R.P. Antonii Ruuio Rodensis, ... Commentarii in libros Aristotelis Stagyritae de ortu, & interitu rerum naturalium; ..

발행: 1620년

분량: 736페이지

출처: archive.org

분류: 철학

611쪽

s 66 Lib. II. De generatione ct corrupi.

haberet frigiditatem. Quod vero prope summa humiditatem

habeat aqua,euidens experientia docet, cum experiamur humemi , ctare alia corpora. Sed contra hoc videtur esse quod illud codipus debet esse maxime hi sidum,quod maxime distat a summo calido; sed terra maxime distat ab igne,qui maxime calidus est ergo summam habebit frigiditatem. Et piaeterea corpus maxime calidum, ut ignis summam habet leuitatem:ergo illud ,quod habet summam grauitatem debet habere summum frigus, ted constat terram esse grauissimam: ergo & stigidissima censenda est;& ideo summa frigiditas non erit aquae tribuenda . Respon deo, maxima distantia duobus modis sumi potest,nempe secundum qualitatem. aut secundum locum. Et si modo priori sumatur, verum est, quod maxime distans a summo calido summam frigiditatem habere debere si veto sumatur postera ori modo, noest necessarium,immo nec verum .quia maxima distantia localis non prouenit immediate,& per te a calore, sed a grauitate, releuitate maxima. unde solum sequitur per locum ab intrinsec ex maxima distantia terrae ab igne, quod iste sit maxime leuis, illa vero maxime grauis. Et sicut summa grauitas terrae non procedit ex sola eius frigiditate, sed ex earietis qualitatibus simul concurrentibus,nempe siccitate,densitate, & aliis; ita summa leuitas ignis non procedit ex solo calore, sed ex aliis etiam qualitatibus eius simul sumptis: quare nee sequitur per locum ad intrinseco, summu calidum habet summam leuitatem. ergo quod habet summam grauitatem, habet summam frigiditatem. - Probatur tandem, quod terra sit sicea in summo gradu. Pri' iri, ex definitione sicci tradita ab Aristotele in x. capite huius libri, quae ita habet: Sic, est quod facili terminatur termino pro et 3 pHo ifficile vero alieno. sed haec definitio conuenit primo,& per se terrae propter soliditatem,& duritiem eius: nam licet igni

etiam aliquo modo conueniat propter maximam activitatem, minus ramen,quam terrae,acri vero,& aquae nullo modo: ergo

primo, de per se conuenit et siceitat .atque adeo in summo gradu. Secundo,quia siccitas debet habere summam persectionem in aliquo elemento; sed constat eam non habete in aqua , & aere , quibus assignatae sunt singulae qualitates in summo gradu iseeitate diuertae aergo summa siccitas soli terrae conuenire potest,& propterea Genes. t . vocatur arida, ut adnotarunt sacri interpretes eiusdem loci, Basil. homil. . Exa meron, Ambros lib. i. Exam. cap. .& D.Thom. I. p. q. 6s .art. i. ad i. Quod vero terra

habeat frigiditatem prope summam, experientia conuincirim nam videmus terram in sua naturali dispositione existente corpora sibi approximata infrigidare.

