Compendium manualis controuersiarum huius temporis, De fide, ac religione. R.P. Martini Becani, Societatis Iesu theologi ab eodem authore depromptum. Opus vtilissimum, quo resectis ambagibus, veritas catholica perspicuè proponitur; & aduersaria falsi

발행: 1636년

분량: 675페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

361쪽

modo,quo Prophetae praedixerant; ideo magnam authoritatem apud

populum sibi crinciliabant ; & se vere a Deo mi stas e ge persuadebant. Sicut e contrario , quia non

eueniebat ea,quq a faliis Prophetis praedicebantur,nulla illis fides habebatur. Et hoc signo di sternendum esse inter veros & falsos Pro- Phetas, constat Devi. I S. M.

De Vocatione Asini prorum noui

Testamenti. 8.DRaecipui Ministri noui TE- I stamenti sunt Pontifex Epi

scopi, Presbyteri, seu SacerdoreS, quorum nomine intelliguntur etiaPas ores seu Parochi. igitur, quod ad ordinariam eorum Vocationem attinet, eadem fere in ea spectari debent, quae in Vocatione Ministrorum legis Mosaicae. r. Electio. seu designatio certae person qu

fit per suffragium Cleri, cuius es id

362쪽

De Vocatione Minis'. 3 ss

idoneas personas eligere ad ministerium Ecclesiasticum. 1.Purificatio , quae potissiimum consistit in puritate animi, in probitate vitae, in doctrina fidei, & aliis victutibus, quas Apostolus requirit in Episcopis. 3. Consecratio sed ordinatio, quae fieri debet ab Episcopo per manuum impositionem , sicut semper in Ecclesia fuit usitatum. . Applicatio ad usum ministerii, quam nos in noua lege vocamus Missionem. Hare fit a Praelatis Ecclesiae qui Ministris iam consecratis assignant subditos, quos gubernent. s. Potestas & officium.Et quisdem Episcopi habent quaedam DSficia communia eum Sacerdotibus , ut bapti Eare , Eucharistiarn conficere, absoluere a peccati S,Extremam unctionem dare,Euangelium praedicare : quaedam propria. ut Sacramentum Confirmationis conferre, Ministros Ecclesiae ordinare,& similia. Z x '. Ex

363쪽

s. Extraordinarie vocati sum Apostoli ad pra dicandum Evigeis tum, ec sacramenta administrinista.Quietis, ut supri dixi de 3 odist de Prophetis, suam voeationem

multis signis ae malaculis,toti m do debuerent contestati.Marei ic. go. Predie auerunt ubique, Domifio eooperante, sermonem estnfirmate sequentibus signit.Immo,quod amplius est,nec Christus potuit aliter persuadere,a Deo Patre se missum esse, nisi per miracula.Habebat quidem pro se vaticinia Prophetarsi. Lucae x . x . Habebat testimo niu Ioannis Baptis te: Ecce Agnus Dei. Habebat vocem Patris coel stis i me est Filius meus dilectus. Et tamen inter tot missionis suae praesidia , adhue opus erat miraculis . ioan. io. T. Sino freto opera Parriamei.nuite mihi eredere. Si aut e fa-eio S si mihi non vultis credere,v - s

364쪽

ve meatisne Asini p. 3 s et

Sinod Lutherani Calainian Ministri non sint legitime

vocati.

io.T Toe primo ostendam dest Aipso Luthero qui est quasi pates omnium Ministrorum aluersae partis.Deinde de aliis,qui it tum secuti sunt, & adhue sequuntur. Igitur de Lutheto sunt diser pantes sententiae. Aliqui asserunt ordinarie vocatum a Deo,medianie potestate de consensu Prasatois tum Ecclesiae. Alij extraordinarie illato Deo. Alij, partim ordinari partim extraordinarie. Ordinaridquidem , ad praedicationem Euan. gelij. extraordinarie autem,ad rem smmationem Ecclesiae. Hinc ilia plex emergit quaesti'. I i .Prima, An Lutherus ordin rie vocatus sit 3 Aliqui Autherani assirmant, quia in Ecclesia Catholica fuit legitime orditiatus in Same 3 cerdo

365쪽

cerdotem,& admissus ad praedicationem Euageli j quae duo suffici uc

ad ordinariam vocationem. Hi .

supponunt, Ecclesiam Catholicam habere legitimam potestatem ordinandi veros Sacerdotes , & mi tendi ad executionem minister ij

Hoc accipimus. Na inde sequitur, Ecclesiam Catholicam esse veram Ecclesiit,in qua est verum sacerdotiu,& cui a Christo data est pol stas ordinandi & mittendi .Ego de Luthero sic statuo ordinarie & legitime vocatum este ad ministerium,quod exercuit in Ecclesia Catholica ante defectionem , non tame ad ministerium,quod exercuit in Ecclesia Lutherana post defectionem. Tunc enim coepit oppu

gnare Ecclesiam Catholica, in qua

antea vixerat et coepit Aliter docere, quam antea docuerat: coepit abrogare festa ieiunia vota monastica. orationem pro defunctis,SacrificiuMissae, quae antea. approbauerat. Haec

