Antonii Arnaldi doctoris ... Dissertatio theologica. In qua Augustiniana propositio, defuit Petro gratia sine qua nihil possumus, totius traditionis autoritate confirmatur; ... cum variis Thomisticae scholae sententiis conciliatur; & à peruulgatâ de

발행: 1656년

분량: 129페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

101쪽

rratia Dei a FFIc Ac I. Hine ergo sententiam aliquot argamentis,ut mihi .ident ut longe validissimis confirmabo oc uberius paulo prosequar , quod ex ea pendeat grauioris quaestionis explica io , quo sensu scilicet dixelint Patres gratiae diuinae adtaersus Pelagiano v defensores, mandata Dei non esse impossibilia, et se fieri nequeat uti nobis seruentur, nisi cum Deus in

nobis atque nobiscum ut operet mur operatur.

ARTICULUS II.

. fugustinum bla agere de vitando per totam vitam omni peccato etiam

veniali, quod justum omnem posse per gratiamsu cientem Abi

costatam Tridentina SDodus dici vetat.

ΡR i M v M argumentum ex eo repeti potest quod in toto libro x. de peee. mer. & rem . sibi tractandum proponit Augustinus Illud enim tale est, ut ad gratiam sufficientem a Deo homini datam & ab homine acceptam

nullo modo referri queat. Nemo enim dicat , Omnibus etiam justis tantam gratiam a Deo collatam e sie, quanta sussicit ad vitanda omnia omniano peccata etiam venialia. At de hoc uno agit Augustinus , ut ipse initio libri profitetur. De baptismo, inquit, paruulorum, Marcelline charissime pria. ri libro satis dist ista um est. In hoc autem, uiuama atiquis in hoc seculo, vel via xerit , vi tum uesit ,sine viro emnino peccato ... quanta ipse donat diligentia vel facilitate dsseren tum enodandumque sufepi. Ecce totius libri argumentum tAn sit aliquis in hac vita sine ullo omnino peccato. Vnde constat non de solis lethalibus culpis, quae crimina vocant Patres, sermonem esse; sed praesertim de venialibus. Multi quippe, inquit idem Aug. ad Bonis l. I. c.I . baptinati fideles suntsine crimine, hoc est, sine mortali peccato P Sine pere to autem in hac vita neminem dixerim, quantabist Pelagiam, qma hae dicimus, aduersum nos inflentur est dirumpantur insania. Haec igitur quaestio ab Augustino tractanda suscipitur, an sit ullus justus qui vitam hanc agat sine ullo omnino peccato, etiam veniali, sicut ipse uberius c. r. his verbis explicat: Huius autem, inquit, quassionissolutio , de hominis vita sine usi. subreptione velpraeoccupatione peccati, propter quotidianaι

nostrar orationes maxime necessaria est. Sunt enim quidam tantum prasumenteris libero humana voluntatis arbitrio, ut ad non Peccandum , nec aluuanos nos diuinitus opinentur, semet concesso libera voluntatis arbitrio : unde sit consequens,

ve nee orare debeamus, ne intrem s tentationem, hoc est, ne tentaraone vincamur,

vel eum fallit O praeoccupat nescientes, vel cum primit atque urget infirmos Hinc etiam cap. 36 Neque negandum est, inquit, hoc Deum jubere, ita nos in facien- iustitia esse debere per fetitos, ut nullum habeamus omnino peccatum: nam n

que peccatum erat ,si quid erit, si non diuinitus iubeatur ut non sit. Cum igitur in hoc libro Augustinus asserit posse hominem in hac vita esse sine peccato gratia adjuvante diuina, & dum hoc homini praecepit Deus, nihil illi praece-evisse quid esset humana impossi&le voluntati, non de alicuius seorsim peccati fugλ. nec de aliquo particulari praecepto, & in aliqua tantum singulari o calione seruando agit; sed de illo generali praecepto, quo jubet D cua no

102쪽

meeemus, Munam istam agamus sine ulla subreptione vel praeoeeupati

me peccati. Atqui non sollim nemo iustorum in hac vita sine peccato est. verum etiam sine errore dici non potest, tantam cuilibet justo gratiam 4 Deo conferri, quanta sussicit ad vincendum o inni ex partε peceatum , dc implandam omni ex parte justitiam. Id enim praeter Christum soli B. Vitagini concessum fuisse praedicat Aug. de nat. & gr. c. & Tridentiaci an themate percellitur sessi s. c. 2L Si quis dixerit hominem sem I iustificatam posse in tota vita peccata omnia etiam veniat a vitare , nisi exspeciali priuilegio.

quemadm iam de B. Virgine tenet Ecessa.