612쪽

An qualitas elementi minurum intensa habeat per

mixtionem contraria. VNicum argum . primae opinionis aliam quaestionem satis i dissicilem excitat,an qualitas illa , quae non repetitur in singulis elementis, in summo gradu habeat permixtionem comtrariae qualitatis , ita ut quot gradus deficiunt tali clemento de qualitate illa ad complementum latitudinis, tot debeat habere ex contraria qualitate. Gratia exempli: habet ignis quin-re, vel sex gradus siccitatis ; quaerimus, an necesse sit habere vos,vel tres gradus humiditatis, qui deficiunt usque ad Oct uum, vel nullam habeat permixtam humiditatem ; sicque de caeteris elementis. Et quaestio haec solum habet locum apud eos,qui non tribuunt singulis elementis utramque qualitatem in summo gradu.Prima opinio asserit,qualitatem , quam habet elementum infra lummum gradum, necestario elle permixtam cum gradimbus qualitatis contrara1.Ita Mai sit q. dc s. huius libi i, Aliud illo q. . Forti uius tractatu de inteunone formarum parte L. dc omnes fere Nominales;quam sequuntur Conimb. 1. lib.de Generat. cap. 3.quaest. s. art. . Probant testimoniis Aristotelis de ratione.Aristoteles enim s. lib. Phys text. s. uniue1 salitri domcet. eo plus,vel minus unius contrarii esse in aliquo subiecto, quo plus, vel minus habet de alio contrario his verbis : Magis autem,er minus est ex eo quia plua , aut mino contrari3 mest. Et eadem fere verba repetit, i. lib.de coelo text. sy.3uibus sentire videtur . non posse unum contrarium dati in subiecto secundum gradus remissos , quin tot gradus permixtos habeat secum alterius contiarii. Probant deinde ratione. Primo ex uniuersali illo principio ab omnibus ad milio , quod latitudo gradualis cuiuslibet contrarietatis primarum qualitatum debet esse expleta ex uno, vel utroque contrario i ita ut, quod ex uno deficit,luppleatur,atque compleatur ex altero: ergo illa qualitas , quae non habet summum gradum intensionis in singulis elementis,debet habere permixtos omnes illos gradus contrariae qualitatis,qui ei deliciunt usque ad octauum, vel nu habebit completam latitudinem ex uno, neque ex utroque contra rio. Secundo.quia si non haberet talem permixtionem contra- riae qualitatis,duo sequuntur absurda .Primum,quod secundum

illam qualitate posset alterari illud elementa in i uti usque

613쪽

s 68 Lib. IL De generatione ct corrupi.

ad summum gradum eiusdem qualitatis ab alio agente: & exeonsequenti pollet tale elementum eorrumpi in in stanti, quod patet esse falsum , cum alteratio sit per se successiva. Probat

utraque consequentia,quia tota ratio, ob qua alteratio est luccessiua,est, quia fit cum resistentia contrarii in eodem subiecto exiitentis .deficiente igitur hae resistentia Meficiet succellio, fiergo a ei habet quinque , vel sex gradus caloris sine ulla permixtione humi clitatis, in instanti poterit intendi calor eius v que ad octauum gradum,&aer ipse corrumpi, atque in ignem X s conuerti. Aliud absurdum est quod elementum, cuius qualitas remissa intenderetur 1 contrario, niimquam posset intensione illam a se expellere, quam contra propriam natulam semel recepisset.& curti esset ei violenta, sequeretur aliquid violentum esse perpetuum. Probatur prima consequentia, quia si intenderetur calor aetis ab igne usque ad septimum gradum, non esset virtus naturalis in eo, a quo expelli possent duo illi gradus ca- Ioris, quos recepit ultra quinque sibi naturales et ergo nuquam posset eos expellere Antecedes probo, quia no potest per se ex pelli qualitas a stibiecto,nisi acotraria, vel a natura ipsi me tsubierit a qua cotraria qualitas oritur per naturale emanatione; sed in aere no datur frigus,a quo possit expelli nec ex natura ei emanat: crgonu qua pollit aera se expellere illos grad' ealoris. Secunda opinio asserit, qualitatem illam, quae est in eleme- eo minus intensa, qu&m alia, nullum gradum habete permixtucontrariae qualitatis ex propria natura elementi, ut calorem aeris nullum gradu se frigoris. Ita Alexand. I. Metaph. coment. 33. Saxonia q. x huius lib. venetus ad textum 13. eiusdem lib. Fernes sus 1 lib. Physicor. cap. . Zimar. theorem I S. Toletus . c. huius lib.& est communis inter recentiores, nobisque probabilior videtur , & ex doctrina Aristot .euidenter colligi posi et se. Probo hoe secundum, quia Aristoteles cap. 3. huius sib ni i text. i c. dii tribuens quatuor qualitates primas secundum diuersas coniugationes pro constitutione elemento tu, duas ta iriuri ibuit singusis elementis ; deinde expresse negat qualitates contraiias coniungi posse ad constitutionem elementi, & ideo diras coniugationes, quae ex contrariis qualitatibus excogitari possent ut ex calore,& frigore, atque ex humiditate,& siccitate reiiciendas esse tanquam impostibiles,& quatuor tantum re, Imqtiendacer duabus qualitatibus non contrariis sinsulas; et go eae taetrina Aris . plane colligitur qualitatem minus inte-jam in quolibet elemento nullam habere admixtionem eo trariae.Ptobatur consequentia, quia si eam haberet tribus qualitaribus constituentur elemeta ex propria natura- Capite etia .

