Compendium manualis controuersiarum huius temporis, De fide, ac religione. R.P. Martini Becani, Societatis Iesu theologi ab eodem authore depromptum. Opus vtilissimum, quo resectis ambagibus, veritas catholica perspicuè proponitur; & aduersaria falsi

발행: 1636년

분량: 675페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

461쪽

De Attributis diuinis.

citer infinit'. Patet ex Scriptura,Plalin. I Magnus Dominus Staia abilis nimis, di magnitudinis eius non es sinis.Baruch 3.13. Magnus est , , non habet finem. Quae testimonia non possunt intelligi

de magnitudine molis,seu quantitatiS , quae in Deo nulla est. sed de magnitudine virtutis , seu perfectionis. Est ergo hic sensus : Deus ita magnus est in virtute & pe fectione, ut non habeat finein, seu terminum suae virtutis & perfectionis. unde sic argumentor, Sicut illud est finitum in virtute & pe fectione,quod habet finem, seuTe minum suae virtutis dc perfectionis,ita e contrario, illud est infinitum in virtute & perfectione,quod non habet finern, seu terminum suetvirtutis & perfectionis. At Deus non habet:Ergo infinitus est.

3. Obiicit vors ius, substantiam Dei videri ab Angelis , & ideo infinitam non esse.Sed consequen-Ff . tia

462쪽

s 6 Liber III. Capa.

tia haec nulla est. Docent enim Theologi , recte cohaerere haec duo , Dei subitantiam infinitam esse;& tamen videri posse ab intel- Iectu finito:non quidem per solas naturae vires, sed accedente auxilio

Dei supernaturali. .Obiicit h.Nulla creatura est in- finita: Ergo nec Deus. Ineptissime profecto. Perinde,ac si dicam. Nuiala creatura fuit ante mundum conditum:ergo nec Deus. Boni autho- res colligunt contrarium ex creaturis, hoc modo : Ideo creaturae finitae Sut in genere entis,quia dees hillis aliqua perfectio in gene1e entis. Nulla enim esst, quae contineat Omnes perfectiones in latitudine cntis Ergo e contrario , ideo Deus

est infinitus in genere entis , quia nulla deest illi perfectio in generoentis.

s. Obiicit 3. Potentia Dei non extenditur ad impossibilia: ergo noes infinita. Non minus inepte. An

463쪽

De A imbutis diuinis. Tputat vorstius, infinitam fore potentiam . si ad impossibilia se e

tenderet Immo potentia non esset,

si id fieret.Sicut enim scientia non dicitur, nisi respectu scibilium , sic neque potentia,nisi respectu possibilium. Impossibilia enim non ca- dunt sub potentiam,Et si caderent, impossibilia non essent.

IL Conclusio.

s. Deus secundum substantiam

suam ubique praesens est in hoc

mundo,dc non tantum in coelo. Patet ex illo,Ier. 1 3,a .Coelum Stem

ram ego impleo,dicit Dominui. Et 3. Regum 8.1 . Coeli coelorum te non capiunt. Idem docent Patres. Cyetptianus in lib. de vanitate idolorum , Dei templum , totus erit mundus.Et ibidem: Deus ect totus ubi

que diffusus. Et Augustinus epist.

Ideae rubique diffusus est. Et lib. . de

464쪽

Ciuitate Dei,cap. 3 o. Deus ubique tot s implens coelum S terram,pra- sente potentia, non absente natura.

Et ratio est , quia si Deus secundum substantiam non esset alibi, quam in coelo, sequeretur, Chri

stum,cum in terris versabatur,non

fuisse verum Deum secudum substantiam. At hoc impium est:ergo& illud,ex quo sequitur.

. Obiicit vors ius illud Psel.

223.26. Coelum coeli Domino; te

ram autem dedit filiis hominum. Psalm. rix. i. Ad te Auavi oculos meos,qui habitas in coelis. Respondeo . Deus quidem est ubique secundum substantiam , ut dictum

est , sed tamen speciali quodam

modo est in coelo, nempe per maiestatem & gloriam:sicut in inferno per iustitiam vindicatiuam 1 rein humanitate Christi per unionem hypostaticam i, & in Ecclesia per assistentiam & directionem. III. Con

465쪽

De Ailributis diuinis. 'III. Conclusio.

g. In Deo non sunt vera accidentia , realiter distincta a substantia Dei. Ratio est, quia quod in se infinite perfectum est,non potest vlterius in se perfici: at substantia diuina in se infinite perfecta est, ut paulo ante probauir Ergo non potest ulterius in se perfici. At perficeretur in se,si reciperet in se accidentia realia. Maior patet,quia quod in se infinite perfectum est,

hoc in se continet omnes perfectioines possibiles, vel formaliter, vel eminenter:ergo ulterius perfi- A non potest. Deinde excludit a se omnem defectum & imperfecti nem ergo etiam omnem potetiam passivam, seu receptiuam, cum talis potentia supponat carentiam esse defectuum : ergo non potest in se recipere ulteriorem perfectionem: ergo nec accidentia.s, Obiicit vorstius: Decreta Dei, sunt