Dum ergo ait Augustinus , posse hominem in hac vita esse sine ullo omianino peccato gratia adjuvante diuina, de ea gratia intelligi nequit quae detur omnibus i ustis, ita ut per eam sibi a Deo collatam possint in tota vita pe

cata omnia, etiam venialia vitare, quod canon Tridentinus haereticum est.

docet ; sed obuius & planus propositionis Augiistinianae sensus est quem diximus , posse hominem per totam vitam esse sine ullo omnino peccato glatia adjuvante diuina; quia reuera esset homo sine peccato , si gratia adiuuante diuina, & ea quidem essicaci, imo assica cillima in nihil Omqua, eorum qua pertinent adiustitiam eum lateret, est ea sic delectarent animum, otquidquid aliud voluptia , siue dolor ampedit, delectatio 3Pasuperaret, ut inquit Aug. de sp . dc lit t. cap. 3

ARTICUL VS III.

gratiam, qua adiuuante ait Augustinus hominem esse posse sine peccato, e macem esse, qua non semper homines a uuentur.

AL τε RVM argumentum est, quod ita Augustinus assirmat hominem

esse posse sine peccato gratia adiuuante diuina, ut simul doceat & illam gratiam esse essi cacem , & non semper ab illa justum adiuuari. Vnde fiteatenus sollim verum esse, hominem esse Iosse sine peccato gratia adiuuante diuina, quatenus re ipsa fieret ut esset line peccato, si semper & ubique quantum sussicit ad vitandum peccatum a gratia diuina iuuaretur. Primum quidem id patet quod cap. r. vi iam vidimus, huius quastionissolutionem do hominis vita sine ullasubr p ione vel Praoccupatione peccati, proflter quotidianas

etiam nostias orationes maxime necessariam es dicit: ne scilicet quis opinetur, uos ad non peccandum diuinitus no ' adiuuandos, undesit consequens, ut nec ora/e debeamus ne intremin intentationem, hoc est , ne tentatione Vincamur, vel eumfaialis ct praeoccupat ne mes , et cum premit atque urget s/simos. Et c. . ex concα- piscentia fieri docet, ut homo in nac vita non sit sine peccato. Ut autem ei, Inquit, non consentiamus, denecamur adiutorium, dicentes: Et ne nos inferas iuremationem; visi forte tentari everimus a concupiscentia atra, Hujuιoria eius nisdeseramur, ut in eo possimus vincere, ne abstrahamua ire Quaenam autem illa gratia quam sancti pollulant nc tentatione vinea tur, nisi illa per quam re ipsa sat ut non vincantur, hoc est eficax, ut in μα- ma huius dissertationis parte luculenter ostensum est' nisi illa qua ut ait san

103쪽

rati gratiae suauitate faciat plus de tostare quod praecipit, quam delectat

quod impedit : nisi illa , qua deprecamur certam scientiam, ut aperiat quod Iatebat;&victricem delectationem, ut suave faciat quod non delectabat, ut ait idem de pecc. mer. dc rem. c. t T. & c. J9. Sed longe adhuc luculentiora quae agdit c. s. . d peccanium nσmque non adiuvamur a Deo Iusta autem agere, vel iustitie praeceptum omni ex parte implere nonpus mus , nisi a liauemur a Deo. Sicut enim corporis oculus non ad uuatur a luce , ut ab eadem luce clausiis auersusque discedat; ut antem videat, adjuvatur ab

ea, neque hoc omnino, nisi illa ad ιι uerit, potest: ita Deus, qui lux est hominis interi ris, aluuat no a mentis obtutum , vi non secundum nostram, se isecundum eius iustiti. ini b)ni aliquid operemur. Si autem ab illo auertimur, nostrum est, ct tune fecun um carnem sapimum, tunc concupistentia carnis ad inlicita con 'ntimus. Comuerses ergo Deus adjuvat, aiιerses deferit 1, sed etiam ut convcrtamur Use adiuuat, quod certe oculis corporis lux ista non practat. Praeclara hic omnia. Primo enim gratia esticax est , qua Deus nos adlauat ut boni aliquid operemur; qua Deus nos adiuuat ut adipsum conuertamur. At ex August. nisi per illam gratiam adiuvemur,iusta agere vel iustitiae praeceptum onani ex parte implere non possumus. Gratia ergo illa, qua a iuuante potest homo esse sine peccato, & sine qua non potest esse sine pe Cato, quia non potest iustitiae praeceptum omni ex parte implere, efficax est, non sufficiens. Deinde adiuvamur a Deo clim ad Deum nos conuertimus, cum boni aliquid operamur; non adjuvamur autem, cum a Deo nos auertimus, cum concupi entiae carnis ad illicita consentimus. Ergo agnoscit Augustinus per gratiam illam, qua adiuuante possunt homines esse sine peccato, non semper homines adiuuati: non enim per illam adiuuantur ex Augustino , cum concupiscentiae carnis ad illicita consentiunt. Iam vero in eodem c. s. multis Scripturarum testimoniis docet, nihil Deum iubere ut