614쪽

Cap. III. Tract deprimis qualitatib. Cuaest. IX. scy

te T. et i .agens de mutua generatione elementorum affrmat,facilius generari via uelementia ex alio symbolo, hoc est ex eo, cuquo couenit in una qualitate, quam ex disIymbolo, hoc eli ex eo, eu quo in nulla qualitate conuenit,ut ignis facilius generatur ex aere, cum quo couenit in calore, quam ex aqua, cum qua nullam habet conuenientiam;& rationem huius reddit,quia ut generetur ex symbolo , una tantum qualitatem oporter corrupi per se;vt autem ex dissymbolo, necessariu est duas per se corrumpi. Ex quo eludenter sequitur nullum elementum habere contrarias qualitates ex propria natura, & ideo nec minus in tensam admixtionem contiariae. Probatur consequentia, quia si eam haberent, tot qualitates deberent per se corrumpi in generatione elementi ex symbolo, ac ex dissymbolo,ut consideranti est manifestum in generatione ignis ex aere,& ex aqua, in utraque enim duas qualitates oporteret corrumpi per se, videlicet humiditatem,atque frigiditatem e nam in calore conuenit aer cis igne,&aqua in siccitate, qua habet permixta humiditati. Propterea existimo hanc sententiani non esse probabile indocti ina Aristotelis. Quod vero sit falsa, probo primo ex naturali constitutione elementorum, ex qua habent, ut sint corpora simplicia; simplicitas autem opponitur cuilibet compositioni, vel mixtioni ex contrariis. nam quod a linua admittit compositionem,non potest simplex vocari in tali genere: ergo constit titio ipsa elemeri excludit quamcumque compositio veru, seu mixtionem ex cottariis Qualitatibus: mixtio enim in hoc genere compositio est. Et conni mari potest,ac declarari s mul, nam corpus mixtum tale est, quia utramque contrarietatem qualitatum permixta habet in certo gradu; sed quodlibet elementum iuxta sententiam oppositam naturaliter habet permixtionem unius conerarietatis,postulans qualitates contrarias ad certum gradum attemperatas, atque permixtas:ergo negari non potest, quod ex medietate saltem sit mixtum ,& ex consequenti non simplex. Secundo, quia elementa distinguuntur ab Aristotele,& tota I sse hola in symbola , & disymbola . hoc est in ea, quae conueniunt in aliqua qualitate.& in nulla, sed omnino sunt contraria, sed iuxta primam sententiam omnia elementa sunt symbola,& nulla dantur dissymbola : ergo contra Aristotelem, &totam scholam reputati debet,& ideo falsa. Probatur minor, quia si in quolibet elemento qualitas minus intensa habet admixtionem contrariae, omnia elementa coueniunt in una qualitate .uteonsideranti patet. Quod vero huic argumento respondent quidam, videlicet symbola vocari elementa, non quar

615쪽

s o Lib. II. De generatione O corrupi.

