R.P. Antonii Ruuio Rodensis, ... Commentarii in libros Aristotelis Stagyritae de ortu, & interitu rerum naturalium; ..

발행: 1620년

분량: 736페이지

출처: archive.org

분류: 철학

551쪽

sos Lib.I I. De generatione O corru t.

explicatione textus proceciere ex permixtione, ac Tempera

3- mento primarum qualitatum, & ideo secundas vocari. Quod in hac etiam quaestione probauimus , non solum ex doctrina

Aristotelis. sc d euidenti experientia, cum videamus mutatio nes passim fieri circa colores ex mutatione temperamenti.NC-gaiulum est ergo,quod sint perfectiores primis qualitatibus,na quamuis visus sit persectior tactu,ut suo loco dicetur , non sequitur omnia obiecta materialia eius ecte perfectiora quibuscum' ue obiectis materialibus tactus, sed maiorem perfectio- non habet propter rationem formalem obiectiva uniuersali iem,atque perfectiore, & modum operadi minus materialem. Ex quibus intelligitur potentiam ipsam immaterialiorem tale, atque adeo persectiorem I & adhuc intra obiectum materiale visus continetur lux tange perfectior primis qualitatibus. De grauitate autem. & leuitate hac distinctione loquendum est, nam uniuersaliter, vela toto genere priores sunt natura, quia motus localis uniuersaliter loquendo prior est alteratione,cuius principia sunt primae qualitates; cum approximatio agentis ad pallum praecedens alterationem fiat permotum localem. Perfectiores vero solum accidentaliter,quia motus localis,cuius sunt principia,perfectior est otteris motibus accidentaliter, ex ordine ad subiectum , quod minus in potentia praesupponit, sed te spectu eiusdem corporis priores sunt primae qualitares, quae iunt principia alterationis, prius eide corpori conuenient is, quam motus localis, atque etiam sunt perfectiores simpliciter, uia qualitas cum sit latina absoluta, atque intrinseca,ut perfectior et praesentia locali, Sc ideo alteratio persectior simpliciter motu locali quia ad perfectiorem terminum,ad quem tendit,nempe ad eamdem qualitatem perfectiorem praesentia loeali ad quam tendit motus localis. Aristoteles vero,& D.Th. loquuntur uniuersaliter de motu locali,ut comprehendit motu calor si,& de maiori perfectione tantu accidentali ex ordine ad subiectum pei sectius,cum quo stat. ut perfectior sit alter tio simpliciter propter perfectiorem terminum ad quem. Mptior natura te spectu eiusde corporis:&ideo qualitates elemctorum priores,& perfectiores simpliciter grauitate,& leuitate.

An in mixtiis reperiantur aliae qualitates praeter

Hementares E, N eodem secundo argumento opponebantur particulares 1 qualitates quorumdam mixtotum,quas videntur habere distinctaq

552쪽

Cv.vI. Tractae primis qualitatib. Quast. II. so

stinctas a primis,& eorum temperamento, ut piper, vinum. sal,& eiul modi alia ad producedas qualitates elementorum ordinatas, ut ad producendum calorem , aut siccitatem, atque etiaalios particulares effectus, nou quidem in eisdem corporibus, sed in aliis. De his ergo procedit secunda quinio duo quaerens,

primo,an dentur Secundo,an procedant ex mixtione.aut temperamento primarum, & ideo vocati debeant qualitates secu- dxὶEt prima opinio quorumdam recentiorum negat dari tam Ies qualitates saltem ad producendum elementares. ut ad producendμm calorem, vel frigus I asseiuntque communem esse

sententiam,pro qua citant Nimphum t. lib.de generatione e ment. 2 g.q. 3. Petrum MartineZ ad caput a. eiusdem libri . Vallei. i . lib.de controuersi med. cap. IX. Claudium de Sancteis reis

petitione X.de Eucharistia cap. 1. Probamque duplici arsumento, primo. quia corpus habens virtutem uni vocam , siue

