Institutiones theologicae quas in usum auditorum suorum composuit Franciscus Iavarone in Regio Archigymnasio Neapolitano theologiae dogmaticae professor, Academiae Herculanensis archaeologiae socius ordinarius, Herculanensium voluminum interpres. Tom

발행: 1824년

분량: 186페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

91쪽

v8rbis sis mirifice illustravit : Deus aiatam creator , et conditor omnium naturam fa est: id onim es it cuiqua rei naturiae, quod ius soceriι', a quo sat Omnis moduS, --

turam non incongrues disimus citiquid Deum facere, quod saeu contra id, quod nopimus

in natura. Hanc enim Eliam amesIamtis naturam, cunctum nobis curaum , OOl tumgus maturas , contra quem muε cum

aliquid facit, magncilia Des mirabilia --

turas Iemm , a notitia remotam, ripe -- Piorum , aloe athuc in morum , tam Deus nullo modo facit, quam contra SAPSum non facit. Lib. XXVI. contra Faust. Cap. III. Quum ergo miracula solus Deus essicere possit, divinoe Prorsus est doctrina, quae miraculis confirmatur. Atqui eiusmodi est revelata doctrina, multa enim miracula per Moysen, et Prophetas , multa per Christum , et Apostolos edita nobis enarrat tum veteris, tum novi Τ si amenti historia. Hanc vero historiam authenticiam omnino esse, i nullus datur ambigendi

92쪽

Iocus, Sive eius auctores , sive res ipsas, quae narrantur, consideres. Auctores namquo. historiae huius viri sunt. I. candore ac ingenuitate adeo Praestantes, ut propriam quoque imbecillitatem , immo Proprias culpas reserre non dubitent, ideoque a fingendi artE maxime alieni. II. pacis , ac tranquillitatis amici,

qui suos etiam hostes diligunt, ac Propter ea saliendi minime capaces. III. Viri, qui nihil utilitatis ex ea, quam conscribunt, historia Percipiunt, quinimo maximis afficiuntur damnis , ac morte ipsa plectuntur. IV. viri demum , qui veraces habentur eo ipso tempore , quo quisque factorum , Auact narrant, falsi Latem ipsis obiicere, atque expro brare Poterat. Res autem, quas historia haec exhibet, tanti momenti Sunt, ut ne unus quidem iis fidem adhibuisset, nisi earum veritas tam certa, ac explorata fuisset, ut nulIaratione posset in dubium revocari : tot praeterea , tantisque adiunctis res ipsae Circumia scribuntur; ut eartim seisitatem nullo negotio

quilibet illico deprehendere potuisset.

93쪽

De sacrarum, Scripturiarum γν σιοτητι,

genuinitate, atque integritats. Quum argumento iam allato , ceterisque deinceps afferendis maiorem addat vim , aenovum robur librorum , quos Sacras Scripturas appellamus , γνη οτης genuinitas

atque integritas; de his in hac Appendice

aliquod attingemu S.I. Γνησιος , germaenus dicitur liber, qui ab eo Auctore scriptus fuit, cuius nomen prae so fert; integer vero appellatur, quum in eo reperitur id quod ab Auctore scriptum fuit , cui scilicet nihil additum , nihil demtam , in quo nihil immutatum suit. Germano opponitur supposititius liber ; integro Corruptus , Vel interpolatus. g. s. Regulas , quas Critici tradunt ad germanos et integros libros a supposititiis atque interpolatis discernendos , norunt omnes. Scilicet pro germanis habendi sunt Iibri, qui eorum nomina praeserunt, quibus

94쪽

inscribuntur in vetustioribus Codicibus , et a coaevis, vel proxime sequentibus Scriptoribus, et ab ipsa saeculorum su cedentium serie ; pro integris vero qui eam continent materiam , quam antiquiora Manuscripta exhibent, vetusti Scriptores memorant, et quae nihil complectatur, quod Auctoris ingenio, eiusque sentiendi modo, ceterisque adiunctis

repugnet.

Germani, et intepi sunt libri, quos Sacrarum Scripturarum nominE G pellamus. Prob. I. eodem argumento , quo Teteros omnos Iibros germanos , ae integrOS a Suppositutis et interpolatis secundum regulasiani citatas dignoscunt, ae pro talibus certo certius habent Critici vel severissimi. Αι saeculorum omnium testimonio germani , et integri declarantur Sacri libri. Ergo tales Protecto sunt. Hoc argumentum egregie Pertractat Augustinus, et illud, quod mox subiungemus, perbelle innuit his verbis .

95쪽

Insetiora inimici animae νοεtrae, quaa unqu- liuoras vitam habebunt pondus auctoritatis , oi mangesticae , ri Apostolicaa non habAunt Z Do quo libro certum erit, cuius sit , at littoras , quas Aposto Iorum dicit, et tenet Ecclesia , ab ipsis Ap tolis propagata , et per omnes gentessanta eminentia declarata , iatrum APO-alolarum aint, incensum est 2 ma autem libros, quibus illi , qui de transeνσεο proferuntur , comparati respuuntur, unde constat essa ui Ocratis; unde si quis hoc ramet, nec εaltem refellitur , εed ridetur , nisi quia sic eos ab ipso ui pocratis te Ore , usque ad hoc is us , se

incus Successionis series commendarit,

tit hinc dubitare comentis sit 2 Platonis , apposite Augustinus , Aristotelis , CicerOnis , Varronis , taliorumque eiusmodi Aia ctorum libros , iaude nOperum homines , quoia i sorum Sint, nisi eadem te Orum sibimet succedentium contostationE continuat Adv. Faustum lib. XXXIII. cap. VI. Prob. 2. argumentis quibusdam peculia-