conueniunt in aliqua qualitate, sed in qualitate in excellenti gradu ,& ideo non dici symbola, etiam ii conueniant in qualitate remissa, friuolum est,& gratis confictum, quia lymboludicit quamcumque conuenientiam . di dubmbolum negat quamcumque, ut ex significatione vocabulorum , in qua acci .piuntur ab omnibus,dit mam sellum tergo absque fundamento negatur symbola esse elemeia,quae conueniunt in aliqua qualitate remissa, & assit matur essedissymbola. Proba cur tandem, quia per quamcumque humiditatem hebetatur ac iurias summi caloris, sicut per siccitatem acuitur ergo pone Ie in igne navturalem humiditatem, contradicit summae activitati eius : dc

ideo non debet admitti. Et tandem cum aqua sit frigida in supremo gradu, si aliqua haberet siceitatem naturalem, non posset dati in sua naturali dispositione, quin coge lata daretur, quia sola siccitas deficere ei poterat ad congelationem. so Ad teli imonia At istotelis respondeo .loqui de successua intensione qualitatis in subiecto cum remissione contrariae, de qua veru est plus, vel mynus intesionis reperiri in eade una qualitate, quo plus, vel minus repetatur de opposita. In casu vero non daretur successiva intensio,quia deficit resilientia contraris , & ideo nec plus, vel minus de una qualitate, quo plus vel minus de opposita r quod patet in intensone lucis . in qua plus de luce datur in subiecto sine ulla admixtione coturarii. Ad primum argumentum respondeo latitudinem gradua.

lem cuiuslibet contrarietatis debere esse completam ex altero, vel utroque contrario in subiecto, postulante utrumque extremum contratietati squale est mixtum, in quo Iepugnat natu raliter dari tot gradus unius extremi , quin dentur de alio extremo, qui t delici uniusque ad complementum latitudinis. Si vero subiectum non postulet utrumque extremum contrarietatis,quale est elementum, sed alterum latum,& hoc in certo, ac determinato gradu intensionis, non est necessarium quod latitudo contrarietatis sit in eo completa ex altero . vel utroque contrario : sed potest dari unum extremum absq; vlla admixtione alterius, in quo nulla apparet repugnantia.

s i Ad primum absurdum, quod inferebat secundum argumentum de alteratione & generatione instantanea diuersis modis respondent. Et Toletus quidem alserit sussice te latitudinem sua litatis ad successionem alterationis, quia repugnat natura liter totam latitudinem simul, vel in instanti introduci. nulla etiam contraria qualitate in eo existente. Alij vero ex iunioribus asserunt praeter latitudinem qualitatis dari extensionem,

aut diuisibilitatem subiecti, quae sufficit ad successione motus:

616쪽

Cap. III.Tract.de primis qualitatib. Ouaest. IX. spi

nam qualitas corporea non potest intendi, nisi in eodem subiecto. aut pante eius diuisibili: suffcit autem extensio subiecti, ut non possit simul intendi , vel produci qualitas in eo , sed prius in una parte quam in alia, & ideo successive. Alij denique aiunt

resistere formam substantialem, vel naturam eiusdem elementi, quae non postulat maiorem illam intensione eiusdem qualitatis, sed determinatam, quam prope summam vocant. Sed duaeptiores solutiones hoc argumento ostenduntur in sufficientes.& saliae. Lumen habet latitudinem, intensionis, & producitur, aut intenditur in subiecto, vel parte eius diuisibili . & ni. hilominus tota intensio, quam potest producere luminosum,introducitur simul, vel in instanti in omnibus partibus, ut patet, si luminosum non adducatur, per motum localem, sed in instati collocetur in aere, vel in cubiculo; tunc enim totum simul, Scomnes eius partes intra sphaeram activitatis contentas illuminabit,& secundum totam intensionem, quam potest producere ex eo solum , quod contrario caret in sui, lecto: ergo in instanti etiam intenderetur qualitas remissa elementi in toto subiecto diuisibili,& in omnibus partibus eius nullum habens contrarium in eodem subiecto. Tertia vero solutio non est minus in- is sufficiens,& falsa, quia natura elementi non resistit per se resistentia formali, nec effectiva: ergo nullo modo, e uiuens est cd sequentia, quia non datur alia resistentia prael er has. Sed probatur antecedens. quod non effectiva, quia hcc nsn distinguitur ab actione; sed subitantia non agit per se immedia te,nisi inediis accidentibus attingat subiectum, atque effectum in eo producendum; sed nec resilientia formati,quia resistentia formalis fit per informationem incompossibilem ; sed informatio tarmae substantialis elementi non est incompos libilis euin informatione cuiuscumque qualitatis : ergo salsum est, quod resis attat maliter substantialis sorma elementi. Concedendum igitur est talem alterationem fieri in instanti, quamuis no generationem, vel corruptionem elementi, quae praeter illam qualitatem petit aliam non in instanti, sed in tempore producendam naturaliter. Et dum dicitur alteratione elle per se successivam. distinguendum est; nam alteratio dupli. citer sumi potest, videlicet sub communi ratione abstrahente ab ea,quae versatur circa qualitatem habentem contrarium in subiecto, vel non habentem. aut certe non habente in tali subiecto;&hoc modo no potest esse per se successiva, sed potius co-pte hedit successi usi,dc instantanea. Alio modo sumiter pro ea quae versatur circa qualitatem habente cotrarium in subiecto

