R.P. Antonii Ruuio Rodensis, ... Commentarii in libros Aristotelis Stagyritae de ortu, & interitu rerum naturalium; ..

발행: 1620년

분량: 736페이지

출처: archive.org

분류: 철학

661쪽

6i6 Lib. II. De generatione O Graupi.

virtute propriae formae substantialis. se reducit elementum ad intensionem sibi debitam . nisi impediatur; ita mixtum potest virtute propriae mimae se teducere ad intesionem amissam suae qualitatis; & hoc satis est, ut non facile extinguatur. Quod si

contraria sint potentiora,extinguetur, quia corruptibile eiu quare corruptio eius non debet pro in conuenienti adduci. Probatur tandem non dari in mixto duas illas qualitates medias inter primas pro temperamento mixti aduertus Opinione tertiam, quia per experientia tactus cognoscimus mixtum habere calorem,& frigiditatem in suo statu naturali sed mediae illae qualitates no possent causare lentationem calor S. de frigiditatis:ergo falsum est eas ponere pro extremis. Probarur minor,quia sicut solus formalis calor,vel lux potest sentiri per visum,& formalis sonus petauditum;ita solum formalis calor,& frigus possunt sentiti per tactum. Ad primum argumentum primae opinionis negandum est antecedens, quod non susticiat diuersa proportio primarum qualitatum, ut per diuersa membra corporis vivetis possit anima per suas potentias, & instrumenta praestare effectus diuersos Sed reuera fiunt ditiei si essectus in diuersis partibus propter diuersum thmperamentum primarum qualitatum , simul cum

secundis ex eo procedentibus. ' . Ad secundum concesso anteeedenti,quod naturale temperam

mentum in indivisibili confistat, neganda est prima conseque-tia. quod per queme unque excellum caloris, aut frigoris ex illis causis prouenientem dissoluatur , na cum temperamentit sit secundum se permanens, cum sit dispossitio naturalis corporis, non quicunque excessus ex causa facile liiperueniente,&cito transeunte procedens, dicitur illud dissoluere,na statim a propria natura reducitur ad naturalem statum: quod si diuturnus G t. dissoluetur quidem,& mixtum non habebit statum naturam te, sed violentu,& censebitur esse in via ad corruptionem. Secuda vero consequentia de sanitate & morbis concedenda est;sed

distinguendu conseques;nam sanitas.& morbus dupliciter posisunt sumi,nempe in rigore Philosophico, & sic verum elHauitatem in indivisibili consistere,& per quemlibet excessum, vel defectum intensionis ex causa aliquantulum permanente procedens,tolli,& morbum incurri. Sed non sumitur sub hac Physica formal ita te a Medicis, sed prout notabiliter i dit,vel proxime laedere poteli operationes corporis & mebra eius grauare,ne proprias possint sim stiones,aut munera exercere. Et hoc

modo posset forte vocari morbus practic8 et ille vero videtur esse morbus quasi speculatiuus tantum,de quo cura est Medierasolum

662쪽

misi in gymnasiis, ubi de natura eius disputant.De morbo vero in alia acceptione agunt Medici cum infirmis,de ideo hunc solum communi modo loquendi morbum vocant, ex quo potest eis lucri aliquid prouenire. Fundamentis vero allarum opinionum satisfecimus in confirmatione nos Lae,3c ideo non oportet solutiones re ccce.

An detur in mixtis temperamentum aquale

ad pontas

x Uplex temperamentum distinguunt Medi ei atque Philo- ret. sophi;vnum vocant temperamentum iustitiae, vel aequale quoad iustitiam;& est illud, quod constat primis qualitatibus in eo gradu intensionis, aut in ea proportione, quae conuenies est mimae mixti, etiamsi in gradu inaequali contineat omnes qualitates. Ideo enim vocatur temperamentum iustitiae , quia quod debitum est alicui,ex iustitia ei confertur: ersci illud teperamentum, quod debitum est formae mixti, merito vocat ut aequale, vel conueniens quoad iustitiam. Aliud potest excogitari temperamen tu aequale ad pondus, quod conat ex quatuor qualitatibus in gredu intensionis omnino aequali,nempe calore ut quatuor, frigiditate ut quatuor;& pariter de caeteris .Et clatem peramento iustitiae nulli dubiu est , quin detur in mixtis; sed certum est dari in omnibus,quae sunt in statu naturali, hoc est naturae suae conuenienti ; ideo de solo temperamento aequali ad pondus quaerimus, an detur in mixtis, vel saltem in aliquo.

