluq non excedat. led
facile ipsa se continet propriis terminis ; sed eiae aliquid terminabile proprio termino, vel alieno, denotat passon et L. ergo humidum,& liccum passiva sunt;& consequenter humiditas, defccitas,quasum ratione id habent, erunt qualitates palliuae,&actiuae. Probat secundum, quod ad has quatuor qualitates reducantur caeterae omnes activae, de passiuae. Et primo probat, quod 'tenue reducatur ad humidum ,&crassum ad siccum: prae supponens proprietatem humidi esse, quod sit repletiuum alterius; quod sic declaro ; humidum ex se est facile terminabile
termino alieno ergo ex se habet facile se accommodare alteri. ut intra terminos eius contineatur, quod est ipsum replete; sed tenue conuenit esse repletivum. ergo erit humidum. Minorem probat, quia corpus tenue, aut subtile est habens subtiles par. tes, per quas facile admiscetur alteri secundum exiguas partes
illud interleeans. & illud pervadit, di quasi penetrat, ut patet de subtilio tibus liquoribus: hoc autem est esse repletivum aliorum,& consequenter esse humidum , nam id habet per humiditatem. Qisod vero crassum reducatur ad siccum pro- tabat, quia ex duobus contra iiis , sicut unum se habet ad unum sibi contrarium, ita se habent aliud ad sibi contrarium. Reducit deinde lubricum,& aridum ad y limidum.& siccum hoc modo. Lubricum est humidum aliquid passiim, hoc cit commixtum
cum terreo subtili , ex quo prouenit ei, quod sit tenax, atque unctuosum, ut oleum : ergo ex humiditate tali modo se habente prouenit ei, quod sit lubricum : quare ad humidum reducitur , sicut particulare ad uniuersale eiusdem rationis . sub
quo continetur. Aridum vero ex opposito nec admittit admixtionem tetrei subtilis , ne evnctuosi humidi, sed ea lore extraneo resoluente humiditatem eius , si igido vero proprio comprimente easdem partes siccas, & faciente eas sibi constare. hoc est, non dilabi, quasi congelatur , & aridum fit:&ecce ariditatem ex siccitate prouenientem, quare meritol ad siccum reducitur. Reducit deinde molle ad humidum ratione effectus quia propter humiditatem facile cedit tangenti, non quidem per fracitonem , vel diuisionem propriam, nec circumdando corpus subintrans, ut faciunt aqua & ali j liquores, sed quasi intra proprios termino se colligens, ut celabi da , quod constat facere per humiditatem. Durum vero
