Compendium manualis controuersiarum huius temporis, De fide, ac religione. R.P. Martini Becani, Societatis Iesu theologi ab eodem authore depromptum. Opus vtilissimum, quo resectis ambagibus, veritas catholica perspicuè proponitur; & aduersaria falsi

발행: 1636년

분량: 675페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

471쪽

D. CHRISTO. cy

CAPUT II. D E CHRISTO. i. T T Arij sunt errores Caluini v statum de C hristo. Primus.

Christum non esse mortuum pro omnibus, sed pro solis praedestinatis.1.Christum in cruce desperas se. 3 . Non vere ac propri8, sed tan-rum metaphorice deicendisse ad inferos. . Christum sua morte ac Passione nihil stibi metui Ce. s.Chris um esse Mediatorem secundum utranque naturam,diuinam & humanam. 6. Christum ab initio multa ignortisse quae paulatim didiceae it. Quatuor priores sunt proprii Caluinistarurn ; reliqui duo communes Lutheranis & Caluinistis. Omnes ordine refutandi.

t. An Christus pro omnibus mortuus sit 3 Haee tria conneT G ra suntia o

472쪽

. 6s Liber III. p. II.

sunt. I. An pro omnibus mortuus

sit 3 x. An mors ae meritum ipsius omnibus prosili 3 . An Deus det omnibus fidem & gratiam ex merito Christi 3 Caluinus lib. 3.Instit. cap.

Christum pro solis praedestinatis mortuum esse:meritum ipsius prodesse solis praedestinatis: Deum so- is praede stinatis dare fidem & gratiam ex merito Chtisti.

3. Catholici non constringunt mortem,merita,& beneficia Chibiti ad p rucos. Sentiunt omnibus

essecosnimnia.Hoc enim Scriptura diserte testatur. t. Corinth. s. Is Pro omnibus mortuus esi Christius.

Et I. Tim. x. 6. Sui dedit semetipsum redemptionem pro omni My.ElI. Ioa n. t. h. Ipse est propitiatio pri

peccatis nostris:non pro nostris aut e tantumded etnam pro totius muniat fi Ioan . I. v. Illuminat omnem homin m venientem in hunc mitilum

473쪽

tus est,omnibus venit,omnibus pasesus est, di omnibus resurrexit. Haec doctrina tribus propositionibus explicari potest. Prima est, Christi meritum fuisse sufficiens ad totum genus humanum redimendum resaluandum In hac conueniunt nobiscum Caluinis ardi Et recte , qui ipsius meritum fuit infiniti valoria propter infinitam dignitatem per sonae,cui humanitas est unita. Altera es , Christi meritum reipsa

non esse efficax respectu reproborum quoad vitam aeternam. Nequet

hic dissetimus, quia reprobi re ipsa

non perueniut ad vitam aeteInam. Si enim venirent,non essent reprObi , sed praedestinati. Tertia est, Christi meritum reipsa esse efficax

respectu reproborum, quoad dona gratiae in hac vita. Hoc negant Caluin istae. Nos asserimus. Constat enim multos reprobos habuis

474쪽

68 Liber III. p. re

pet merita Christi, ut Iudam prinditorem , Simonem Magum , & b omneS illos,qui ex Catholicis facti sunt Haeretici,de quibus Apostolus

X. Timoth. I. is. Suidam circa fidem naufragaverunt. Et x.Timoth.

a. IT. Ex quibus est Hymena ui S

Philetus, qui a veritate exciderunt.

V nde Augustinus in libr. de coris

rept.& gratia. cap. 13. Credendum

est , uictuit,quosdam de filiis pεrditio

nis , non accepto dono perseuerantia

et siue in finem, in Fue,qua per dile

ctionem operatur,iracipere vivere, Saliquando sideliter ac iuste vivere, di pineu cadere.

Secunda Quaestio.

.An Christus in cruce despera- iuerit 3 Assiimat Caluinus in Har

anonia euangelica,ad cap. iv. Marinaei,& lib. x. Inst. cap. 1 6. F. Io. re Ii. Probat autem dupliciter. Primo ex illo, Deus, Deus meus, ut quid

dereliquisti . me Secundo , quia Christus

475쪽

De CHRISTO. Acy

Christus sustinebat personam oux'nium nostrum,qui propter Peccax eramus obnoxij aeternae damnatio Mi:Ergo debebat persoluete omnes poenas,quae homini damnato debembantur,inter quas erat desperati S. Haec mera blasphemia est. Primo, quia jdesperatio est peccavium. Est autem blasphemum,asse xere, Christum peccasse.secundo,

quando Christus dixit, Devi, Demmeui,ut quid dero iquissi me E dixit

etiam et Pater, in manus tuas com

meodospiritum meum. Quod non dixisset, si desperasset. Tertio, Christus iam tum erat in statu beatit dinis,& promittebat Lacroni curamdem statum, Hodie me eum eris mParadiso. At in statu beatitudinis non potest esse desperatio. 6. Nec obstat illud. Ut quid der liquisti me Non enim est vox d sperantis , sed admirantis. Admiratur Christus, cur in tanto corporis fruciatu deielictus sit.Sed mox tob