Et prima opinio negat omnino dari tale temperamentum In aliquo mixto. Ita Avicena sent. i. doct. s. c. I . Averroes X. lib.

de coelo comment . . it. Meta. comm . o. q. Methco .com. IO A

x. lib.de Gener. comm . g. quem sequunt ut omnes Arabes. D. Thom. in h. dist. s. q. unica art. .& in .dis in. s.' I. art. t.

Michael de Medina in sua Paiqnes,Conci liator dis i g.& hanc fere sequitur Tol. q. t i. huius libri, aperte asserens tale temperamentum vix dari posse in rerum natura . Probat Averroes pri- i sino, quia ad mixtionem non possunt concurrere qualitates inaequali gradu intensionis Iergo neque ad mixtum. Euidens est consequentia quia temperamentum mixti resultat ex mixtione elementore, per quam corrumpuntur:ergo si mixtio non sit ex qualitatibus in aequali gradu intensionis cocurrentibus, nec tempexamentum mixti potest ex eis in aequali gradu constare. Sed probatur minor, quia si qualitates elementotu cocorrigene

663쪽

6iS Lib. II. De generatione O corrupi.

ad mixtionem in gradu intesionis aequali, no sequeretur ast ii nec fieret mixtio , quia ab aequali proportione nou sequitura et io. Iod potest confirmari quia vel mixta luat peltae a.

luae conitant quatuor flualitatibus elementorum , vel imperecta . quae non omnes nabent.Si perfecta, omnia tum fortia, atque consistentia, in quibus praedominatur tetrata, ut patet in omnibus,quae degunt in terra;sed praedominante terra, debent praedominare qualitates eius, quae sunt siccitas, atque frigiditas. ergo repugnat in his mixtis dari temperamentum aequale ad pondus Si vero sint mixta imperfecta, quae non constant omnibus qualitatibus elementorum;euidentius patet prGo omi-.nari in eis elementum a quo extrahutur, vel ex quo generatur,&ex consequenti qualitates eius, ut patet in vaporibus, in quibus praedominatur aqua, in qnam facile conuertuntur: in exhalationibus vero terra, ut probat siccitas maxima earum et quate neque in his dari potcst temperamentum aequale ad pondus. His argumentis alterum longe disiicilius addere placet,quias detur tempeianu trium inixti aequale ad pondus maxime mutuentibus,vel pollibile solet,non est dubium, quin perfectissimum esset, quia mixtis perfecti simis conuelmet,qualia sunt viventia; sed repugnat viventibus: ergo nulli mixto potest co- uenire. Probat ut minor, quia viventia habent partes diuersas, per quas exercent diuersas operationes, & ideo in his partibus postulam t empei amentum diuersum . sicut animalia tu cordet, aut iecore calorem maximum propter sanguinis , atque spirituum vitalium generationem ; in cerebro vero maximam frigiditatem , ut oportet ad genetationem spirituum animal tu, atque etiam ad species lensibiles retinendas . operationesque lensitivas exercendas, sicque de reliquis partibus pro ratione suarum operationum rergo repugnat his mixtis tempeLamentum aequale ad pondui. o Secunda opinio est quorundam Medicorum , inter quos rhfertur Hugo Senensis . qui quatuor videntur temperamenta distinguere in animali. Primum vocant naturale innatum , &est illud , quod fuit conueniens dispoiitio ad introductionem formae mixti in materia,& ideo sub quo fuit genitum animal. Et hoc negant polle esse aequale ad pondus. Secundum temperamentum vocant influxum , quia resultat ex influxu quarundam partium in alias. Cum enim corpus animalis di uella