circa quod versatur,x sic accepta per se est successiua,no quiddperseitato

617쪽

3yt. I. iv. I I. De generatione O corrupi.

perseitate essentiali . ita ut contradictionem inuoluat fieri in

instanti, sed perseitate naturali,ita ut naturaliter repugnet. Vt enim in nolitis commentariis Physicis ostendimus, non repugnat, quod tota resistentia contrarii simul superetur ab agente supernaturali,& introducatur tota latitudo contrariae qualitatis in instanti: & ex consequenti alteratio etiam circa iubiectum, in quo reperitur contraria qualitas, in instanti fiat.i s 3 Ad aliud vero absurdum, quod inserebatur, videlicet numquam polle elementum, cuius qualitas minus intensa intenderetur ab agente extrinseco, illam int*nsionem, quam semel recepisset, a se expellere,& ideo semper in eo permanere violentum et respondeo , elementum ipsum non posse,sed sicut ab uno agente extrinseco talis intensio recepta est, poterit ab alio agente contrario expellii ut si calor aeris intendatur ab igne . poterit remitti ab aqua, vel terra per in frigidationem aeris: Mita non semper in eo permanebit, sed nunc habebit qualitatem sibi naturalem magis intensam, quam propria natura postulat; pol modum vero habebit contrariam, aqua remittatur :& ita

violentum non erit perpetuum.

Q v AESTIO X.

An qualitates simbola elementorum sint eiusdem speciei i

SYmbolae qualitates vocantur in elementis illae , quae duobus elementis sunt communes,ut calor ignis,& aeris, humiditas aeris,& aquae. frigiditas aquae,& terrae: & siceitas terrae,& isnis:de quibus quae timus,an uterque calor lit eiusdem speciei. vel calor ignis distinguatur specie a calore aeris. Sicque de humiditatibus, ac caeteris. Et prima opinio distinguit in es emetis duplices qualitates, virtuales,& formales. viri ales quidem priores a substantiis elementorum proxime emanantes, per quas elementa producunt in se formales. E t de qualitavibus lymbolis virtualibus assirmat specie distingui, ut calor virtualis ignis a calore virtuali aei isi sicque de te liquis e de formalibus vero esse eiusdem speciei. vi calores formales,&frigidit tes. Ita Albertus Saxoniae a. lib. de gener. q. s. Secunda opinio est omnino opposita non ponens qualitates virtuales, sed assirmans qualitates formales lymbolas non solum specie differre, sed contratias esse, ut calorem ignis contrarium es Ic calori aeris. Huius opinionis meminit Toletus x.

618쪽

Cy IIL Tria e primis qualitatibus. Qivrast. X. 3 3

lib. degener.q. . sed nullum pro ea authorem citauit. Probatur autem his argumentis. Primo a priori, quia qualitates primae sunt quasi proprietates elementorum naturaliter emanantes

