Compendium manualis controuersiarum huius temporis, De fide, ac religione. R.P. Martini Becani, Societatis Iesu theologi ab eodem authore depromptum. Opus vtilissimum, quo resectis ambagibus, veritas catholica perspicuè proponitur; & aduersaria falsi

발행: 1636년

분량: 675페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

571쪽

De Sepultura Haret. 36Z

Germania cessat scandalum. Tertio, fieri potest , ut Catholicus sit tam firmus in fide, ut non sit periculum subuersionis : & ab initio

contractus potest excipere,ut promtes Catholice educetur.Quarto, norantia potest illum excusare a peccato sacrilegi i. Multi enim C tholici inculpabiliter ignorant, contractum matrimonij cum Haemreticis esse sacrilegum. Imrno Nauarrus, Sanchius, & AZorius, qui aiunt in Germania licitum esse negarent esse sacrilegum.

CAPUT X.

An liceat comitari Hareticos ad

sepulturam F

A Liqui putant licere quia ni

hil mali apparet in eo quod quis sepeliat mortuos , aut funera 'orum prosequatur. Alii, non licere , quia, qui hoc facit, videtur illorum haeresim approbare.

572쪽

s 6 8 Liber V. p. X.

Sed distin Hiendum est. Nam iis

locis,ubi Catholici cum Haereticis promiscue vivunt,& quotidie sine prohibitione , aut excommunicationis periculo cum illis conuersantuti, licitum est Catholicis prosequi & comitari funera Hqreticorum, si praecise spectetur sepultura.X.quia in eiusmodi locis,ubi nulla

est prohibitio, nullum potest esse

scandalum:ergo saltem ex hac parte licitum est. h. sepelire mortuos, est opus misericordiae:ergo ex asi

istu misericordiae honeste fieri potest. 3. Catholicus potest ducere

uxorem Haereticam , ut ex magnis

Authoribus dictu est:ergo potest illam post mortem sepelire. Hic

r. At in aliis locis, ubi prohibi

tum est Catholicis couersari cum Haei elicis, sub poena excommunicationis, non licitum est funera Hae scii cortina comitari.i.quia talis

' pro hi

573쪽

De Sepultura music. s cpirohibitio,cum iusta sit, obligat in

cinscientia:Ergo contra conscien- iam faceret,qui illam prohibitio-iem transgrederetur. L.quia tamet i sepelire mortuos, sit opus mise-icordiae,quando fit ex interno mi- ericordiae affectu, non tamen cst

audabile, si fiat contra prohibitio-iem Ecclesiae. Habemus simile ei eplum in Scriptura. Offerre Deo

olocaustu, erat opus pium ac remtiosum in lege Mosaica et & quilud offerebat ex affectu diuini uItus , laudabiliter faciebat. At,aul,qui illud obtulit contra prom

tibitione Samuelis, grauiter pec- auit,&,in poenam peccati, regno riuatus estis 1. Reg. 23' cap.

An liceat libros Haereticorum legere E

AFfirmat Politici. Nos distin-

uimus.Iure naturali ae di-

574쪽

s o Liber VCap. XI.

uino prohibitum est legere libro Haereticorum,quando est periculum defectionis a fide : licitunquando non est tale periculum. Itre humano, variae factae sunt prchibitiones. Hoc tempore duae extigenerales. una in Bulla Coenae Demini, cum adiuncta excommunicatione,reseruata Pontifici. Altei in Indice librorum prohibito ruri cum adiunctaeXcommunicatiora non reseruata Pontifici. Vnde sequitur, i . legentem libros Haereticorum sine facultate & dispensatione, incurrere duplicem exconim unicationem: unam Bullae , alitram Italicis:& ab una posse absolui a proprio Cofessario;ab altergnon nisi a Pontifice, aut habent priuilegium a Pontifice. x. pollialiquem incidere in excommunicationem Indicis , ita ut non inridat in excommunicationem Bullae;si nimirum legat libros,qui pri hibiti sunt in Indice, & non sui

575쪽

rohibiti in Bulla. Nam in Bullaxiuum prohibiti sunt libri mani-:ste haeretici, in Indice plures

i. Dices I. Aliquando necessest legere libros Haereti coru,pra trim quando errores illorum re-

itandi sunt,qui aliunde,quam ex ptum libris,integre & certo cog- disci non potant. Ergo generas illae prohibitiones non sunt iue & rationabiles. Respondeo.NGquitur , quia quando necesse est gere libros Haereticorum ad eos onfutata dos,tunc petenda est dicensiatio seu facultas legendi, quaeon negabitur,si is qui petit,videa-it idoneus ad confutandum. 3. Dices L. Libri Haereticorum Intinenti multa vera & utilia:ergo in debent prohib: ri quia stultum

st propter aliqua falsa & inutilia, s

tiuare se etiam veris de utilibus. espondeo. Hinc potius sequitur, diu, debere, legi Haereticorum. libros,