habeat organa pro operationibus exercendis valde drini lis,diueria etiam postulat temperamenta In eis, quia repugnat per membra eiusdem temperamenti exercere. Exeniplu eile potest

in cordo, dc cerebro; nam illud est quasi muguinis, & spirituum

vitalium Diuitiaod by Coos e

664쪽

vitalium officina, hoc vero quasi totius sensationis,& spirituuanimalium fons i ad species vero intentionales producendas, recipiendas, & retinendas requiritur abundantia frigiditatis, sicque de caeteris membris,quae vicissim se temperat membris calidioribus frigidiora calefacientibus. & frigidioribus refri serantibus calida. Nihilominus secundum hoc temperamentii allinfluxum asserunt animal magis esse calidum,&humidum, qua frigidum ,& siccum et ex utroque autem temperamento videmtur resultare te ilium, quasi mixtum ex utroque, quia qualitates influxq coniunguntur eum naturalibus,& videtur temperamentum quasi totale constituere aequale ad pondus, quia inaequalitatem primi tempera meti naturalis reducit temperamem tu influxum ad quandam aequalitatem,quam in cute circaqua . primo fit tactus ostendi aiunt habente omnes quatuor qualitates ad aequalem gradum intensionis attemperata LVltimum temperamentum dicunt elle quasi aggregationem omnium qualitatum, vel totius intensionis earum in pallibus animalis exilientium. Et hoc dicunt esse aequale ad pondus in toto animmali, quia aequalis est intensio omnium qualitatum, ita ut tantam habeat intensionem caloris totum animal simul accipiendo eam,quam habet in omnibus membris simul sumptis,quantam habet intensionem frigoris, & caeterarum qualitatum. vltima opinio eone edit,naturaliter esse possibile tempera- , imentum aequale ad pondus secundum primas qualitates, ita ut ex omnibus in eodem gradu intensionis constet. Autor huius opinionis fuit Galenus lib. i.de temperamentis cap. s. & lib. t. cap. s. quibus locis non solum dari posse tale temperamentum docet. sed elle o innium optimum quae potest mixtum natura

litet habere,& ideo in specie humana, in qua reperitur mixtum perfectissimum dari. Ita sentiunt eum Galeno Femelius lib. 2. Philosophiae cap. .Thomas de claruio in summa titulo t. de

complex q. s. vult esus li. i. Controuersi c. .lsaicus cap. I.diditatum uniuersalium.& Medici omnes, Marsilius,&Saxonia ubi supra. Conim .h lib. de Gener. cap. g.q. t. ar. 3. & est communis inter recentiores Philosophos,& videtur nobis tanquam pro 'babilior sequenda ad quam reduci potest alia sententia distinguens temperamentum aequale ad pondus secundum qualitates alterat tuas.&motivas, negansque polle dati utramq; simul,& concedens quod naturaliter possit dari, quodlibet separaruab altero,qua tenent Albertus Saxoniae q. ii . huius lib.& Mar. q. t s. di de qua agemus inserius. Pro eius aute explicatione distinguenda sunt temperamera x smixtorum secundu genera,species,&indiuidua,sicut distinguit

665쪽

cio Lib. II. De generatione Ocorru'.

ea Galenus ubi supra, non quod qualitates itis,quibus temperamenta eonstant differre posse genere, aut specie,cum constet solum posse disterre temperamenta secundum diuersos gradus intensionis,aut remissionis eartim dem qualitatum,qui no pomsint efficere dissetentiam specificam, sed dii linguuntur diuersa genera.& seecies temperamentorum, quia cum ratio temperamenti conii stat tu proportione primarum qualitatum,diuersimodi quibus proportionari possunt. dicuntur diuersa temperamenta genere quidem,si sint v nurer saliores, sub quibus minus alii uniuersales, minusque diuersi contineantur: specie vero, si sub uniuertatioribus eoi ineantur immediate,& lubsecintineat alios minus diuersos, minusque uniuersalei ad similitudinem indiuiduorum. Ad nouem igitur temperamenta reduxie