aequivocam producendi aliquam qualitatem in alio , ut calorem, vel siccitatem,si applicetur subiecto capaci eiusdem qualitatis, naturaliter.&semper eam producit;sed piper vinum, &sal non calefaciunt,neque exsiccant alia corpora, etiam capacia harum qualitatum,quibus applicantur nisi alterantur,vel 3 ab animali sumantur, ac partibus corporis eius applicentur:erso non habent virtutem naturalem ad producendu alias qua-itates in reliquis corporibus.Secundo, quia non sunt multimplicandae qualitates,sine urgenti necessitate,sed nulla urget ne incessitas ponendi has qualitates praeter primas: ergo non sunt ponendae in his eorporibus. Probatur minor . quia si ulla esset necessitas maxime pro aliquibus estectibus, vel qualitati- bus producendis,quas docet experientia produci per applic

tionem horum mixtorum ad alia; sed pro his producendis non sunt necessariae. cum dentur aliae causae , a quibus pi duci pose sunt: ergo non sunt admittendae. Probatur minor , quia per qualitatem praedominantem in proprio temperamento pos sunt haec mixta corpora producere tales effectuss, ut piper eam te facere per calorem in eo praedominantem . qui si aliquando impediatur per frigiditatem impressam eidem piperi abelltrinseco agete; hoc tamen impedimento sublato ab age te alio, reducet se in calore praedominantem sibi naturalem. per quem poterit eumdem calorem in alio correte eroduceie.Vel excogitari potest,& no sine fundamento eiusmodi corpora,nec producere calorem,nec siccitate,sed habere quamdam et Itute attractiva simile ea quae in quibusdam medicamentis re situr, ter qua attrahut spiritus calidos animales ad stomachu, aquiis ui calefitiaut devique calorem accipiun ab e cin stomacho,

553쪽

sos ' Lib. II. De genetratione O corrupi.

per quem calorem ipsum calefaciunt quod videtur probari in pipere,& vino non calefacientibus, nisi prius in stomacho calefiant. 3 3 Nostra tamen sententia asserit, non solum non posse uniuersaliter negari particulares qualitates in mixtis ad producendos particulares effectus in aliis corporibus , sed nec in particulari ad producendum calorem, aut alias qi r litates elementorum. Ita D.Thomas opust. 3 . cap. unico;qia.. , uica de spirit tralibus creaturis art. L.& xaotra gentes cap. 8 o nimb. X. lib. de generat. cap. 3. q. h. at t. t.& 3.& est comunis. c. Qicoru.

Probatur primum euidenti experientia, quia in magiace,& lapidibus pretiosis, atqui etiam in medicamentis euiden est re-Periri virtutem attractivam aliorum eorporum distinctam a mali ratibus elementorum, quia attractio illa non fit per cale- actionem. vel in frigidationem,aut alterationem elementare,&licet media a iteratione primarum qualitatum fiat aliquando, euidens et , non consiste te in tali alteratione attractione iplam; cum cons et calefieri, de exiccari, vel in frigidari rem omnino immotam localiter; neeesse est ergo ponere in his rebus virtutem aliam distinctam a qualitatibus elementorum, perquams attrahantur per se ab eis corpora. Probatur secundum , quod etia dentur particulares qualitates in mixtis virtualiter continentes qualitates elementorum. & eas saepe producentes; nasi non dantur , ideo erit, quia repugnat has qualitates primas contineri virtute in aliis , vel quia repugnat corpus mixtum tales qualitates continere, aut tandem, quia licet sint naturaliter pollibiles, non tamen sunt necessariae pro his effect ibus producendi , sed superfluae , quia alio modo possunt produci.

