R.P. Antonii Ruuio Rodensis, ... Commentarii in libros Aristotelis Stagyritae de ortu, & interitu rerum naturalium; ..

발행: 1620년

분량: 736페이지

출처: archive.org

분류: 철학

581쪽

Zib. I I. De generatione ct corrupi.

s tas Ferra.& Caiet.& propterea eos non affero. Praeter testimonia vero Aristotelis ad refutandam lententiam oppositam a nobis adducta probanda est primo ex tribus principiis eiusdem, ex quibus euidenter colligitur. Primum est, mixtio de qua docet c. io . praecedentis libri in x. lib. de partibus animaliucapite 3 . mixtum componi ex quatuor elementis, vel potius. ait, ex quatuor qualitatibus eorum: ergo lentit permanere inmixto illud componere. Non enim potest intelligi de permanentia virtuali in una aliqua qualitate simpliei, quae sit disepositio pro forma mixti, quia ut sic contentae non sunt distin- realiter, sed realiter unum: ergo nec possunt mixtum reas liter componere. secundum principium est, quod omne agens in suum contrarium repatiatur simul ab eo, secundum eamdem contrarietatem Ita docet capite T. praecedentis libri ; &principium hoc recipit uniuersa lchola; led non potest este verum, nisi contraria dentur simul in eodem subiecto secundum aliquem gradum. Probatur euidenter , quia si aer agens in aquam per calore reparatur simul ab ea per prigiditate: ergo aliquid frigiditatis ab ea recipit, quia passio est receptio hormae ab agente per actionem ei impressae; & habet simul calorere

per quem calefacit aliquam: ergo necesse est concedere eat rem simul, di frigiditate in aere, vel negare reactionem contraeuidentem experientiam.Tertium principium esti Id quod monetis r. rartIm est in termino a quo, Spartim in termino ad quem. Quod habetur s. lib.Physicapsi . te s. 2. Ex quo cuidenter Pro batur nostra sententia hoc modo. Motus est inter contraria, tamquam inter terminos 1 quo,& ad quem, ut dum mouetur aqua a frigiditate in calorem: ergo dum calefit, partim est intermino a quo, qui est frigiditas,& partim in termino ad que, qui est calor simul ergo tune participat utroque term morergo utraque qualitate contraria. Ex quibus sequitus , euidens este, quod nostra sententia contineatur in doctrina Aristotelis , in qua posita non est probabilis. Sed probatur deinde ratione. Primo, quia motus alteratio nis est inter contrarios terminos,&ideo ex propria natura successuus. Cuius ratio a priori est, quia quaelibet qualitas cotra tia producitur in subiecto cu resistentia alterius corrari j, quod ab eo expellituri sed aqua (gratia exempli calefit semper ab igne succelliue, ut euidenti experientia constat: ergo cum reis sistentia contrat ii existentis in eodem subiecto alioqui si contraria frigidatas in eadem actua tunc non esset, in instanti produceretur in ea ea lor; necesse est ergo concedere frigiditatem in aqua simul cum aliquo calore toto tempore, quo calefit,ves negare

582쪽

Cap. I. TracI.de primis qualitatib. uast. N. Is

negare uod luccessive calefiat contra euidentem experientia. Secundo, per sensum tactus percipimus in aqua calorem , non virtualem in aliqua alia qualitate virtute contentum, sed formaliter in ea existentem . quia solus calor formalis est quali 'tas tangibilis. non virtualis, ut probat euidenter lux . quae cum sit calor virtualis . non lentitur per tactum, sed nece cario cocedendum est tunc habere etiam frigiditatem aliquam i na cum

frigiditas sit propria , ac nece flatia dispositio aquae, sicut calor est neces Iaria dispositio ignis; sicut sol ma ignit non potest co- seruari naturaliter sine ullo calore ita neque aqua sine ulla frigiditate. Euidens igitur est simul habere frigiditatem,&calore.