faciamus, quin ipsi continuo dicamus: Da quod tabes; quod cum per solam gratiam essi cacem praestetur, per quam Deus dat quod iubet, faciendo ut iaciamus, dum operatur in nobis vcste ct perficere pro bona voluntate , ct aptae 31 s in omni bono , faciens in nobis quod placeat coram se , manifestum est per illam gratiam , qua adiuuante potest homo esse sine peccato, & sine qua non potest, non aliam ab Augustino intelligi quam eis cacem, per quam

Deiti in nobis atque nobiscum ut operemur operatur , ut in z. synodo Arausicanac. 9. ex Augustino dc finitum est. Hinc autem manifesto sequitur, diuinam illam gratiam adiuuantem& efficacem, sine qua iusta , vel iustitiae praeceptum implere omni ex parte non possumus, ne omnibus quidem iustis semper dari. Neque hoc nobis diuinandum reliquit Augustinus. Vt enim vi perte docet , posse iustum in hac vita esse sine peccato gratia adiuuante diuina, non posse vero nisi adiuuetui : ita non minus aperte declarat, eum a Deo adiuuari, illum non adiuuati, pro solo nutu& arbitrio diuinae voluntatis. Cur illum, in qu :t, Dem aia et, illum non adiuvem, istum tantum , illum autem non tantum ; istum illa; illum isto modo , penes ipsum ector equitatis tamsecreta raἰio, sexcellentia pote latis. Denique totum illud opusculum de peccatorum mer . & rem, sic con cludi , ut non obscure significet, ideo iustos, qui Deo adiuuante λοῖς Disitired by

104쪽

cato esse possunt, non esse tamen in hac Vita sine peccato; quia coelesti si I

le medicus, qui ordinem sanandι non accipit ab aegroto ad perficiendam iusti tiam in quibusdam eos non adjuvat, ut gratiarum actionem semper indui gentiae eius debeant, dea tumore superbiae sanista humilitate sanentur. N uu, inquit lib. 3 cap. vlt. ille medic- qui non est opin sanos . sed agrotantιbin, quemadmodum nos curando perficiat in a temam salutem, qu/ ct in quibusdam etiam justos suos, quoniam adhuc extodi possunt, N O N ADIUVAT ad persiciendam iustitiam, τι dum non iustificatur in conste tu eius omnis vivens, auionem gratiarum semper indulgentia i sim debeamus; crsis ab iri prim i causa omnium vitiorum, hoc est, a tumore Iuperbia sncta humiotate sanemur. Quis post haee sibi persuadere queat, ad gratiam tbssicientem, quae semper omnibus iusti adsit, pertinere quod ait Augustinus; iustos esse posse sine peccato gratia adiu. uiante diuina, cum ipse contra diserte statuat, posse quidem eos esse sine peccato gratia adiuuante diuina, non tamen esse; quia ne in superbiam extollantur, in quibusdam eos ad perficiendam iustitiam gratia illa diuina

non adiuuat.

ARTICVLVS IV.

Idem esse Augustino, posse hominem es me peccato, o fieri posse ut homo bis sine peccato s quod postremum ad gratiam e curem

sine dubio pertinrt TE Rτ iv M argumentum est , quod ero eodem sumit Augustinus. hominem em posse sine peccato, & fieri posse ut homo sit sine peccato. Sic enim ipse se explicat c. s s. l. desp.& lit . qui ad illam sententiam

explanandam de confirmandam conscriptus est. Tu autem, inquit, quid mihi proposueris aduerte. Mouet te cerie quemadmodum dictum D rit pi En 1 PossE v T sIT HOMO SINE P Ece ATo, si voluntas eius non desit ope

ad uuante diuin i, quamuis nemo tam perfecta justitia in hae vita ferit, vest, vel futurus sit. Sic enim hoc imum in illis prius ad te conscriptis libris proposui. Si a me