Galenus omnia,quae naturaliter pollunt conuenire mixtis corporibus. Ex quibus primu eli quasi atoma species. & octo alia quasi genera (quia aequalitas intensionis in omnibus qualitatibus constitit in indivisibili,& ideo non habet sub se alias tem peramentorum species, sed solum indiuidua. Sub quibus plures coprehendantur temperamentoru species, & lub speciebus plura temperamentorum uiduinto hoc fere modo. Vel temperamentum est omnino aequale, hoc ei constans omnibus qualitatibus in aequali gradu intensionis,vel inaequali, ita ut constet omnibus qualitatibus non in gradu aequali intensionis. Si primum modum habeat, erit primum temperamentum, quod vocatur aequale ad pondus,& de quo disputamus , an solum sit excogitabile, vel etiam naturaliter possibile. Si vero inaequale

sit temperamentum, vel inaequalitas est in una tantum contrarietate,& ita resultant duo quasi temperamentorum genera secundum duas qualitates le expelle iites, quia vel lotus calor exiscedit frigiditatem, & est primum genus vel sola fi igiditas calorem,S: est secundum (in utroque enim humiditas.& siceitas reperiuntur in eodem gradu intesionis. Si vero excessus reperiatur in alia contrarietate humiditatis, & siiccitatis,calore, &stigiditate in eisdem gradibus intensionis concurrentibus resultant duo alia genera , quia si excedat humiditas, em teritu. si vero siccitas,quartum . deinde si excessus sit ex parte utriusq;

contrarietatis, resultabunt quatuor alia genera , & ria exple a s bitur nouenalius numerus. Nam vel excedunt calor,& siecitas,& resultat sextum genus,quod vocatur temperamentum, vel

complexio ignea; aut excedunt calor.& humiditas , & resultat scptimum, quod vocat complexione aeream et vel excedunt frigiditas, & humiditas,& resultat genus octauum, quod vocant

complexionem aqueam. vel deiuque excedunt frigiditas, &siccitas

666쪽

Cap. I II. Tract. de temper. mixtor. Quas . II. cri

simitas,& resultat nouum, de vitimum, quod appellatur com- Plexio terrea. Nec sunt alia genera temperamentorum polli, Dilla, quia cum qualitates istae contrariae non pollini ei te limul in eodem subiecto, nisi in gradibus rem illis , repugnat ambo

extrema eiusdem c trarietatis excedere, ut calorem, & frigiditatem excedere humiditatem,&liccitatem, nam vel excet aemrent in gradu infra medietatem, ita ut ea lor, & frigus ellent ut quatuor. duae vero aliae in minori gradu .& ita latitudo huius contrarietatis non ellet expleta ; vel excederent in gradu vltra medietatem,& tunc darentur contraria in eodem iubiccto secundum gradus intentas,quod est i inpossibile naturaliter, sicut eli etiam impossibile non es le expletam latitudinem alicuius

contrarietatis ex uno, vel utroque contrario, ut superius flatu , tum est.

sub quodlibet autem horum generum continentur. plures cspecies rem petamentora, quia secundum maiorem, vEl minorum excellum qualitatis , vel qualitatum excedentium dii ingui pollunt plures differentiae temperamentorum, ut in primo genere, in quo solus calor excedit,idistingui pollunt plures ipecies, una si calor excedens sit ut sex,& frigiditas ut duo;alia si calor sit ut quinque,& frigiditas ut tria. neque de caeteris gramdibus secundum latitudinem caloris , & frigiditatis per partes aliquotas , dc ita de caeteris proportionibus aliorum generum censendum est. Sub qualibet etiam lpecie temperam eu-