Probata iam nolita sententia, explicanda eli, ut veritas eius is melius intelligatur. Explicatur autem haedillinctione. Cottaxia sunt in triplici disteientia mam quaedam ita se habent, ut ratio formalis unius destruat alterum, non tamen sunt contradictoria;quia sunt extrema posui ua: contradictora a vero sunt a firmatio,& negatio . vel extremum positiuum,& negatio eiu di hoc primo modo sunt contraria ratio virtutis,& vitii in generali, atque in speciali: ratio etiam sanitatasa aegritudini, sed haec adhuc sunt duplicia, nam quaedam liticipiunt magis,& minus,ut vitia,& vir utes; alia non, sed quasi in indivisibili consi itunt, ut sanitas,&aegritudo, nam etiam si minimus sit gradus in quo deficiunt primae qualitates a debito temperacticulo, o mnino deficit ianitas. Alia sunt contiaria, quorum latio formalis unius uon destruit at terum formaliter , sed per naturale consecutionem sui eflectus formalis illud excludit a subiecto,& ita se habent primae,& secundae qualitates, quibus uniuersaliter conuenit habere latitudinem gradualem, intensionemque de remissionem suscipere. His suppositis,tribus assectionibus explico communem sen- sytentiam ia uniuet taliter probata. Prima ast ei t io est, illa contraria, tuorum ratio unius destruit alterum, nec habent latitudinem, sed quasi in indivisibili consist uimnec in gradibus intensis, nec in remissis possunt esse simul. Ita se habent sanitas & aegritudo. Euidens est hoe,quia quae latitudine carent,no possunt

ad naediocritate reduci sed quasi in diuisibilis est optositio eorum,& ideo omnino repugnat simul esse in eodem lubiecto.

Quomodo habitus, ct aetus contrarius possint esse simul in eodem subiecto.

Secunda assertio est, quoscumque habitus contrarios ( exceptis supernaturalibus de quibus non disputamus)simul esse posse in gradibus retuistis naturaliter. atque etia actum unius

583쪽

s38 Itib. II. De generatione est corrup .

cum habitu altero fere temper. t etiam se, undum gradus iti- tensos per potentiam Dei ablolutam; sed actus eorum, siue iagradibus intensis, vel rem illis per nullam potentiam pCsse esse

simul. Exemplis fiet res manifesta. Habitus temperant ae . atque tiam intemperantiae pollunt elie simul naturaliter in gradibus rem illis, atque etiam quilibet eorum cum actu alte Iius , non tamen utriusque actus: habitus etia scientiae,&erroris & actus scientiae cum habitu erroris,& haec quidem omnia quae in gradibus remissis pollunt esse simul naturaliter et supernatural itersa possunt etiam simul elle in gradibus intensis. Contrarium huius tenent Con imbricenses ex parte scientiar, & erroris x. lib.degener. cap. l. q. 8.art. . ad finem negantes omnino, quod possint aliquo modo ei te simillial se tentetque esse communem sentenatiam , quam probam hoc argumento. Qui libet actus erroris, quantumlibet remissus perfecte aduersatur habitui scientiae.&n militer quilibet actus scieptiae habitui erro iis , ita ut sedestruant secundu rationes formales obiectinas, quia ae as scie-tiae es astensus veritatis in actus erroris allenius falsitatis opis p uitae: rgo repugnat esse simul, tam habitus i psi, quam actus

unius cum habitu alterius. Probatur antecedens, quantum ad remissionem, quia eorum repugnantia non de det ex gradu ali intensione actus, aut habitus, sed ex natura, Ac vi affirmatio-DiS, ut negationis qua affirmatur couenire rei id, ad quod negandum inclinat habitus, aut negatur competere ei dena rei id, ad quod affirmandum inclinat habitus , leu hane repugnantia rationum formalium allentienni h ibent etiam in gradu remiseso. ergo non possint esse simul. Probatur minor,quia actibus etiam rem illis repugnat affirmare simul. & negare eamdem retergo repugnat elle simul actus horum habituum quantumlibet remissos. N consequenter habitus, quia quamuis repugnantia exerce itur per actu, .Per quemlibet tame actu eoru expeditur omnino habitus cotrarius 8, & ideo neq; actus cu habitu neq;habitus ipsi polsiit ullo modo,vel in gradu aliquo eise simul.