476쪽

lit admirationem , Longe a flute

mea verba delictorum meorum,

Quasi dicat: Non est mirum , mi Pater , quod relinquas me in his augustiis,quia delicta totius mundi,quae in me suscepi, non possum aliter expiare,nisi luedo hanc poenam. Uerba delictorum meorum, id est, peccata humani generis, quae

mea sunt,quatenus ea in me susce

pi, longe sunt a salute mea , id est,

non possunt coniungi cum falute 'orporis mei. Debeo pati in corpore, ut illa possim expiare. Q oo spem

stra ipse portauit in corpore suo super lignum, Vide Bellarminum in

Commentario Psal. o.

v. Deinde falsum est, Christum

pertulisse omnes poenas damnatorum. Praecipua illorum poena est, priuatio aeternae beatitudinis. At Christus , nec in morte , nec post mortem priuatus fuit aeterna beatitudine. Nam ante passionem di-

477쪽

Tit, Ioan .l T. et . Pater , quos dedicti misi,volo,ut ubi sum Ogo,, iiii t

mecum, Ut videant charitatem mess,

qua dedisti mihi Quid est hoc biego sum id est, in statu beam tu di

uis. Igitur sensus est: Opto,ut mei ministri veniant ad illum statun beatitudinis , in quo ego nunc sum. At status beatitudinis est iii -

mutabilis. Erho si Christui antet

passionem fuit in illo statu, set

per in eo mansit.Non ergo poenam damni expertus est; dc consequenter nec omnes damnatorum P*

naso

Tertia Quaestio.

g. An Christus vere descenderit ad inferos Caluinus lib. x. Instita

cap. 1 c., . io. II. & m. tria docet.

Primo,Christum descedisse ad in

teros , id est , omnes poenas dammnatorum in anima perpessum e sita Ouae explicatio & noua, re

478쪽

x Liber III. Cap. II.

falsa est. Noua,quia omnes antiqui Patres aliter explicant. Aiunt Clitustum post mortem , secundum, carnem iacuissse in sepulcro: secundum animam descendisse ad

inferiores partes terrae, Ut inde animas Sanctorum veteris Testamenti liberaret. s Augustinus epist. s . ad Dardanum , Hieron. in Psalm. t s. Ambrosius de mysterio Paschae, cap. . & ali,

Falsa,quia iam ostensum est, Christum non pertulisse omnes poenas

damnatorum.

' secundo docet, Christum coepisse descendere ad inferos, id est, coepisse pati poenas damnatorum, quando in horto dixit:Pater,si posse sibile est , transeat a me calix isse, Deinde profundius descendisse,

quando clamauit in cruce: Deus, Deus meus, ut quid di reliquissi me

Tertio profundissime,quando post

mortem coram seuero Dei tribunali, tanquam reus aeternae mortis, com

479쪽

comparuit. Haec mera sigmenta sunt.vbi obsecro,vel Scriptura, vel Patres asserunt , Christum post mortem pertulisse poenas damna . torum Nusquam. xo. Tertio docet , corporalem

Christi mortem nihil nobis fuisse

profuturam,si no etiarii post mortem perpessus fuisset poenas damnatorum.Qui error di recte pugnat contra Scripturam, ex qua habemusr haec duo principia. Primo, quod Christus sua passione & moris

te Perfecerit , seu consummauerit opus nostrae redemptioniS. Secun

do,quod post mortem, in illo tri- uo nihil amplius perpessus sit.

Prius habetur, Hebraeorum L. I o. Decebat eum, qui multos Flios inlloriam adduxerat, authorem sal si eorum per passionem consumma- . Posterius. Lucae x 3. s. Hodiem cum eris in Paradiso. Caluinusnterpretabitur , Non hodie , sed post triduum mortis, mecum eris

480쪽

in Paradiso. Nam in isto triduo stabo coram seuero Dei tribunali, di sustinebo omnes poenas damna

torum.

o. Obiicit Caluinus illud Ae ,

t. t . Que Deus suscitauit , soluiis doloribus inferni. Ex quo infert, Clitis u in instanti re surrectionis fuisse solutum,seu liberatum a doloribus inferni,ac proinde toto triduo mortis perpessum esse illos dolores. Resp. Textus non dicit,

Christum fuisse solutum, seu libe

ratum a doloribus inferni, quibus antea leuebatur,sed ne illis tenere, tur. Sicut si dicerem,Leonem fuisse solutum, seu liberatum a laque ii venantium , non quod antea illii fuisset captus ; sed eos rupisse, scis perfregisse, ne caperetur. Et hoc significat textus , cum ait: Suen

Deus suscitauit fluiis doloribus inferni,iuxta quod impossibile erat teneri illum ab eo. Vide Augusti nun vist. ' p. ad Euodium. Quarti

SEARCH

MENU NAVIGATION