torum continentur diuersa numero temperamenta inaequalia,

nam quaelibet species temperamenti certam habet latitudinem gradualem inter duos terminos maximum. & minimum contentam, quod experientia probari potes . Quia sicut inter el*menta datur actio,& reactio, sic suo modo inter mixta: ergo in quolibet mixto potest remitti, aut in tedi aliqua qualitas abseque tui corruptione substantiali,& ita contingere potest quod intra eamdem speciem temperamenti diuersa indiuidua diuersa habeant temperamenta,& inaequalia iuxta maius, vel minus praedominium eiusdem . vel earumdem qualitatum ti quod in specie humana sic potest declarari, ut si temperamentum ei debitum sit aequale ad pondus . non est intelligendum sic in pro- x portione illa indivisibili qualitatum consistere, ut non pol Iit sine illa conseruari, sed vere potest, eum possit remitti una, vel alia qualitas sine corruptione subiecti; led ita debet intelligi, ut perfecti itimum temperamentum huius speciei consiliat in omnimoda illa aequalitate intensionis omnium qualitatum, quod temperamentum non habebunt nisi illa indiuidua. in quibus sic reperiantur I habebunt tame u imperfectum ei ut dem

speciei

667쪽

cxx Lib. I I. De generatione S corrupi.

speciei excedente aliqua qualitate usque ad certum terminum, ultra quem non erit iam temperamentum hinnanae speciei,nec poterit individuum aliquod eius sub eo conservari. Haec autem diuersitas temperamentorum, seu complexionum indiuiduali uin sub eadem specie prouenit absque dubio ex diuersa persectione indiuiduali formarum subitantialium eiusde speciei, iuxta quam disertae formae indiuiduales diuersum quoque

temperamentam postulant in materia ad sui inti oductionem,& conseruationem in ea .Hqc aute omnia sic intelligenda sunt, ut sicut temperamentorum genera octo tantum sunt, ita temperamentorum species lint actu finitq,quamuis in loge maiori numero. Et ratio est manifesta,quia excessus unius, ve i plurium

ualitatum sumitur secundum partes aliquotas, & non secunum proportionales: constat vero partes aliquotas latitudinis cuiuscumque qualitatis finitas esse. Et par est ratio de numero indiuiduorum quantum ad numerum actualem, qui semper et actu finitus sub qualibet specie,passim tamen extinguutur haec.& incipiunt de nouo alia. Ex qua parte non est viquequaque certus eorum numerus, sed quodammodo multiplicantur in infinitum . cum tamen numerus speciorum temper sit idem, tapropterea.1sseruit Porphyrius. cap.de specie,finitas esse species, sed indiuidua plocedere in infinitum. H is praesuppositis communem siententiam hiq tribus assertionibuq explicor prima est temperamentum aequale ad pondus naturaliter est pollibile in mixtis Probatur testimonio Aristotelis & ratione. Aristoteles enim sectione s. Problematu quil .

Ex docet expresse. corpora ad aequalitatem temperata facile in morbum incidere atque etiam sacile curari:quae vero non sunt ad aequalitatem temperata,ex opposito non facile infirmantur, nee facile a morbo curatur, sed difficile sanitate consequuntur.

Ex quibus sequitur plane sentire. quod naturaliter dati possit.& detur temperamentum aequale ad pondus. Ratione vero

Qigia non est impossibile naturaliter primas qualitates in

gradu aequali intensionis ut quatuor dari in eodem subiecto; ergo non erit impossibile, quod ab aliqua forma mixti in tali gradu postillentur. Probatur consequentia, quia si dantur formqmixti postulantes easdu qualitate et in gradu inaequali superiori, & inferiori; cur non poterunt dari alia: ealdem postulantes sub gradu aequali certe nulla potest ratio impossibilitatis aseferri. hi id efficacitet probari potest secundo, nam ad rationem in tetra pertinet habere qualitatet primas ad temperiem redactas, sed qm magis accedunt ad aequalitatem intensioni magis Disitir Coos e

668쪽

Cap. VIII. Trin. de temper. mixtor. suaest. II. 623

magis attemperantur. erso si omnimoda aequalitatem habeant, dicentur summo ac perfectissimo modo alte peratae. Et ex con

sequenta dicetur mixtum persectissimam habere temperiem. atque adeo perfectissimam rationem mixti, ut mixtum est .&tale temperamentum erit perfectissimum , & ideo naturaliter

possibile.