Iuaratur, inquam , Utrum HOMO SINE PECCATO Ess E pos inae vita , confitebor posse per Dei gratiam Er liberum eius arbitrium , Usum quoque sideram abitrium ad Dei dona pertinere non ambifensa nec tantum vi β, υ rum υι bonum sit, id est ad faetenda mandata Domina conuertatur: atque ita Dei

gratia nonsolam Og ndat quid'cienaeumsit; sed adjuvet etiam viseri post Modostenderit. Tibi ausm absurdum visum est sine exemplo rem esse qua seri ρο est. Videmus idem esse Augustino, hominem esse posse 'ne peccaro, de suri ptis otham, sit sine precato. At istud ultimum ad gratiam susticientem rcferri non

potest,sed solum ad etsi cacem : ergo nec primum. Nemo enim qui gratiamessicacem ad non peccandum necessariam arbitretur , umquam dixerit, fieri polle visit homo sine peccato per solam gratiam suffcientem ab essi- caci distininam. Fatentur enim omnes Thom istae, ut videre est apud Alu Resp. l. 3. c. s. n. 8. & IO. has propositiones: Nemo potest conuerti sine auxilio osseaci: Nemo potestsaluari sine riona perseuerantia, verissimas esse si in illo senia su accipiantur: Fliri non forestivi quis conuertaIur, cytamen non babeat auxia

105쪽

fuerantia.

Cum igitur Augustinns huius suae propositionis, Potest boma esse sine ρεα

ro gratia adiuuante diuina, in libro ea de re conscripto hunc sensum esse sirificet, Fieri perest ut homo sit sine precato ratia adiuuante diuina, manis um est de alia gratia quam essi caci id intelligi non posse, cum ex omnium Thomistarum seruentia certissimum sit, fieri non posse ut homo sit sine peccato cuiuscumque gratiae ope quae essicax non sit. Quare D. Augustinus satis se ipse dae gratia e Eeaci loqui significat, dum ad illam gratiam , per quam homo potest esse sine peccato, pertinere ait, non . um ut sit liberum arbitrium, verum etiam ut bonum sit, id est ad facienda mandata D mini conuertatur. Qua enim quaeso gratia id essicitur, nisi essicacia

ARTICULUS V.

Hominem vivere sine peccato opus esse Humum, ideoquepsibile, quia omnia psibilia sunt Deo.

QVARTVM argumentum est , quod Augustinus saepe se ipse luculenister interpretatur, neque aliter intellexisse se significat, neri posse ut homo sit sine peccato gratia adiuuante diuina, quam quia Deo possibilitas non deest sic per gratiam suam hominem adiuuandi, ut tanta semper ab homine voluntas adhibeatur, quanta sussicit tantae rei. omnino id Augustinus possibile esse statuit, sed possibile Deo non homini, nisi quantum ei

Dominus donare voluerit, quem nemini iustorum in hac vita tantam gratiam conferre voluisse , Scripturarum oraculis discimus. Cap. enim s. l. a. depecc. mer.&rem. in quo primu hanc quaestionem sibi proponir, Vtrum

possit homo esse stne peccato ; postquam concessit fieri id posse per illam Dei gratiam ad quam pertinet De liberum arbitrium bonum sit est ad mandata Domini conuertatur, quae sine dubio essicax est, ut iam diximus, multis Scriapturae testimoniis emcacis illius gratiae , quam iusti ipsi a D eo continuis gemitibus postulant, necessitatem probat. Tum verbita concludit. His atque halumodi aliis innumerabilibus testimoniis dubitare non possem, nec Deum imposisibili aliquid homini praeepisse dum ei praeceptu ut esset sine ullo Omnino peccato , nec Deo ad opitulandum O adiuuandum quo fiat quod subetur , impol iis aliquid esse. Ac per hae potest homo si velit eosine peccato, adiutus a P , hoc est si d&ina adiuuante gratia tantum valit , quantum sussicit & necesse est, ut volendo semper faciat quidquid faciendum est, de semper vitet quidquid vitandum. En clarε ab Augustino explicatum, ideo posse esse hominem sine peccato , quia Deo ad opitulandum que, fiat quod Iubet quod gratiae emeaeis est impossibrie aliquid non est. Sed ne quis de eius mente dubitaret, librum ipse integrum de hoc argumento composuit; in quo declarat ideo se in libris de pecc. mer.&gem. negare noluisse, stitiae perfectionem, per quam homo sit sine ullo omnino Peccato, in hac vita esse possibilem, quia omni a possibilia sunt Deo. Is est, diximus, liber de spir. dc liti. quem in Rett α l. a. c. 7. ad eam se