Sed nulla ex liis rationibus probat non dari tergo concedendum est, quod detur, cum effectus experiamur. Probatur minor, quia pi imam rationem insufficiente esse probat lux virtualiter co-tinens caloiem, & eum producens in corporibus corruptibilibus: ergo non repugnat dari qualitatem virtute continentem elementares,& potentem eas producere. Quod vero non repugnet tale qualitate esse in mixtas, probatur. Quia euidens est in ei late corporib. dari alias qualitates ad altiores effectus prinducendos, ut probauimus: ergo non repugnat dari ad producedas primas qualitates. Et tandem probo non esse superfluas,

i sed necessario ponendas pro his ei sectibus , quia omnes illae

causae, vel rationes, quae assignantur, nullius sunt momenti. Et

prima quidem , quod per qualitates iplas elementorii sibi proprias' a contra i iis expeditas tales effectus producant imponlibile eli, cum euidenti expetientia renstet, non semper nec in omnibus

554쪽

Cap. III. Traei. de primis qualitatibus. Quast. scy

omnibus corporibus eos producere cita si expedita sint a contrariis, sed solu in quibus da determinatisraec in his,nisi attrita, vel cominuta.& determinatis partibus eorum coniuncta: ergo non procedui ab eis per qualitates formales. Eadem etia experientia docre in multo maiori intensione eos producere, quamst intensio qualitatum elemetariu proprio temperamento eorumdem corporum debita ; led non potest agens producere eL secium perfectiorem se: ergo nec per formales qualitates pociunt. producere tales essectus Secunda etia ratio de attractione Hipirituum vitalium ad stomachu insufficiens est,& salsa. Inlusenciens quidem,quia piper non solu calefacit stomachu, i d vehementem calore producere solet in ore,& partibus eius inte nis squod non potest fieri per attractione spirituu ad has partes. Iuuat etia ad decoctionem carniu in olla: ergo virtus eius non confinit in attractione spirituu , nec ab his calefit ilomachus.

sed a calore producto ab eodem pipere. Quod vero sit falsa, probo. Quia excelletior effectus est attractio spirituum, quam . simplex calefactio ; falsum est ergo denegare his corporibus

minorem virtutem in tribuere eis maiorem, prqsertim cum faetilius intelligatur tales effectus per minorem fieri. Postrema tandem ratio, quod eiusmodi corpora stomachu calefaciat per calore ab eode aeceptu, plane salsa ostenditur cum experiamur intensiore produci calorem in stomacho per receptionem horum corporu in eo, quam haberet prius et ergo non potest produci per calore ab eodem stomacho receptum. Probitur consequentia.quia intensio caloris in stomacho minor erat,& non totuit tota produci in vino, aut pipere:ergo 'r ea qua ab eodeomacho recipiut hete,naturaliter repugnat intedi calore eiu S, eum nulla sequatur actio a proportione minori, in qualitatis. . sed restat explicandum,a quana causa producan cur m n, x- 3 ceo qualitates istet,nepe ex edmixtione primarum,uci 1 qua alia. Et videtur non posse habere aliam causam, praeter prianas qualitates, ex quoru permixtione procedunt;quod lic probo. Qualitates istae conueniunt corporibus mixtis, ut mixta corpora sunt talis naturae 3 cum constet non habere alium gradum per-- sectiorem essendi; sed primae qualitates sunt causa Aorporis mixti, ut mixtum emergo consequenter erunt caula cuiuilibet qualitatis, aut virtutis eius. ut talis. In hac re primum dicendum esse existimo has omnes qualitates praesupponere in corpore permixtionem primarum, pecquam materia disponitur ad receptionem formae lubstantialis eorum. Probatur hac ratione a priori, aut mixta,. quibus concedutur qualitates istae,fiunt proxime ex elementis, vel ex alio

555쪽

sto Ilib. I I. De feneratione S com t.