Secunda assertio in genere animalium , praesertim in specie xv

humana, aut in uno vel multis indiuiduis eius datur temperamentum aequale ad pondus. Ita Galenus cum caeteris, quos pro communi lententia retulimus. Sed egregie D. Thomas i. par. qu. 'i. arti c. i. in corpore his verbis. Di militu me vero coelestiae corporum habet homo elangauione a contrarbs propter maximam aquatitatem complexionigis menta vero 'erendum subsantiam: ita tamen quod superiora elemdia pradominatur in eo 'eiandum virtutἔ,scilicet ignis,er aer,quia vita pracrpue con

siti in ealido, quod est ignis, er in humido, quod es aeris. Inferiora

vero elementa abundant in eo serandum tabstantiam .aliter enim

nonpocet esse mixtionis aqualitas. Et in solutione ad 3. ita ait. Suod si ignis, S aer, qua sunt maioris virtutis in agedo, etiam se

eundum quantitatem in eompositione humani eorporis abudarent,

omnino ad se traherent alia, di non posset fieri aqualitas commissionis, qua est necessaria in eo estione hominis ad benitate seseus

tactus,qui es fundametumsensuum aliorum. Et tandem art. 3. ad primum docens hominem excedere caetera animalia perfectione tactus . excedi vero ab ea perfectione aliorum sensuum , ita ait. Et illier poto assignari ratio , quare quadam animalia sint acutioris visus, edi subtilioris auditus, quam homo propter impedimentum horum sensuum, quod necasse est consequi in homine ex perfecta coplexionis aqualitate. Sed probatur duplici testimonio Aristotelis,quorum primum habetur x .lib. de partibus animalium c. I s. in ultimis vel bit, quibus docet hominem inter omnia animalia habere perfectissimum sensum tactus.& ita habent. Itas, earne instituta sunt, eaque mollissima,

qualis eam hominis est,setheet, quod maximo omnisi animalium valet sensu tactus. Secundum vero habetur l. lib. de anima c. de tactu tex. Iig. ubi docet sensum tactus non sentire qualitates lagibiles in eo gradu, in quo eas habet, sed solum in maiori vel intensiori: de est idem,quod dici soleo tactom sollim sentire excellentiau qualitatum tangibilium. Ex quo eolligit sensorium tactus habere teperiem . vel complexionem aequalem ad pondus. Verba aute erris haec sunt. alisi aut frigidu, urti aut mode non sentimus,sed exuperatias, laeua sensu velat medietate quadam existera eius,qua in sensibiubus contrarietatis, e propter. hoe Diqitipod by Coos e

669쪽

6x Lib. II. De generatione ct corrupi.

hoc discernit,ae iv. leat sesebi Aa .medium enim iudieat ortum est,

D enim ad utrumque i sorum alterum ultimore.Ex quibus desumitur primum are. pro noltra assertione hoc modo. Sensustachus, cum sit potissimus ad rerum experientiam capiendam. cui maiori ex parte innituntur scientia: aumanae merito vocatur lenius scientiae, quo sensu, aut perfectione eius homo scientiarum capax inter animalia,debuit omnia excedere;& ideo

habere petfectissimum tactum; sed ad persectionem laetus necessarium est temperamentum aequale ad pondus:ergo hoc dabitur in corpore humano, per quod dispersus est sensus tactus.& maxime viget in cute eiusde corporis , ut docet ide Aristat. in eodem c. de tactu. Probatur minor ex posteriori testimonio Aristotelis,quia ad excellentiam tactus pertinet posse percipere omnes excellentias tangibilium , sed non pollet omnes senisti re, nisi ad mediocritatem esset organum eius temperatum, quia si in aliqua excelleret qualitate, non pollet eametem senisti re excellentiam, ut x. lib. de anima cap.de tactu probaturiergo homo secundum sentatium tactus per totum corpus disperium debet habete temperamentum aequale ad pondus. . Secunda ratio continetur in secundo testimonio Diui Thomae,de est talis. illud censendum es optimum temperamentum primarum qualitatum,quod maxime distat ab extremis earum omni ex parte, nempe a summa intensione omnium; sed temperamentum aequale ad pondus maxime distat ab extremis, cum colit at in eadem medioeritate omnium qualitatum. ergo optimum censeti debet,& mixto omnium perfectissimo couenire, quod est homo.Probatur maior,quia temperametum di soluitur, si ad extrema perueniat,nempe ad summam intensionem primarum qualitatum et ergo illud erit magis stabile, &optimum, quod plus ab eis rececit; nam eo difficilius poterit