106쪽

tentiam explican gam a se scriptum fuisse testatur. Rescripserat enim Ma cellinus eo se fuisse permotum, quod dixerat Augustinus, fieri posse ut sit homo sine peccato, si voluntas eius non desit ope adjuvante diuina, quamuis nemo tam perfectae j ustitiae in hac vita vel fuerit, vel sit, vel futurus sit. Quaerebat enim quomodo id diceretur fieti posse cujus rei deesset exemplum. Propter hanc eius inquisitionem, inquit Augustinus ,scri si librum emus

est tituim de spiritu ct litera. 'Cum ergo Augustinus optimus sit sui interpres,ipsum se in hoc libro interpretantem audiamus. Absurdum , inquit c. i tibi videtur, dici alismdsieri posse, cuius desit exemplum , cu cur c do, non dubites numquam esse factum , ut perforamen acus camelus transi/et ict tamen ille hos quoque dixit Deo

esse possibile. Legas etiam in . misi a Legioxes Angelorem pro Christo ne pareretur pugnare potuisse, nec tamen DItam. Lega feri potu B ut femruentes exteν inienarentur a terra quae dabatur stiis Israel; Deum tamen id paulatim Aera vota, me Iam illa exempla salis ostendunt, quo pacto Augustinus intellexit quod dixerat, feri ρ ι visi homo sine peccato, quia scilicet id Deo possibile, & utique

neret si Deo ita videretur. Sed quam ipse sibi objectionem proponat audiamus,cum ex eius solutione mira tum huic disticultati explanandae, tuin viii

uersae de gratia Christi doctrinae lux aifulgear. Vc fortasse resondeat, in

quit c. s. ista qua commemoraui facta non esse , ct fieri otu e, opera esse ditii na ; ut a-em sit homo sine peccato, ad M. hom/ηM pertinere, idque vin emo optimum, quo Di plena ct perfecta, erex omni piorsu. parte absoliata Iustitia. O rdeo non esse credendum . neminem vel fuisse, vel esse, vel fore in hac vita hoc vis impleuerit , si ab homine i lers potes. Sed cogitare debes. quamuis ad hominem id agere pertineat, HOC VOM E MVNvS Ss 1 Divi NuM; atque id ὸ non dubitare vim esse Humum. Dem est enim qui operatur in vobis af Apostoluου, or velis o operari pro bona voluntate. En qua gratia adiuuantepo

test homo ei Ie sine peccato; i a scilicet qua Deus Operatur in nobis & velle& operari pro bona voluntate , ac proinde eis caci. En quomodo id seri potest, nec tamen fit; quomodo scilicet multa a Deo fieri possunt quae non fiunt, quia Deus non vult En cur de hac re, sicut de iis quae Deo nolente non fiunt, licet a Deo fieri possint, iudicandum sit; quia quamuis ad ho minem id agere pertineat, opus tamen diuinum est, quod in hominis vo luntate , & per hominis voluntatem Deus operatur. Vnde statim Auetusti nus non errari perniciose ait. si quisquam sine peccato vixisse existi inetur. sed istis acerrime refriendum esse, qui putant sine adiutorio Dei perse issam ιιώvoluntatis hxmana vel iustitiam I esse persicere, vel AEd eam tendendo proficere V eium quia Pelagiani negabant, se asserere i feri possine ope aeuisa, s-d opis diuinae nomine, quo se occultabant, Vel liberum arbitrium , vel le gem atque docti inam intelligebatu, quid contra Augustinus adueisus eos intelligenuum esse dicat per illud adiutorium, cum quo potest homo es Γ- sine peccato , de sine quo non potest , egregia illa & plans diuina capiti, tertii verba demonstrabunt Nos autem dicimud humanam volunIarem sic diuinitus adiuuari ad faciendam 'stitiam s notandum haec dici ab Augustino ut explicet qua ratione dixerit, hemiuem esse posse sine Peccato grana ad uuam te ditima j ut praeter quod creatus en homo cum libero arbitrio vesumatis, praelevisque do Irinam rua ei pracsisur fucma mod- ναςrc d beat, accipiat Spiram,

107쪽

Dissiam, quo fiat in an mo eiuι delectatio, dilectioque summi ii iis at a Debis.

mutabilis boni quod Dein est .... Nam neq- oberum arbitrium quidquam nisi ad peccandum valet, si lateat veritatis via i ct mm id quod agensim ea, ct μιωire,dum l, ereperit non latere , nisi etiam delectet O ametur, non agitur, nis sic itur, non bene vivitur. Vt autem diligatur, charitru Dei di munditur i. cord bis nostris , non per liberum μrbitrium, quodsurgit e nobis, sed per Spiritum

sanolum qui daim es nobis. Quid de gratia essicaci, per qliam solam bene vivitur, manifestius dici possit profectd non video.At illa ipsa gratia est qua adiuuante dixit Augustianus hominem esse posse sine peccato.Non ergo de alia gratia quam de essi- caci id intelligi potest , nesue alio se usu id accipi, quam quia Deo possibile est per gratiam suam ericacem sic in omnibus hominem adjuvare, ut sit sine peccato. De quo si quis adhuc dubitet, en verba sole ipso clariora ex cap. ue deprompta , quae Omnem ipsi dubitationem eximant. Cum apparu Uit , inquit, bene vivere donum esse Iiuinum, videbis ut existimo Imrira diei illa tantum esse possiT ilia sine exemplo, qμae Dei opera sunt, scut de cameli transi