ab eorum iubstantiis: sed qualitates symbolae emanant a lub-ctantiis elementorum specie diuersis , ut calor ignis a substantia eius,& calor aeris a substantia aeris: ita ut repugnet hunc emanare a substantia ignis, vel illum a substantia aeris:ergo distinguuntur specie. Secundo probatur ex effectibus.Nam quali- Uitates lymbolae producunt saepe effectus specie diuersos, ergo specie distinguntur. Euidens est consequentia , quia repugnat effectus specie diuersos prouenire a causis eiusdem speciei Sed probatur antecedens, quia humiditas aeris quam constat prae- dominari in oleo fouet,& nutrit flammam ignis, humiditas vero aquae extinguit potius I ut docet experientia. Nam dum

aqua extinguit ignem, non ratione frigiditatis id praestat, cum vehementer calefacta ill um quoque ex linguat, sed ratione humiditatis: ergo habet effectus , non solum specie diuersos, sed

oppositos. i ,

Haec sententia parum probabilitatis habet, & in doctrina

Aristotelis nullam. Probo hoc secundum ex duobus,quae asserit express8 Aristoteles cap. .huius libri.Primum est,quod ex uno elemento symbolo potest generati aliud symbolum,ut ex aqua aer. Secundum, quod facilius generaretur elementum symbolum ex alio symbolo, ut aer ex aqua, quam dissImbolum ex dillymbolo. Cuius rationem reddit,quia pauciora corrumpuntur per se in generatione symboli, ut ex aqua ignis, sed utrumque est falsum secundum nanc sententiam: ergo in doctrina Aristotelis non est probabilis. Minorem sic probo, quantum ad primum, quia ii ex aqua potest generari aer per actionem ignis circa ipsam, vel corrumpitur humiditas aquae in tali generatione, & producitur humiditas alia specie diuersa, & acti propria, vel permanet in aere humiditas aquae secundum speciem . vel numerum. Si permanere dicatur , non distinguentur

specie humiditas aquae,& aeris, nisi dixeris permanere humiditatem aquae, & produci aliam distinctam specie de nouo maere. Et tunc maius absurdum sequitur, videlicet in aere genito dari naturaliter duas humiditates specie diuersas, atque co-trarias : ergo neceste est dicere,quod Stimiditas aquae cortumpatur et & tunc necessarium est aliam specie distinctam pioduci in aere genito , cum sit dispofitio necessaria ad formam aeris introducendam: sed nullum est agens a quo possit produci et gonec erit impostibilis generatio aeris ex aqua . Quia forma nos' potest introduci naturaliter sine sua naturali dispositione. Mi

619쪽

s Lib. I I. De generatiora ct corrupi.

norem sic probo,quia vel produceda esset ab igne . vel ab aqua . Ab hac non potes produci, quia desinit esse, nec etiam ab igne nullam habente humiditatem,per quam possit eam producellerergo a nullo produceretur . nec sequetur generatio aeris. Quod veto secundum sit falsum , euideritius probatur, quia si calor ignis,&aeris distinguntur specie,& contrarii sunt: ergo ut generetur ignis ex aere, necesse est utramque qualitatem

aeris corrumpi a suo contrario, nempe calorem a calore contrario,& humiditatem a siccitate contraria , quod est utramq;eorrumpi per se. Tot igitur corturierentur per se in generatione symboli, ae in generatione distymboli. Probat ut consequentia, quia duae tantum qualitates conitariae deberent corrumpi, nempe frigiditas,& humiditas aquae, ut idem ignis ge

neraretur ex ea.

sy Quod vero falsa sit eadem sententia secundum se, probatur

primo ex effectu,quia ut expetientia docet,ealor ignis intendit calorem productum ab aere in aqua . vel in manu, & sic de caeteris qualitatibus symbolis,ergo bunt eiusdem speciei .Probatur consequentia. primo, quia calor intensus, & rem i lius eiusdem speciei sunt,erso calor ignis ae aeris producunt effectum elusedem speciei, , quidem tanquam causae univocae, quia Calor uni uoca causa caloris est. Quare non possum distingui specie. uia impossibile est causas una uocas producentes effectus eiu se em speciei specie differre, ut per se est manifestum. Probatur etiam eadem consequentia, quia ea quae sunt specie diuersa, coniungi non possunt,neque unum perficere alterum in eodem ordine ergo nec possunt se tu tendere: quia ea quae se intendunt 38 se perficiunt, & constituunt unum per continuationem. Secundo probatur, quia ipsi met calores,& quaecumque aliae qualitates symbolae vicissim se intendunt; nam ignis intendit calorem aeris.& frigiditas aquae frigiditatem terrae : ergo sunt eiusdem speciei. Euidens est consequentia, quia qualitas intensa, & re- mssa sunt eiusdem speciei ergo intenso caloris,quam producit ignis in aere, est eiusdem speciei cum calore aeris r sed est etiam eiusdem speciei cum calore ignis, quia producitur ab eo tamquam a causa uni voca aergo de primo ad ultimum calor ignis, & aeris sunt eiusdem speciei, quia habent identitatem specificam cum intensione caloris producti ab eodem igne in