ad ea reuocari. Hoc vero temperamentum aequale ad pondustribui debet primo homini a Deo immediate e dito : decet namque diuina opera ab eo solo immediate constituta perfectiora esse aliis, quae ab eodem mediis seeundis causis proce.dunt. Deinde maiori ratione tribuendu est facto corpori Christi in visceribus Deiparae a Spiritu sancto formato , quia cumlit omnium corporum pei fecitisimum . optimiim omni ii rem- peramentum debet ei tribui, praeter tim cum sunimae dignitati

eius eon uat,quam habuit ex unione ad diuitium vel bum nec deroget metito operum eius infinito,aut redemptoris munei i.

Quod etia probari potest ex his, quae sicci Galenus ubi supiade hoc temperamento aequati ad pondus. videlieet esse salubet. rimum omnium et quare Christo Domino inbui debet. in quo

670쪽

nullus erat futurus morbus, ut docent Scholastici Doctores ins dist. Is .& lc. cum D. Thom. 3 par. q. i , art. . Sed eadem ratione videtur tale temperamentum non esse tri- 35

huendum Christo Domino, quia de corporibus ita temperatis

doeet Acistoteles sectione s.Problematum q. xx.facile in morbum incidere,atque etiam facile ad sanitatum reuocari, & merito, quia cum hoc temperamentum consistat in maxima aequa.litate intensionis omnium qualitatum, facile est ab ea recedere per excessum quemcumque eiusdem mixti, vel per actionem alicuius extrinseci contrarii: ergo non potest tribui corpori, quod ex propria dignitate numquam ab eo recessurum erat. Respondeo, conseruationem temperamenti naturalis maxim ex parte dependere ab eodem mixto regulas cum primis tem perantiae non transgredienter deinde quantum humana prindentia fieri potest a contrariis agentibus recedente, ne ab ei laedatur, utrumque autem praestitisse Christum Dominum,ceristissimum est. Nullum enim locum in eo habuerunt excelIus intemperantiae: a contrariis vero agentibus propriae saluti infestis,non solum quantum humana prudentia fieri potuit, sed per

diuinam recellit . t quam, si aliqua nihilominus secundum naturae ordinem ei nocere poterant, prohibita sunt, ut sic nullum morbum contraheret. Nec Aristoteles absolute docet de cor- s sporibus ad aequalitatem attemperatis facile in morbum incidere, sed comparative tantum, hoc est comparatione comorum inaequaliter temperatorum I de quibus asserit, quod seu difficilius morbum contrahunt, ita etiam dissicilius ab eo reuocantur,& saepe extinguuntur,cum tamen aequaliter temperata facile curentur:diuturnior vero censetur sanitas , quae lacile recuperatur,etiam si hectuentius(leuiter tame)amittatur, nam minus longo periculum incurritur per leves morbos , etsi frequentes, quam per grauiores minus frequentes. Ex quibus intelligitur verum eue omnibus consideratis , quod Galenus do. euit temperamentum aequale ad pondus saluberrimum omnium esse nec ei contrarium , quod de eodem temperamento asseruit Aristoteles. Tertia assertio. Naturalitet est impossibile dati mixtu temperatum ad pondus secundum omnes suas partes. veritas huius assectionis ex explicatione potius dependet. quam ex aliis tationibus: ideo explicanda est,& eo ipso essicaciter probata censebitur. Et imprimis supponendum est, temperamentum aequa- 3 te ad pondus in solis mixtis persectis, qualia sunt vivetia reperiri viventia velo ex propria natura sunt heterogenea corpora habentia diuersa organa pro diuersis operationibus exercendis, De gener. R R ut

SEARCH

MENU NAVIGATION