per foramen acus commemorauimui, ct qu mque ab shnt apud nos i Upb L.ι, v ιd Deum autem facilia. Hoc ergo ' stra ici setis apparebit, ciam ct j fam humanam iustitiam operationi Dei tribμendam esse claruerit, quamuis non sat sine hominis voluntate ; ct ideo ei sperfect onem, etram in hac vita esse possiabilem negare non possumtu, quia omni pusibili βης Deo , siue qua facit sola sua

voluntate ,siue qua cooperantibu cre itura Iu Voluntatibus a se fieri posse e sil-

ruit. Ae per hoc qui/quid eorum non Dcit, sine exemplo quidem est in operibus DLtis , sed apud Deum ct in eius virtute habet causam qua sieri possit, O i is,

sapientia quare non factum sit qμα cavo etiamsi lateat hominem, non se obliuiscatur esse hominem, nec propterea Dco dct insipientiam, quia non plene capit eius sapientiam.

Si judexin hac controuersa sederet Augustinus, quibus verbis vel clarioribus vel diuinioribus litem hanc posset dirimere Dixit ipse , hemi, mposse esse sine peccato gratia adjuvante diuina , verborum illorum sensum quaerimus. Eum esse nonnulli sentiunt, nulli non adesse gratiam sumeten tem, non per quam fit ut sit sine peccato, sed per quam esse possit. Ego siesentio, posse hominem esse sine peccato gratia adjuvante diuina ; quia posis bile est Deo ita hominem per gratiam suam adiuuare, ut reipta si sine

peccato; & cur hoc non faciat Deus, penes ipsum esse aequitatis tam secretae rationem. Quid vel o Augustinus pronuntiat, eadem de re a Marcellino interrogatusὶ Multa a Deo fieri posse quae non fiunt. Perfectionem humi nae iustitiae inter illa esse numerandam quia & ipsa Opus diuinum est, quamuis non fiat sine hominis volunta e . Negari itaque non debere eam esse

possibilem, quia omnia possibilia sunt Deo. Habere ergo illam noti in limmine per gratiam sussicientem sibi collatam, sed apud Deum & in virtute eius causam qua fieri possit; & in eius sapientia quare factum non sit. Idem repetit in duobus postremis huius libri capitibus , ubi in summam colligit quod uniuerso opere tractauerat. Tibi, inquit, absurdum visum est sine exe-plo esse rem qua feri potest. Hinc exorta est huius libri quastio; ac per hoe Aa isos

pertinebat o dere. Feri posse aliquid , quamuis defit exemplum. unc ex Euania

108쪽

43 negara n n possumus, quamuis eorum defit exemplum; sed quia dici po/s inspera esse diwna, futio autem vivere ad nostra opera pertin re. suscepi ostendera etiam hoc opus esse diuinum; ct hoe egi libro isto loquacius fortasse quam sat est; sed contra inimicos gratia Dei etiam Parum divisse mihι videor. . . . Nam se propterea non est opus Dei quia pernos agitur, vel quia illa donante nos agimus, nec si dest opus Dei ut mons transferatur in mare , quia per sidem hominum fieri posse Dominus dixit, or hoc ipsorum operi attribuit. . . Et tamen hoe nullo modo scuhomo, nisi illa donante cy operant: . Ecce quemadmodum fine exemplo est in hominibus perfecta tu ia, or tamen impossibilis non est Deo scilicet ut ante dixerat , atque etiam homini; sed cum Deus eam illi donare voluerit) Feretenim , si tanta voluntas adhiberetur, qvrnia susscit tanta rei. Esset autem taκra, s ct nihil earum que pertinent ad iustitiam nos lateret, Cr ea sic delectarert animum , ut quidquid aliud volupta. sue dolor impedit, dyle talia illa superaret.