ip Ego vero sic prCbo contrarium iam explicatum , quia non minus habent rationes obiectivas omnino repugnantes habi- rus temperantiae ' intemperantiae; habitus obedientiae, & in bedientiae quam habitus scientiae.& erroris;& ideo nia mimis

repugnat este simul in eodem subiecto actus temperantiae , &intemperantiae, quam actus scientiae c& erroris; sed cum tali repugnantia actuum euidens est. & ab his aut horibus conce sum,quod habitus teperantiae, & inteperantiae atque etia actus temperantiae cum habitu intemperantiae pollini esse simul naturaliter:& reuera si ut senu I tu nomine prius ex consuetudine intem Diuitia sed by Go l

584쪽

intemperato; post vero exercente aliquos actus temperanti. x, per quos ex parte saltem acquirit ut habitus temperantiae.& ex parte expellitur habitus intemperantiae: ergo non erit minus

euidens, quod pollini esse simul habitus scientiae,& erroris, feactus icientiae eum habitu erroris in homine, qui prius errauit ex habitu circa aliquam propositionem,&adueniente demon. stratione acquisiuit habitum scientiae non statim omnino expulso habitu erroris Quem habitum scientiae permanente adhue eodem habitu erroris potest exercere, quousque eum omnino expellat.Secundo probatur, quia habitus erroris cum sieradieatus in subiecto, non potest omnino expelli per unum, vel plures actus scientiae ; sicut habitus vitii non omnino expellitur per aliquos actus virtutis oppositae r ergo necessa est qualitatem illam permanere,& sub vera ratione habitus, quia habitus non est aliud, quam inclinatio acquisita in obiectum;

sed qualitas illa permanes inelinat in idem obiectum, in quod

ine linabat ante aduentum scientiae et ergo permanet sub vera

ratione habitus.& ita uterque habitus sint ut ,&actus unius simul eum habitu alio. Probatur tandem, quod per potentiam Dei absolutam quicumque habitus contrari j,& quomodocumque te habeant, &actus simi liter unius cum habitu altero postini esse simul secundum gradus intentas; quia sicut permanent naturaliter habitus isti ita eodem subiecto,& actus unius eum alio habitu secundum gradus remissos; sie potest fieri per diuinam potentiam,quod actus unius habitus nullum gradum intensionis alterius expellat s sed in eadem intensione quam habebat prius,

permaneat. Potest etiam Deus existente habitu erroris intenso

in intellectu producere habitum scientiae etiam intensum sine expulsione eiusdem habitus erroris. Et ratio horum est, quia ut statim dicemus , habitus solum sunt inclinationes ad actus: quate non dicunt actualem coniunctionem cum obiectis , nec actualem tendentiam in ea, sed quasi potentialem : eotentiae autem, vel inclinationes ad actus contrarios non nisi diuerso tempore eliciendos per diuersas qualitates, non repugnant eidem potentiae . quamuis repugnent actus ipsi contra i ii simul eliciendi propter actualem repugnantiam , ratione cuius unus est actualis destructio obiectivae rationis alterius ; ideo non possunt simul elici ab eadem potentia. De actibus vero euides est habere intrinsecam repugnantiam actualem, ut actus scientiae,& erroris, & quemlibet esse destructionem rationis obiectivae alterius, qui a manifestam continet repugnantiam eudemiatellectu actumate,ac iudicare simul eamdem propositionem

veram

585쪽

s o Lib. II. De generatione O corrupi.

vcram esse,& falsam ut per se est manifestum. unde sequi tui non polle ullo modo ei te simul, siue in gradibus intensi s. vel

rem illis,quia intensio, vel remissio neque augent , ncque minuunt intrinse eam repugnantiam.

