장음표시 사용
381쪽
tale: reliqua duo non item. c. Sunt autem duplicia peccata venialia. Alia sunt talia ex suo genere , ut verbum otiosum. Alia ex imperfectione operis , cuiusmodi sunt partim illa,qnae fiunt ex subreptione , ut subiti & non omnino deliberati motus concupiscentire , irae, odij , superbiae: partim illa, quae censen ur venialia ex prauitate materiae, ut furtum. venius oboli,quod neminem notabbliter laedit. . Obiicitur J. illud EZech. I p.
. Anima , qua peocauerit, morietur. Et Rom. s. 13. Stipendium peccati, mors. utrunque generatim asseritur de quouis peccato , quia nulla fit exceptio: Ergo quodvis peccatum est mortale. Respondeo. Neutrum generatim asseritur. Nam EEechiel expresse loquitur de certis tantum peccatis, nempe de idololatria , adulterio, homicidio, v-sura & rapina, quae ex genere
382쪽
suo mortalia sum. Apostolus vero de immunditia dc iniquitate. g. Obiieitur x.illud Iacobi x. I Sui offendit in uno , factus est omnium reus.Ergo homo per quodvis Peccatum incurrit reatum aeternae mortis:Ergo quodvis peccatum est mortale. Respondeo. Iacobus loquitur de peccato contra legem Decalogi, ac nominatim de adulterio & homicidio , quae ex natura sua mortalia sunt. Sic enim ait. Suicunque totam legem seruauerit , ossendat autem in uno , factus est omnium reus. Sui enim dixit, Non moechaberis, dixit S , Non o rides. Luod si non moechaberis, e eides autem factus es transgressor temgi,. maii dicat: Qui committitvnu in Peccatum mortale contra legem Decalogi , etiamsi plura non committat, teus est mortis. Sicut qui accipit unum vulnus lethala,etiamsi plura non accipiat, A a obia
383쪽
obnoxius in morti corporali. s.Obiicitur 3. Omn peccatum offendit Deum,qui est infinita bonitas : Ergo omne peccatum dignuest infinita poena: ergo mortale. Respondeo. Duplex est offensio. uni grauis,quae est contra charitatem & amicitiam, de qua loco cieator Sui assendit in uno, factus essomnium, Altera leuis,quae nori dissolvit charitatem & amicitiam, de qua alibi, In multis ostiendimus omnes. Et iterum , Si quis in verbo non essendit,hic perfectm es vir. Itaque non Omne peccatum offendit Deum tam grauiter , ut dissoluae amicitiam cum Deo.
De Libero Arbitrio. r. v TSus liberi arbitrii consistitu in his tribus. i. vi possis agere, vel non agere. x. ut postis bene, vel male agere. 3.Vt ex duobus possis
384쪽
sis alterum prae altero eligere. Eceles. I s. I . Hunc usum habuit homo in statu innocentiae. Quaestio, an etiam nunc habeat Lutherus de Caluinus absolute neganti Sic enim scribit Lutherus in assert. articulis c. Liberum arbitrium es figmen'. tum in rebms,seu titulus sine re:quia
nulli est in manu sua quippiam ramgitare mali, aut boni, sed omnia sub Deo sunt citra quem nihilpossumus. Suod S Poeta voluit, quando dis xit , Certa flant omnia lege. Similitet Caluinus lib. 3. Ins it.:5 3 8. ponit haec duo principia.vnum nihil fieri deo permittente, sed qua
cunque fiunt,fieri oeo volente. Alterum, voluntatem Dei esse rerum necessitatem. unde infert, omnia fieri necessario , nihil libere. Lu- therani hoc tempore moderatiores sunt. x.Nos utimur distinctione. Sunt enim duplices actiones hominis,
e quibur disputari potest. AIiar A a s mot
385쪽
morales. seu politicae , quae pen dent a viribus naturae , ut comede- 1e, ambulare , mercari, matrimonium. contrahere , bellum gerere, agros colere, litteris operam dare. Aliae supernaturales, quae pendenta viribus gratiae , ut credere mysteria fidei, sperare vitam aeternam, diligere Deum ex toto corde. Igitur in prioribus actionibus habemus usum liberi arbitrij, ut experientia docet. Habemus etiam in posterioribus suo modo . Ut hoc intelligatur, haec tria distinguenda sum. Primo nos nihil boni operis,
. quod conducat ad vitam aeternam, facere posse sine gratia Dei, Ioan. I S. S.& L. Corinth. 3. S. Secundo, necesse in nostra potestate, ut habeamus gratiam Dei praeuenientem , qua excitemur ad bene operandum. Rom. y.is. Tertio, esse tammen in nostra potestate, ut quando habemus gratiam Dei, cum illa. co Peremur. Hoc seruu est , quod
386쪽
i hic asserimus,& infra lib. 3. cap. i. contia Caluinum demoli abimus. s. Obiicit Lutherus illud Isaiae T. 23. Bene,aut male si potestis, facite. v nde colligit, non esse innostra potestate, bene, vel male operati ZSed nimis crasse id colligit. NaIsaias non loquitur de hominibus, sed de idolis gentium, quibus exprobrat imbecillitatem, quod cum Dii habeantur a stultis hominibus, non possint tamen bene , aud malefacere,id est,non possint cultoribus suis prodesse, nec contemptoribus nocere.Quid hoc ad liberum arbitrium hominis euertendum Non magis , quam si dicam ; Idola non
habent cerebrum et ergo nec Lutheru S.CAPUT XVI.