Iuod ut non sit, non ad impossibilitat m, sed ad iudicium Dei pertinet: quia

scilicet, ut iam vidimus in loco supra citato ex cap. vlt. lib. 3. de pecc. mer. dc rem. consultius supremo illi & iustissimo iudici medicoque visum est, etiam sanctos suos, quon am adhuc extolli possunt , 4n quibusdam non adjuvare ad perficiendam iustitiam , ita ut in his eos minus quam ιmplenda stmni ex sarae iustitiae fissicit, delectet bonum, siue cum latet , siue cum manifestum est, ut dum non iustificatur in conspectu eius omnis vivens, amouem gratιarum semper indulis gentia ipsius debeamus , orsic ab ipsa prim i causa omnium vitiorum , hoc est a tumore superbia sanctu hAmilitate sanemur. Ni locorum dc testimoniorum copia odiosus vererer esse lectoribus, hic exscriberem ii ia libri secundi de pecc. mer. & rem. integra capita plane diuina, nimirum i .i8. & i p. quibus euolutis dc paraphrastice declaratis perspici liceret, duabus ex causis pendere quod homo possit esse sine peccato, nimirum voluntate humana , de gratia druina, quarum neutra tem per adsit. Non adest semper voluntas , quia latet aliquando an justum sit, alia quando non delectat. Ignorantia vero qua fit ut lateat, ct infirmitas qua fit ut non delectet, vitia sunt qua impediunt voluntatem ne moueatκr ad faciendum epus lo-num , vel ab opere malo abstinendum. Non adest semper gratia, quia ut inno-rascat quod latebat, σβauefat quod non delectabat, eratia Dei est, qua hominum adiuuat voluntates, qua gratia tamen non omnes nequidem sancti adjuvantur, licet ut non ad uuentur, in ipsis causa sit, non in Deo; quod toto deinceps capite & sequentibus probat : sed cui minus haec quae jam attulimus suffcient, vix quidquam satis futurum puto. Hoc unum tamen addam, S. Hieronymum aduersus Pelagianos scribentem non alio sensu intellexisse, posseb minem in bae vita esse sine peccato, quam quo, ut ostendimus, D. Augustinus id intellexit . quia scilicet id Deo possibile est. Sic enim ille l. i. Diat. Neque homo potest ussine precato, quod habeι tua sententia, sed potest SI VOLVEM. D E v s hominem seruare sine petrato, or immaculatum sua misericordia custodιre..Hoc er ego dira , quod Deo euncta possibili unt, homini autem non quidquid vo- eritρο sibile est. Ubi vides Hieronymum Pelagio non concedere quod ipsit non negandum existimauit Augustinus, hominem scilicet posse esse sine

peccato. Neque tam n inter se reuera dissentiunt. Vterque enim agnoscit.

negandum non esse quin homo pusu in hac vita esse sine peccat= , si Deus velit, apκέ- 'ηςmsunt omnia pumilia, ut inquit Augustinus denat. dc gr. c. Atr

109쪽

ARTICVLVS VI.

IEustrantur varia . urasini loca de psibilitate praecepsorum.

FVs i v s aliquanti, huius loci expositionem persecuti sumus, quod eius intelligentia latius manet, de ad varias Augustini sententias, quibus nihil homini impossibile praecipi docet, explanandas aditum aperiat. In primi fidi lucescit quo sensu in libro de perfectione justitiae Caelestio faepe concedit Augustinus, peccatum non esse quod vitari nullo modo possit.

Ide O Maim concedit, quia omne peccatum vitari potest per gratiam , non qualemcunque, sed essicacem. Respondemui, inquit c. 2. vitari posse peccatum si natura vitiata sanetur gratia Dei. In tantum enim fana non est, in quantum id quod faciendum est aut caritate non videt, aAt infirmitate non implet. Hanc stra tiam , qua una peccatum ait vitari posse, qui semper in omnibus tentationibus adesse velit, contendat Oportet omnium naturam ita sanam esse, ut Numquam contingat aliquem caecitate non videre quod faciendum sit, aut infirmitate non implere.

Vettim illam opinationem satis refellit tum illa locutio, si natura sanetur, conditionalis, non absoluta; tum quod passim docet hanc gratiam, qua impleri possunt praecepta,precibus impetrandam esse : ex quo inuicte conscitur illam de efficacem esse, de nonnumquam abesse. Nemo enim petit ex Augustino, nisi quo destituitur. Nemo aliud a Deo petit, nisi videt quod iubet, ct inspirata gratia suauitate faciat plus delectare quod praecipit, quam dei Hat quod impedit: tum denique quia hoc loco & in toto illo opere agit devitando omni ex parte peccato , quod praeceptum quidem hominibus agnoscit, impossibile autem eue negat, non quia semper est in hominis potestate, non quia omnibus datur gratia qua possit impleri virumque enim

reiicit Augustinus) sed quia Deo ad opitulandum nihil est impossibile , ut

ait idem tib 1 de peccat. mer. & rem. c. c.