mixto: & si ex elementis fiant, euidens est elementa ipsa vI- eis lim eorrumpi per alterationes procedentes a primis eorum

tua litatibus, quia eum corrumpantur per se a contrario, nonantur aliae contrarietates propriae priores his . a quibus corrumpi possint. Ex quo infero per primas qualitates primo expelli formas substantiales eorum , atque etiam primo disponi , materiam pro forina mixti reeipienda, & consequenter primo

sequi in materia corporis mixti ex eisdem elementis geniti dispositiones ali xs simile , & ideo ante alias qualitates ineste mixto,quas proinde praesupponunt particulares aliae qualitates eisdem mixtis concessae. Et eadem ratione probatur necessarium id esse,dum haee mixta' fiant ex alio mixto,ut considerati est manifestum. Probatur etiam a posteriori, quia videmus in Multis ex his corporibus mutatione facta circa primas quali tates eorum,debilitari virtutem particularium qualitatum,vel fortiores reddi in ordine ad proprios effectas producendos in aIiis eorporibu .ergo dependent ex temperamento pr imarum qualitatum, tanquam ex dispositione subiecti necessaria ad

consistentiam .atque conseruationem earum.

Secundo, dicendum est, has qualitates particulares mixtorum non procedere ex permixtione primartim tamquam ex

causa effetente , sed ea praesupposita in subiecto produci est

ctive a generante idem mixtum , cuiuq sunt propriae. Gratia exempli. virtus magnetis. & aliorum lapidum s virtus etia auri producitur araeo, a quo generatur , qtiodest virtus coelestis, ta- quam a causa efficiente principali operante Oer lueem.& alias, s influentias. ltique fere semper virtutes istae habent pro causa principali coelestem virtutem quemadmodum forma substantialis,ic corpus, cum sunt propriae. Ita docuit expresse D.Thoma ,& cum eo Commbri censes locis citatis, & q. s .de veritate,

art. io.ad s. atque etiam quaeli unie.de anima art. i. his verbiq;Forme emmelementorsi,qua sunt in e .em marteria rative J-ma non habe t aliquam operatron m excedent qualitates acti-Mas ebita tuas, ut rara, di densum flatia huiusmodi, qua via demuν ese materia disipositiones.Super has autem iat forma miritorum eo rarum, quaprater radictas operationes habent aliquam

operationem eonsequentem speriem, quam sertisitur ex eorporibueetaelestib- : sicut quod adama. attrahit fer um,non propter calorr,

ave frigus, aut aliquid huiusmodi, sed ex uadam participatione virtutis eaelestis. Virtus etiam seminalis non est producta a primis qualitatibus, nee ab elementi g, tanquam a causis principalibui. M proximis, sed nec a Sole , & aliis influentiis coelestiberum, ut placuit Tolato quaest.x. huius lib. conclus. . Probatur primum, Dic b, Cc, le

556쪽

Cap. II rarast. de primis qualitatibus. suasi. I. Iri

primum quia tua natura ordinatur ad altiores enectus, nempe ad organirandum eorpus pro introduistione animae s immo ad educendam animam ae potentia materiae, si sit materialis tam- . ruam instrumentum generantis, vel uniendum eam corpori, fit spiritualis , ergo non possunt eam attingere elementa . vel qualitates eorum, ut praecipua causa. Probatur secundum, quia quotiescumque possumus assignare causam particularem alicuius effectus , non est recurrendum ad uniuersales; leddari potest propria eausa talis virtutis . sicut datur propria causa eiusdem seminis, nempe vivens ipsum,a quo decisum est et ergo abeo procedere ceniendum est tanquam a propria, ac pr n-cipali causa. und equitur. quod licet ut plurimum proueniant malitates istae n. ixtorum ab uniuersalibus causis, non tamen emper. sed aliquando a particularibus . numquam tamen ab Hementis, vel a permixtione qualitatum eo na, quia ex propria natura sunt eis perfectiores, ut probauimus. Euidens est consequentia , quia causa efficiens non potest agere vltra propriam persectionem.