De Iustificatione. viatio illa,qua quis ex pec--1catote fit iustus , vocatur
387쪽
Iustificatio : sicut mutatio, qua ex aegroto fit sanus,vocatur fanatio:&qua ex frigido calidus, calefactio. Est igitur quaestio , quomodo fiat haec mutatio id est, quomodo,qui antea erat peccator,fiat iustus vel, quomodo ex statu peccati & potestate tenebrarum, transferatur in
statum gratiae, & adoptionis filiorum Dei 3 Hoc potest explicari ex analogia & similitudine sanationis
x. Igitur nos sic explicamus. Sit pauper aliquis plenus scabie,vicerest putredine , qui Medicum adeat,
ut sanari possit. QAid Medicust Tria faciet. r. praescribet illi quasdam praeparationes ad faciliorem morbi curationem , ut sectionem venae, vel purgationem corporis, vel balneationem,uel aliquid similis prout morbus exigit. 1. Dabit i lii salutarem de vivificam medici- inam , qua & vires redintegrentur, re pristina sanitas recuperetur. 3νAdiura
388쪽
Miunget praeseruatiuum , ne it um in morbum incidat. Ita fit inusticatione, seu lanatione animi irca anationem Peccatoris, qui Simo aeger est, Deus tria facit. I.
laeseribit illi quasilain dispositio
ies ad fanandum animum , ut fi-em, spem,timorem,contritionem, lilectionem,& propositum emen-1di vitam. 5.Infundit illi gratiam, tu iustitiam inhaerentem , qua Mere peccata tolluntur, & animus trinsece renouatur. 3. Adiungis
arseruatiuum,ut deinceps insistat is operibus Ac obseruationi mansitorum Dei , ne si aliter, faciat, mittat gratiam di sanitatem ,
Aduersarij aliter explicant, intinc modum et Sit pauper aliquis, lenus scabie, vicere. & putredine, ii a Medico sanari cupiat. Quid edicus 3 Hortabitur illum , ut anu apprehendat pulchrum tagana pallium alicuius diuitis.
389쪽
idque corpori suo circumponat scabiem tegat,ac deinde magna securitate in conspeetiim Principi sui veniat, quippe qui foeditater corporis tam eleganti pallio obductam aduertere no possit. Sic etiant in ius ilicatione. Sit homo peccator, qui propter scelerum suorus horrorem ac turpitudinem ii 5 audeat venire in conspectum Dei, 3
a Christo,tanquam Medico spirituali subsidium petat. Quid Chris us 3 OsRrtilli suam iustitiam osatisfactionem , tanquam . Pretiosam chlamydem. Hortatur, ut filillam apprehendat,eaque sua flagitia , quasi velo quodam tegat, at deinde confidenter in conspectus Dei se sistat, a quo sine dubio innocens ac mundus declarabitus etiam si reuera non sit. . Ex hac Aduet saliorum seitentia sequuntur haec tria. Primc in iustificatione homini, peccat cxis non tolli peccata , sed tantul
390쪽
l tegi seu occultari, ne in conspe- ctum Dei veniat. x. Nec iisfundi illi gratiam seu iustitiam inhaerentem, qua interius renovetur & Ianetur, sed solum imputari illi rustitiam Christi,qua non in se, sed ehtra se iustus appareat, etiamsi interius maneat peccator , immundus re impius. s. Vt autem haec rustitia illi imputetur , opus esse sola fide, quae illam apprehedat,& hoc sensu sola fide iustificate.Quq omnia absurda iunt. Et qui de duo priora hic refutabo per daas coclusiones. te liu in sequeti capite refelletur,ubi de fide iustificante aetendum est.
I. - Conclusio. In iusti fieatione hominis peccatoris, vere tolluntur peccata,& non cantum teguntur. Hoc patet ex manifestis Scripturae testimon: is. Ioan. I. is. Ecce Agnus Dei ,ecce qui tollit peccata mundi. Et Aist.2. Poenitemini S conuertimi-