Dilucescit quo sensu Augustinus in lib. de nat. & grai c. 43. dicat : Non igitων Deus imp6sibilia jubet, ρή jubendo manet sir facere quod possis , or petere quod non possis. Itemque c . 69. Eo quippe ipso quos mi me creditur, Deum Justumor bonum imp sibilia non potuisse praecipere, hinc admonemur oe in facilibus qhidetamus, ct in diffitiam quid petamus. Non enim id ed dicit praecepta non esse impossibilia, quia semper adest gratia : quem sensum manifestε excludunt illa verba, petere quod non poss nemo enim petit nisi quod abest, cum gratia iam data non precibus euocanda sit, sed gratiarum actione in Deum refundenda sed quia per illam

gratiam quam petere debemus, impleri possiant: quam esticacem esse passim docet, nec omnibus adesse, ut cum pauid superius nimirum c. 2. dicit: Neraeis ipsίρ militate contendo, cum tanata ct a Iuta hominis voluntate pose sibilitas ipsa simul cum eZu insancitis proueniat. Et post illum locum c. 69. cuin explicaret quaenam essent illa difficilia in quibus opem Dei implorare debzamus : Omnia, inquit. Deti facilia charitati, cui uni Christi sarcina leuis secundum hoc dicium ι st: 'R a. epta eiusararia non sunt ι vicari grHuis sunt, θιὼ 22 sic

110쪽

ctici cui grauia nonseunt, est petat quo destituitur, ut impleat quodjuse M. Ex quo loco colligas i aliquando homines destitui illo cordis affectu eui mandata Dei grauia non sunt,&quo quod jubetur impletur. 1. Cum ille cordis affectus sit magna charitas, essicacem procul dubio esset nihil enim aliud est essicax gratia, quam victrix delectatio, seu amor

Dei quo fit ut plus delectet quod praecipit Deus, quam delectat quod

impedit. Omitto dicere, hia item locis Augustinum agere de vitando omni ex parte peccato, cuius rei potestatem nemini umquam praeter Cluistum 5ebeatam Virginem concessam esse, constans est ipsus, imb totius Ecclesiae

doctrina.

Dilueescit etiam quo sensu Augustinus lib. de grat.& lib. arb. e. t ε. ita loquitui: Magnum aliquid Telagiani se se repWant, qηando dicunt, non iuberire D.- quo Hrei non posse ab homine feri. QMis hoc nesciat ' Videamus quare hoc nemo nesciat, an quia haec gratia semper adest: an vero quia adesse potest Slad ideo, inquit, iubet aliqua qηα non pommus, ut sciamus quid ab iraetore debeamm. Ergo illa potestas non semper adest; alias nihil umquam ju eret Deus quod non possemus. Nusquam veto illustri iis quam in isto libro docet Augustinus, gratiam illam, qua praecepta implcri possunt, esse efficacem. Certum est, inquit illec. 16. nos velle cam volumm ,sed ille facit ut vel in bonum, de quo dictum est quod paulo ante posui , praeparatur voluntat a Domino: de quo dictum est, a Do minoressis hominis dirigentur, ct viam rim volet: de qua dictum est, D in est ut opinatur in nobis est velle. Certum est ποι' re cum fari ν ,sed ille facis o faciamus, praebendo vires efficaci mas voluntati, qui dicit: μα-- in tuin carisnovi meis ambuletis, s iudicia mea Obsemetii or faciatis.cam dicit, ' rivi faciatis, quid aliud dicit, nisi ai feram a et bis cor lviaeeu rude non ficis ris ; ct daba eor earneum, undefaciatis ' Et hor quid est, nisi a ream eον duram unde non faciebatis , ct dabo cor obediens --faciam 'Ex illo Augustini loco discere est aliam sensum, quo semper mandata homini possibilia sunt; quia scilicet implet ea qui voluerit, quamuis ut velit diuinitus voluntas praeparanda sit. Sufficit autem ex Augustino ut aliquid esse in potestate cicimat, quod fiat quando volumus, non fiat quando nolumus. Propterea in libro liti. fidem quam non esse docet Apostolus, quam toties viriousdam dari, quibusdam non dari, o culto Dei judicio asserit Augusiurus , semporamen in potestate hominis esse docet. Q iod Olerter vidit Cardinalis Bellarminus, ut jam diximus , & hac ratione affirmauit, semper in hominis potestate esse conuer

sionem.

Vetum ne caetera testimonia de possibilitate mandatorum frustra recentasia,ut omnia quae hinc petuntur argumenta ad susticientem gratia astruentadam semel praecidantur,unum monere satis fuerit, tententiam iliam Augu

stinianam toties ab ipso repetitam: Dem impossibilia non ubet: de omnibus generatim hominibus intelligi, ut ex locis iam supra clinia constare potest, re ex ipsorum aduersariorum consensu. Quare non potest inde gratia sussi' ciens actualis elici respectit justorum, quin etiam eadem respectu in fide

Ilum Eliciatur. At vero ipsorum censorum judicio non potest ex illis locis

SEARCH

MENU NAVIGATION