Ad argumentum vero opi - sitae sententiae distinguendum est antecedens,quod quilibet actus horum habituum destruat

rationem formalem obiectivam alterius; nam ratio obiecti actus, & h ibitus diuerso modo se habent. Quemadmodum actus & habitus diuersum modum habent attingendi obiectu . aut tendendi in illud. Actus enim attingit obiectum per modii actitatis tendent iae, & coniunctionis cum eo ; habitus vero per modum inclinationis,& ideo quasi potentialis coniunctionis cum eo, dc quia repugnat eumdem intellectum simul & actu coni ungi cum veritate , & falsitate ei uidem propositionis actu iudicatae , de ideo ratio formalis unius actus delituit omo Ino alium actum, nec potest ulloni, do simul cum eo esse .led quia non repugnat eumdem intellectum poste attingere veritatem unius propositionis uno tempore,aut posse ei coniungi per actuale iudicium, de alio tempore posse attingere fallitatem ciuidcm propositionis . & poste coniung relli per iudicium actuale contrarium. ideo actu, unius habitus non omnino des luit rationem obiectivam alterius habitus, nec proinde habitum ipsiim; ideo non repugnat habitus quantumlibet contrarios simul esse in eodem intellectu circa eamdem propositionem, ut habitum scientiae,&erroris . Nec repugnat actu coniungi intellectum velitati propositionis vel actu eam attingere per iudicium; & poste attingere tali ratem eiusdem , eique coniungi per actuale iudicium oppositum, ideo potest actus unius habitus esse simul cum habitu opposito, ut actus scientiae cum habitu erroris: immo & actus erroris cum habitu scientiq(saltem per potentiam Dei absolutam)quia quamuis te pugnare videat ut naturaliter, quod habens habitum scientiae alicuius propositionis in intellectu,s species eiusdem propositionis inmemoria, pollit habere actum erroris circa eamdem . vel circa contrariam iudicans esse veram. Fieri tamen potest per Potentiam Dei absolutam, ut ablatis speciebus permaneat habitus.&guia cnon Ie pugnabit . quod intellectus utatur eodem habitu erroris permanente cu habitu scientiae in ex consequenti actus

sit simul cum habitu. are negandum est ad formam argu inenti, quod actus unius habitus omnino tollat habitum contrarium. Et haec quidem de habitibus aequisitis,& eorum acti bus vera esse censem iis : nam de infusis alia est ratio, quia sicut

586쪽

Cap. II LAQE. deprimis qualitatibus. sinest I. s r

pos Iunt peractus supernaturales ab eis elicitos, non tamen remittuntur per contrarios, sed per quemlibet etiam rem illum prorsus tolluntur aequisiti vero sicut paulatim fiunt per plures actus, ita nati sunt paulatim corrumpi peroppositbs , M non

si mun uonam modo contraria non allitu a possint esse

simul in eodem subiecto.

VLtima tandem assertio nostra est , contraria etiam non 63 achida simul esse posse: dc simul re vera dari in eodem subiecto secundum gradus remissos,& per potentiam Dei absolutam posse dari simul secundum gradus intensos.Itaq; eamde in prorius rationem esse de contrariis achivis,& non activis;ita ut Deut calidum remitum compatitur secum remissam frigiditatem, ita album remissum remissam nigredinem. Fi sicut summus calor, qui est ut octo, potest secum copat i in eodem subiecto summam frigiditatem quae est etiam ut octo, ita albedo intensa ut octo,potest secum compati nigredinem ut octo per potentia Dei abiolutam. Probatur primum de gradibus remis

sis expresso testimonio Arist. 3. lib.Top. cap. . loco '. ubi ita ait Sue contrarii sunt impermixtiora magis talia, ut albim quidem nigro impermixtius. Colligitur etiam effeaciter ex hiq quae docet de eisdem contrariis non activis,nam et . lib.Physic.teret. i l. enumerat ea inter qualitates contrarias per se terminantes motum alterationis:& lib. s.text.i l. & t. expresse asserit motum propriissimum alterationis dari non solum quando remittitur aliquod horum contrariorum . vel intenditur in subiecto, ut quando minus album fit magis album et sed quando mouetur ab uno contrario in aliud simpliciter , ut quando ex albo fit nigrum, vel e contrat, lib.etiam c.text.g I. uniuersaliter docet in omni motu propriε sumpto necessamini esse ut subiectum,quod mouetur partim sit in termino a quo , & partim intermino ad quem. Ex quibus omnibus hoc argumentum dc sumitur. Corpus potest moueri ab albo in nigrum motu proprie sumpto pro successivo, & dum mouetur participat utroci; termino a quo & ad quem: ergo participat simul aliquid albedinis,& aliquid nigredinis:quod est utramque qualitatem conmiratiam , esse non activam. nec passiuam simul esse in eodem