Ex quibus colligitultemaratio ad id probradu hoc modo. 3'perfectio potentiae, vel virtutis ordinatae ad operationem colligitur ex persectione propriae operationis; sed virtutes illae aut qualitates sunt principia perfectioris operationis , aut se- eundum i stantiam, aut secundum modum eam producendi, quam primae qualitates e lementorum:ergo sunt eis persectiores s quare non possunt ex permixtione earum procedere,iam is quam a cauti e ciente. Probatut minor, quia virtus attractiva alterius corporis, etiam contra naturalem inclipationem eius

perfectior operatio est, quam simplex calefact io .cum sit altioris ordinis , per quam eorpus eam nabens, qdias praedominat Dralii q. virtutes etiam per quas mixta corpora imprimunt aliis easdem primas qualitates,ut virtus calefacti ia piperis. de vetinuatque exsiccat tua salis longe perfectiori modo producunt calorem & seeitatem, uam ignis,uel tetra ; quia producunt ea

tamquam causa aequilioca, ad cuius actionem pertinem plures

effectus specie distinctos posse produeere, vel eumdem altiori modo. Nee existimetur Diuum Thomam recurrere ad uni . uersales causas, particulari s vel extraordinario modo, ut designet proprias harum virtutum , sed ad proprias, Ae naturales cundum naturalem ordinem universi constitutas. Non est enim constituta alia causa principalis auri ,& argenti ,ae lapidum pretiosorum praeter coelestes influentiaq , 1 quibus generalitur in visceribus terrae: ergo nec potest alia designari , eui irtutes istae eorumdem corporum tribuantur , cum sint altioris

557쪽

Dx Lib. II. Degeneratione ct corrupi. '

altioris ordinis a primis qualitatibus, & earum temperameam to eisdem corporibus debito.

Ad argumentum illius sententiae, quae negat has qualitates in corporibus mixtis, concedenda est maior,quod virtua naturalis productiva alicuius effectus applicata subiecto capaci eius,semper, & natu taliter eum producat. Sed minor neganda, quod mixta haec. quibus insunt particulares istae qualitates applicata subiecto capaci,non semper producant effectus earum, non enim quodlibet corpus capax caloris elementaria censetur capax caloris a pipere, & vino producendi; nam licet

non sit distinctus specie ab Hementari, speciale tamen subiectum postulant agentia haec ad producendos hos effectus,cum quo habent proportionem, & non cum aliis. Et illud tantum censetur capax effectus eorum. Nec solum postulant particulare subiectum , sed saepe etiam coniunctionem Physicam . ac praeuiam cum alio corpore, ut possint proprium effectum producere , quod in rebus odoriferis docet experientia et Indigentenim plures coniunctione ac permixtione cum aliis, immo &altetatione aliqua ab eis suscepta. ut odorem spargere possint, eumque imprimere subiecto capaci , cui etiam approximatasne his eum non imprimunt:atque etiam in argento vivo patet, quod licet mineralibus integris, hoe est, non prius attritis. immo etiam prius amitis, non tamen prius irrigatis approxi

metur proprium effectum coniungendi partes eorum argenteas. & separandi a terrena earum tace. non praestat, quantummlibet capaces essent secundum se tali effectu coniunctionis. I ita ergo censendum et de aliis corporibus mixtis . de quibus loquimur, quae etiam si calorem,ut i siceitatem producere sui si

virtutibus possint, non circa omnia mixta caloris capacia,quia non omnia capacia censentur,quibus calor imprimatur a talibus agentibus . sed perfectiora quaedam : ut vivemia , quibus adhuc non imprimunt proprios effectus,nisi prius aliis corporibus, aut saltem calori naturali eorum coni ungant ur,dc forte

ab eo alterentur.

d argumentum vero pro ratione dubitandi propositum eocedenda est maior,quoet qualitates illae conueniunt corpo ribus mixtis talis naturae, sed neganda ein minor, quod elementa sint eausa effectiva eorum; nam licet elementa, vel primae qualitates eorum sint eausa mixtionis, & secundum modupermixtionis earum praecedentem in materia producatur mi rum,& plures qualitates eius,quae ideo voeantur secundae, non tamen sunt cauti essiciens eorumdem mixtorum,sed perfectio. em aliam hostulant,&ex coni quenti qualitates , aut virtut

558쪽

Cap. III. Din.de primis qualitatis. sua I.III. s ri

ea consequentes ab eadem causa perfectiori produci debent,&non a primis qualitatibus minus perfectis , quamuis tempera- ruentu earum pro dispositione necessaria pollulent in materia.