Diuitia m

366쪽

De Creatione inist, s sy

bax no potuit facere per potest rem,qua acceperat in Ecclesia Chtholica, quia Episcopus non dedit illi potestatem in det structione E clesiae,in qua erat Episcopus. Ergo vel non habuit talem potestatem, vel si habuit, aliunde debuit accipere. At a quo Explicent hoc Lu-

theran , qui volunt ordinariam ipsius vocationem defendere. XL. Secunda quaestio. An Luth rus extraordinarte vocatus sit Alia qui affirmant,quia vident ordinariam ipsius vocatione defendi non posse.Sed contra. Nam qui hactemsi a veteri vel nouo Testameto extraordinarie a solo Deo vocati remissi sunt,debuerunt suam missi

nem euidenti signo : Nel miraculo apud populum comprobare, nc ut fecerunt Apostoli & Prophetari aequi id facere non potuerum, pr falsis Prophetis & imposioribus habiti sunt , ut supra ostensum est. At Lutherus nunquam Potuit

367쪽

3 6o Liber L p. XII.

euidenti miraculo probare , se e itraordinarie a solo Deo missum

i 3. Aliqui respondent, non opus iesse nouis miraculis, quando non adfertur noua doctrina: Lutherum

non attulisse nouam doctrinam, sed antiquam & Apostolicam.Non ergo fuisse necessarium , ut illam nouis miraculis confirmaret. Sed frustra. Primo , quia nec Christus adferebat nouam doctrinam,

quando proponebat Iudaeis doctri-uam Moysis ti Prophetarum de Messia , & tameu ad eam populo

Persuadendam opus erat nouis mi-xaculis. Idem dico de Helia , I xemia,& aliis Prophetis Nihil noui adferebant, sed reuocabant pompulum ab idololatria ad verum Dei culium . qui erat antiquissimus. Secundo , falsum est, Lutherum nihil noui attulisse. Attulit

nouam Ecclesiet reformationem,ut sLutherani fatentur. Attulit noua

dogma

368쪽

De noratione a finist.

ogmata, quae tempore Eeclesiae primitiuae fuerunt inaudita. Certe nouum est affirmare, omnes Tra-

itiones repudiandas esse, cum di. at Apostolus, tenete Traditiones.

Nouum est, duo tantum e sse Sacramenta , non esse orandum pro

mortuis,infantes in Exorcismo habere actum fidei;corpus & sanguinem Christi esse ubique;totam E elesiam iam multis saeculis errasse; antiquos Patres multa falsa docuisse , Lutherum suam doctri nam habere de coelo;liberum arbitrium esse titulum sine re. Haec noua

sunt,non Apostolica Ad ea populo

persuadenda,nouis miraeulis opus est

i . - -

1 . Alij respondent , tufficiens miraculum esse , quod statim a principio, infiniti prope homines Lutheri doctriuam amplexi sunt. Hinc enim colligi posse, do ct tinam fuisse efficacem,& a Deo inspiratam.Nihil minus. Nam etiam

et i

369쪽

infiniti prope homines olim secuti sunt doctrinam Aris. An ideo efficax fuit, di a Deo inspirata Non. certe. Nota ex triplici capite prouenire posse, quod aliqu:s D qctot

habeat multos sectatores. Primo,

quia doctrina ipsius est desuina ta

m iraculis confirmata. t. Quia est ytata carni & sanguini. 3.Quia est subtilis & ingeniosa. Ex primo capite, Prophel; & Apostoli raxerui ad se hom: nes. Ex secundo, Luth Ius Ex tertio, Arius & Caluinus.1 3. Tertia quaestio. An Luth

xus partim ordinarie,partim extraordinarie vocatus sit, ordinarie

quidem ad praedicationem verbi,

extraordinaiie vero ad reformationem Ecclesiae Ita sentit Meisne-rus Lutheranus. Sed iam ostensum, nec ordinarie , nec extraordinarie vocatum esse. Deinde hic aut hor

sibi ipsi contradicit. Nam Luthem

rus non alio modo putauit se reformare Ecclesiam, nisi prudicatio-

370쪽

ne verbi. Si ergo ordinarie vocatus est ad praed: candum, etiam o dinarie vocatus est ad reformandum . Aut,si ad hoc extraordinarie, etiam ad illud extraordinarie vocatus est.

Is . Haec de Luthero.Relim Ministri sunt duplices. Nam aliqui ante defectionem se ei ut legitime ordinati Sacerdotes in Ecclesia Catholica;alij no De prioribus idedicendum , quod de Luthero, nec

ordinarie. nec extraordinarie vocatos esse.Non eXtraordinat te, quia

nullo miraculo probare id possunt. Nec ordinarie. quia qui ordinarie vocantur in Ecclesia Catholica, non vocamur ad ministerium, quod eidem Ecclesiae contrarium est. De posterioribus sic statuo. Primo,non esset extraordinarie vocatos a solo Deo , propter rati nem saepe allataru , quae sumitur ex dcfectu miracti lorum Secundo , nec ordinari8 mediante consensu

SEARCH

MENU NAVIGATION