subiecto in gradibuste missis.

Probatur deinde ratione, quia contrai ta non acti ita habent e. eamdem latitudinem gradu alem. ae habent actitia, & eum sint vere, & proprie contraria,debent se expellete ab eodem subiecto , se item expulsione formali omnibus contrariis intrinseca. (activa

587쪽

s x Lib. II. De generatione O corrupi.

activa enim expulsio, ut diximus, non est omnibus essentialis: ergo albedo & nigredo, caeteraque contraria non activa se expellunt ab eodem lubiecto. non simul, sed per gradus, & ideo luccelline, quia expulsio contrarii necessario debet fieri cum resistentia ; sed ex graduali, & luccessiva expulsione ab indidems ibi echo euidenter colligit ut simul esse in eo illa , quae se expellunt et ergo ne cellario concedendum est, quod haec etiam contraria non activa simul sint in eodem subiecto in gradibui rem illis. Posse autem elle simul in gradibus intensis has qualitates non act tuas per potentiam Dei absolutam , et idem argumcntis probari poteli, quibus probatum est de qualitatibus contrariis activis, &pa illius., Ad testimonium Ac itotelis adductum pro prima opinione respondeo, duobus modis coniungi polle quali rates primas.l 'timo ad compositionem elementi. Secundo ad compositionem mixti. Et ad compositionem elementi certum est eo currere secundum gradus intentos, sicut ad compositionem mixti secundum gladus remitas: nam quodlibet elementum constat duplici quat late, una in summo,altera prope summum mixtum vero ei idem qualitatibus con stat in gradibus remissis: Aristoteles ergo in illo loco agit de coniunctione, vel combi

natione qualitatum ad compoti tione in elementi i& ideo negat posse coniungi qualitates contrarias, quia ad talem compositionem concurrere debent secundum gradus incensos. secundum quos non possunt esse simul, si contrariae sint, & ideo a iolute sunt incompossibiles combinat iones qualitatum comtra Hai una ad compositionem elementorum, sed ad compositionem mixti concurrere pol sunt . ut aliis locis docet expresse Aristoteles, quos pro nostra sententia citauimus.quia secudum gradus rem illos concurrunt, in quo nulla datur repugnantia. Ad primum argumentum respondent nonnulli recentiores, definitionem contra tiorum non conuenire his qualitatibus secundum ess ntiam, sed secundum modum intensionis,& ideo absolute crane edunt secundum gradus remitas non esse contrarias , sed totum lecundum intentos, quia solum secundum illos se expellunt ab eodem subiecto. Haec tamen sententia falsa mihi videtur,quod probat ut a priori ex his quae diximus, J. . elucidantes definitionem contrariorum: nam contrarietas ieit specialem repugnantiam duorum extremorum maxime distantium sub eodem genere ; sed maxime diliare sub eodem fenere conuenit speciebus ex propriis differentiis essentia-ibus ream per differentias accidentales non dicuntur esse sub genete et ergo si qualitates illa cottariae sint, ex propria essentia debet

588쪽

debet eis conuenire contrarietas: sed essentia e Teadem in omnibus, siue lecundum gradus remisios, vel intentos accipiantur et ergo omnibus debet conuenire contrarietas,& non lotum intensi s.