466쪽

sunt multa, cum aliud sit decretum ;creandi,aliud praedestinandi, aliud reprobandi: at substantia Dei est unica: ergo decreta non sunt sub. stantia,sed accidentia. Respondeo.I. Negatur consequentia, quae non

legitime infertur. Quod patet inhoe simili syllogismo: Personae di

uinae sunt multae cat tubstantia Dei est unica:ergo personae diuinq non sunt substantia , sed accidentia. Deinde maior propositio aperte falsa est. Non enim in Deo sunt multa decreta,eo sensu, quo ad asserit vors ius,id est,non sunt multi actus volutatis,quorum Vno decernat Deus creare mundum , alio

prq destinare quosda ad vitam alio reprobare ad mortem:sed est unus simplex actus, quo hae omnia decernit. Simile est in scientia Dei. Non enim sunt multae scientiae in Deo, id est , non sunt multi actus intellectus,quorum uno cognoscat Petrum, aio Paulu, io Ioannem:

I sed

467쪽

sed est: una simplex scietia, seu unus simplex actus intellectus , quo

omnia , tam creaturaS, quam seipsum intelligit. Et ratio est, quia actus intelligendi & volendi in Deo, nihil est aliud ,quam ipsa e sentia, seu substantia Dei,quatenus per modum actus significatur. Hoc sensu dicunt Patres & schola stici, non distingui in De8 hqc tria,Esse, posse , operari, seu essentiam , potentiam , & operationem. Vnde ficut essentia Dei est una & sim-

- , sic etiam una & simplex

scientia ; unum & simplex decretum.Et haec omnia, una & simplex

I V. Conclusio.

O. Decreta Dei sunt ab aete r--no , seu . quod idem est , sunt Deo coaeterna. Sequitur ex dictis , quia decreta Dei sunt ipsia Dei essentia,

seu substantia . haec est ab aeterno

468쪽

ergo & illa. Obiicit Vors ius: omnis causa libera antecedit suu essectum ordine temporis,seu durationis: at Deus est causa libera respe- setu liberoru decretor u. Ergo tempore vel duratione antecedit sua decreta Non ergo decreta Dei sunt aeterna. Respondeo. r. Maior falsa

est. Nam Angeli in primo instanti creationis habuerunt liberu actum dilectionis Dei; & Christus secum

dum humanitatem,in instanti conceptionis , libere acceptavit morte pro humani generis redemptione. x. Mitior etiam falsa est,quia decreta mi non sunt effectus Dei ; nec Deus illorum causa est.Nam,ut dixi, tecreta Dei sunt ipsa essentia diuina, quatenus terminatur ad res decretas per modum operantis,u lentis,decernentis. s

o, ternitas Dei uon est diuisibilis

469쪽

De Attributis diuinis.

bilis & successiva, sed indivisibilis,& tota simul. Hoc etia sequitur ex dictis , quia aeternitas Dei non est accidens cum in Deo nulla sint accidentia )sed es h substantia Dei: at haec est in diuisibilis & tota simul, in qua nullae sunt partes sibi inuice

succedentes;alioquin esset mutabilis & corruptibilis: Ergo etia a ternitas est in diuisibilis,& tota simul, in qua nullae sunt partes sibi inuicesue cedentes : Ergo tota coexistit omnibus temporum disserentiis. I x. Obiicit Vorstius: Si tota aeternitas coexistit omnibus temporum differentiis , seu partibus, sequitur primo, omnes parte S temporis, id est , praeteritum , praesens& futurum , simul inter se coexistere. E. Deum posse efficere , ut praeteritum non sit vere praeteritum, & futurum non sit vere futurum , quia utrunque in aeternitate praesens est. 3. Primum annum

mundi conditi, esse hunc ipsum

annum

470쪽

annum praesentem. q. Res in aeternitate nunquam oriri aut interire, quia semper aeternitati praesentes sunt.Respondeo. Prima cosequentia, a qua reliquae dependent, neganda est. Non enim sequitur,si tota aeternitas coexistit omnibus pasetibus temporis , ipsas etiam partei simul inter te coexistere.Nam tota aeternitas non coexistit omnibus

partibus simul sumptis & existentibus,ut supponit vorstius: sed singulis divisim sumptis, & fibi mintuo succedentibus. vexbi gratia. Hodie tota aeternitas coexistit hodierno diei ; & cras tota coexistet crastino diei, & perendie perendi no;& sic deinceps. Hinc no sequitur, hodiernum,crastinum , &dierinendinum simul existere;sed potius unum alteri succedere. Haec solutio facile accommodabitur ad reliquas consequentias,quae ex Vor-stio allatae sunt.

SEARCH

MENU NAVIGATION