96쪽

ribus , quae videlicet in libris sacris.tantum locum habent , ideoque horum Iibrorum νωιοτητα , ac integritatem nova quadam, et singulari evidentia comprobant. Eiusmodi argumentorum primum illud est , quod res maximi , et gravissimi momenti tales libri comprehendant. Si enim de antiqui foederis Scripturis sermo sit , in hisco libris continetur quidquid ad universas Hebrae

rum gentis non modo religionem , sed etiam politicum regimen , totamque gentis originem , Progressus , Persectionem , gloriam , ceteraque omnia , quae quovis modo ad gen tem ipsam pertinent: nec non universae Hi εtoriae , antiquioris praesertim germina. Si vero de novi testamenti Scripturis sermonem instituamus , in eiusmodi libris historia , aedoctrina illa continetur, quae M am Mun- do invexit Religionem , omnibus inveteratis

iam superstitionibus omnino contrariam.

Religionem , inquam , omnibus hominum

cupiditatibus reluctantem quam et sapientia mundana, et armis aggressi sunt tum

Philosophi celeberrimi , tum Potentissimi

97쪽

Imperatores ut vel a flandamentis convellerent. Talium ergo librorum suppositio, et interpolatio fieri nullo prorsus modo Potuit. Alterum argumentum Ox ipsa inimIcorum contestatione eruimus. Indaei enim quamquam Christianae Religionis hosins insensissimi sacros veteris testamenti libros , qui huius Religionis veritatem divinam, eorumque Caecitatem obstinatissimam evidentissime evincunt , pro germanis ac integris habent. Similiter haeretici, qui singulis saeculis ab Ecclesia Christi condita ad uos usque aliqua Christianae doctrinae capita impugnarunt , nihilo tamen minus ut germanos ac integros novi testamenti libros laudarunt. Tertium argumentum suppeditant innumera sacrorum Codicum manu scripta, quae Pervarias orbis gentes disseminata , et in varias linguas versa , ct centies milli eaque typis edita germanorum , integrorumque Operum locum semper tenuerunt. Quartum denique

argumentum illud est, quod fieri omnino non potuit, ut eiusmodi libri salso Auctoribupponerentnr, Vel Corrumperentur. Acci-

98쪽

dero enim prorsus nequibat , ut omnes omnino Iudaei, ac Christiani prorsus omnes, apud quos libri ipsi summo studio servabantur , in IIoc opus conspirarent ; et quaelibet fraus tum mira exemplarium Copia, ac varieta to, tum mirifica inimicorum vigilantia, tum demum ipm taliam librorum momento statim dotocta suisset. Itaque Veteris , Et novi testamenti Scripturarum γι ητιοτηs, ac integritas meridiana luco clarius effulget. ΙΤ no PosITIO HI, Rocelatao doctrinact steritatom ipsius doctrina se diυina εublimitas ostendit i).

Prob. Haec enim doctrina nihil continet , i) Revelata doctrina tres in partes distribui potest , speculativam scilicet, Practicam , et rituaIcm. De priore heic loquimur; da aItera, ct tertia tu Propositione, quae sequitur, Verba faciemus. Eiusmodi autem partes adeo sunt inter se conneXae, utntia in aIteram influat, ut ab aIteradivcIu nequoa .

99쪽

quod roctae rationi opponatur ; omnia vero comprehendit , quae ad veram Religionem constituendam necessaria sunt. Quod ad primum adtinet, increduli tum veteres , tum recentes, absurditatem in Mysteriis, quae comis plectitur revelata doctrina, reperire totis Viribus conati sunt. At omnes eorum conatus irriti semper vanique fuerunt; singulis enim ipsorum dissicultatibus revelatae .doctrinae Patroni adeo Plene. rosponderunt, ut in Mysteriis nihil esse absurdi evidentissime pateret. Quod si Mysteria humanao rationis caPtum Sur Perant, quod quidem non dissitemur; id abso-- mmvnon est, immo ipsis rectae rationis primincipiis maximo consonum, Quid enim evidentius cognoscit humana ratio hac veritate, suas scilicet vires limitibua esse Circumscri'ptas , Dei Vero naturam infinitam esse; ideoque tam verum atque consonum esse, quod

Mysteria , quae ad Dei Naturam pertinent, incomprchensibilia aint , quam salsum et absonum , quod finitum evadat infinitum , vel vico versa infinitum stat finitum 3 Quod ad glterum antem , νζrdm Dei , et homi-

100쪽

nis , nec non rationis inter hunc , et it Ium intercedentis ideam tradit haec doctrina; deinde quonam modo Deus ab homine et interius, et exterius colendus sit, explanat; quo demum pacto post iniuriam culpa illa tam sit Deus ipse placandus, aperit. Nimirum quam egregie in Sacris libris Deus unus si , aeternus , immutabilis, omnia intelligens , immensus , omnipotens , sanctissimus, Providentissimus, Iustissimus , uno verbo Persectissimus passim praedicii turi Quam recta , ac simplici narratione rerum omnium, quae adspectabilem hunc Mundum

i in Illud notatione , animadversioneque dignum , quod , quum inter cuIussimas quoque orbis universi gentes dominaretur absurdissimus polymeismus , sola Hebraeorum Sens , quae in o

scuro ungustoque terrae anguIO , scientiarum ar

tiumque cultura minime ceIebria , commorabatur , Dei unitatem generatim profiteretur. Ita enim veram Dei notitiam non nisi ex doctrina divinitus rav lata Hebraisa hausisse apertissime os enditur , Ro

SEARCH

MENU NAVIGATION