si prima qualitates sint forma substamnites elemento

rum , vel solum accidentales'

PRima opinio renet, esse formas substantiales,pet quas em stituuntur in primo elle substantiali,& per quas distinguuntur specie sub genere simplicis corporis. Ita Alerand. . lib.

nius cap.de substantia in praedicamen . Curtius,& Zimata E. lib. de anima, text. ig. Tribuitur etiam Galeno r. lib. de vis partium, ae i. de elementis. Probatur testimonio Aristotelis

cap. h. huius libri textu et . g.& a . ubi tria d et de his qualitatibus. Primum,quod constituunt elementa. Meundum, quod sunt eorum principia. Tertium,quod sunt eorum differentiae. Ham autem habere non possunt, si solum sunt aecidentia eorum, quia neque aliquid eonstituitur in suo esse per accidentia i nec accidens poteli esse ei principium essendi i & muli minus differentia eius. Probatur etiam ratione primo,quia per propriam operationem alicuius cognoscimus i posteriori formam subitantialem eius, a quo procedit operatio ipsa, tali quam a principio emetenti intrinsecoi sed nullam aliam operationem habent elementa piaetereas . quae procedunt ab his qualitatibus ; ut ignis non habet aliam operationem,quam eatefactionem , & exsiccationem ,& se de caeteris:ergo qualitates ista sunt fornix lubitantiales eorum. vel si dicatur habere 3 alias formas . coneedendum erit, dari formas substantiales , a quibus nulla procedit operatio. quod est absurdum. Secundo,

quia elementa ex propria natura sunt verre & proprie contraria, ut etiam docet exprelse Aristoteles in his x.lib. ter. x .sed contrarietas non potest eis conuenire, nisi ratione harum qualitatum .ergo non habcnt alias formas substantiales, per quas eonstituantur in propriis naturis. Probatur minor , quia contraria sunt,quae sub eodem genere maxime distant, & ab eodem subiecto,mutuo se expellunt; sed elementa maxime distant per ea-lidum' frigidum,humidum,& liccum;de eaedem qualitates se expellunt mutuo ab eodem subiecto .ergo per eas sunt elementatilentialiter contraria;& ideo erunt formae substantiales eo tu .

De gener. Κ Κ Secunda

559쪽

si Lib. II. De generatione est corrupi.

Secunda opinio communis in Schola Peripatetica.& a nobis tenenda tamquam vera negat primas qualitates esse formas substantiales elementorum. sed triduit eis alias formas substantiales priores, a quibus per modum efficientis causae emanare affirmat easdem 'ualitates primas.ltaseivus Thomas in comis

mentariis x capitis huius libri, & omnes Latini interpretestam veteres , quam noui ibidem, ideo nullum in particulari referre oportet. Probari solet testimonio Arithotelis cap. s. huius libri textu s . ubi allerit calidum ,& frigidum elle instrumenta elementorum ad agendum. Sed quia haec dicit non ex propria sententia , sed aliorum, quam reiicit, ut legenti erit manifestum, nihil probat testimonium hoc. Colligitur autem euidentet ex textu xx. eiusdem libri , ubi ex propria sententia loquens de elementis, aiterit esse contraria, quia passiones habent contrarias his verbis: Et utraque Utrisque conrraria, igni

enim e trana aqua,aeri autem terrae hae enim ex contrariis a

sonibue constituta sunt, die. Sed euides est esse contraria per has quatuor qualitates, per quas vicissim agunt, & patiuntur 1 & se