Secundo probatur quia calor iemissus expellit frigiditatem

ab aqua ex pullione et echim & formali, & etiam expellitur ab aqua reagente in ideiri calidum remissum:ergo calor remilius contrarius est frigiditati; Ac si dicas expellere frigiditatem intensam, & non rena ilIam, & Ideo solum elle contrarium ei, &non rem illa: non soluitur argumentum, quia expellens intensam non desinit elle remisius: ergo verum est calorem remisse sum expellere ,& contrarium este. Quare salsum est dicere, quod contra taetas solum conueniat qualitatibus iecundum gradus intensos. Pro solutione vero argumenti adnotandum eli mutuam expulsionem contrariorum dupliciter sumi poste , vel secundum

aptitudinem, vel secundum actum ;& aptitudo quidem ellentialis est eis; actualis vero non, nisi accidentalis. Probatur euim denter, quia non semper se expellunt, sed dum agunt,& patiunturi ergo expulso actuat is nec essentialis est eis, neque propria passio eorum: ex opposito vero semper sunt apta te expellere, Mnaec aptitudo conuenit eis ex propria natura . ratione cuius specialem oppositionem, de repugnantiam habent iii ordine ad subiectum: ergo essentialis est, vel ab elsentia oritur. Vnde se, syquitur,in definitione contrariorum non sumi expulsionem pro actuali, quia accidentia , qua: non semper conueniunt rei, nec

possunt ad definitione eius B rtinere ; sed pro aptitudinali , vel radicati. Actualis vero expulsio. cum sit a subiecto, secundum

capacitatem, & dispontionem eius accierenda est,atque etiam ecundumidebitam proportione oorumdem contrariorum sita

ut circa illud agere, & pati pollini: non enim in quocumque gradu intensionis aceepta, agere, & pati pos Iunt, quod patet, si applicentur in gradibus intensis omnino aequalibus: non enim se expellent, immo nec omnino unum aget in aliud. Ied in tali proportione applicari debent, ut maior iit activitas agetis,quacesistentia pa slunam si aequales sint, ita vi tatum resistat passum quantum agens agit, nulla sequetur actio, nulla actualis expul-no activa, vel formalis: nam haec ab illa dependet, ut per te est manifestum. Requiritur ergo ex parte subiecti, quod sit in eo adimpleta latitudo gradualis ex uno, vel utroque contrario: nam si adimpleta non sit . ea pax erit adhuc alicuius gradus vel partis utriusque cotrarii: sua re utruque poterit simul reciperetine ulla expulsione quousque latitudo copleatur;copleta vero nullum

589쪽

s II. De generatione O corrupi.

Dullum gradum unius accipere potet sine expulsione alterius gradus ex alio. Ex parte vero corii mdem contrariorum requiritur proportio secundum gradus etiam ei uidem latitudinis,&secundum densitatem, & alias conditione, requisitas ad agendum,& patiendum . ita ut omnibus consideratis maior sit actiuitas unius, quam resistentia alterius. itaque sicut de ptimi aqualitatibus verum eli et se activas ta passiuas, & hoc eis conuenire es lentialiter,& ramen non semper. neque in quocumque gradu etiam intenta agunt. & patiuntur. sed in certo gradu,&proportione applicata, ut iuperius intendimus , ita de contrarietate dicetndum talentialiter conuenire eisdem qualitatibus& consequenter, quod possint te expellere ab eodem subiecto, actum vero expultionis non semper exercent etiam in gradibus intensi s. sed cum cerea proportione requisita ad agencium,quia media actione. & non aliter se expellunt. Ex his non est iam dissicile argumentum soluere, concedimus enim definitionem contrariorum essentialiter eonuenire

his qualitatibus, sed in definitione non sumi expulsionem pro actuali,sed totum pro aptitudine, quam habent contraria semper in quibuscumque intensis, vel remissis gradibus aecipiantur. Unde licet non semper se expellant tam ver possunt aliquomodo se expellere, & ideo semper, & in quibuscuinque gradibus accipiatur. conuenit eis den nrtio. & vere contraria censenua sunt. Et si dicatur sumpto utroque contrario in gradu remisso, nuntquam se expellunt, sed simul sunt in eodem lubiecto:ergo sie accepta, non sunt apta se expellere, nec vere cotraria. Concello antecedente, negantia est conseque ulla, quia quod tunc non se expellant, non prouenit ex defectu contrat ietatis,