aere,&quae sunt idem specie cum aliquo tettio, necessario debent esse eiusdem speciei inter se.Sed probatur antecedes, quod vicissim se intendant, quia dum ignis calefacit aere m. vel pto ducit calorem eiusdem speciei cum calore aeris,& ita liuende illam quia accidentia corporea eiusdem speciei continuantuin codem Diuitiam by Gooste

620쪽

Cap. III.Trael. primis qualitatib. Quasi . X. s s

in eodem subiecto,& fiunt idem numero,&ita se perficiunt, vel intendunt , aut pmducit calorem specie diuellum, atque contrarium, & tuc non intendet calorem aeris. sed destruet illum, quia controria se expellunt circa idem subiectum. Quare aercalefactus ab igne, non erit magis calidus, quam prius 1 quia licet productus ut nouus calor, expulsus est praeexiliens,& secudum eamdem intensionem. Hoc autem euidenti experientia

contradicit: ergo haec sententia falla est. Quod tandem probatur: quia ex ea sequuntur tria absurda. Primum , quod uni sint i Plura contraria; nam eidem frigiditati aquae contrari j essent calor ignis, & aeris specie diuersi. Secundum,quod non dentur elementa symbola, sed omnia sint disssymbola contra communem lententiam omnium Philosophorum. Probatur hoc sequi, quia in nulla quali tate conuenirent , nam illa, in qua nomine ipso conueniunt quaelibet duo elementa, ut calor, vel frigus,aut qua uis alia, specie diuersa est, atque contraria in uno,& in alio. Tertio sequitur, quod nullum elementum habeat virtutem conseruandi aliud. Probatur consequentia, quia unum omnino contrarium alteri non conseruat illud, sed destiuitii sed elementa essent omni ex parte contraria specieque diuersa: ergo nullum posset conseruari iuxta aliud. Vera igitur sententia est, quod neque qualitates virtuales, neque formales symbolae distinguntur specie illae quidem, quia non dantur;de his vero probatum est emeaciter non distingui. Et eisdem argumentis probatur. quod licet virtuales darentur, non ellent specie distinctae. Ita Aristoteles, ut vidimus. Diuus Thomas in quaestione de spiritualibus creaturis arti c. 3. ad i'. Mat sil in hoe x. libro quaestion. Toletus ubi supra, Conimb. capite 3. huius libri quaest. N.arti c. i .& est communis in schola, ita ut nemo aliam sectuatur. Suffcienter vero probata est argu mencis ,quibus oppolitam refutauimus: quare solum testat argumenta eius soluere.

Ad primum neιandum est antecedens, quod primae qualitates ita emanant a terra elementorum , ut emanant propriae

passiones a suis subiectis ; sed ita emanant, ut non solum eis,sed aliis etiam corporibus conueniant ,& ab eis etiam in grudualiquo remisso aliquando emanare possint, nec solum ex participatione eorum, ted etiam ab alio agente productae , nempe a Sole, Luna,& aliis coelestibus influentiis. Qx re potius sunt communia accidentia elementorum , quam proprietate, , vel passiones, & ideo possunt conuenire . vel emanare ab elementis specie diuersis, etiamsi eiusdem speciei si ut . Quod vero dicitur calorem ignis non polle emanare a Iubstantia

SEARCH

MENU NAVIGATION