corrumpunt: ergo censet Allistoteles esse passiones eorum, &non formas subitantiales, quas constat passionibus praesuppomni . Atque etiam ex libro de sensu & sen Illi . cap. . ubi sic loquitur de eisdem elementis et Sua statur ignis , di qua terea. miat natum est agere, vel pati,ner aliud quicquam et qua autem inest contrarietas in eis, hac omnia agunt, Spatiuntur. Sed contrarietas inest eis per primas qualitates: ergo per has tantum agunt, & patiuntur,dc non ut ignis de terra. Ex quo euidenter insero, quod non sunt ignis,& terra per has qualitates , sed per alias formas constituuntur in ei Ie ignis,&terrae ;& istae sunt substantiales; qualitates vero accidentales. quia si per has sunt contraria elementa,non possunt esse formae substantiales,quia substantia non habet contrarium. ubi obiter adnoto expressiam esse sententiam Aristotelis in hoc eodem testimonio, quod substantia nihil agit per seipsam , sed solum per accidenua vi I x. lib. Physi eor. scriptum reliquimus. Probatur deinde ratione. Primo quia si qualitates i stae sunt formae substantiales elementorem: ergo constituunt unum compositum substantiale eum materiis eorum. Euidens est consequentia , quia ex materia

prima , & substantiali forma resultat unum compositum subitantiale, tanquam ex potentia substantiali. & actu subitantiali et sed hoc est impossibile: ergo falsum est, quod sint formae

substantiales. Probatur minor , quia compositum illud resultans ex forma calo iis, aut frigiditatis, & materia, est calidum formaliter . aut Algidum formaliter , sicque de reliquis eleuient in

560쪽

mentis et ergo non est substantia, & ideo nee tum substantia-Ie. Probatur consequentia , quia substantia non est per se sensibilis, non suscipit intensionem.& remissionem , nec habet formaliter eontrarium, sed calidum,& frigidum formaliter sumpta, sunt per se sensibilia sensu tactus, ut docet expressie Aristoteles x. lib.de an ima capit. '. de tactu, & exprellius experientia ipsa leum quilibet nostrum percipiat calorem ignis, &higiditatem aquae; sunt etiam inter sese contrariae, & suscitapiunt intensionem , & remissionem : ergo qualitates istae non possunt esse formae substantiales elementorum. Secundo pro 'fibat ut , quia vel qualitates primae sunt formae substantiales, aut accidentales s aut vere,& realiter habent utrumque

nempe esse substantiales, & accidentales simul. Primum pro bauimus fallum;&ex eo sequitur tertium esse impollibile

quia repugnat eamdem formam respectu eiusdem materiae esse substantialem , & accidentalem simul. Solum ergo restat tertium , nempe has qualitates esse formas vere, & realiter accidentales quod si ita est, sequitur euidenter non esse formas sub stantiales elementorum , sed habere alias per quas constituantur in esse substantiali, vel elementa non esse composita substan

ei alia. sed solum accidentalia, nec distingui specie substantiali sed solum accidentali,quia accidentalis forma, nec potest constituere compositum substantiale , nec distinguere illud specie substantiali ab alios constat autem absurda haec esse; S: ideo falsum, quod qualitates primae sint formae substantiales elementorum,& veritas est. quod alias formas substantiales habeant, per quas constituantur, has vero esse accidentia eorum per quae agunt,& patiuntur. Testimonium vero Aristotelis asserentis primas qualitates eonstituere elementa, este principia eorum, atque etiam disse rentias duobus modis exponitur, primo a Diuo Thoma in comentariis eius, tales appellari ab Aristotele non re ipsa , sed . quoad nos; nam cum formae substantiales eorum non sint pet se sensibiles , nee possunt a nobis per se cognosci, & eum sentiantur per has qualitates, per easdem a nobis cognosciit ut Unde sicut Laepe solet loco generis, vel dist retiae nobis ignotae poni in definitione rei aliquod accidens, vel proprietas eiusquam vocamiis genus, vel differentiam eius, quia per illam deuenimus in cognitionem veri generis,aut differentiae, ita Aristot. has qualitates vocavit differentias. aut principia, vel constitii titia eormia; quoad nos, quia per eas manu ducitur intellech ut ad cognoscendas veras formas substantiales, quae sunt dis. ferentiae, principia, & constitutiva e tum . Secundo 1es pondeo.Κ Κ x Aristotelem

SEARCH

MENU NAVIGATION