576쪽

s et Liber V. p. XI.

libros,eo quod vera falsis, & bor malis permisceant. Sic enim decpiunt Lectorem.Nam si sola fals& mala dicerent, statim ab omnbus reiicerentur: si sola vera & bi na, Haeretici non essent. Itaque industria omnia miscet, ut ex m. lis hona inficiant;& per bona a sua abscondant. unde Hieronymuepis . . ad Laetam ; Venena, inqui non dantur, nisi melle circumlit, Deinde si bona & vera volumi cognoscere, facilius & securius cCatholicorum , quam Haereti cxru libris cognoscemus, iuxta ill eiusdem Hieronymi, epist. Io. a Furiam: Eorum duntaxat tractat lege, quorum Fides nota ect. Non meesse tabes, aurum in lato qui

rere

577쪽

De Distat. cum Ver. s T s

CAPUT XII.

An liceat eum Hareticis dissi/

tare deside3CLxxum est,aliquando licere,

aliquando non licere. Nonicet in his casibus. Primo,quaud Iatholicus,qui disputat cum Hae-eticis de fide, non habet rectam utentionemvt si disputet,iaquam

ubitans de fide. D. Thomas in

. h.quaest. Io.art. q. Tunc enim:oniicit se in periculum deficienti a fide.Secundo,quando est Laiaeus, quia cum Laici ut plurimum lint indocti ; sub poena ex ommunicationis interdicta est illi auuiusmodi disputario. scap.Quicu-que. de Haereticis, in s. Tertio,

auando est periculum ex parte au-etitoru,qui adsunt, ne peruertatur. b.Thomas supra. Quarto,quadra latreticus,cum quo dispEtatur,est 'ertinax, & aliunde nulla utilitas

578쪽

ex disputatione sperari est. x. Dices I. Saepe fit, ut aliquis Laicus sit doctior, quam Clericus, aut Religiosus et ergo tunc saltem potest dii putare. Respondeo. Non sequitur , quia leges, quae feruntulgeneratim pro aliqua communitate , non solent spectare , quid aliquando fieri possit in hoc vel illo casu peculiari, sed quid fiat,ut plurimum. At Laici,ut plurimum sunt indocti, licet aliquando contingat hunc , vel illum esse doctum. EDgo omnes tenentur legem inhibitionis seruare. Ita Nauarrus,& alij citati a Sanchio libr. i. Moral. tapi

3 .Dices x.Hinc sequitur, omnes Laicos,quantumuis doctos, qui iaGermania disputant cum Haereticis de fide, non solum peccare, sed etiam excommunicatos esse, quo est absurdum, & contra commu'nem hominum opinionem. Re spondeo. No sequitur,quia in Germania

579쪽

De Disputat.cum Haret. I s

nania, ubi Catholici & Haeretici Mimixti sunt,non est in usu supra-licta inhibitio, sed per contrariam consuetudinem est abrogata, ac proinde non obligat: ita valentialom. 3.quaest. Io. assertione x.

.Dices 3. Si Laicus, quia indoctus est,peccat disputando de fide,rtiam Clericus peceabit, si indolias sit. Et sic erit par ratio utriuclue Respondeo. Clericus non pec- at contra inhibitionem ecclesiaticam,de qua sermo est, quia illa comprehendit solos Laicos ; sed peccat contra ius naturale,quia exponit se periculo erroris. Hinc sequitur, tam Latium, quam Clericum indoctum peccare: sed Lai

cum contra legem naturalem de ecclesiasticam, Clericum contra naturalem tantum. Item Laicum excommunicari non clericum.

580쪽

s 6 Liber T. p. IIII

An liceat pacisci cum Haereticis r. Um Haereticis no facile in eundi sunt contractus, conmuentionesi, foedera,pacha,sive publica, siue privata et iasi alias licita &honesta sint i propter tres causas. Primo,propter periculum subuersonis Nam saepe periculum est,ne Catholici, qui paciscuntur cum Haereticis,deficiat a vera fide Exodi 3 . I s. & Deut. q. 3. Secundo, propter scandalum,quia aliquando fit, ut infirmi scandaligentur,quan do vident Catholicos cum Haereticis inire pacta& cduentiones. x. Machab. 6.et .Tertio propter pex fidiam Haereticorum. Non enim facile paciscendum est cum iis, qui non seruant fidem. Haereticimc Deo , nec hominibus seruant

sidem t. Quod Dao non seruent, probo

SEARCH

MENU NAVIGATION