sed ex capacitate subiecti respectu utriusque in eo gradu , in quo non excedunt latitudinem, quae si esset completa ex uno solo, expelleret ut ab alio etiam remisso expulsione fortanti,ut

patet in actione , de reactione . in qua remitius calor introductus in aqua expellit aliquid frigiditatis ab ea expulsione formali , de hoc tussicit, ut semper sint apta se expellere, etiam in gradu tem illo, licet non se expellant. nisi adimpleta iam in subiecto latitudinc graduali;& hac expleta quodlibet contrarium, etiam remissum expellit aliud etiam intensum , vel certe aliquem eius gradum, qui remisso aequi ualet.bi Ad secundum negandum est antecedens , quod contrarium remissim expellat aliud etiam remssum e Geicter,aut forma . liter Ineutro enim modo illud expellit propter capacitatem subiecti . utrumque hibere potentis in tali gradu. Et cum dicitur calidum ut tria agere instigiduin ut duo, negandum est,qura

590쪽

Cap. III. TracI.de primis qualitatib. stuat'. I. svs

quia se igidum ut duo debet esse calidum ut sex, alioquino erit latitudo contrarietatis expleta , in calidum autem ut sex repugnat agere calidum viduo , quia repugnat intendere calorem eius. Ad aliud vero , quod in eodem argumento dicitur de denominatione eiusdem subiecti ab utroque eontrario simul in eo existente, hae distinctione respondendum et , ne de talo nomine sit quaestio si omnibus modis negetur talis denominatio. Duobus modis postumus sumere denominationem; vel secundum communem usum loquendi,& hoe modo subiectum habens utramque qualitatem, solum denominatur a praedominante,nempe ab intensiori,ut si sit calidum ut quinque.& frigidum ut tria , simpliciter denominamus illud calidum ; immo aliquado licet praedominetur re vera frigiditas in corpore aliquo, quia magis sentitur calor propter activitatem eius maximam,denominamus corpus calidum,ut aquam vocamus ab

luth ealidam,etiam si plus habeat frigiditatis. quam caloris. Si ita

vero in gradu aequali trabeat corpug utramque qualitatem,non denominatur ab aliqua earum , sed aliquo nomine simpliei illud denominamus,quo significatur utrumque in gradu aequali, vel secundum rem,vel saltem secundum sensum, ut aquam vocamus tepidam, quo nomine significamus aequalem habere frigiditatem .de calorem saltem secundum senuim;quod si non sit nomen limplex,quo significetur aequalitas utriusque, significamus eam nomine complexo dicentes corpus esse numicium . &siccum in aequali gradu. Secundo modo potest sumi denominatio ex ipsis et ellectibus formalibus, quos tribuunt qualitates contrariae subiecto qui siue sint in gradu aequali, vel inaequali, non denominamus subiectum ab uno solo, sed utrumque concipientes,& explicantes dicimus corpus esse calidum ut quam tuor,& frigidum ut quatuor.aut quid simile. Ad formam igitur argumenti concedimus vel denominari subiectum a solo contrario praedominante,vel ab utroque simul explicatis gradibus utriusque, secundum quos inhaerent eidem subiecto. Negamus autem consequentiam , quod suscipiat simul eontradiltorias denomina iones calidi,& non calidi. aut frigidi.& non frigidi; quod manifestum est,dum a solo praedominante fit denominatio; nam si solum denominat ut ab uno. non sequitur simul succipere denominationem contradictoriam a generatione eiusdem . sed solum a negatione alterius. Denominatio vero positiva unitis non est contradictoria denominationi a negatione alterius i sed necessario conueniens euicumque rei. quod exemplo posset explicari. Si vero denominemus subiectum exeste- iose ibus formalibus utriusque cotrarii secundum se consideratis, De gener. M M non

SEARCH

MENU NAVIGATION